Word Study: Gratia, with Examples from Cicero

Grammar Helps Index

  


  

Study the following to learn about the usage of the essential word gratia in Latin antiquity. Its meaning changed and expanded dramatically through its later development in Christian usage in spirituality and theology, impacting forever the history of Western/World culture. Connected with this post-classical tradition is the usage found in the hymn "Amazing Grace" by John Newton (1725-1807).

The word and its earlier field of meanings are with us today in expressions like "gratis" ("for free"); "ars gratia artis" ("art for the sake of art"); "persona non grata" ("unwelcome person"); and "e.g." (i.e., exempli gratia, "for [the sake of an] example").

We see the Latin gratia behind gratify, gratifying, gratification, grateful, gratitude, ingrate, grace, graceful, gracious, ingratiate, gracile, gratuitous, gratuity, congratulate, congratulations.

  


  

Adapted from Lewis & Short:

gratia, ae, f.
   [gratus; lit., favor, both that in which one stands with others
   and that which one shows to others
].

I. (Acc. to gratus, I.) Favor which one finds with others, esteem, regard, liking, love, friendship (syn. favor):
"pluris pauciorum gratiam faciunt pars hominum quam id quod prosint pluribus," Plaut. Trin. 1, 1, 12:
"perspicio nihili meam vos facere gratiam," id. Curc. 1, 2, 68:
"ut majores ejus (Plancii) summum in praefectura florentissima gradum tenuerint et dignitatis et gratiae," Cic. Planc. 13, 32; cf.:
"Sex. Roscius gratia atque hospitiis florens hominum nobilissimorum," id. Rosc. Am. 6, 15:
"deinde si maxime talis est deus, ut nulla gratia, nulla hominum caritate teneatur, etc.," id. N. D. 1, 44, 124:
"neque quo Cn. Pompeii gratiam mihi per hanc causam conciliari putem," id. de Imp. Pomp. 24, 70; cf.:
"aliquem restituere in gratiam," id. Prov. Cons. 9, 23:
"aliquem restituere in ejus veterem gratiam," id. Att. 1, 3, 3:
"in gratiam reducere," id. Rab. Post. 8, 19; cf. also:
"cum aliquo in gratiam redire," to reconcile one's self with one, id. Att. 1, 14, 7; Nep. Alcib. 5, 1; id. Thras. 3 fin.; id. Dat. 8, 5 al.:
"alicujus gratiam sequi," Caes. B. C. 1, 1, 3; cf.:
"si suam gratiam Romani velint, posse eis utiles esse amicos," id. B. G. 4, 7, 4:
"ab aliquo inire gratiam," Cic. Verr. 2, 2, 46, 113:
"a bonis omnibus summam inire gratiam," id. Att. 7, 9, 3:
"magnam inire gratiam," id. Fin. 4, 12, 31:
"quantam eo facto ad plebem inierat gratiam," Liv. 33, 46, 7:
"apud regem gratiam initam volebant," id. 36, 5, 3:
"at te apud eum, dii boni, quanta in gratia posui!" Cic. Att. 6, 6, 4; cf. id. ib. 5, 11, 6; Cael. ap. Cic. Fam. 8, 6 fin.; with a different construction:
"apud Lentulum ponam te in gratiam (Ern. conj. in gratia)," Cic. Att. 5, 3, 3:
"cum aliquo in laude et in gratia esse," id. Verr. 1, 17, 51; cf. Cael. ap. Cic. Fam. 8, 14, 2:
"inter vos sic haec potius cum bona Ut componantur gratia quam cum mala," Ter. Phorm. 4, 3, 17 Ruhnk.:
"plerique (in divortio) cum bona gratia discedunt," Dig. 24, 1, 32, 10; without bona:
"cum istuc quod postulo impetro cum gratia," with a good grace, Ter. And. 2, 5, 11:
"omnia quae potui in hac summa tua gratia ac potentia a te impetrare," credit, influence, Cic. Fam. 13, 29, 5; cf.:
"Iccius Remus, summa nobilitate et gratia inter suos," Caes. B. G. 2, 6, 4; 1, 43, 8:
"gratia plurimum posse," id. ib. 1, 9, 3; 1, 20, 2; cf.:
"quantum gratia, auctoritate, pecunia valent," id. ib. 7, 63, 1:
"gratia valere," id. B. C. 2, 44, 1:
"inproba quamvis Gratia fallaci praetoris vicerit urna," Juv. 13, 4:
"quem triumphum magis gratiae quam rerum gestarum magnitudini datum constabat," Liv. 40, 59, 1.

—In plur.:
"L. Murenae provincia multas bonas gratias cum optima existimatione attulit," tokens of favor, Cic. Mur. 20, 42:
"cum haec res plurimas gratias, firmissimas amicitias pariat," id. ib. 11, 24:
"non hominum potentium studio, non excellentibus gratiis paucorum, sed universi populi Romani judicio consulem factum," id. Agr. 2, 3, 7.

B. Transf., objectively, like the Gr. charis, agreeableness, pleasantness, charm, beauty, loveliness, grace (only poet. and in post-Aug. prose; esp. freq. in Quint.):
gratia formae," Ov. M. 7, 44; Suet. Tit. 3:
"corporis," id. Vit. 3; id. Vit. Ter. 1; Plin. 28, 19, 79, 260:
"quid ille gratiae in vultu ostenderit," Quint. 6 prooem. 7; cf. id. 6, 3, 26:
"unica nec desit jocundis gratia verbis," charm, Prop. 1, 2, 29; cf.: neque abest facundis gratia dictis, Ov. M. 13, 127:
"plenus est jucunditatis et gratiae (Horatius)," Quint. 10, 1, 96:
"sermonis Attici," id. ib. 65; 12, 10, 35:
"dicendi," id. 9, 3, 74:
"brevitatis novitatisque," id. ib. 58:
"omnis bene scriptorum," id. 11, 2, 46 et saep.; Cels. 4, 29 med.:
"uvis et vinis gratiam affert fumus fabrilis," Plin. 14, 1, 3, 16; id. 17, 9, 6, 53.

—Hence,

2. As a nom. propr.:
Gratiae, arum, f., a transl. of the Gr. Charites, the goddesses of favor, loveliness, grace, etc., the three Graces, Aglaia, Euphrosyne, and Thalia, daughters of Jupiter and Eurynome, Sen. Ben. 1, 3, 3; Serv. Verg. A. 1, 720; Hor. C. 1, 4, 6; 1, 30, 6; 3, 19, 16; 3, 21, 22; Quint. 10, 1, 82.

—In sing.:
Gratia, ae, collect., Ov. M. 6, 429.

II. Favor which one shows to another, mark of favor, kindness, courtesy, service, obligation.

A. In gen. (rare):
"ita mihi Telamonis patris, avi Aeaci et proavi Jovis grata est gratia," Enn. ap. Non. 85, 23 (Trag. v. 367 Vahl.):
"ergo ab eo petito gratiam istam," Plaut. Capt. 3, 5, 63; cf.:
"gratiam a patre si petimus, spero ab eo impetrassere," id. Stich. 1, 2, 23:
"petivit in beneficii loco et gratiae, ut, etc.," Cic. Verr. 2, 3, 82, 189; cf.:
"quod beneficii gratiaeque causa concessit," id. ib. 2, 3, 48 fin.:
"hanc gratiam ut sibi des," Ter. Hec. 3, 3, 30:
"juris jurandi volo gratiam facias," excuse, release, Plaut. Rud. 5, 3, 59; cf.:
"alicui delicti gratiam facere," to grant pardon, forgive, Sall. J. 104 fin. Kritz.:
"qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem," id. Cat. 52, 8; cf. also:
quibus senatus belli Lepidani gratiam fecerat," id. Fragm. 3, 34 Gerl.:
"alii ipsi professi se pugnaturos in gratiam ducis," to please, for the sake of, Liv. 28, 21, 4; cf.:
"deletam urbem cernimus eorum, quorum in gratiam Saguntum deleverat Hannibal," id. 28, 39, 12 Drak.:
"in gratiam alicujus," id. 35, 2, 6; 39, 26, 12; Vell. 2, 41, 2; Suet. Tib. 49 al.; cf. also:
"data visceratio in praeteritam judicii gratiam," for the favor shown him on the trial, Liv. 8, 22, 4:
"nil ibi majorum respectus, gratia nulla umbrarum," Juv. 8, 64.

B. In partic., a mark of favor shown for a service rendered, thanks (by word or deed), thankfulness, gratitude; acknowledgment, return, requital (the form with agere of returning thanks is the plur., but with habere, referre, debere, nearly always in sing.; but when thanks are due to or rendered by more than one person, the form gratias referre, etc., may be used; v. infra., and cf. Krebs. Antibarb. p. 505):
"quae (gratia) in memoria et remuneratione officiorum et honoris et amicitiarum observantiam teneat," Cic. Inv. 2, 22, 66; cf.:
"gratia est, in qua amicitiarum et officiorum alterius memoria et remunerandi voluntas continetur," id. ib. 2, 53, 161:
"immortales ago tibi gratias agamque dum vivam:"
"nam relaturum me affirmare non possum," id. Fam. 10, 11, 1; cf.:
"renuntiate, gratias regi me agere:
"referre gratiam aliam nunc non posse, quam ut suadeam, ne, etc.," Liv. 37, 37, 8 (v. ago):
"dis gratias agere ... si referre studeant gratias," Plaut. Am. 1, 1, 26 sq.:
"L. Lucceius meus, homo omnium gratissimus, mirificas tibi apud me gratias egit, cum diceret, etc.," Cic. Fam. 13, 42, 1:
"eique amplissimis verbis per senatus consultum gratias egimus," id. Phil. 1, 1, 3:
"Lentulo nostro egi per litteras tuo nomine gratias diligenter," id. Fam. 1, 10:
"justissimas gratias agere," id. Leg. 2, 3, 6:
"quamquam gratiarum actionem a te non desiderabam, etc.," id. Fam. 10, 19, 1:
"nunc tecum sic agam, tulisse ut potius injuriam, quam retulisse gratiam videar," to have made a return, requital, recompense, id. Sull. 16, 47 fin.:
"magno meo beneficio affecti cumulatissime mihi gratiam retulerunt," id. Fam. 13, 4, 1:
"praeclaram vero populo Romano refers gratiam," id. Cat. 1, 11, 28:
"ut pro tantis eorum in rem publicam meritis honores eis habeantur gratiaeque referantur," id. Phil. 3, 15, 39; cf. id. ib. 3, 10, 25:
"me omnibus, si minus referenda gratia satisfacere potuerim, at praedicanda et habenda certe satis esse facturum," if I cannot requite ... I can extol, id. Balb. 1, 2; cf.:
"nimirum inops ille, si bonus est vir, etiam si referre gratiam non potest, habere certe potest. Commode autem quicumque dixit, pecuniam qui habeat, non reddidisse; qui reddiderit, non habere: gratiam autem et qui retulerit, habere et qui habeat retulisse, id. Off. 2, 20, 69; id. Planc. 28, 68; cf. id. ib. 42, 101; id. Fam. 5, 11, 1:
"gratias habere," Liv. 24, 37, 7:
"alicui summas gratias habere," Plaut. Trin. 3, 2, 33:
"alicui maximas infinitasque agere atque habere gratias, quod, etc., " Vitr. 6 praef. 4:
"merito vestro maximas vobis gratias omnes et agere et habere debemus," Cic. Phil. 3, 10, 25:
"meritam dis immortalibus gratiam justis honoribus et memori mente persolvere," id. Planc. 33, 80:
"pro beneficio gratiam repetere," Liv. 1, 47, 7:
"gratias ob hoc agere, quod, etc.," Liv. 54, 50, 4; so with ob, Plin. Ep. 9, 31, 21; Treb. Pol. Trig. Tyr. 10, 9:
"pro tuo summo beneficio gratias agere," Cic. Att. 16, 16, 16; Liv. 23, 11, 12; Plin, Pan. 25, 1; cf. Gell. 9, 3, 5:
"dum carmine nostro Redditur agricolis gratia caelitibus," Tib. 2, 1, 36; cf.:
"hoc certe justitiae convenit suum cuique reddere, beneficio gratiam, injuriae talionem aut certe malam gratiam," Sen. Ep. 81 med.:
rarely: "in gratiam habere (=ita accipere, ut ad gratiam comparandam valere putet)," to accept as thankworthy, Sall. J. 111, 1:
"unum vis curem: curo. Et est dis gratia, Cum ita, ut volo, est," I thank, Ter. Ad. 1, 2, 58; cf.:
"Er. Eamus intro, ut prandeamus. Me. Bene vocas: tam gratia est, no, I'm much obliged to you (the negative being omitted, as in the Fr. je vous remercie, and the Germ. ich danke sehr), Plaut. Men. 2, 3, 36.

—Ellipt.:
"fores effregit? restituentur; discidit Vestem? resarcietur: est, dis gratia, Et unde haec fiant, et adhuc non molesta sunt," thank Heaven, Ter. Ad. 1, 2, 41.

—With acc. and inf. (anteclass. and post-Aug.):
"dis gratias agebat, tempus sibi dari, etc.," Ter. Phorm. 4, 2, 6; Tac. H. 4, 64; cf. Ter. Phorm. 1, 2, 4; id. And. 1, 1, 15.

—Hence, as adverbs:

A. gratia (acc. to II. A.), lit., in favor of, on account of, for the sake of; hence, in gen., on account of (usually placed after the gen., in Quint. a few times before it; cf.: causa, ergo).

(a). With gen.:
"sed neque longioribus quam oportet hyperbatis compositioni serviamus, ne quae ejus gratia fecerimus, propter eam fecisse videamur," lest what we have done to embellish the style we should seem to have done merely on account of the construction we had chosen, Quint. 9, 4, 144:
"tantum abest, ut haec bestiarum etiam causa parata sint, ut ipsas bestias hominum gratia generatas esse videamus," Cic. N. D. 2, 63, 158:
"tu me amoris magis quam honoris servavisti gratia," Enn. ap. Cic. Tusc. 4, 32, 69 (Trag. v. 316 Vahl.); cf.:
"honoris gratia nomino," Cic. Quint. 7, 28:
"nuptiarum gratia haec sunt ficta atque incepta omnia," Ter. And. 5, 1, 17:
"simulabat sese negotii gratia properare," Sall. J. 76, 1:
"hominem occisum esse constat; non praedae gratia": "quia inspoliatus est," Quint. 7, 1, 33; cf.:
"hereditatis gratia," id. 5, 12, 5:
"quem censores senatu probri gratia moverant," Sall. C. 23, 1:
"profectus gratia dicere," Quint. 2, 10, 9:
"brevitatis gratia," id. 4, 2, 43:
"decoris gratia," id. 8, 6, 65:
"difficultatis gratia," id. 9, 2, 77:
"aut invidiae gratia ... aut miserationis," id. 9, 2, 8:
"praesentis gratia litis," id. 2, 7, 4 al.

—With gerund.:
"duxit me uxorem liberorum sibi quaesendum gratia", Enn. ap. Fest. p. 258 Mll. (Trag. v. 161 Vahl.):
"ut aut voluptates omittantur majorum voluptatum adipiscendarum causa, aut dolores suscipiantur majorum dolorum effugiendorum gratia," Cic. Fin. 1, 10, 36; cf. Caes. B. G. 7, 43, 2:
"tentandi gratia," Sall. J. 47, 2:
"hiemandi gratia," id. ib. 61, 3:
"colloquendi gratia," id. ib. 61, 4:
"placandi gratia," id. ib. 71, 5:
"simulandi gratia," id. ib. 37, 4:
"sui exposcendi gratia," Nep. Hann. 7, 6:
"amplificandi gratia ... vel miserandi," Quint. 9, 3, 28:
"elevandae invidiae gratia," id. 5, 13, 40:
"recuperandae dignitatis gratia," id. 11, 1, 79:
"vitandae similitudinis gratia," id. 9, 1, 11 al.

—Ellipt.:
"ejus generis hae sunt quaestiones. Si, exempli gratia, vir bonus Alexandria Rhodum magnum frumenti numerum advexerit, etc.", for example, for instance (for the usual exempli causa; so, "verbi gratia, for verbi causa, infra), Cic. Off. 3, 12, 50; so, "exempli gratia," Plin. 2, 41, 41, 110; for which in full:
"pauca tamen exempli gratia ponam," Quint. 6, 5, 6:
"eorum unam discordiam ponemus exempli gratia," Plin. 18, 25, 57, 213:
"propter aliam quampiam rem, verbi gratia propter voluptatem," for instance, Cic. Fin. 5, 11, 30.

—Placed before the gen.:
"gratia decoris," Quint. 8 praef. "18:
"compositionis," id. 9, 4, 58:
"lenitatis," id. 9, 4, 144:
"significationis," id. 8, 6, 2.

(b). With pron. (mostly ante-class.):
"mea gratia," Plaut. Bacch. 1, 1, 64; id. Ps. 5, 2, 3:
"qui nihil ocius venit tamen hac gratia," id. Stich. 5, 1, 5; cf.:
"abire istac gratia," id. Ps. 1, 5, 138:
"(Medea) per agros passim dispergit corpus: id ea gratia, Ut, etc., Pot. ap. Cic. N. D. 3, 26, 67; so,
"ea gratia," Ter. And. 3, 4, 8; id. Heaut. 4, 5, 20; id. Hec. 4, 3, 11:
"sed huc qua gratia te arcessi jussi, ausculta," id. Eun. 1, 2, 19; cf. id. ib. 1, 2, 79:
"id ea gratia eveniebat, quod nemo ex fuga regem sequitur," Sall. J. 54, 4:
"id ea gratia facilius fuit, quod, etc.," id. ib. 80, 4.

B. gra-tiis (always as a trisyll. in ante-class. poets; Pompon. Com. Fragm. v. 110 Rib.; Plaut. As. prol. 5; id. Ep. 3, 4, 38; Ter. Ad. 4, 7, 26; cf. Charis. p. 1806; so in Cic. Verr. 2, 4 and 5 Halm), and contr., gratis (since the class. per.; acc. to II. A.), lit., out of favor or kindness; hence, pregn., without recompense or reward, for nothing, gratuitously, gratis, proika (cf.: gratuito, nequidquam, frustra):
"quae (psaltria) quantum potest Aliquo abicienda est, si non pretio, at gratiis," Ter. Ad. 4, 7, 26; cf. Plaut. Poen. 4, 2, 46:
"si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum, Hanc tibi noctem honoris causa gratiis dono dabo," id. As. 1, 3, 38 sq.:
"quam introduxistis fidicinam, atque etiam fides, Ei quae accessere, tibi addam dono gratiis," into the bargain, to boot, id. Ep. 3, 4, 38:
"quae Romae magna cum infamia pretio accepto edixeras, ea sola te, ne gratis in provincia male audires, ex edicto Siciliensi sustulisse video," Cic. Verr. 1, 46, 118:
"hic primum questus est non leviter Saturius, communem factum esse gratis cum Roscio, qui pretio proprius fuisset Fanni," id. Rosc. Com. 10, 27:
"gratis dare alicui (opp. pretium accipere ab aliquo)," Mart. 14, 175, 2:
"id me scis antea gratis tibi esse pollicitum. Quid nunc putas, tanta mihi abs te mercede proposita?" Cic. Q. Fr. 3, 1, 3, 7:
"gratis rei publicae servire," id. Clu. 26, 71:
"tantum gratis pagina nostra placet," Mart. 5, 16, 10:
"virtutes omnes per se ipsas gratis diligere," Cic. Fin. 2, 26, 83.

—Opp. for payment:
"is repente, ut Romam venit, gratis praetor factus est. Alia porro pecunia ne accusaretur data," Cic. Verr. 1, 39, 101; cf. id. ib. 2, 5, 19, 48:
"habitent gratis in alieno?" id. Off. 2, 23, 83; so,
"habitare in aedibus alienis," Dig. 39, 5, 9:
"habitationem cui dare," free of cost, ib. 19, 2, 53, 2; Mart. 10, 3, 11.

  


  

Examples of gratia in Cicero

1. Quae res in civitate duae plurimum possunt, eae contra nos ambae faciunt in hoc tempore, summa gratia et eloquentia;

2. Eloquentia Q.~Hortensi ne me in dicendo impediat, non nihil commoveor, gratia Sex.~Naevi ne P.~Quinctio noceat, id vero non mediocriter pertimesco.

3. Quod si tu iudex nullo praesidio fuisse videbere contra vim et gratiam solitudini atque inopiae, si apud hoc consilium ex opibus, non ex veritate causa pendetur, profecto nihil est iam sanctum atque sincerum in civitate, nihil est quod humilitatem cuiusquam gravitas et virtus iudicis consoletur.

4. Certe aut apud te et hos qui tibi adsunt veritas valebit, aut ex hoc loco repulsa vi et gratia locum ubi consistat reperire non poterit.

5. Quod eorum gratia et potentia factum est qui, quasi sua res aut honos agatur, ita diligenter Sex.~Naevi studio et cupiditati morem gerunt et in eius modi rebus opes suas experiuntur, in quibus, quo plus propter virtutem nobilitatemque possunt, eo minus quantum possint debent ostendere.

6. Expulsus atque eiectus e praedio Quinctius accepta insigni iniuria confugit ad C.~Flaccum imperatorem, qui tunc erat in provincia, quem, ut ipsius dignitas poscit, honoris gratia nomino.

7. Cum in altera re causae nihil esset quin secus iudicaret ipse de se, quod iudicium gravissimum est, in altera spes esset ad talem tamen virum iudicem veniendi, unde eo plus opis auferret quo minus attulisset gratiae, sponsionem facere maluit;

8. et vehementius eum gratia adversarii perterrebit quam fides iudicis consolabitur?

9. si fretus gratia postulabat aliquid iniquius Alfenus, multo iniquiora Naevius impetrabat.

10. Tu aliquem patronum invenies, hominem antiqui offici, qui splendorem nostrum et gratiam neglegat;

11. Omnia sunt, C.~Aquili, eius modi quivis ut perspicere possit in hac causa improbitatem et gratiam cum inopia et veritate contendere.

12. Non comparat se tecum gratia P.~Quinctius, Sex.~Naevi, non opibus, non facultate contendit;

13. Sex.~Roscius, pater huiusce, municeps Amerinus fuit, cum genere et nobilitate et pecunia non modo sui municipi verum etiam eius vicinitatis facile primus, tum gratia atque hospitiis florens hominum nobilissimorum.

14. Nam cum Metellis, Serviliis, Scipionibus erat ei non modo hospitium verum etiam domesticus usus et consuetudo, quas, ut aequum est, familias honestatis amplitudinisque gratia nomino.

15. huic autem patronos propter Chrysogoni gratiam defuturos;

16. tot praedia, tam pulchra, tam fructuosa Sex.~Roscius filio suo relegationis ac supplici gratia colenda ac tuenda tradiderat?

17. non enim exprobrandi causa sed commonendi gratia dicam.

18. aliter causam agi atque ille existimaret, aperiri bonorum emptionem, vexari pessime societatem, gratiam potentiamque eius neglegi, iudices diligenter attendere, populo rem indignam videri.

19. Pretio, gratia, spe, promissis induxit aliquem.

20. si nihil aliud fecerunt nisi rem detulerunt, nonne satis fuit eis gratias agi, denique, ut perliberaliter ageretur, honoris aliquid haberi?

21. Nimiam gratiam potentiamque Chrysogoni dicimus et nobis obstare et perferri nullo modo posse et a vobis, quoniam potestas data est, non modo infirmari verum etiam vindicari oportere.

22. Mihi crede, si pro patris huius hospitiis et gratia vellent omnes huic hospites adesse et auderent libere defendere, satis copiose defenderetur;

23. Sed, ut opinor, laudem veritati tribuebas, crimen gratiae concedebas;

24. cuius personam praeclare Roscius in scaena tractare consuevit, neque tamen pro beneficio ei par gratia refertur.

25. Et ait idem, ut aliquis metus adiunctus sit ad gratiam, certos esse in consilio quibus ostendi tabellas velit;

26. Nec ea dico, quae si dicam tamen infirmare non possis, te, antequam de Sicilia decesseris, in gratiam redisse cum Verre;

27. Si tu cum illo postea in gratiam redisti, si domi illius aliquotiens fuisti, si ille apud te postea cenavit, utrum te perfidiosum an prevaricatorem existimari mavis?

28. Adduxi enim hominem in quo reconciliare existimationem iudiciorum amissam, redire in gratiam cum populo Romano, satis facere exteris nationibus possetis, depeculatorem aerari, vexatorem Asiae atque Pamphyliae, praedonem iuris urbani, labem atque perniciem provinciae Siciliae.

29. Quodsi non modo in causa, verum in aliquo honesto praesidio aut in alicuius eloquentia aut gratia spem aliquam conlocasset, profecto non haec omnia colligeret atque aucuparetur;

30. non gratia, non auctoritate cuiusquam, non potentia nititur.

31. non gratia, non cognatione, non aliis recte factis, non denique aliquo mediocri vitio tot tantaque eius vitia sublevata esse videbuntur.

32. Postremo ego causam sic agam, iudices, eius modi res, ita notas, ita testatas, ita magnas, ita manifestas proferam, ut nemo a vobis ut istum absolvatis per gratiam conetur contendere.

33. suscipe causam senatus, ut is hoc iudicio probatus cum populo Romano et in laude et in gratia esse possit.

34. quid tam e re publica quam in tanta invidia iudiciorum adducere hominem cuius damnatione totus ordo cum populo Romano et in laude et in gratia posset esse?

35. quae cognovi egomet apud istum in aedibus nuper, cum obsignandi gratia venissem.

36. erant non nulli togati creditores Graecorum, quibus ad exigendas pecunias improbissimi cuiusque legati plurimum prodest gratia.

37. quis enim esset aut togatus, qui Dolabellae gratia, aut Graecus, qui eiusdem vi et imperio non moveretur?

38. ad extremum petere coepit ne usque eo suam auctoritatem despiceret gratiamque contemneret ut se tanta iniuria adficeret.

39. Cum sibi omnis ad istum adlegationes difficilis, omnis aditus arduos ac potius interclusos viderent apud quem non ius, non aequitas, non misericordia, non propinqui oratio, non amici voluntas, non cuiusquam auctoritas pro pretio, non gratia valeret statuunt id sibi esse optimum factu, quod cuivis venisset in mentem, petere auxilium a Chelidone, quae isto praetore non modo in iure civili privatorumque omnium controversiis populo Romano praefuit, verum etiam in his sartis tectisque dominata est.

40. Erant qui putarent Laetilium legatum a Verre venisse, qui gratiam amicitiam cognationemque commemoraret.

41. Heraclius ille et Epicrates longe mihi obviam cum suis omnibus processerunt, venienti Syracusas egerunt gratias flentes, Romam mecum decedere cupiverunt.

42. Itaque hoc adhuc oppidum Verres invenit prope solum in orbe terrarum unde nihil eius modi rerum de publico per vim, nihil occulte, nihil imperio, nihil gratia, nihil pretio posset auferre.

43. Cum esset Sthenius civitatis suae nobilissimus, amplissima cognatione, plurimis amicitiis, cum praeterea tota Sicilia multum auctoritate et gratia posset, invenire neminem Siculum potuit qui pro se cognitor fieret?

44. ita porro laudatus defensusque ab omnibus Siculis ut idem Pompeius non ab homine solum, sed etiam a provincia tota se huius absolutione inire gratiam arbitraretur?

45. Etenim, si C.~Verres HS c milia populum verbi gratia Centuripinum poposcisset eamque ab iis pecuniam abstulisset, non, opinor, esset dubium quin eum, cum id planum fieret, condemnari necesse esset.

46. Quae gratia ne quid tibi prodesse posset ego mea diligentia perfeci;

47. ut huic frequentes obviam prodirent, gratias agerent, facturos se si quid imperasset studiose pollicerentur.

48. gratias isti egerunt, Carpinatium saepe ad se de eius officiis litteras misisse dixerunt.

49. Ergo hoc vestro consilio et gratia perfecistis, ut, quem ad modum paulo ante dixi, et mihi summa facultas ad accusandum daretur, et iudici libera potestas ad credendum.

50. verum tamen, cum de Siculis male mereretur, civis Romanos coluit, iis indulsit, eorum voluntati et gratiae deditus fuit.

51. qui C.~Matrinium, iudices, summa virtute hominem, summa industria, summa gratia, Leontinis in publico biduum tenuit.

52. Qui cum araret in Aetnensi, cumque is ager Apronio cum ...agris esset traditus, equestri vetere illa auctoritate et gratia fretus adfirmavit se decumanis plus quam deberet non daturum.

53. Non mehercule haec quae loquor crederem, iudices, tametsi vulgo audieram, nisi mecum ipse senex, cum mihi atque huic voluntati accusationis meae lacrimans gratias ageret, summa cum auctoritate esset locutus.

54. Nunc ut hoc tempore ea quae regie seu potius tyrannice statuit in aratores Apronius praetermittam, neque eos appellem a quibus omne frumentum eripuit, et quibus nihil non modo de fructu sed ne de bonis quidem suis reliqui fecit, ex hisce ternis medimnis, quod benefici gratiaeque causa concessit, quid lucri fiat cognoscite.

55. tu, cui publicani ex Carpinati litteris gratias egerunt, pecunia publica ex aerario erogata, ex vectigalibus populi Romani ad emendum frumentum attributa, fueritne tibi quaestui, pensitaritne tibi binas centesimas?

56. Obstipui, iudices, cum hoc mihi primum Halaesae demonstravit in senatu Halaesinorum homo summo ingenio, summa prudentia, summa auctoritate praeditus, Halaesinus Aeneas, cui senatus dederat publicam causam ut mihi fratrique meo gratias ageret, et simul qui nos ea quae ad iudicium pertinerent doceret.

57. Neque enim solum scribam tuum anulo, sed etiam virum fortissimum ac tui dissimillimum, Q.~Rubrium, excellentem virtute auctoritate copiis, corona et phaleris et torque donasti, M.~Cossutium, sanctissimum virum atque honestissimum, M.~Castricium, summo splendore ingenio gratia praeditum.

58. cum aut frumentum vendidisset aut servare vellet aut in eum locum quo imperabatur portare nollet, petivit in benefici loco et gratiae ut sibi pro frumento quanti frumentum esset dare liceret.

59. Cum iis, credo, qui benignitate adducti per beneficium et gratiam civitatibus concesserunt ut nummos pro frumento darent.

60. simul et verebar ne mulierum nobilium et formosarum gratia, quarum iste arbitrio praeturam per triennium gesserat, virorumque quibuscum illae nuptae erant, nimia in istum non modo lenitudine sed etiam liberalitate oppugnarer, si quid ex litteris Syracusanorum conquirerem.

61. nemo erat voluntarius laudator praeturae tuae, defensor periculorum, praesertim cum inire a praetore gratiam posset?

62. Primum senatores clamare sibi eripi ius, eripi libertatem, populus senatum laudare, gratias agere, cives Romani a me nusquam discedere.

63. Ille autem insanus, qui pro isto vehementissime contra me declamasset, postquam non impetravit, credo, ut in gratiam mecum rediret, libellum mihi dat in quo istius furta Syracusana perscripta erant, quae ego antea iam ab aliis cognoram et acceperam.

64. etsi in hac quadriremi propter honorem et gratiam Cleomenis minime multi remiges et milites deerant.

65. Agit gratias Cleomenes, adprobat consilium, dicit ita fieri oportere, admonet tamen illud, quod istum fugerat, in Phalacrum, Centuripinum nauarchum, non posse animadverti, propterea quod secum una fuisset in Centuripina quadriremi.

66. Agit hominibus gratias et eorum benivolentiam erga se diligentiamque conlaudat.

67. cetera si qua putas te occultius extra iudicium quae ad iudicium pertineant facere posse, si quid artificio consilio potentia gratia, copiis istius moliri cogitas, magno opere censeo desistas, et illa quae temptata iam et coepta sunt ab isto, a me autem pervestigata et cognita, moneo ut exstinguas et longius progredi ne sinas.

68. deinde si qua gratia testes deterrentur, tabulae quidem certe incorruptae atque integrae manent.

69. Venit huic subsidio misero atque innocenti Massiliensium cuncta civitas, quae non solum ob eam causam laborat ut huic, a quo ipsa servata est, parem gratiam referre videatur sed etiam quod ea condicione atque eo fato se in eis terris conlocatam esse arbitratur ne quid nostris hominibus istae gentes nocere possint.

70. deterrentur emptores multi partim gratia Caesenniae, partim etiam pretio.

71. Huic ego testi gratias agam, quod et in re misericordem se praebuerit et in testimonio religiosum.

72. Audire cupio, qui in pace et otio, cum manum fecerit, copias pararit, multitudinem hominum coegerit, armarit, instruxerit, homines inermos qui ad constitutum experiendi iuris gratia venissent armis, viris, terrore periculoque mortis reppulerit, fugarit, averterit, hoc dicat:

73. Non est aditus ad huiusce modi res neque potentiae cuiusquam neque gratiae;

74. Quod neque inflecti gratia neque perfringi potentia neque adulterari pecunia possit;

75. Quid enim refert aedis aut fundum relictum a patre aut aliqua ratione habere bene partum, si incertum est, quae nunc tua iure mancipi sint, ea possisne retinere, si parum est communitum ius civile ac publica lege contra alicuius gratiam teneri non potest?

76. Qua re permagnam initis a nobis gratiam, cum eum auctorem defensionis nostrae esse dicitis.

77. Ego autem, quicquid est in me studi, consili, laboris, ingeni, quicquid hoc beneficio populi Romani atque hac potestate praetoria, quicquid auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad hanc rem conficiendam tibi et populo Romano polliceor ac defero testorque omnis deos, et eos maxime qui huic loco temploque praesident, qui omnium mentis eorum qui ad rem publicam adeunt maxime perspiciunt, me hoc neque rogatu facere cuiusquam, neque quo Cn.~Pompei gratiam mihi per hanc causam conciliari putem, neque quo mihi ex cuiusquam amplitudine aut praesidia periculis aut adiumenta honoribus quaeram, propterea quod pericula facile, ut hominem praestare oportet, innocentia tecti repellemus, honorem autem neque ab uno neque ex hoc loco sed eadem illa nostra laboriosissima ratione vitae, si vestra voluntas feret, consequemur.

78. Quam ob rem, si quid in hac causa mihi susceptum est, Quirites, id ego omne me rei publicae causa suscepisse confirmo, tantumque abest ut aliquam mihi bonam gratiam quaesisse videar, ut multas me etiam simultates partim obscuras, partim apertas intellegam mihi non necessarias, vobis non inutilis suscepisse.

79. aderat frequens, advocabat, omni studio gratiaque pugnabat;

80. At enim pecuniam Staieno dedit Oppianicus non ad corrumpendum iudicium sed ad conciliationem gratiae.

81. Ita Staienus tum recenti re, cum faucibus premeretur sive ultro excogitavit sive, ut homines tum loquebantur, a P.~Cethego admonitus est istam dedit conciliationis et gratiae fabulam.

82. Qui enim poterat tum in gratiam redire cum Oppianico Cluentius, qui cum matre?

83. Si, ut tu dicis, gratiae conciliandae causa, quadraginta istorum accessio milium quid valet?

84. Staienus conciliandae gratiae causa se accepisse dicebat.

85. Inridebatur haec illius reconciliatio et persona viri boni suscepta, sicut in statuis inauratis quas posuit ad Iuturnae, quibus subscripsit reges ab se in gratiam esse reductos.

86. Senatorem hoc queri non posse, propterea quod ea condicione proposita petere coepisset quodque permulta essent ornamenta quibus eam mitigare molestiam posset, locus, auctoritas, domi splendor, apud exteras nationes nomen et gratia, toga praetexta, sella curulis, insignia, fasces, exercitus, imperia, provinciae;

87. Praeterea nobilitatem illam inter suos locumque a maioribus traditum sic tuetur ut maiorum gravitatem, constantiam, gratiam, liberalitatem adsequatur.

88. Est hoc in more positum, Quirites, institutoque maiorum, ut ei qui beneficio vestro imagines familiae suae consecuti sunt eam primam habeant contionem, qua gratiam benefici vestri cum suorum laude coniungant.

89. Quin idcirco etiam maioribus nostris praecipuam laudem gratiamque debemus, quod eorum labore est factum uti impune in otio esse possemus.

90. Etenim si populo consulis, remove te a suspicione alicuius tui commodi, fac fidem te nihil nisi populi utilitatem et fructum quaerere, sine ad alios potestatem, ad te gratiam benefici tui pervenire.

91. Vos vero, Quirites, si me audire voltis, retinete istam possessionem gratiae, libertatis, suffragiorum, dignitatis, urbis, fori, ludorum, festorum dierum, ceterorum omnium commodorum, nisi forte mavoltis relictis his rebus atque hac luce rei publicae in Sipontina siccitate aut in Salpinorum plenis pestilentiae finibus Rullo duce conlocari.

92. vos, quorum gratia in suffragiis consistit, libertas in legibus, ius in iudiciis et aequitate magistratuum, res familiaris in pace, omni ratione otium retinere debetis.

93. Magna dis immortalibus habenda est atque huic ipsi Iovi Statori, antiquissimo custodi huius urbis, gratia, quod hanc tam taetram, tam horribilem tamque infestam rei publicae pestem totiens iam effugimus.

94. Praeclaram vero populo Romano refers gratiam qui te, hominem per te cognitum, nulla commendatione maiorum tam mature ad summum imperium per omnis honorum gradus extulit, si propter invidiam aut alicuius periculi metum salutem civium tuorum neglegis.

95. Primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, quod virtute, consilio, providentia mea res publica maximis periculis sit liberata.

96. Nam primum debeo sperare omnis deos qui huic urbi praesident pro eo mihi ac mereor relaturos esse gratiam;

97. Haec omnia indices detulerunt, rei confessi sunt, vos multis iam iudiciis iudicavistis, primum quod mihi gratias egistis singularibus verbis et mea virtute atque diligentia perditorum hominum coniurationem patefactam esse decrevistis, deinde quod P.~Lentulum se abdicare praetura coegistis;

98. Etenim si me tua familiaritas ab hac causa removisset, et si hoc idem Q.~Hortensio, M.~Crasso, clarissimis viris, si item ceteris a quibus intellego tuam gratiam magni aestimari accidisset, in ea civitate consul designatus defensorem non haberet in qua nemini umquam infimo maiores nostri patronum deesse voluerunt.

99. superavi tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam.

100. Mihi quidem vehementer expediit positam in oculis esse gratiam;

101. Non mirum, si ob hanc facultatem homines saepe etiam non nobiles consulatum consecuti sunt, praesertim cum haec eadem res plurimas gratias, firmissimas amicitias, maxima studia pariat.

102. Itaque, ut dixi, dignitas in ista scientia consularis numquam fuit, quae tota ex rebus fictis commenticiisque constaret, gratiae vero multo etiam minus.

103. Magnus dicendi labor, magna res, magna dignitas, summa autem gratia.

104. Quis L.~Philippum summo ingenio, opera, gratia, nobilitate a M.~Herennio superari posse arbitratus est?

105. Num tibi haec parva videntur adiumenta et subsidia consulatus, voluntas militum, quaeque cum per se valet multitudine, cum apud suos gratia, tum vero in consule declarando multum etiam apud universum populum Romanum auctoritatis habet, suffragatio militaris?

106. in qua gloriam conciliat magnitudo negoti, gratiam aequitatis largitio;

107. Sed tamen L.~Murenae provincia multas bonas gratias cum optima existimatione attulit.

108. aut certam rem abiciunt aut suam operam et gratiam iudicio et accusationi reservant.

109. Confusionem suffragiorum flagitasti, praerogationum legis Maniliae, aequationem gratiae, dignitatis, suffragiorum.

110. Graviter homines honesti atque in suis vicinitatibus et municipiis gratiosi tulerunt a tali viro esse pugnatum ut omnes et dignitatis et gratiae gradus tollerentur.

111. Nolo accusator in iudicium potentiam adferat, non vim maiorem aliquam, non auctoritatem excellentem, non nimiam gratiam.

112. Sapientem gratia numquam moveri, numquam cuiusquam delicto ignoscere;

113. cave ne quicquam habeat momenti gratia.

114. Nostri autem illi fatebor enim, Cato, me quoque in adulescentia diffisum ingenio meo quaesisse adiumenta doctrinae nostri, inquam, illi a Platone et Aristotele, moderati homines et temperati, aiunt apud sapientem valere aliquando gratiam;

115. Nihil gratiae causa feceris.

116. Immo resistito gratiae, cum officium et fides postulabit.

117. Si nihil erit praeter ipsorum suffragium, tenues, etsi suffragantur, nil valent gratia.

118. quem cum supremo eius die Maximus laudaret, gratias egit dis immortalibus quod ille vir in hac re publica potissimum natus esset;

119. Ego quod facio, iudices, cum amicitiae dignitatisque L.~Murenae gratia facio, tum me pacis, oti, concordiae, libertatis, salutis, vitae denique omnium nostrum causa facere clamo atque testor.

120. Videsne ut eripiam te ex improborum subita gratia et reconciliem bonis omnibus?

121. nunc tecum sic agam tulisse ut potius iniuriam quam rettulisse gratiam videar.

122. Grave esse videtur eum qui investigarit coniurationem, qui patefecerit, qui oppresserit, cui senatus singularibus verbis gratias egerit, cui uni togato supplicationem decreverit, dicere in iudicio:

123. Nuper is homo fuit in civitate P.~Sulla ut nemo ei se neque honore neque gratia neque fortunis anteferret, nunc spoliatus omni dignitate quae erepta sunt non repetit;

124. Quae cum esset civitas aequissimo iure ac foedere, ascribi se in eam civitatem voluit idque, cum ipse per se dignus putaretur, tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus impetravit.

125. Num illos item putatis, quibus ius iurandum iocus est, testimonium ludus, existimatio vestra tenebrae, laus, merces, gratia, gratulatio proposita est omnis in impudenti mendacio?

126. primum quod sermo est tota Asia dissipatus Cn.~Pompeium, quod L.~Flacco esset vehementer inimicus, contendisse a Laelio, paterno amico ac pernecessario, ut hunc hoc iudicio arcesseret, omnemque ei suam auctoritatem, gratiam, copias, opes ad hoc negotium conficiendum detulisse.

127. Quae tibi tum gratiae sunt a me actae, quae ab senatu, quae a bonis omnibus!

128. CUM POPULO GRATIAS EGIT

129. Quod precatus a Iove Optimo Maximo ceterisque dis immortalibus sum, Quirites, eo tempore cum me fortunasque meas pro vestra incolumitate otio concordiaque devovi, ut, si meas rationes umquam vestrae saluti anteposuissem, sempiternam poenam sustinerem mea voluntate susceptam, sin et ea quae ante gesseram conservandae civitatis causa gessissem et illam miseram profectionem vestrae salutis gratia suscepissem, ut quod odium scelerati homines et audaces in rem publicam et in omnis bonos conceptum iam diu continerent, id in me uno potius quam in optimo quoque et universa civitate defigerent, hoc si animo in vos liberosque vestros fuissem, ut aliquando vos patresque conscriptos Italiamque universam memoria mei misericordia desideriumque teneret:

130. sed veriti sunt ne gratiae causa facere viderentur, quod alter mihi adfinis erat, alterius causam capitis receperam;

131. Ego, cum homines in tribunali Aurelio palam conscribi centuriarique vidissem, cum intellegerem veteres ad spem caedis Catilinae copias esse revocatas, cum viderem ex ea parte homines, cuius partis nos vel principes numerabamur, partim quod mihi inviderent, partim quod sibi timerent, aut proditores esse aut desertores salutis meae, cum duo consules empti pactione provinciarum auctores se inimicis rei publicae tradidissent, cum egestatem avaritiam libidines suas viderent expleri non posse nisi me constrictum domesticis hostibus dedidissent, cum senatus equitesque Romani flere pro me ac mutata veste vobis supplicare edictis atque imperiis vetarentur, cum omnium provinciarum pactiones, cum omnia cum omnibus foedera reconciliationesque gratiarum sanguine meo sancirentur, cum omnes boni non recusarent quin vel pro me vel mecum perirent, armis decertare pro mea salute nolui, quod et vincere et vinci luctuosum rei publicae fore putavi.

132. Quamquam mihi, Quirites, maiori curae est quem ad modum vobis, qui de me estis optime meriti, gratiam referam quam quem ad modum inimicorum iniurias crudelitatemque persequar.

133. gratiam et qui rettulit habet, et qui habet dissolvit.

134. In referenda autem gratia hoc vobis repromitto semperque praestabo, mihi neque in consiliis de re publica capiendis diligentiam neque in periculis a re publica propulsandis animum neque in sententia simpliciter ferenda fidem neque in hominum voluntatibus pro re publica laedendis libertatem nec in perferendo labore industriam nec in vestris commodis augendis grati animi benivolentiam defuturam.

135. CUM SENATUI GRATIAS EGIT

136. Si, patres conscripti, pro vestris immortalibus in me fratremque meum liberosque nostros meritis parum vobis cumulate gratias egero, quaeso obtestorque ne meae naturae potius quam magnitudini vestrorum beneficiorum id tribuendum putetis.

137. alio transferenda mea tota vita est, ut bene de me meritis referam gratiam, amicitias igni perspectas tuear, cum apertis hostibus bellum geram, timidis amicis ignoscam, proditores indicem, dolorem profectionis meae reditus dignitate consoler.

138. Quod si mihi nullum aliud esset officium in omni vita reliquum nisi ut erga duces ipsos et principes atque auctores salutis meae satis gratus iudicarer, tamen exiguum reliquae vitae tempus non modo ad referendam verum etiam ad commemorandam gratiam mihi relictum putarem.

139. Quando enim ego huic homini ac liberis eius, quando omnes mei gratiam referent?

140. ut agerentur gratiae, qui e municipiis venissent?

141. Vobis vero, patres conscripti, singulis et egi et agam gratias:

142. omnis erit aetas mihi ad eorum erga me merita praedicanda atque recolenda, hodierno autem die nominatim a me magistratibus statui gratias esse agendas, et de privatis uni, qui pro salute mea municipia coloniasque adisset, populum Romanum supplex obsecrasset, sententiam dixisset eam quam vos secuti mihi dignitatem meam reddidistis.

143. An ego, cum P.~Lentulus consul optime de me ac de re publica meritus, cum Q.~Metellus, qui cum meus inimicus esset, frater tuus, et dissensioni nostrae et precibus tuis salutem ac dignitatem meam praetulisset, me arcesserent in senatum, cum tanta multitudo civium tam recenti officio suo me ad referendam gratiam nominatim vocaret, non venirem, cum praesertim te iam illinc cum tua fugitivorum manu discessisse constaret?

144. Ac si hoc de me potuit, quem honos, quem dignitas, quem causa, quem res publica tuebatur, cuius denique pecunia non expetebatur, cui nihil oberat praeter conversionem status et inclinationem communium temporum, quid tandem futurum est iis quorum vita remota ab honore populari et ab hac inlustri gratia est, pecuniae autem tantae sunt ut eas nimium multi egentes sumptuosi nobiles concupiscant?

145. Denique universus senatus, multo ante quam est lata lex de me, gratias agendas censuit civitatibus iis quae M.~Tullium tantumne?

146. Sed uno tempore cautiones fiebant pecuniarum, foedera feriebantur provinciarum, regum appellationes venales erant, servorum omnium vicatim celebrabatur tota urbe discriptio, inimici in gratiam reconciliabantur, imperia scribebantur nova iuventuti, Q.~Seio venenum misero parabatur, de Cn.~Pompeio, propugnatore et custode imperi, interficiendo consilia inibantur, senatus ne quid esset, ut lugerent semper boni, ut capta res publica consulum proditione vi tribunicia teneretur.

147. inibat gratiam a non nullis.

148. certe laudat, et unum esse in hac civitate dignum huius imperi gloria dicit, et significat se illi esse amicissimum et reconciliationem esse gratiae factam.

149. Quid existimatis eum, si reditus ei gratiae patuerit, esse facturum, qui tam libenter in opinionem gratiae inrepat?

150. Qua de causa et tum conventus ille Capuae, qui propter salutem illius urbis consulatu conservatam meo me unum patronum adoptavit, huic apud me P.~Sestio maximas gratias egit, et hoc tempore eidem homines nomine commutato coloni decurionesque, fortissimi atque optimi viri, beneficium P.

151. Decurionum decreta. Non recito decretum officio aliquo expressum vicinitatis aut clientelae aut hospiti publici aut ambitionis aut commendationis gratia, sed recito memoriam perfuncti periculi, praedicationem amplissimi benefici, vocem offici praesentis, testimonium praeteriti temporis.

152. Qui cum ad gloriam suam atque ad amplissimi benefici gratiam magis pertinere videret causam illam integram ad suum consulatum reservari, tamen rem talem per alios citius quam per se tardius confici malebat.

153. Alter, qui ita se in populari ratione iactarat ut auspicia, legem Aeliam, senatus auctoritatem, consulem, conlegas, bonorum iudicium nihili putaret, aedilitatem petivit cum bonis viris et hominibus primis sed non praestantissimis opibus et gratia:

154. cum vero ipse qui ludos faciebat consul adsedit, stantes ei manibus passis gratias agentes et lacrimantes gaudio suam erga me benivolentiam ac misericordiam declararunt.

155. Cuius umquam propter salutem nisi meam senatus publice sociis populi Romani gratias egit?

156. Decrevit eodem tempore senatus ut iis qui ex tota Italia salutis meae causa convenerant agerentur gratiae, atque ut idem ad res redeuntes ut venirent rogarentur.

157. qui excitatus cum summa auctoritate P.~Servili tum incredibili quadam gravitate dicendi, cum ille omnis prope ab inferis evocasset Metellos et ad illius generis, quod sibi cum eo commune esset, dignitatem propinqui sui mentem a Clodianis latrociniis reflexisset, cumque eum ad domestici exempli memoriam et ad Numidici illius Metelli casum vel gloriosum vel gravem convertisset, conlacrimavit vir egregius ac vere Metellus totumque se P.~Servilio dicenti etiam tum tradidit, nec illam divinam gravitatem plenam antiquitatis diutius homo eiusdem sanguinis potuit sustinere et mecum absens beneficio suo rediit in gratiam.

158. me oppugnavit, primum per indicem Vettium, quem in contione de me et de clarissimis viris interrogavit, in quo tamen eos civis coniunxit eodem periculo et crimine, ut a me inierit gratiam quod me cum amplissimis et fortissimis viris congregavit.

159. facit is qui neque elabi ex iudicio iucunditate sua neque emitti gratia potest, neque opibus et potentia leges ac iudicia perfringere.

160. neque eae nationes quibus me senatus commendavit, quibus de me gratias egit, hunc exsulem propter me sine me videbunt.

161. qui etiam gratias tibi agere debeo quod me ex fortissimorum civium numero seiungendum non putasti.

162. cum audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam vim in iudicium vocari, sed adulescentem inlustri ingenio, industria, gratia accusari ab eius filio quem ipse in iudicium et vocet et vocarit, oppugnari autem opibus meretriciis:

163. Ac mihi quidem videtur, iudices, hic introitus defensionis adulescentiae M.~Caeli maxime convenire, ut ad ea quae accusatores deformandi huius causa et detrahendae spoliandaeque dignitatis gratia dixerunt primum respondeam.

164. Illa vero, iudices, in illo homine admirabilia fuerunt, comprehendere multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare quod habebat, servire temporibus suorum omnium pecunia, gratia, labore corporis, scelere etiam, si opus esset, et audacia, versare suam naturam et regere ad tempus atque huc et illuc torquere ac flectere, cum tristibus severe, cum remissis iucunde, cum senibus graviter, cum iuventute comiter, cum facinerosis audaciter, cum libidinosis luxuriose vivere.

165. sin autem est rivolus arcessitus et ductus ab ipso capite accusationis vestrae, laetabor, cum tanta gratia tantisque opibus accusatio vestra nitatur, unum senatorem esse solum qui vobis gratificari vellet inventum.

166. An vos aliam causam esse ullam putatis cur in tantis praemiis eloquentiae, tanta voluptate dicendi, tanta laude, tanta gratia, tanto honore, tam sint pauci semperque fuerint qui in hoc labore versentur?

167. Sed me audiant, navent aliam operam, aliam ineant gratiam, in aliis se rebus ostentent, vigeant apud istam mulierem venustate, dominentur sumptibus, haereant, iaceant, deserviant;

168. Postea nemini umquam concessit aequalium plus ut in foro, plus ut in negotiis versaretur causisque amicorum, plus ut valeret inter suos gratia.

169. in ea civitate ne patiamini illum absolutum muliebri gratia, M.~Caelium libidini muliebri condonatum, ne eadem mulier cum suo coniuge et fratre et turpissimum latronem eripuisse et honestissimum adulescentem oppressisse videatur.

170. tantam laudem est adeptus, quos tribunus plebis solus ex toto illo conlegio L.~Scipioni auxilio fuit, inimicissimus et ipsius et fratris eius Africani, iuravitque in contione se in gratiam non redisse, sed alienum sibi videri dignitate imperi quo duces essent hostium Scipione triumphante ducti, eodem ipsum duci qui triumphasset?

171. An vero M.~ille Lepidus, qui bis consul et pontifex maximus fuit, non solum memoriae testimonio, sed etiam annalium litteris et summi poetae voce laudatus est quod cum M.~Fulvio conlega, quo die censor est factus, homine inimicissimo, in campo statim rediit in gratiam, ut commune officium censurae communi animo ac voluntate defenderent?

172. Atque ut vetera, quae sunt innumerabilia, mittam, tuus pater, Philippe, nonne uno tempore cum suis inimicissimis in gratiam rediit?

173. Q.~Metellus Nepos nonne consul in templo Iovis Optimi Maximi, permotus cum auctoritate vestra tum illius P.~Servili incredibili gravitate dicendi, absens mecum summo suo beneficio rediit in gratiam?

174. Hic me meus in rem publicam animus pristinus ac perennis cum C.~Caesare reducit, reconciliat, restituit in gratiam.

175. Cur igitur exspectem hominem aliquem qui me cum illo in gratiam reducat?

176. ad gloriam devocant, ad triumphum, ad gratulationem, ad summum honorem senatus, equestris ordinis gratiam, populi caritatem.

177. sed levissime feram si forte aut iis minus probaro qui meum inimicum repugnante vestra auctoritate texerunt, aut iis, si qui meum cum inimico suo reditum in gratiam vituperabunt, cum ipsi et cum meo et cum suo inimico in gratiam non dubitarint redire.

178. principio orationis hoc pono, me omnibus qui amici fuerint saluti et dignitati meae, si minus referenda gratia satis facere potuerim, praedicanda et habenda certe satis esse facturum.

179. qui si adductus gratia minus idoneum hominem praemio adfecisset, quin etiam si virum bonum sed non ita meritum, si denique aliquid non contra ac liceret factum diceretur, sed contra atque oporteret, tamen esset omnis eius modi reprehensio a vobis, iudices, repudianda.

180. Etenim quis est tam demens quin sentiat ius hoc Gaditanis esse retinendum, ne saeptum sit iis iter in perpetuum ad hoc amplissimum praemium civitatis, et magno opere iis esse laetandum huius L.~Corneli benivolentiam erga suos remanere Gadibus, gratiam et facultatem commendandi in hac civitate versari?

181. Quorum ego testimonio ac precibus munus hoc meritum huic et, ut a principio dixi, iustam et debitam gratiam refero, speroque, iudices, ut eos qui principes fuerunt conservandae salutis aut dignitatis meae diligitis et caros habetis, sic, quae ab hoc pro facultate hominis, pro loco facta sunt, et grata esse vobis et probata.

182. Ego adulescentis bonos et fortis, sed usos ea condicione fortunae ut, si essent magistratus adepti, rei publicae statum convolsuri viderentur, meis inimicitiis, nulla senatus mala gratia comitiorum ratione privavi.

183. Num etiam in hac cotidiana adsidua urbanaque vita splendorem tuum, gratiam, celebritatem domesticam, operam forensem, consilium, auxilium, auctoritatem, sententiam senatoriam nobis aut, ut verius dicam, cuiquam es infimo ac despicatissimo antelaturus?

184. concedat laurea laudi. Immo me hercule habeo tibi gratiam;

185. non ambitio ad gratiam, non iniquitas ad aemulationem conitetur;

186. his levioribus comitiis diligentia et gratia petitorum honos paritur, non eis ornamentis quae esse in te videmus.

187. Non enim comitiis iudicat semper populus, sed movetur plerumque gratia, cedit precibus, facit eos a quibus est maxime ambitus, denique, etiam si iudicat, non dilectu aliquo aut sapientia ducitur ad iudicandum, sed impetu non numquam et quadam etiam temeritate.

188. Aliquid praeterea timide dicam, sed tamen dicendum est non enim opibus, non invidiosa gratia, non potentia vix ferenda, sed commemoratione benefici, sed misericordia, sed precibus aliquid attulimus etiam nos.

189. Valuit causa rogandi, non gratia.

190. Sed cum sit Cn.~Plancius is eques Romanus, ea primum vetustate equestris nominis ut pater, ut avus, ut maiores eius omnes equites Romani fuerint, summum in praefectura florentissima gradum tenuerint et dignitatis et gratiae, deinde ut ipse in legionibus P.~Crassi imperatoris inter ornatissimos homines, equites Romanos, summo splendore fuerit, ut postea princeps inter suos plurimarum rerum sanctissimus et iustissimus iudex, maximarum societatum auctor, plurimarum magister:

191. si non modo in eo nihil umquam reprehensum sed laudata sunt omnia, tamen is oberit honestissimo filio pater qui vel minus honestum et alienum tueri vel auctoritate sua vel gratia possit?

192. Noli enim putare, Laterensis, legibus istis quas senatus de ambitu sanciri voluerit id esse actum ut suffragatio, ut observantia, ut gratia tolleretur.

193. Nam ut ego doceo gratiosum esse in sua tribu Plancium, quod multis benigne fecerit, pro multis spoponderit, in operas plurimos patris auctoritate et gratia miserit, quod denique omnibus officiis per se, per patrem, per maiores suos totam Atinatem praefecturam comprehenderit, sic tu doce sequestrem fuisse, largitum esse, conscripsisse, tribulis decuriavisse.

194. Quod si non potes, noli tollere ex ordine nostro liberalitatem, noli maleficium putare esse gratiam, noli observantiam sancire poena.

195. Quae tibi ultro pater et maiores tui non consolandi tui gratia dicent, neque vero quo te liberent aliqua culpa, quam tu vereris ne a te suscepta videatur, sed ut te ad istum cursum tenendum quem a prima aetate suscepisti cohortentur.

196. Magnae sunt in te opes, late patet gratia;

197. Quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae.

198. gratiam autem et qui refert habet, et qui habet in eo ipso quod habet refert.

199. Ego, cum ceteri vera beneficia etiam minora dissimulent, ne obligati esse videantur, eo me beneficio obstrictum esse ementior cui ne referri quidem gratia posse videatur?

200. In qua cum perpaucis nominatim egissem gratias, quod omnes enumerari nullo modo possent, scelus autem esset quemquam praeteriri, statuissemque eos solum nominare qui causae nostrae duces et quasi signiferi fuissent, in his Plancio gratias egi.

201. Atque utinam quam ego sum in illum gratus, tam licuisset per hominum vim et iniuriam populo Romano ei gratiam referre!

202. An, cum patres conscripti illo senatus consulto quod in monumento Mari factum est, quo mea salus omnibus est gentibus commendata, uni Cn.~Plancio gratias egerint unus enim fuit de magistratibus defensor salutis meae cui senatus pro me gratias agendas putavit, ei ego a me referendam gratiam non putem?

203. Quo quidem etiam magis sum non dicam miser nam hoc quidem abhorret a virtute verbum sed certe exercitus, non quia multis debeo leve enim est onus benefici gratia , sed quia nomina saepe concurrunt, propter aliquorum bene de me meritorum inter ipsos contentiones, ut eodem tempore in omnis verear ne vix possim gratus videri.

204. qui sancti, qui religionum colentes, nisi qui meritam dis immortalibus gratiam iustis honoribus et memori mente persolvunt?

205. quae certe sublata memoria et gratia nulla exstare possunt.

206. Neque enim illud ad neglegendam meam gratiam debet valere quod dixit idem, vos nec nocentis nec litigiosos esse, quo minus me apud vos valere oporteret.

207. Ego autem Cn.~Pompeium non dico auctorem, ducem, defensorem salutis meae nam haec privatim fortasse officiorum memoriam et gratiam quaerunt sed dico hoc quod ad salutem rei publicae pertinet:

208. Memini enim, memini neque umquam obliviscar noctis illius cum tibi vigilanti, adsidenti, maerenti vana quaedam miser atque inania falsa spe inductus pollicebar, me, si essem in patriam restitutus, praesentem tibi gratias relaturum;

209. Non ego meis ornatum beneficiis a vobis deprecor, iudices, sed custodem salutis meae, non opibus contendo, non auctoritate, non gratia, sed precibus, sed lacrimis, sed misericordia, mecumque vos simul hic miserrimus et optimus obtestatur parens, et pro uno filio duo patres deprecamur.

210. etiamne Valerio teste primam actionem confecisti, qui patris tui beneficio civitate donatus gratiam tibi non inlustribus officiis, sed manifesto periurio rettulit?

211. Hic ego Appium Claudium, consulem fortissimum atque ornatissimum virum mecumque, ut spero, fideli in gratiam reditu firmoque coniunctum, nullo loco, iudices, vituperabo.

212. Fuerint enim eae partes aut eius quem id facere dolor et suspicio sua coegit, aut eius qui has sibi partis depoposcit, quod aut non animadvertebat quem violaret, aut facilem sibi fore in gratiam reditum arbitrabatur;

213. Quem enim ex tantis inimicitiis receptum in gratiam summo studio defenderim, hunc adflictum violare non debeo.

214. Quocum me si ante Cn.~Pompei auctoritas in gratiam non reduxisset, nunc iam ipsius fortuna reduceret.

215. Mihi, C.~Memmi, causa defendendi Gabini fuit reconciliatio gratiae.

216. Nam non redeundo in gratiam cum inimico non violabam Pompeium;

217. Quae quidem si potentia est appellanda potius quam propter magna in rem publicam merita mediocris in bonis causis auctoritas aut propter hos officiosos labores meos non nulla apud bonos gratia, appelletur ita sane, dum modo ea nos utamur pro salute bonorum contra amentiam perditorum.

218. in communi omnium laetitia si etiam ipse gauderet, timuit ne videretur infirmior fides reconciliatae gratiae.

219. Non enim mea gratia familiaritatibus continetur, quae late patere non possunt, propterea quod consuetudines victus non possunt esse cum multis;

220. Quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela, quem iure, quem loco, quem tempore, quem impune non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, periculo capitis non dubitavit occidere?

221. qui Appium fratrem, hominem mihi coniunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi deiecit;

222. Sed huius benefici gratiam, iudices, Fortuna populi Romani et vestra felicitas et di immortales sibi deberi putant.

223. Illum ipsum qui poterat obstare novo reditu in gratiam sibi devinctum arbitrabatur;

224. Parietes, me dius fidius, ut mihi videtur, huius curiae tibi gratias agere gestiunt, quod brevi tempore futura sit illa auctoritas in his maiorum suorum et suis sedibus.

225. Sed ut, unde est orsa, in eodem terminetur oratio, maximas tibi omnes gratias agimus, C.~Caesar, maiores etiam habemus.

226. Itaque, C.~Caesar, sic tibi gratias ago ut me omnibus rebus a te non conservato solum sed etiam ornato, tamen ad tua in me unum innumerabilia merita, quod fieri iam posse non arbitrabar, magnus hoc tuo facto cumulus accesserit.

227. Scriptum senatus consultum quod fieri vellet attulit, quo recitato auctoritatem eius summo studio secuti sumus eique amplissimis verbis per senatus consultum gratias egimus.

228. Nec ita multo post edictum Bruti adfertur et Cassi, quod quidem mihi, fortasse quod eos plus etiam rei publicae quam familiaritatis gratia diligo, plenum aequitatis videbatur.

229. Coguntur enim non pignoribus, sed eorum de quorum honore agitur gratia;

230. Qua re primum maximas gratias et ago et habeo Pisoni, qui non quid efficere posset in re publica cogitavit, sed quid facere ipse deberet.

231. Quae est igitur ista cupiditas legis eius ferendae quae turpitudinem summam habeat, gratiam nullam?

232. Quin mihi etiam, quo auctore te in his rebus uti arbitrabantur, et gratias boni viri agebant et tuo nomine gratulabantur.

233. Non video nec in vita nec in gratia nec in rebus gestis nec in hac mea mediocritate ingeni quid despicere possit Antonius.

234. An ego non venirem contra alienum pro familiari et necessario, non venirem contra gratiam non virtutis spe, sed aetatis flore conlectam, non venirem contra iniuriam quam iste intercessoris iniquissimi beneficio obtinuit, non iure praetorio?

235. Sed videlicet meam gratiam voluit esse, in quo ne ipsius quidem ulla esse poterat lege lata.

236. Frequentissimo senatui sic placuit ut esset nemo qui mihi non ut parenti gratias ageret, qui mihi non vitam suam, fortunas, liberos, rem publicam referret acceptam.

237. Quo etiam maiorem ei res publica gratiam debet qui libertatem populi Romani unius amicitiae praeposuit depulsorque dominatus quam particeps esse maluit.

238. ago etiam gratias, quoquo animo facis.

239. quod non indicasti, gratias ago;

240. itaque ne loqui quidem sum te passus de gratia.

241. Quamquam, si in eo perseverares, ad tuam gloriam rem illam referri malebam quam ad meam gratiam.

242. Ne tu iam mecum in gratiam redeas, si scias quam me pudeat nequitiae tuae, cuius te ipsum non pudet.

243. redi cum re publica in gratiam.

244. Cui quamquam gratia referri tanta non potest quanta debetur, habenda tamen est tanta quantam maximam animi nostri capere possunt.

245. Si autem militibus exquirendi sunt honores novi propter eorum divinum atque immortale meritum, ducibus autem ne referri quidem potest gratia, quis est qui eum hostem non existimet quem qui armis persequantur conservatores rei publicae iudicentur?

246. Praeclare igitur facitis, tribuni plebis, qui de praesidio consulum senatusque referatis, meritoque vestro maximas vobis gratias omnes et agere et habere debemus.

247. et quod pari consilio eademque virtute legio quarta usa, L.~Egnatuleio duce quaestore optimo, civi egregio, senatus auctoritatem populique Romani libertatem defendat ac defenderit, senatui magnae curae esse ac fore ut pro tantis eorum in rem publicam meritis honores eis habeantur gratiaeque referantur.

248. quantam sitis a populo Romano laudem, quantam gloriam, quantam gratiam consecuti.

249. Haec igitur habenda gratia est D. Bruto qui illum, nondum interposita auctoritate vestra, suo consilio atque iudicio, non ut consulem recepit, sed ut hostem arcuit Gallia seque obsideri quam hanc urbem maluit.

250. Venio ad reliquos consularis, quorum nemo est iure hoc meo dico quin mecum habeat aliquam coniunctionem gratiae, alii maximam, alii mediocrem, nemo nullam.

251. Omnia obliviscor, in gratiam redeo.

252. Ceteris autem, si errorem suum deposuerint et cum re publica in gratiam redierint, veniam et impunitatem dandam puto.

253. Vellem di immortales fecissent, patres conscripti, ut vivo potius Ser. Sulpicio gratias ageremus quam honores mortuo quaereremus.

254. grati simus in eius morte decoranda cui nullam iam aliam gratiam referre possumus.

255. Maximas tibi, Pansa, gratias omnes et habere et agere debemus qui, cum hodierno die senatum te habiturum non arbitraremur, ut M.~Bruti, praestantissimi civis, litteras accepisti, ne minimam quidem moram interposuisti quin quam primum maximo gaudio et gratulatione frueremur.

256. Est una Trebellius, qui iam cum tabulis novis redit in gratiam;

257. Itaque non adsentior solum sed etiam gratias ago Fufio:

258. Prius undis flamma, ut ait poeta nescio quis, prius denique omnia quam aut cum Antoniis res publica aut cum re publica Antonii redeant in gratiam.

259. eiusdem D. Bruti conservandi gratia consul sortitu ad bellum profectus a. Hirtius, cuius imbecillitatem valetudinis animi virtus et spes victoriae confirmavit;

260. Nam sive in communi gaudio populi Romani uni gratulabantur, magnum iudicium, sive uni gratias agebant, eo maius, sive utrumque, nihil magnificentius cogitari potest.

261. Nonne satis est ab hominibus virtutis ignaris gratiam bene merentibus non referri?

262. necesse est aut inimicitiarum causa ab hoc esse occisum aut metus aut spei aut alicuius amici gratia aut, si horum nihil est, ab hoc non esse occisum;

263. nam si iis, qui inprudentes laeserunt, ignosci convenit, iis, qui necessario profuerunt, haberi gratiam non oportet.

264. ac naturae quidem ius esse, quod nobis non opinio, sed quaedam innata vis adferat, ut religionem, pietatem, gratiam, vindicationem, observantiam, veritatem.

265. gratiam, quae in memoria et remuneratione officiorum et honoris et amicitiarum observantiam teneat;

266. et, inpudentem esse, qui pro beneficio non gratiam, verum mercedem postulet;

267. contra autem de pecunia ratiocinari sordidum esse, cum de gratia referunda deliberetur;

268. naturae ius est, quod non opinio genuit, sed quaedam in natura vis insevit, ut religionem, pietatem, gratiam, vindicationem, observantiam, veritatem.

269. gratia, in qua amicitiarum et officiorum alterius memoria et remunerandi voluntas continetur;

270. erant autem huic studio maxima, quae nunc quoque sunt, exposita praemia vel ad gratiam vel ad opes vel ad dignitatem;

271. quod quidem si erit a vobis impetratum, magnam habebo, Crasse, huic palaestrae et Tusculano tuo gratiam et longe Academiae illi ac Lycio tuum hoc suburbanum gymnasium anteponam.

272. Quis vestrum aequalem, Q.~Varium, vastum hominem atque foedum, non intellegit illa ipsa facultate, quamcumque habuit, magnam esse in civitate gratiam consecutum?

273. Iam vero ipsa per sese quantum adferat eis, qui ei praesunt, honoris, gratiae, dignitatis, quis ignorat?

274. Ne quae suspicio gratiae sit in scribendo?

275. quod iste adripuit et ita sese facturum confirmavit atque etiam addidit, gratiae scilicet causa, me quoque sibi magistrum futurum.

276. ut, cum C.~Fabricio P.~Cornelius, homo, ut existimabatur, avarus et furax, sed egregie fortis et bonus imperator, gratias ageret, quod se homo inimicus consulem fecisset, bello praesertim magno et gravi nihil est, quod mihi gratias agas, inquit si malui compilari quam venire;

277. gratiamque habeo Simonidi illi Cio, quem primum ferunt artem memoriae protulisse.

278. Nos vero, inquit Catulus etenim pro me hoc et pro meo fratre respondeo, non modo tibi ignoscimus, sed te diligimus magnamque tibi habemus gratiam;

279. Sed quoniam haec iam neque in integro nobis esse possunt et summi labores nostri magna compensati gloria mitigantur, pergamus ad ea solacia, quae non modo sedatis molestiis iucunda, sed etiam haerentibus salutaria nobis esse possint, sermonemque L.~Crassi reliquum ac paene postremum memoriae prodamus, atque ei, si nequaquam parem illius ingenio, at pro nostro tamen studio meritam gratiam debitamque referamus.

280. atque hanc eis habeo gratiam, quod soli ex omnibus eloquentiam virtutem ac sapientiam esse dixerunt.

281. Num propter hanc ex privatorum negotiis conlectam gratiam tardior in re publica capessenda fuit?

282. sumuntur autem trium rerum gratia:

283. Sed appellemus docendi gratia verisimile quod plerumque ita fiat, ut adolescentiam procliviorem esse ad libidinem;

284. C.P.: Aut iure factum depellendi aut ulsciscendi doloris gratia, aut pietatis aut pudicitiae aut religionis aut patriae nomine, aut denique necessitate, inscitia, casu.

285. et de singulis testibus, si natura vani, si leves, si cum ignominia, si spe, si metu, si iracundia, si misericordia impulsi, si praemio, si gratia adducti;

286. Sed distinguendi gratia rationem appellamus eam quae affertur ab reo ad recusandum depellendi criminis causa, quae nisi esset, quod defenderet non haberet:

287. Aequitatis autem vis est duplex, cuius altera directa et veri et iusti et ut dicitur aequi et boni ratione defenditur, altera ad vicissitudinem referendae gratiae pertinet, quod in beneficio gratia, in iniuria ultio nominatur.

288. tum Laelium, cum eum socii domum reduxissent egissentque gratias et ne defatigaretur oravissent, locutum esse ita:

289. tum duo Caepiones multum clientes consilio et lingua, plus auctoritate tamen et gratia sublevabant.

290. in eo industriam constat summam fuisse maxumamque gratiam, cum et consuleretur plurimum et diceret.

291. ille se consuli nolebat, ne qua in re inferior esset quam Scaevola , sic Servius sapientissume, cum duae civiles artes ac forenses plurimum et laudis haberent et gratiae, perfecit ut altera praestaret omnibus, ex altera tantum adsumeret, quantum esset et ad tuendum ius civile et ad obtinendam consularem dignitatem satis.

292. simul illud gaudeo, quod et aequalitas vestra et pares honorum gradus et artium studiorumque quasi finitima vicinitas tantum abest ab obtrectatione et invidia, quae solet lacerare plerosque, uti ea non modo non exulcerare vestram gratiam, sed etiam conciliare videatur.

293. sed quia et labor multo maior est totam causam quam partem dicere et quia plures ineuntur gratiae, si uno tempore dicas pro pluribus, idcirco hanc consuetudinem lubenter adscivimus.

294. is cum tribunus plebis Curionem et Octavium consules produxisset Curioque multa dixisset sedente Cn.~Octavio conlega, qui devinctus erat fasciis et multis medicamentis propter dolorem artuum delibutus, numquam, inquit, Octavi, conlegae tuo gratiam referes;

295. Is igitur mediocriter a doctrina instructus, angustius etiam a natura, labore et industria et quod adhibebat ad obtinendas causas curam etiam et gratiam, in principibus patronis aliquot annos fuit.

296. his enim rebus infimo loco natus et honores et pecuniam et gratiam consecutus etiam in patronorum sine doctrina, sine ingenio aliquem numerum pervenerat.

297. quae si ille audire voluisset, maxuma cum gratia et gloria ad summam amplitudinem pervenisset, ascendens gradibus magistratuum, ut pater eius fecerat, ut reliqui clariores viri.

298. nemo qui delectandi gratia digredi parumper a causa, nemo qui ad iracundiam magno opere iudicem, nemo qui ad fletum posset adducere, nemo qui animum eius, quod unum est oratoris maxume proprium, quocumque res postularet impellere.

299. itaque efficis ut, cum gratiae causa nihil facias, omnia tamen sint grata quae facis.

300. cum in altera gratiae gloriae praesidii plurimum esset, in altera persecutionum cautionumque praeceptio;

301. nam cum is est auditor qui non vereatur, ne compositae orationis insidiis sua fides adtemptetur, gratiam quoque habet oratori voluptati aurium servienti.

302. In hoc genere oratoribus et philosophis concessum est, ut muta etiam loquantur, ut mortui ab inferis excitentur, ut aliquid quod fieri nullo modo possit augendae rei gratia dicatur aut minuendae, quae $U(PERBOLH\ dicitur, multa alia mirabilia.

303. qui inperia consulatusque nostros in necessariis, non in expetendis rebus, muneris fungendi gratia subeundos, non praemiorum aut gloriae causa adpetendos putet;

304. Quam ob rem, si, ut dicis, animum quoque contulisti in istam rationem et quasi artem, habeo maximam gratiam Laelio;

305. Sic, quoniam plura beneficia continet patria et est antiquior parens quam is, qui creavit, maior ei profecto quam parenti debetur gratia.

306. nam et urbem constituit, quam e suo nomine Romam iussit nominari, et ad firmandam novam civitatem novum quoddam et subagreste consilium, sed ad muniendas opes regni ac populi sui magni hominis et iam tum longe providentis secutus est, cum Sabinas honesto ortas loco virgines, quae Romam ludorum gratia venissent, quos tum primum anniversarios in circo facere instituisset, Consualibus rapi iussit easque in familiarum amplissimarum matrimoniis collocavit.

307. Quo in statu rei publicae Sp.~Cassium de occupando regno molientem, summa apud populum gratia florentem, quaestor accusavit, eumque, ut audistis, cum pater in ea culpa esse conperisse se dixisset, cedente populo morte mactavit.

308. quae quidem ipsa lex utilitatis virorum gratia rogata in mulieres plena est iniuriae.

309. ubi enim liberalitas, ubi patriae caritas, ubi pietas, ubi aut bene merendi de altero aut referendae gratiae uoluntas poterit existere?

310. ubi gratus, si non tum ipsi cernuntur grati, quom referunt gratiam?

311. Atticus: Recte igitur Magnus ille noster me audiente posuit in iudicio, quom pro Ampio tecum simul diceret, rem publicam nostram iustissimas huic municipio gratias agere posse, quod ex eo duo sui conseruatores exstitissent, ut iam uidear adduci ad aestimandum, hanc quoque quae te procrearit esse patriam tuam.

312. Quintus: Equidem ista agnosco, frater, et meritas dis gratias ago.

313. hoc retento reliqua uoluntas auctoritati aut gratiae traditur.

314. cetera autem pertinere ad id putant aut adaugendum aut ad tenendum, ut divitias ut opes ut gloriam ut gratiam.

315. sin autem usque ad novem verbi gratia sine dubitatione respondes pauca esse, in decumo insistis, etiam a certis et inlustrioribus cohibes adsensum;

316. in quo enim maxime consuevit iactare vestra se oratio, tua praesertim, qui studiose antiqua persequeris, claris et fortibus viris commemorandis eorumque factis non emolumento aliquo, sed ipsius honestatis decore laudandis, id totum evertitur eo delectu rerum, quem modo dixi, constituto, ut aut voluptates omittantur maiorum voluptatum adipiscendarum causa aut dolores suscipiantur maiorum dolorum effugiendorum gratia.

317. Quapropter si ea, quae dixi, sole ipso illustriora et clariora sunt, si omnia dixi hausta e fonte naturae, si tota oratio nostra omnem sibi fidem sensibus confirmat, id est incorruptis atque integris testibus, si infantes pueri, mutae etiam bestiae paene loquuntur magistra ac duce natura nihil esse prosperum nisi voluptatem, nihil asperum nisi dolorem, de quibus neque depravate iudicant neque corrupte, nonne ei maximam gratiam habere debemus, qui hac exaudita quasi voce naturae sic eam firme graviterque comprehenderit, ut omnes bene sanos in viam placatae, tranquillae, quietae, beatae vitae deduceret?

318. Sed finge non solum callidum eum, qui aliquid improbe faciat, verum etiam praepotentem, ut M.~Crassus fuit, qui tamen solebat uti suo bono, ut hodie est noster Pompeius, cui recte facienti gratia est habenda;

319. color egregius, integra valitudo, summa gratia, vita denique conferta voluptatum omnium varietate.

320. tollitur beneficium, tollitur gratia, quae sunt vincla concordiae.

321. nec enim, cum tua causa cui commodes, beneficium illud habendum est, sed faeneratio, nec gratia deberi videtur ei, qui sua causa commodaverit.

322. nec vero pietas adversus deos nec quanta iis gratia debeatur sine explicatione naturae intellegi potest.

323. quod idem cum vestri faciant, non satis magnam tribuunt inventoribus gratiam.

324. at vero pravitate membrorum et cruciatu dolorum si quis quem levet, magnam ineat gratiam, nec si ille sapiens ad tortoris eculeum a tyranno ire cogatur, similem habeat vultum et si ampullam perdidisset, sed ut magnum et difficile certamen iniens, cum sibi cum capitali adversario, dolore, depugnandum videret, excitaret omnes rationes fortitudinis ac patientiae, quarum praesidio iniret illud difficile, ut dixi, magnumque proelium.

325. hoc cum in amicitiis, cum in officiis, cum in virtutibus dicitur, quomodocumque dicitur, intellegi tamen quid dicatur potest, in nobismet autem ipsis ne intellegi quidem, ut propter aliam quampiam rem, verbi gratia propter voluptatem, nos amemus;

326. nam cum ita nati factique simus, ut et agendi aliquid et diligendi aliquos et liberalitatis et referendae gratiae principia in nobis contineremus atque ad scientiam, prudentiam, fortitudinem aptos animos haberemus a contrariisque rebus alienos, non sine causa eas, quas dixi, in pueris virtutum quasi scintillas videmus, e quibus accendi philosophi ratio debet, ut eam quasi deum ducem subsequens ad naturae perveniat extremum.

327. quae memoria est in iis bene merentium, quae referendae gratiae cupiditas!

328. quae quidem cogitans soleo saepe mirari non nullorum insolentiam philosophorum, qui naturae cognitionem admirantur eiusque inventori et principi gratias exultantes agunt eumque venerantur ut deum;

329. ego vero illi maximam gratiam habeo, qui me ea poena multaverit, quam sine mutuatione et sine versura possem dissolvere.

330. nos vero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum videatur ut exeamus e vita, laeti et agentes gratias pareamus emittique nos e custodia et levari vinclis arbitremur, ut aut in aeternam et plane in nostram domum remigremus aut omni sensu molestiaque careamus;

331. Tu me amoris magis quam honoris servavisti gratia.

332. omitto, quae perferant quaeque patiantur ambitiosi honoris causa, laudis studiosi gloriae gratia, amore incensi cupiditatis.

333. Quod si ita est, vere exposita illa sententia est ab Epicuro, quod beatum aeternumque sit id nec habere ipsum negotii quicquam nec exhibere alteri, itaque neque ira neque gratia teneri, quod quae talia essent inbecilla essent omnia.

334. intellegitur enim a beata inmortalique natura et iram et gratiam segregari;

335. Epicurus vero ex animis hominum extraxit radicitus religionem, cum dis inmortalibus et opem et gratiam sustulit.

336. cum enim optimam et praestantissumam naturam dei dicat esse, negat idem esse in deo gratiam:

337. Verius est igitur nimirum illud quod familiaris omnium nostrum Posidonius disseruit in libro quinto de natura deorum, nullos esse deos Epicuro videri, quaeque is de deis inmortalibus dixerit invidiae detestandae gratia dixisse;

338. deinde si maxime talis est deus ut nulla gratia nulla hominum caritate teneatur, valeat quid enim dicam propitius sit;

339. esse enim propitius potest nemini, quoniam ut dicitis omnis in inbecillitate est et gratia et caritas.

340. Tantumque abest ut haec bestiarum etiam causa parata sint, ut ipsas bestias hominum gratia generatas esse videamus.

341. quod si ita est, Caeli quoque parentes dii habendi sunt Aether et Dies eorumque fratres et sorores, qui a genealogis antiquis sic nominantur, Amor Dolus modus Labor Invidentia Fatum Senectus Mors Tenebrae Miseria Querella gratia Fraus Pertinacia Parcae Hesperides Somnia;

342. Atque in plerisque civitatibus intellegi potest augendae virtutis gratia, quo libentius rei publicae causa periculum adiret optimus quisque, virorum fortium memoriam honore deorum immortalium consecratam.

343. id ea gratia ut, dum nati dissipatos artus captaret parens, ipsa interea effugeret, illum ut maeror tardaret sequi, sibi salutem ut familiari pareret parricidio.

344. at vero aut honoribus aucti aut re familiari, aut si aliud quippiam nacti sumus fortuiti boni aut depulimus mali, tum dis gratias agimus, tum nihil nostrae laudi adsumptum arbitramur.

345. num quis quod bonus vir esset gratias dis egit umquam?

346. Septimus mihi liber Originum est in manibus, omnia antiquitatis monumenta colligo, causarum inlustrium quascumque defendi, nunc cum maxime conficio orationes, ius augurium pontificium civile tracto, multum etiam Graecis litteris utor Pythagoreorumque more exercendae memoriae gratia quid quoque die dixerim audierim egerim, commemoro vesperi.

347. ut intellegeretis, si voluptatem aspernari ratione et sapientia non possemus, magnam habendam esse senectuti gratiam, quae efficeret ut id non luberet quod non oporteret.

348. ego vero propter sermonis delectationem tempestivis quoque conviviis delector nec cum aequalibus solum qui pauci admodum restant, sed cum vestra etiam aetate atque vobiscum habeoque senectuti magnam gratiam quae mihi sermonis aviditatem auxit, potionis et cibi sustulit.

349. mea quidem sententia haud scio an nulla beatior possit esse, neque solum officio, quod hominum generi universo cultura agrorum est salutaris, sed et delectatione qua dixi et saturitate copiaque rerum omnium, quae ad victum hominum, ad cultum etiam deorum pertinent ut, quoniam haec quidam desiderant, in gratiam iam cum voluptate redeamus.

350. Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam (neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus), sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.

351. Quod Tarquinium dixisse ferunt exulantem, tum se intellexisse, quos fidos amicos habuisset, quos infidos, cum iam neutris gratiam referre posset.

352. Magnas vero agere gratias Thais mihi?

353. Dabunt igitur mihi veniam mei cives vel gratiam potius habebunt, quod, cum esset in unius potestate res publica, neque ego me abdidi neque deserui neque adflixi neque ita gessi, quasi homini aut temporibus iratus, neque porro ita aut adulatus aut admiratus fortunam sum alterius, ut me meae paeniteret.

354. Sed Posidonium, sicut aequum est, cum bona gratia dimittamus, ad Chrysippi laqueos revertamur.

355. Sin erunt merita, ut non ineunda, sed referenda sit gratia, maior quaedam cura adhibenda est;

356. nullum enim officium referenda gratia magis necessarium est.

357. Sed in collocando beneficio et in referenda gratia, si cetera paria sunt, hoc maxime officii est, ut quisque opis indigeat, ita ei potissimum opitulari;

358. Quaecumque igitur homines homini tribuunt ad eum augendum atque honestandum, aut benivolentiae gratia faciunt, cum aliqua de causa quempiam diligunt, aut honoris, si cuius virtutem suspiciunt quemque dignum fortuna quam amplissima putant, aut cui fidem habent et bene rebus suis consulere arbitrantur, aut cuius opes metuunt, aut contra, a quibus aliquid exspectant, ut cum reges popularesve homines largitiones aliquas proponunt, aut postremo pretio ac mercede ducuntur, quae sordidissima est illa quidem ratio et inquinatissima et iis, qui ea tenentur, et illis, qui ad eam confugere conantur.

359. Sed hoc quidem non est saepe faciendum nec umquam nisi aut rei publicae causa, ut ii, quos ante dixi, aut ulciscendi gratia, ut duo Luculli, aut patrocinii, ut nos pro Siculis, pro Sardis in Albucio Iulius.

360. Maxime autem et gloria paritur et gratia defensionibus, eoque maior, si quando accidit, ut ei subveniatur, qui potentis alicuius opibus circumveniri urgerique videatur, ut nos et saepe alias et adulescentes contra L.~Sullae dominantis opes pro Sex.~Roscio Amerino fecimus, quae, ut scis, extat oratio.

361. Est autem etiam vehementer utile iis, qui honeste posse multum volunt, per hospites apud externos populos valere opibus et gratia.

362. Nam in iure cavere, consilio iuvare atque hoc scientiae genere prodesse quam plurimis vehementer et ad opes augendas pertinet et ad gratiam.

363. Quid enim eloquentia praestabilius vel admiratione audientium vel spe indigentium vel eorum, qui defensi sunt, gratia?

364. quod qui faciunt, plurimum gratiae consequuntur, latissimeque eorum manat industria.

365. Honesta oratio est, sed quis est tandem, qui inopis et optimi viri causae anteponat in opera danda gratiam fortunati et potentis?

366. Nimirum enim inops ille, si bonus est vir, etiam si referre gratiam non potest, habere certe potest.

367. Commode autem, quicumque dixit, pecuniam qui habeat, non reddidisse, qui reddiderit non habere, gratiam autem et, qui rettulerit, habere et, qui habeat, rettulisse.

368. Videndumque illud est, quod, si opulentum fortunatumque defenderis, in uno illo aut, si forte, in liberis eius manet gratia;

369. Atque in hac pernicie rei publicae ne illam quidem consequuntur, quam putant, gratiam.

370. Haec magnorum hominum sunt, haec apud maiores nostros factitata, haec genera officiorum qui persecuntur cum summa utilitate rei publicae magnam ipsi adipiscentur et gratiam et gloriam.

371. multa enim saepe ad te cohortandi gratia scripsimus;

372. Ut, si unum quodque membrum sensum hunc haberet, ut posse putaret se valere, si proximi membri valitudinem ad se traduxisset, debilitari et interire totum corpus necesse esset, sic, si unus quisque nostrum ad se rapiat commoda aliorum detrahatque quod cuique possit, emolumenti sui gratia, societas hominum et communitas evertatur necesse est.

373. non enim mihi est vita mea utilior quam animi talis affectio, neminem ut violem commodi mei gratia.

374. Si exempli gratia vir bonus Alexandrea Rhodum magnum frumenti numerum advexerit in Rhodiorum inopia et fame summaque annonae caritate, si idem sciat complures mercatores Alexandrea solvisse navesque in cursu frumento onustas petentes Rhodum viderit, dicturusne sit id Rhodiis an silentio suum quam plurimo venditurus?

375. Huic nec laus magna tribuenda nec gratia est.

376. Haec sunt, quae conturbent in deliberatione non numquam, cum id, in quo violatur aequitas, non ita magnum, illud autem, quod ex eo paritur, permagnum videtur, ut Mario praeripere collegis et tribunis plebi popularem gratiam non ita turpe, consulem ob eam rem fieri, quod sibi tum proposuerat, valde utile videbatur.

377. Nam si violandum est ius, regnandi gratia, Violandum est;

378. Cuius autem vita ipsi potest utilis esse, cum eius vitae ea condicio sit, ut qui illam eripuerit, in maxima et gratia futurus sit et gloria?

379. Nos in causa auctoritatem eo minorem habemus quod tibi debemus, gratiam autem nostram exstinguit hominum suspicio, quod Pompeio se gratificari putant.

380. de ceteris rebus quicquid erit actum scribam ad te et ut quam rectissime agatur omni mea cura, opera, diligentia, gratia providebo.

381. nos cum maxime consilio, studio, labore, gratia de causa regia niteremur, subito exorta est nefaria Catonis promulgatio quae nostra studia impediret et animos a minore cura ad summum timorem traduceret.

382. idque cum sentiam, sedulitate mihimet ipse satis facere non possim, re quidem ipsa ideo mihi non satis facio quod nullam partem tuorum meritorum non modo referenda sed ne cogitanda quidem gratia consequi possum.

383. certiorem te per litteras scribis esse factum me cum Caesare et cum Appio esse in gratia teque id non reprehendere adscribis;

384. de Vatinio autem, primum reditus intercesserat in gratiam per Pompeium, statim ut ille praetor est factus, cum quidem ego eius petitionem gravissimis in senatu sententiis oppugnassem, neque tam illius laedendi causa quam defendendi atque ornandi Catonis;

385. ego, cum mihi cum illo magna iam gratia esset, quod eius omnis gravissimas iniurias communis concordiae causa voluntaria quadam oblivione contrieram, repentinam eius defensionem Gabini, quem proximis superioribus diebus acerrime oppugnasset, tamen, si sine ulla mea contumelia suscepisset, tulissem.

386. quorum iniqui sermones cum ad me per homines honestissimos perferrentur, cumque Pompeius ita contendisset ut nihil umquam magis ut cum Crasso redirem in gratiam Caesarque per litteras maxima se molestia ex illa contentione adfectum ostenderet, habui non temporum solum rationem meorum sed etiam naturae, Crassusque, ut quasi testata populo Romano esset nostra gratia, paene a meis laribus in provinciam est profectus;

387. apertius autem haec ago ac saepius quod et Quintus, frater meus, legatus est Caesaris et nullum meum minimum dictum, non modo factum, pro Caesare intercessit quod ille non ita illustri gratia exceperit ut ego eum mihi devinctum putarem.

388. itaque eius omni et gratia, quae summa est, et opibus, quas intellegis esse maximas, sic fruor ut meis;

389. Lentulo nostro egi per litteras tuo nomine gratias diligenter.

390. neque enim sum veritus ne sustinere tua in me vel innumerabilia officia non possem, cum praesertim confiderem nullam esse gratiam tuam quam non vel capere animus meus in accipiendo vel in remunerando cumulare atque illustrare posset.

391. habemus haec omnia, bonorum studium conciliatum ex tribunatu propter nostram, ut spero te intellegere, causam, vulgi ac multitudinis propter magnificentiam munerum liberalitatemque naturae, iuventutis et gratiosorum in suffragiis studia propter ipsius excellentem in eo genere vel gratiam vel diligentiam, nostram suffragationem, si minus potentem, at probatam tamen et iustam et debitam et propterea fortasse etiam gratiosam.

392. non enim mihi tam mea salus cara fuit, in qua praecipue sum ab illo adiutus, quam pietas erit in referenda gratia iucunda.

393. et cum gratulor tum vero quibus verbis tibi gratias agam non reperio, quod ita factus sis ut dederis nobis, quem ad modum scripseras ad me, quod semper ridere possemus.

394. illud miror, adduci potuisse te, qui me penitus nosse deberes, ut existimares aut me tam improvidum qui ab excitata fortuna ad inclinatam et prope iacentem desciscerem aut tam inconstantem ut collectam gratiam florentissimi hominis effunderem a meque ipse deficerem et, quod initio semperque fugi, civili bello interessem.

395. quod cum ita sit, perficiam profecto ut longi temporis usuram, qua caruimus intermissa nostra consuetudine, et gratia et crebritate et magnitudine officiorum meorum sarciam, idque me, quoniam tu ita vis, puto non invita Minerva esse facturum.

396. omnino tibi agit gratias, sed idem scribit meas litteras maximum apud te pondus habituras.

397. nunc, quoniam et tu ita sentis (scribis enim quae de nostris officiis ego ad te scripseram, etsi tibi iucunda fuerint, tamen, quoniam ex alto repetita sint, non necessaria te putasse) et re vera confirmata amicitia et perspecta fide commemoratio officiorum supervacanea est, eam partem orationis praetermittam, tibi tamen agam, ut debeo, gratias.

398. tunc ille, mihi cum gratias egisset, magno opere a me petivit ut Laodiceam protinus irem;

399. neque enim eram tam desipiens ut privatae rei causa legari putarem qui et tibi non privato et pro re non privata sua sed publica, non in privato sed in publico orbis terrae consilio, id est in senatu, ut gratias agerent mittebantur;

400. Si quis est qui neminem bona fide in gratiam putet redire posse, non nostram is perfidiam coarguit sed indicat suam, simulque non de me is peius quam de te existimat;

401. itaque quanti illud me aestimare putas quod est in tuis litteris scriptum, si quid inciderit quod ad meam dignitatem pertineat, etsi vix fieri possit, tamen te parem mihi gratiam relaturum?

402. cum vero reditum nostrum in gratiam uterque expetisset, quid in consulatu tuo frustra mecum egisti quod me aut facere aut sentire voluisses?

403. quid illa tandem popularia, reditus illustris in gratiam, in quo ne per imprudentiam quidem errari potest sine suspicione perfidiae, amplissimi sacerdoti collegium, in quo non modo amicitiam violari apud maiores nostros fas non erat sed ne cooptari quidem sacerdotem licebat qui cuiquam ex collegio esset inimicus?

404. nam ut vetus nostra simultas antea stimulabat me ut caverem ne cui suspicionem ficte reconciliatae gratiae darem, sic adfinitas nova curam mihi adfert cavendi ne quid de summo meo erga te amore detractum esse videatur.

405. qua cum ipsi Caesari nihil esset utilius, gratiam quoque nos inire ab eo defendenda pace arbitrabamur.

406. a me vero sic diligitur ut tibi uni concedam, praeterea nemini, mihique ab eo gratia refertur.

407. Itaque, cum omnes ante me rogati gratias Caesari egissent praeter Volcacium (is enim, si eo loco esset, negavit se facturum fuisse), ego rogatus mutavi meum consilium;

408. itaque pluribus verbis egi Caesari gratias, meque metuo ne etiam in ceteris rebus honesto otio privarim, quod erat unum solacium in malis.

409. nos cura et dolore proximi sumus, precibus tardiores quod ius adeundi, cum ipsi deprecatione eguerimus, non habemus, gratia tantum possumus quantum victi.

410. et in qua urbe modo gratia, auctoritate, gloria floruimus in ea nunc his quidem omnibus caremus.

411. et qui antea aut obscuris hominibus aut etiam sontibus opitulari poteram nunc P.~Nigidio, uni omnium doctissimo et sanctissimo et maxima quondam gratia et mihi certe amicissimo, ne benigne quidem polliceri possum.

412. Existimaram pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia nec absentem umquam me abs te ludibrio laesum iri nec Metellum fratrem ob dictum capite ac fortunis per te oppugnatum iri.

413. Scribis ad me te existimasse pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia numquam te a me ludibrio laesum iri.

414. Quod scribis de reconciliata gratia, non intellego cur reconciliatam esse dicas quae numquam imminuta est.

415. itaque ad te litteras statim misi, per quas, ut fortuna postulabat, et gratias tibi egi et de reliquo tempore auxilium petii.

416. pro his rebus nullam mihi abs te relatam esse gratiam tu es optimus testis, contra etiam esse aliquid abs te profectum ex multis audivi;

417. itaque et praestantissima omnium feminarum, uxor tua, et eximia pietate, virtute, gratia tui Crassi meis consiliis, monitis, studiis actionibusque nituntur et senatus populusque Romanus intellegit tibi absenti nihil esse tam promptum aut tam paratum quam in omnibus rebus quae ad te pertineant operam, curam, diligentiam, auctoritatem meam.

418. quam ob rem velim ita et ipse ad me scribas de omnibus minimis, maximis, mediocribus rebus ut ad hominem amicissimum et tuis praecipias ut opera, consilio, auctoritate, gratia mea sic utantur in omnibus publicis, privatis, forensibus, domesticis tuis, amicorum, hospitum, clientium tuorum negotiis ut, quod eius fieri possit, praesentiae tuae desiderium meo labore minuatur.

419. nec enim tu mihi habuisti modo gratiam verum etiam cumulatissime rettulisti.

420. itaque te plane etiam atque etiam rogo ut et ornes ea vehementius etiam quam fortasse sentis et in eo leges historiae neglegas gratiamque illam de qua suavissime quodam in prohoemio scripsisti, a qua te flecti non magis potuisse demonstras quam Herculem Xenophontium illum a Voluptate, eam, si me tibi vehementius commendabit, ne aspernere amorique nostro plusculum etiam quam concedet veritas largiare.

421. ac non vereor ne adsentatiuncula quadam aucupari tuam gratiam videar cum hoc demonstrem, me a te potissimum ornari celebrarique velle.

422. neque enim Alexander ille gratiae causa ab Apelle potissimum pingi et a Lysippo fingi volebat, sed quod illorum artem cum ipsis tum etiam sibi gloriae fore putabat.

423. Quod si non possumus aliquid proficere suadendo, gratia contendimus et rogando, si quid nostra causa vis, ut istis te molestiis laxes et ad convictum nostrum redeas atque ad consuetudinem vel nostram communem vel tuam solius ac propriam.

424. cumque eo tempore invidia annonae, inimici non solum tui verum etiam amicorum tuorum, iniquitas totius iudici multaque alia rei publicae vitia plus quam causa ipsa veritasque valuissent, Publio tuo neque opera neque consilio neque labore neque gratia neque testimonio defui.

425. si feceris id quod ostendis, magnam habebo gratiam;

426. Quotienscumque filium tuum vidi (video autem fere cottidie) polliceor ei studium quidem meum et operam sine ulla exceptione aut laboris aut occupationis aut temporis, gratiam autem atque auctoritatem cum hac exceptione, quantum valeam quantumque possim.

427. intellegit te, hominem in parte Italiae minime contemnenda facile omnium nobilissimum et in communi re publica cuivis summorum tuae aetatis vel ingenio vel gratia vel fama populi Romani parem, non posse prohiberi re publica diutius.

428. apud quem quicquid valebo vel auctoritate vel gratia, valebo tibi.

429. si auctoritate et gratia tantum possem quantum in ea re publica de qua ita meritus sum posse deberem, tu quoque is esses qui fuisti, cum omni gradu amplissimo dignissimus tum certe ordinis tui facile princeps.

430. qua in re tibi gratulor ita vehementer ut te quoque mihi gratulari quam gratias agere malim;

431. Vestorius, noster familiaris, ad me scripsit te mihi maximas gratias agere.

432. vincebatur enim fortuna ipsa debilitatae gratiae nostrae tui caritate et meo perpetuo erga te amore culto a te diligentissime.

433. principem tamen habuimus Pansam, tui studiosissimum, mei cupidum, qui valeret apud illum non minus auctoritate quam gratia.

434. sed tamen, quicquid imago veteris meae dignitatis, quicquid reliquiae gratiae valebunt, studium, consilium, opera, gratia, res, fides mea nullo loco deerit tuis optimis fratribus.

435. scribit enim ipse mihi te sibi gratias agere debere.

436. Ex tuis litteris et Quinto fratri gratias egi et te aliquando collaudare possum quod iam videris certa aliqua in sententia constitisse.

437. Amabo te, si quid quod opus fuerit Appio facies, ponito me in gratia.

438. plane quod utrisque consulibus gratias agas est, Paulo magis certe;

439. qua re pro cuiusque natura et instituto gratiae sunt agendae, his quod tantum voluntatem ostenderunt, pro sententia cum impedire possent non pugnarunt, Curioni vero quod de suarum actionum cursu tua causa deflexit.

440. nam mihi cum hominibus his et gratia et necessitudines;

441. scito enim me, postea quam in urbem venerim, redisse cum veteribus amicis, id est cum libris nostris, in gratiam.

442. sunt enim permulti optimi viri qui valetudinis causa in haec loca veniant, praeterea ex municipiis frequentes necessarii mei) quin omnes, cum te summis laudibus ad caelum extulerunt, mihi continuo maximas gratias agant.

443. Dolabellae vero tuo et gratulor et gratias ago, quem quidem post te consulem solum possumus vere consulem dicere.

444. nam mihi scito iam a regibus ultimis adlatas esse litteras quibus mihi gratias agant quod se mea sententia reges appellaverim, quos ego non modo reges appellatos sed omnino natos nesciebam.

445. auctoritate tua nobis opus est et consilio et etiam gratia.

446. cuius, per deos, gratiae gloriaeque cave tempus amittas.

447. Immortalis ago tibi gratias agamque dum vivam;

448. tantis enim tuis officiis non videor mi respondere posse, nisi forte, ut tu gravissime disertissimeque scripsisti, ita sensurus es ut me referre gratiam putes cum memoria tenebo.

449. qui cum gratia effecisset ut sua sententia prima pronuntiaretur, frequens eum senatus reliquit et in alia omnia discessit, meaeque sententiae, quae secunda pronuntiata erat, cum frequenter adsentiretur senatus, rogatu Servili P.~Titius intercessit.

450. quae si adventus meus represserit, agam gratias fortunae constantiaeque meae, quae me ad hanc experientiam excitavit.

451. Quamquam gratiarum actionem a te non desiderabam, cum te re ipsa atque animo scirem esse gratissimum, tamen (fatendum est enim) fuit ea mihi periucunda.

452. in hoc erit summa et gratia et gloria.

453. Facere non possum quin in singulas res meritaque tua tibi gratias agam, sed mehercules facio cum pudore.

454. neque enim tanta necessitudo quantam tu mihi tecum esse voluisti desiderare videtur gratiarum actionem neque ego libenter pro maximis tuis beneficiis tam vili munere defungor orationis et malo praesens observantia, diligentia, adsiduitate memorem me tibi probare.

455. Quod mihi pro summa erga te benevolentia magnae curae est ut quam amplissima dignitate sis, moleste tuli te senatui gratias non egisse cum esses ab eo ordine ornatus summis honoribus.

456. Iam non ago tibi gratias;

457. quamquam enim Lamia summo splendore, summa gratia est magnificentissimo munere aedilicio, tamen, quasi ea ita non essent, ego suscepi totum negotium.

458. is magnificentissimo munere aedilitatis perfunctus petit praeturam, omnesque intellegunt nec dignitatem ei deesse nec gratiam.

459. Qua re habeo gratiam Trebatio, familiari nostro, qui mihi dedit causam harum litterarum.

460. Trebatio nostro magnas ago gratias quod tuum erga me animum simplicem atque amicum aperuit et quod eum quem semper libenter dilexi quo magis iure colere atque observare deberem fecit.

461. huic tu libro maxime velim ex animo, si minus, gratiae causa suffragere.

462. Equidem et haec et omnia quae homini accidere possunt sic fero ut philosophiae magnam habeam gratiam, quae me non modo ab sollicitudine abducit sed etiam contra omnis fortunae impetus armat, tibique idem censeo faciendum nec a quo culpa absit quicquam in malis numerandum.

463. ex eorum oratione intellexi gratiarum actione eos magis egere quam commendatione.

464. gratum etiam illud, quod mihi tuo nomine gratias agendas non putas;

465. magno enim meo beneficio adfecti cumulatissime mihi gratiam rettulerunt;

466. sed mihi minus libet multa de aequitate rei scribere ne causa potius apud te valuisse videar quam gratia.

467. itaque hoc eius officium quod adhibetur erga illos ego mea facultate et gratia soleo quantum possum adiuvare.

468. Harum litterarum vis quanta fuerit propediem iudicabo tibique, ut confido, gratias agam.

469. vehementer te rogo ut cures ut ex hac commendatione mihi Cuspius quam maximas, quam primum, quam saepissime gratias agat.

470. de quo non modo rogare te ut eo studiosius mea quoque causa facias non debeo (nihil enim cumulatius fieri potest quam polliceris) sed ne gratias quidem agere, quod tu et ipsius causa et tua sponte feceris;

471. nam et ad id quod Attici causa te ostendisti esse facturum tantum velim addas quantum ex nostro amore accessionis fieri potest et, quod modo verebar tibi gratias agere, nunc plane ago teque ita existimare volo, quibuscumque officiis in Epiroticis reliquisque rebus Atticum obstrinxeris, iisdem me tibi obligatum fore.

472. de quo etsi pro tua facilitate et humanitate purgatum se tibi scribit esse, tamen primum, ut debeo, tibi maximas gratias ago, cum tantum litterae meae potuerunt ut iis lectis omnem offensionem suspicionis quam habueras de Lysone deponeres;

473. Licet eodem exemplo saepius tibi huius generis litteras mittam, cum gratias agam quod meas commendationes tam diligenter observes, quod feci in aliis et faciam, ut video, saepius;

474. C.~Avianius igitur Hammonius incredibilis mihi gratias per litteras egit et suo et Aemili Avianiani, patroni sui, nomine:

475. Etsi libenter petere a te soleo si quid opus est meorum cuipiam, tamen multo libentius gratias tibi ago, cum fecisti aliquid commendatione mea, quod semper facis.

476. incredibile est enim quas mihi gratias omnes agant etiam mediocriter a me tibi commendati.

477. in omni genere et honorum et laborum meorum et animus et opera et auctoritas et gratia, etiam res familiaris C.~Capitonis praesto fuit et paruit et temporibus et fortunae meae.

478. omnia quae potui in hac summa tua gratia ac potentia a te impetrare, si petissem, ultro te ad me detulisse putabo si hanc rem impetravero.

479. sed praeterea tibi adfirmo (neque id ambitione adductus facio sed cum familiaritate et necessitudine tum etiam veritate) te ex C.~Flavi officio et observantia et praeterea splendore atque inter suos gratia magnam voluptatem esse capturum.

480. et cum ipsi quae fecisti pergrata sunt, tum Pompeius, quotienscumque me vidit (videt autem saepe), gratias tibi agit singularis.

481. quod superest, quamquam mihi non est dubium quin, cum antea nostra causa, nunc iam etiam tuae constantiae gratia mansurus sis in eadem ista liberalitate, tamen abs te vehementer etiam atque etiam peto ut ea quae initio ostendisti, deinceps fecisti, ad exitum augeri et cumulari per te velis.

482. L.~Lucceius, meus familiaris, homo omnium gratissimus, mirificas tibi apud me gratias egit, cum diceret omnia te cumulatissime et liberalissime procuratoribus suis pollicitum esse.

483. illudque mihi gratissimum est quod ita sciunt Luccei procuratores et ita Lucceius ipse ex litteris tuis quas ad eum misisti intellexit, hominis nullius apud te auctoritatem aut gratiam valere plus quam meam.

484. is, cum antea meis commendationibus et rem et gratiam et auctoritatem suam tueri consuerit, nunc profecto te provinciam obtinente meis litteris adsequi debet ut nemini se intellegat commendatiorem umquam fuisse.

485. venit enim Laodiceam et tibi apud me mihique propter te gratias maximas egit.

486. itaque primum tibi ago gratias quod me omni molestia liberas, deinde impudentia prosequor, sed idem sarciam;

487. Nero meus mirificas apud me tibi gratias egit, prorsus incredibilis, ut nullum honorem sibi haberi potuisse diceret qui a te praetermissus esset.

488. ita et Hisponem meum per me ornaris et societatem mihi coniunctiorem feceris tuque ipse et ex huius observantia, gratissimi hominis, et ex sociorum gratia, hominum amplissimorum, maximum fructum capies et me summo beneficio adfeceris.

489. quod si Romae fuissem, te vidissem coramque gratias egissem quod tibi L.~Egnatius, familiarissimus meus, absens, L.~Oppius praesens curae fuisset.

490. quibus me voluisti agere gratias egi et me a te certiorem factum esse scripsi.

491. eum, ut potui, per litteras cohortatus sum gratiasque egi, ut debui.

492. amicis quibus voluisti egi gratias et eas litteras Dexippo dedi meque de eorum officio scripsi a te certiorem esse factum.

493. si haec mala fixa sunt, ego vero te quam primum, mea vita, cupio videre et in tuo complexu emori, quoniam neque di, quos tu castissime coluisti, neque homines, quibus ego semper servivi, nobis gratiam rettulerunt.

494. huic utinam aliquando gratiam referre possimus!

495. quod nostra tibi gratias agit, id ego non miror te mereri ut ea tibi merito tuo gratias agere possit.

496. Quae cum essem in consilio meo cum rege locutus, initio ille orationis suae vobis maximas, ut debuit, deinde etiam mihi gratias egit, quod ei permagnum et perhonorificum videbatur senatui populoque Romano tantae curae esse salutem suam meque tantam diligentiam adhibere ut et mea fides et commendationis vestrae auctoritas perspici posset.

497. cuius ego studio officioque commotus egi ei per litteras gratias idque ut maturaret hortatus sum.

498. Metram et eum quem tu mihi diligenter commendaras, Athenaeum, importunitate Athenaidis exsilio multatos in maxima apud regem auctoritate gratiaque constitui, cumque magnum bellum in Cappadocia concitaretur si sacerdos armis se, quod facturus putabatur, defenderet, adulescens et equitatu et peditatu et pecunia paratus et toto iis qui novari aliquid volebant, perfeci ut e regno ille discederet rexque sine tumultu ac sine armis omni auctoritate aulae communita regnum cum dignitate obtineret.

499. unus scilicet fructus qui in te videndo est percipi litteris non potest, alter gratulationis est is quidem exilior quam si tibi te ipsum intuens gratularer, sed tamen et feci antea et facio nunc tibique cum pro rerum magnitudine quas gessisti tum pro opportunitate temporis gratulor, quod te de provincia decedentem summa laus et summa gratia provinciae prosecuta est.

500. mihi crede, tuis et illius litteris perlectis exsilui gaudio, et tibi et ago gratias et gratulor.

501. vides enim in quo cursu simus et quam omnis gratias non modo retinendas verum etiam acquirendas putemus.

502. Sallustium praesentem restituere in eius veterem gratiam non potui.

503. cui cum aequi fuissemus, tamen multo maiorem fructum ex populi existimatione illo damnato cepimus quam ex ipsius, si absolutus esset, gratia cepissemus.

504. eo accedebat hortator adsiduus Sallustius, ut agerem quam diligentissime cum Lucceio de vestra vetere gratia reconcilianda.

505. intellexi hominem moveri, utrum Crassum inire eam gratiam quam ipse praetermisisset an esse tantas res nostras quae tam libenti senatu laudarentur, ab eo praesertim qui mihi laudem illam eo minus deberet quod meis omnibus litteris in Pompeiana laude perstrictus esset.

506. cum Lucceio in gratiam redii.

507. in quae omnibus invitis trudit noster Magnus Auli filium, atque in eo neque auctoritate neque gratia pugnat sed quibus Philippus omnia castella expugnari posse dicebat in quae modo asellus onustus auro posset ascendere.

508. Antonio tuo nomine gratias egi eamque epistulam Mallio dedi ad te ideo antea rarius scripsi quod non habebam idoneum cui darem nec satis sciebam quo darem.

509. in publicane re, quo in genere mihi neglegenti esse non licet, an in forensi labore, quem antea propter ambitionem sustinebam, nunc ut dignitatem tueri gratia possim, an in ipsis domesticis negotiis, in quibus ego cum antea tum vero post discessum fratris te sermonesque nostros desidero?

510. Crassus verbum nullum contra gratiam.

511. ego autem magna cum agrariorum gratia confirmabam omnium privatorum possessiones;

512. verum tamen fuit ratio mihi fortasse ad tranquillitatem meorum temporum non inutilis sed mehercule rei publicae multo etiam utilior quam mihi, civium improborum impetus in me reprimi cum hominis amplissima fortuna, auctoritate, gratia fluctuantem sententiam confirmassem et a spe malorum ad mearum rerum laudem convertissem.

513. per mihi, per, inquam, gratum feceris si in hoc tam diligens fueris quam soles in iis rebus quas me valde velle arbitraris, ipsiusque Paeti tibi negotia commendo, de quibus tibi ille agit maximas gratias, et ut iam invisas nos non solum rogo sed etiam suadeo.

514. coniunctio mihi summa cum Pompeio, si placet, etiam cum Caesare, reditus in gratiam cum inimicis, pax cum multitudine, senectutis otium.

515. si vero quae de me pacta sunt ea non servantur, in caelo sum, ut sciat hic noster Hierosolymarius traductor ad plebem quam bonam meis putidissimis orationibus gratiam rettulerit;

516. etenim, quantum coniectura auguramur, si erit nebulo iste cum his dynastis in gratia, non modo de cynico consulari sed ne de istis quidem piscinarum Tritonibus poterit se iactare.

517. non mehercule me tu quidem tam isto exercitu quam ingratis animis eorum hominum qui appellantur boni, qui mihi non modo praemiorum sed ne sermonum quidem umquam fructum ullum aut gratiam rettulerunt.

518. Bibulus Pompeium fecerat certiorem ut caveret insidias, in quo ei Pompeius gratias egerat.

519. utinam illum diem videam cum tibi agam gratias quod me vivere coegisti!

520. Terentia tibi et saepe et maximas agit gratias.

521. Varroni me iubes agere gratias.

522. Terentia tibi maximas gratias agit.

523. Terentia tibi saepe agit gratias.

524. ecquis umquam tam ex amplo statu, tam in bona causa, tantis facultatibus ingeni, consili, gratiae, tantis praesidiis bonorum omnium concidit?

525. Tu me, ut facis, opera, consilio, gratia iuva.

526. quid te aut horter quod facis aut agam gratias, quod non exspectas?

527. Nos adhuc in nostro statu quod difficillime recuperari posse arbitrati sumus, splendorem nostrum illum forensem et in senatu auctoritatem et apud viros bonos gratiam, magis quam optaramus consecuti sumus;

528. postridie in senatu, qui fuit dies Non. Sept., senatui gratias egimus.

529. Epistulam Lucceio quam misi, qua meas res ut scribat rogo, fac ut ab eo sumas (valde bella est) eumque ut adproperet adhorteris, et quod mihi se ita facturum rescripsit agas gratias, domum nostram quoad poteris invisas, Vestorio aliquid significes.

530. tibi etiam gratias agebat quod signa componenda suscepisses;

531. is tamen et mecum et cum Milone in gratiam rediit.

532. Hirrus cum Domitio in gratia est.

533. reliqui duo plebeii sic exaequantur ut Domitius ut valeat amicis, adiuvetur tamen non gratissimo munere, Memmius Caesaris commendetur militibus, Pompei gratia nitatur.

534. recordor enim quam bella paulisper nobis gubernantibus civitas fuerit, quae mihi gratia relata sit.

535. qui quidem Quintum meum tuumque, di boni, quem ad modum tractat honore, dignitate, gratia!

536. Apud Lentulum ponam te in gratia.

537. apud Patronem et reliquos barones te in maxima gratia posui, et hercule merito tuo feci;

538. verum tua est opus adsiduitate, prudentia, gratia.

539. erat in Syria nostrum nomen in gratia.

540. hic ne quid mihi prorogetur, quod ne intercessor quidem sustinere possit, horreo, atque eo magis quod tu abes, qui consilio, gratia, studio multis rebus occurreres.

541. egit gratias;

542. gratias egit, discessit.

543. tum iis Bruti familiares freti gratia Bruti dare volebant quaternis, si sibi senatus consulto caveretur.

544. fit gratia Bruti senatus consultum, ut neve Salaminis neve qui eis dedisset fraudi esset.

545. ut si medicus, cum aegrotus alii medico traditus sit, irasci velit ei medico qui sibi successerit si quae ipse in curando constituerit immutet ille, sic Appius, cum $E)C A)FAIRESEWS provinciam curarit, sanguinem miserit, quicquid potuit detraxerit, mihi tradiderit enectam, $PROSANATREFOMENHN eam a me non libenter videt sed modo suscenset, et modo gratias agit.

546. sin Appius, ut Bruti litterae quas ad te misit significabant, gratias nobis agit, non moleste fero, sed tamen eo ipso die quo haec ante lucem scribebam cogitabam eius multa inique constituta et acta tollere.

547. etenim scripta belle est meque apud eum magna in gratia posuit.

548. Reliqua plena adhuc et laudis et gratiae, digna iis libris quos dilaudas:

549. at te apud eum, di boni, quanta in gratia posui!

550. illud putato non adscribis, et tibi gratias egit.

551. si quidem id ipsum deterrimum est quod recusari non potest, et quod ille si faciat, iam a bonis omnibus summam ineat gratiam.

552. idem aiebat nihil malle Caesarem quam ut Pompeium adsequeretur (id credo) et rediret in gratiam (id non credo, et metuo ne omnis haec clementia ad unam illam crudelitatem colligatur).

553. ut quidem scias quos sequamur, Q.~Titini filium cum Caesare esse nuntiat sed illum maiores mihi gratias agere quam vellem.

554. Cum Furnium nostrum tantum vidissem neque loqui neque audire meo commodo potuissem, cum properarem atque essem in itinere praemissis iam legionibus, praeterire tamen non potui quin et scriberem ad te et illum mitterem gratiasque agerem, etsi hoc et feci saepe et saepius mihi facturus videor;

555. in primis a te peto, quoniam confido me celeriter ad urbem venturum, ut te ibi videam, ut tuo consilio, gratia, dignitate, ope omnium rerum uti possim.

556. Nos si id quod nostro iudicio Caesarem facere oportere existimamus, ut, simul Romam venerit, agat de reconciliatione gratiae suae et Pompei, id eum facturum ex ipso cognovissemus, non desineremus te hortari ut velles iis rebus interesse, quo facilius et maiore cum dignitate per te, qui utrique es coniunctus, res tota confieret;

557. tanto plus apud me valet benefici gratia quam iniuriae dolor.

558. hoc commune est), gratia (ineptum id quidem sed, puto, hoc simulat ad quasdam senatorum sententias), dignitate (fortasse sententia consulari);

559. inventus est vix in hortis suis se occultans litterasque mihi remisit mirifice gratias agens Caesari;

560. huic ego in multo sermone epistulam ad me Caesaris ostendi, eam cuius exemplum ad te antea misi, rogavique ut interpretaretur quid esset quod ille scriberet consilio meo se uti velle, gratia, dignitate, ope rerum omnium.

561. respondit se non dubitare quin et opem et gratiam meam ille ad pacificationem quaereret.

562. de gratia et de ope quid significares mecum ipse quaerebam, spe tamen deducebar ad eam cogitationem ut te pro tua admirabili ac singulari sapientia de otio, de pace, de concordia civium agi velle arbitrarer, et ad eam rationem existimabam satis aptam esse et naturam et personam meam.

563. Ego, cum antea tibi de Lentulo gratias egissem, cum ei saluti qui mihi fuerat fuisses, tum lectis eius litteris quas ad me gratissimo animo de tua liberalitate beneficioque misit, eandem me salutem a te accepisse quam ille.

564. hanc adeo habebo gratiam illi;

565. nam et oratio fuit ea nostra ut bene potius ille de nobis existimaret quam gratias ageret, et in eo mansimus, ne ad urbem.

566. adfirmabat eum scripsisse, quod me cuperet ad urbem venire, illum quidem gratias agere maximas et non modo probare sed etiam gaudere.

567. ei de suo negotio respondi cumulate cum omni tua gratia.

568. Vettieno velim gratias quod studiosus, et, si quemquam nactus eris qui perferat, litteras des ante quam discedimus.

569. egi gratias;

570. deinde fore ut angeretur cum a fratre familiaritate et omni gratia vinceretur.

571. illis egi gratias.

572. Apud Terentiam tam gratia opus est nobis tua quam auctoritate.

573. Quod scribis te vereri ne et gratia et auctoritas nostra hoc meo maerore minuatur, ego quid homines aut reprehendant aut postulent nescio.

574. De hortis Scapulanis hoc videtur effici posse, aliud tua gratia, aliud nostra, ut praeconi subiciantur.

575. numquam vobis gratiam referam.

576. satis enim torquetur debitione dotis, in qua mirificas Egnatio gratias agit.

577. ad quas adero, et omni ope atque opera enitar, adiuvante me scilicet auctoritate tua et gratia et summa aequitate causae, ut de Buthrotiis senatus consultum quale scribis fiat.

578. praeterea ex municipiis frequentes necessarii mei) quin omnes, cum te summis laudibus ad caelum extulerunt, mihi continuo maximas gratias agant.

579. Dolabellae vero tuo et gratulor et gratias ago, quem quidem post te consulem solum possumus vere consulem dicere.

580. De coronatis, cum sororis tuae filius a patre accusatus esset, rescripsit se coronam habuisse honoris Caesaris causa, posuisse luctus gratia;

581. Atticam meam gratias mihi agere de matre gaudeo;

582. at per senatus consultum doleo, non mea potius adsiduitate, diligentia, gratia perfici.

583. statim ei rescripsi et multis verbis gratias egi.

584. Antea cum per litteras Attici nostri de tua summa liberalitate summoque erga se beneficio certior factus essem cumque tu ipse etiam ad me scripsisses te fecisse ea quae nos voluissemus, egi tibi gratias per litteras iis verbis ut intellegeres nihil te mihi gratius facere potuisse.

585. postea vero quam ipse Atticus ad me venit in Tusculanum huius unius rei causa tibi ut apud me gratias ageret, cuius eximiam quandam et admirabilem in causa Buthrotia voluntatem et singularem erga me amorem perspexisset, teneri non potui quin tibi apertius illud idem his litteris declararem.

586. Egi gratias Vettieno;

587. delectari mihi Tereo videbatur et habere maiorem Accio quam Antonio gratiam.

588. Tu vero sapienter (nunc demum enim rescribo iis litteris quas mihi misisti convento Antonio Tiburi), sapienter igitur quod manus dedisti quodque etiam ultro gratias egisti.

589. ego vero austro gratias miras qui me a tanta infamia averterit.

590. cuius antea res solum familiaris agebatur eaque magna, nunc accessit etiam existimatio, ut quod consecutus est magna et industria et gratia et vivo Caesare et mortuo id te adiuvante obtineat.

591. omnino res eius modi mihi videtur ut sine cuiusquam gratia Plancus ipse pro ingenio et prudentia sua non sit dubitaturus quin decretum consulum, quorum et lege et senatus consulto cognitio et iudicium fuit, conservet, praesertim cum hoc genere cognitionum labefactato acta Caesaris in dubium ventura videantur, quae non modo ii quorum interest sed etiam ii qui illa non probant oti causa confirmari velint.

592. deinde enim confido fore ut alio genere litterarum utamur tibique pro tuo summo beneficio gratias agamus.

593. qua re sit summa in iure dicendo severitas, dum modo ea ne varietur gratia sed conservetur aequabilis.

594. constantia est adhibenda et gravitas, quae resistat non solum gratiae verum etiam suspicioni.

595. potes etiam tu id facere, quod et fecisti egregie et facis, ut commemores quanta sit in publicanis dignitas, quantum nos illi ordini debeamus, ut remoto imperio ac vi potestatis et fascium publicanos cum Graecis gratia atque auctoritate coniungas sed et ab iis de quibus optime tu meritus es et qui tibi omnia debent hoc petas, ut facilitate sua nos eam necessitudinem quae est nobis cum publicanis obtinere et conservare patiantur.

596. non enim desistunt nobis agere cottidie gratias honestissimae et maximae societates, quod quidem mihi idcirco iucundius est quod idem faciunt Graeci.

597. sed vis iuris eius modi est quibusdam in rebus ut nihil sit loci gratiae.

598. atque ita mihi dicebat Flavius scriptum in ea epistula quam tuam esse dicebat, te aut quasi amicis tuis gratias acturum aut quasi inimicis incommodaturum.

599. si me amas, cura, elabora, perfice ut Flavius et tibi et mihi quam maximas gratias agat.

600. illud quidem nec faciendum est nec fieri potest, me diutius quam aut tuum tempus aut firma spes postulabit in tam misera tamque turpi vita commorari, ut, qui modo fratre fuerim, liberis, coniuge, copiis, genere ipso pecuniae beatissimus, dignitate, auctoritate, existimatione, gratia non inferior quam qui umquam fuerunt amplissimi, is nunc in hac tam adflicta perditaque fortuna neque me neque meos lugere diutius possim.

601. ei tantus clamor a nostris (placuerat enim referre gratiam) ut neque mente nec lingua neque ore consisteret.

602. quae tibi eo scribo quod me de retinenda Sesti gratia litteris saepe monuisti.

603. Cetera sunt in rebus nostris cuius modi tu mihi fere diffidenti praedicabas, plena dignitatis et gratiae;

604. est enim $EI)LIKRINE\S iudicium, sine oppugnatione, sine gratia nostra.

605. sed non faciam ut illum offendam, ne imploret fidem Iovis Hospitalis, Graios omnis convocet, per quos mecum in gratiam rediit.

606. Trebatium quod ad se miserim persalse et humaniter etiam gratias mihi agit.

607. quod Caesaris, quod Pompei gratiam tenemus, haec me ut confidam faciunt.

608. sed haec, quoniam tu ita praescribis, ferenda sunt, neque committendum ut aut spei aut cogitationi vestrae ego videar defuisse, praesertim cum, si id difficilius fuerit, tamen ex hoc labore magnam gratiam magnamque dignitatem sim collecturus.

609. Pompeius a me valde contendit de reditu in gratiam, sed adhuc nihil profecit nec, si ullam partem libertatis tenebo, proficiet.

610. cum Aesernino Samnite Pacideianus comparatus viderer, auriculam fortasse mordicus abstulisset, cum Clodio quidem certe redisset in gratiam.

611. utinam tam facile eum florentem et honoribus et gratia regere ac tenere possimus quam facile adhuc tenuimus!

612. sed tamen omnium ordinum consensus, gratiarum actio gratulatioque me commovet propterea quod popularem esse in populi salute praeclarum est.

613. Noli exspectare dum tibi gratias agam.

614. optimus enim quisque vir et civis maxime sequitur tuum iudicium tibique omnes fortes viri navare operam et studium volunt, nec quisquam est quin ita existimet, meam apud te et auctoritatem et gratiam valere plurimum.

615. pergratum mihi erit si eum ita tractaris ut merito tuo mihi gratias agere possit.

616. tanta autem industria est tantumque evigilat in studio ut non maxima ingenio, quod in eo summum est, gratia habenda videatur.

617. sic enim illi gratias agis de re publica, tam suppliciter ac demisse quid scribam?

618. cui quid agis gratias, si ut nos salvos esse velit et patiatur rogandum putas?

619. mihi quidem ita beatus esse videbor, si modo constanter ac perpetuo placebit hoc consilium, ut relatam putem gratiam pietati meae.

620. ego autem gratiam non habeo si quis, dum ne irato serviat, rem ipsam non deprecatur.

621. Licet ergo patrem appellet Octavius Ciceronem, referat omnia, laudet, gratias agat, tamen illud apparebit, verba rebus esse contraria.

622. nam si violandum est ius, regnandi gratia violandum est:

623. Ego cum omnes amicitias tuendas semper putaui summa religione et fide, tum eas maxime quae essent ex inimicitiis reuocatae in gratiam;

624. post reditum in gratiam, si quid est commissum, id non neglectum, sed uiolatum putatur, nec imprudentiae, sed perfidiae adsignari solet.

625. ad memoriam magis spectare debet posteritatis quam ad praesentis temporis gratiam.

626. Ego cum in gratiam redierim cum Appio Claudio et redierim per Cn.~Pompeium;

627. descripsistine eius necessarium, nostrum competitorem, istum ipsum cuius nunc studio et gratia tota accusatio ista munita est?

628. cur nunc redeant, si tunc gratiae concesserint.

629. testes corrumpi posse vel pretio vel gratia vel metu vel simultate.

630. si ostendemus bene merentibus gratiam referre convenire;

631. si nec pretio nec gratia nec periculo nec simultate a via recta ostendemus deduci oportere;

632. Quam saepe rerum naturae gratia quaedam iure debetur!

633. Vobis istuc adtribuendum est, vobis gratia est habenda, vobis ista res erit honori.

634. nunc, quomodo iste mihi gratiam retulerit, accipite.

635. Quodsi continuo venisses ad id verbum, nec rei nec verbi gratia animadversa esset.

636. et erit illic deminutus numerus festivitatis, hic adauctus gravitatis gratia.

637. non enim me sperasti mutuam tibi gratiam relaturum, ut vicissim tuos compellarem, unus enim satis es materiae habens:

  


  

top

  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

Latin Teaching Materials at Saint Louis University: © Claude Pavur 1997 - 2010.  This material is being made freely available for non-commercial educational use.

  

  

  

pagekeeper