ARGUMENTUM: Quaestiunculae proponuntur de litteris, quas pueri accipere solent.
Cornelius, Martialis.
QUID legis?
M. Litteras.
C. A quo?
M. A patre.
C. Quando eas accepisti?
M. Heri.
C. Quis adtulit eas?
M. Nescio.
C. Nescis? quis tibi tradidit eas?
M. Ancilla [1] quaedam a caupone. [2]
C. Unde sunt datae?
M. Lutetia, credo.
C. Quo die?
M. Nondum licuit inspicere.
C. Nempe ego te interpellavi. [3]
M. Parum refert; non adeo sum occupatus.
C. Age, perlege tuam epistolam; ego interea studiis meis operam dabo.
M. Ego quoque mox idem faciam.
—
1. Ancilla, ae, est puella quae servit, serva, famula.
2. Caupo, onis, est homo, qui in sua caupona varios potus (-us) vendit, uti vinum, cervisiam, brisaeum, secalinum, est locus ebriosis gratus.
3. Interpello, 1, vi, tum, = interrumpo.
ARGUMENTUM: Hic unus alterum de fratre percontatur, cuius salus huic plurimum cordi est.
Musicus, Herardas.
QUO in statu sunt res vestrae Lugdunenses? [1]
H. Nescio, iam pridem nihil illince audivimus
M. Nihilne scripsit frater tuus?
H. Ex duobus mensibus nihil litterarum misit quod pater viderit.
M. Fortasse aegrotat.
H. Minime vero; nam veredarii [2] verbis eius nobis saepe salutem nuntiant.
M. Libenter audio eum bene valere. Valde diligo eum, quia fuit mihi suavissimus condiscipulus.
H. Ille, ut mihi satis constat, te vicissim diligit.
M. Id, profecto, mihi in dubio non est. Sed nos hora vocat, procedamus in auditorium.
H. Sane, maturemus. Iam ad nomina respondetur. [3]
—
1. Lugdunensis, e, adi. e subst. Lugdunum, i, est urbs frequens, (populosa) in Franco-Gallia, hodie Lyon. Terminatio -ensis, e, hominum reapse est, non rerum. Aliae terminationes sunt anus, enus, inus, partim hominum, partim rerum; item acus et icus, etiam hominum et rerum. Sic Romanus, Neapolitanus, Philadelphenus, Bononiensis, Atheniensis, Persicus, Actiacus, Germanicus, Hispanicus, si de Hispanis ipsis agitur, bellum Hispaniense, si de Romanis in Hispania loquimur. Cavendum ergo, ne Philadelphenses, Monacenses, aliaque idgenus dicamus, sed ubi exempla Romana certa et definita praesto non sunt, analogiam sequamur.
2. Veredarius, ii, antiquis temporibus is dicebatur, qui equo veloci ut nuntius emittebatur, in quaque statione veredo (-us, i,), seu equo cursorio, v. cursuali permutato; nuntius equester, v. in genere, nuntius.
3. Hoc est: nomenclator iam nomina praelegit, puer autem quisque respondet "adsum."
ARGUMENTUM: Observator socios suos publice hortatur, ne tempore abutantur; quidam e classe prima ei illico respondet.
Observator, Brisantellus.
DESINITE, o pueri, garrire absente magistro,
Verba, quibus summus laeditur ille Pater.
De studiis potius tractate & rebus honestis.
Discite colloquiis verba Latina loqui.
Discite & inter vos reddenda revolvere saepe,
Doctor enim pueris semper adesse nequit.
Discite sectari vestigia certa bonorum.
Otia vos fallant blanda cavete, precor.
En ego praemoneo, vos ne delectet abuti
Tempore, ne tergum verbera dura premant.
Ecce iterum vobis morum praedico magister,
Si quis erit caesus, ne mihi det vitio.
B. Desine plura loqui: nemo parere recusat.
Est monitor nobis optimus ille Pater,
Illiusque Patris natus, cui nomen Iesus,
Et qui nos renovans Spiritus intus alit.
Ob. Quem mihi sperassem tam respondere paratum?
Qui puer Angelicos mittit ab ore sonos?
O quam te memorem, nostrae doctissime classis!
Nam tibi divinum carmen ab [1] ore fluit.
Non sum tam felix ut fundam ex tempore versus,
Sed modo quae dixi praemeditatus eram.
B. Si meditatus eras, qui nunc tam fundis aperte
Castalios [2] latices? quis furor ille novus?
Ob. Nam tua me tantis moverunt carmina flammis,
Ut mihi nunc videar posse movere feras. [3]
B. Sed cur immeritum tantis me laudibus effers?
Est tribuenda uni gloria summa Deo.
Atque utinam eloquium nobis, spatiumque daretur,
Et nostra in laudes solveret ora suas.
Sed quia tempus adest ut voce & mente precemur,
Idque iubet doctor, desine plura loqui.
NB. Accentus in hoc Colloquio notare non possumus, alio enim modo enuntiamus vocabula in carmine iuncta, aliter in sermone, v. oratione soluta, seu prosa. Versum enim, ut exemplo utamur, primum sic canimus: Desinit 'o pueri garrir' absente magistro, nec aliter quam ex auditu cantum discere possumus. Hoc genus carmen e paribus, seu geminis versiculis constat, quorum prior hexametrum, alter autem pentametrum, seu sex metra (mensurae, pedes) appellatur, atque quinque metra (mensurae, pedes), simul autem disticha, versus pares. Reliqua explicare ad Poesin spectat.
—
1. Ab ore, per licentiam poeticam dictum, in prosa ex ore diceremus; at syllaba ex longa est, ab autem brevis, eo autem loco syllaba longa (pes longus) adhiberi non poterat.
2. Castalius latex, Castalia unda, aqua Castalia, fontem significat mythicum et poeticum in Monte Parnasso, cui nomen fingebatur esse Castalia. Ergo, "qui nunc latices Castallos fundis," significat: "Tu, Observator, nunc quasi furore poetico abreptus, ista carmina propria tua non e memoria, sed e corde, recitas, qui afflatus Divinus subitaneus e est, quem antea nunquam audivimus?"
3. Sic sum accensus et inspiratus, ut me ipsa animalia fera ad sensum rationalem movere posse credam.
ARGUMENTUM: Observator da rebus minutis sciscitando, puerulum in mendacio deprehendere tentat.
Observator, Puer.
QUID agis?
P. Scribo.
O. Quid scribis?
P. Sententias.
O. Quas?
P. Ex Novo Testamento.
O. Bene facis; unde id habuisti? [1]
P. Hypodidascalus dictavit nobis.
O. Quando?
P. Heri.
O. Quota hora?
P. Meridie.
O. Ubi?
P. In area.
O. Qui aderant?
P. Cuncti domestici, [2] praeter primanos et secundanos.
O. Ubi erant illi?
P. In aula communi.
O. Quid agebant?
P. Disputabant.
O. Vale, & perge scribere. [3]
—
1. Reapse: unde id habes, sed quoniam id iam diutius habet, tempus praeteritum perfictum: adhibet.
2. Omnes qui in domo habitant.
3. Non dicit perge scriptum, quia perge hic idem valet ac prosequere, continua, alioquin supino debebat iungi.
ARGUMENTUM: Observator, hic, quod notet, deprendit nihil.
Observator, Pueri studiosi.
QUID vos hic agitis, pueri? Garrire & nugas agere mihi videmini.
Quidam puer. Longe falleris, nam repetimus una. Ob. Quam rem?
P. Verba nempe anomala; id enim est quod nobis hora tertia reddendum est.
Ob. Bene facitis.
P. Vis audire nostrum colloquium?
Ob. Imo prosequamini; ego ex mea parte grandius opus meditor, picis [1] nempe atque graculis [2] laqueos tendere.
P. In area plures offendes [3] in sole se apricantes.
Ob. Retibus est illic praeda parata meis.
—
1. Pica, ae, est avis, albis nigrisque plumis distincta, species corvorum; est valde furax et obstrepera, praesertim pullos gallinaceos furari solet.
2. Graculus, i, est avis, speciei corvinae, plumis glaucis v. ceruleis; caeterum admodum docilis, vocem humanam imitari discit, est nugax et ludibunda, pueris gratissima. Non est psittacus. — Apricor, ari, esse in sole.
3. Tendo, 3, tetendi, tentum, tensum. ex-tendo, pro-tendo, porrigo, elongo; hic loci est phrasis "laqueum tendere," quae significat casses, rete, tendicula in sylvis, pratis v. arboribus exponere, quibus aviculae incauta, v. alia quaecunque animalcula capiantur. Observator igitur circuit, quasi laqueis iam tensis, ut pueros, qui tempus in area garriendo terunt, necopinatos capiat.
4. Offendo, 3, di, sum (ob+fendo, ut de+fendo, in+fensus) rem unam alicui rel impingere, illidere; sic ambulantes incauti pedem lapidi offendimus, illidimus; currendo incauti alicui homini vel rei nos allidimus, offendimus; quum hominem visitamus, qui tunc domi suae est, eum domi offendimus, seu reperimus. Ultimus sensus est; quum hominem iniuria, contumelia, afficimus, v. opprobrio eum impetimus, etiam offendere eum dicimur. Hic, sensu reperire accipitur.
ARGUMENTUM: Observator nequaquam timore percellit pueros quos in area otiosos deprehendit, sed potius suaviter ac mansuete eos admonet. Atque hoc exemplum ad imitandum commendatur iis, quorum est pueros curare, ne in rebus exiguis, aut quum pueri rebelles non sint, iusto severius in eos animadvertant.
Observator, Pueri garrientes.
AT at! ecce, nunc certe capti estis; non fatemini?
Quidam puer. Profecto fatemur ingenue; [1] attamen, Nicolae, quandoquidem verba indecora non iactavimus, noli, obsecro, nos notare, aut ad Magistrum deferre. [2]
Ob. Quid garriebatis? — audivi, nescio quid, de 'ientaculo.'
P. Est ut dicis: de ientaculo hodierno disputabamus, quod famulus tempore proprio ministrare neglexerat.
Ob. Credo id fuisse; quod quidem tantum nefas [3] haud existimo, praeterquam quod loquela sit vana et ieiuna. [4]
P. Sed Latine loquebamur.
Ob. Audivi; nec hoc reprehendo, sed tempus fabulando idoneum non duco. [5] Nam, ut scitis, tantillum temporis intervallum a merenda summi faciatis est necesse, quum sit studio dicatum, scilicet, ut ad rite Magistris reddenda quae praescripserant quisque vestrum se diligenter praeparet. Nonne verum dico?
P. Certe verum dicis; locum quemdam e Novo Testamento, qui a nobis mox reddi oportebit, debebamus simul legere, sed, ignosce precor, chare Nicolae, post hac prudentiores erimus, & officium nostrum diligentius praestabimus.
Ob. Si sic feceritis, praeceptor vos, amabit. Nonne videtis quemadmodum bonos studiososque pueros diligat? Nec amat solum eos, sed etiam laudat, praemiisque afficit.
P. Ista scimus, et quotidie experimur.
Ob. Ergo mementote, et promissa facite.
P. Tacebis igitur hanc culpam?
Ob. Tacebo, sed ea lege ut a recidendo [6] vobis caveatis.
P. Cavebimus, Christo favente.
—
1. Ingenue, adv., modo ingenuo, nobili, liberali, palam, aperte.
2. Non proprie, sed metaphorice, h. e., magistro (iudici) denuntiare, dicere, indicere. Malefactores dicuntur ad iudices, ad curiam, ad tribunal, &c., deferri.
3. Nefas, nn. indecl., n., est actus impius, contra leges divinas v. humanas; scelus, flagitium, mitiori sensu, ut hic, quidquid prohibitum est, quod fieri non licet, quoc vetitum est, illicitum est.
4. Ieiunus, a, um, proprie is ieiunus dicitur qui cibo vacuus est, qui nihil cibi cepit, stomacho vacuus est, etiam id quod inane, vacuum, aridum, sterile, inutile, perperam, vanum est.
5. Duco, 3, xi, ctum, hoc sensu idem atque existimo, arbitror, iudico, puto, autumo.
6. Recido (re+cado), 3, recidi, recasum, e novo loco v. statu in veterem relabi; sic qui e statu sano in morbum incidit, dein cura medici in statum sanitatis restituitur, sua propria incuria in morbum eundem, v. peiorem, recidit.
ARGUMENTUM: Nomenclator pueros absentes conquirendo munere suo diligenter fungitur.
Nomenclator, Puer.
UBI est frater tuus?
P. Modo ivit domum.
N. Quid eo?
P. Petitum nobis opsonium.
N. Quid nunc vobis opsonio opus est?
P. In merendam.
N. An non habetis in arca [1] vestra?
P. Non.
N. Eccur non?
P. Quia mater non solet dare nobis opsonium, nisi in praesens tempus.
N. Nempe quia novit vos esse gulosos. [2]
P. Quomodo gulosi sumus?
N. Quia fortasse uno pastu [3] devoratis quod in tres datum fuerit.
P. Tace, ego dicam fratri te nos gulosos vocare.
N. Quin tu taceas, alioquin ego dicam praeceptori fratrem tuum nihil aliud nisi discurrere. [4]
P. Atqui prodire, nisi cum venia praeceptoris, plane non solet.
N. Atqui ipse praeceptorem fallit. [5]
P. Quomodo fallit eum?
N. Praeceptoris mens certe non est, ut hic ter quotidie prodeat. [6]
P. Sine illum venire, audies quid tibi respondeat.
N. Imo ille viderit quid praeceptori respondeat.
—
1. Arca, ae, est loculus arctus, coarctatus (ab arcendo), in quo rem quam dam abscondimus et servamus; potissimum sera et clavi occluditur, v. pessulo firmatur, ne ianua sua sponte aperiatur. Etiam cistas et vidulos arcas vocant, sed minus apte.
2. Gulosus, a, um, qui gulae, seu gutturi nimis favet; qui immoderate aut intempestive edit v. bibit.
3. Pastus, us, idem atque esus, us, est actus edendi, vorandi, pascendi; dicitur de belluis, pecoribus, aliquando etiam de hominibus, non per derisionem, sed proprie; sic: homo bene pastus, est homo satis pinguis, qui nunquam esurit, sed cibo abundat.
4. Hoc est: nihil aliud agere quam huc et illuc cursitare, vagari, non laborare.
5. Fallo, 3 fefelli, falsum, decipio, defraudo.
6. Prodeo, 4, ivi, itum, ire foras, exire, ire prorsum.
ARGUMENTUM: Pecuniam allatam ex opinione vulgi optima nova videri. Reprehensio libera inter amicos. Evangelia Iesu Christi docere gratias Deo a nobis deberi. Quaeri quare non omnes fidem Evangeliis praestent.
Pastor, Langius.
ADVENITNE frater tuus Lugduno?
L. Iam heri advenit ante meridiem.
P. Nihilne litterarum tibi adtulit?
L. Nihil.
P. Quid igitur nuntiavit?
L. Prospera omnia.
P. De patre quid narrat potissimum?
L. Ait illum, Dei beneficio, febri iam penitus levatum esse, et paulatim convalescere.
P. Gaudeo, revera, Deumque precor, ut pristinam valetudinem brevi recuperare sibi liceat; sed cur ipse, ut solet, nihil ad te scripsit?
L. Frater negat eum scribere potuisse.
P. Quamobrem?
L. Quia nondum erat satis confirmatus. [1]
P. Nihil mirum, quum tam diu, tamque graviter aegrotaverit. Verum, dic, necquidquam pater tibi misit?
L. Imo vero misit pecuniam.
P. Hem, nullum nuntium est iucundius.
L. Ita aiunt.
P. Tu vero sic respondes, quasi fabulam audias.
L. Imo peius quid audio.
P. Quidnam?
L. Merum [2] mendacium.
P Egone mentitus sum?
L. Mentitum quidem te esse non dico, falsum tamen dixisti.
P. Ego, quid dicas, non intelligo.
L. Dabo operam ut intelligas.
P. Obsecro te.
L. Si nullum sit nuntium iucundius quam pecuniam mihi allatam esse, quid est Evangelium Iesu Christi? Quod nuntium esse potest iucundius, quam quod Iesus Christus nobis per Evangelium de gratia Dei adtulit?
P. Fateor Evangelio iucundius nihil esse, iis duntaxat qui ei credunt, idque ex animo amplectuntur.
L. Equidem sic intelligo.
P. At ego loquebar de humanis & terrestribus rebus, tu vero statim ad coelum ascendisti.
L. Ita solent boni contionatores. [3]
P. Non putabam te Theologum esse tam acutum.
L. Nihil dixi nisi quod est tritum et in medio positum. [4]
P. Utinam illud tam vulgare et protritum esset, ut omnes in Christum crederent.
L. Omnes nunquam credent.
P. Quid prohibet?
L. Nihil quidem prohibet, sed ut ipse Christus testatur "Multi sunt vocati, pauci vero electi."
P. Sed ne te diutius teneam, potesne facere ut fratrem tuum paucis [5] conveniam?
L. Vix possum.
P. Quid ita? [6]
L Nam habet a patre nostro mandata plurima, in quibus curandis totus est occupatus.
P. Nonne coenabit domi apud vos?
L. Sic fore opinor.
P. Ibo igitur sub [7] horam coenae.
L. Veni precor, & eadem opera nobiscum coenabis.
P. Non recuso.
L. Interea vale; fac memineris tempore adesse.
P. Quota hora?
L. Ante sextam.
P. Hora mihi est commodissima.
—
1. Confirmatus, firmus, fortis, sanus.
2. Merus, a, um, est id, cui nihil est intermixtum, quasi: nihil aliud nisi... Differt a "puro," quod immunditiam, impuritatem negat; merum, contra, totum negat. Sic merum, nn. subst., est vinum, cui nihil est immixtum.
3. Contio, onis, (ex con+ventio, secundum philologos, quae derivatio etiam nobis placet), est concursus hominum ad audiendum oratorem, turba, congregatio, conventus, congressus hominum; qui ad contionem dicit, seu, qui contionatur, vocatur contionator, praesertim lingua religiosorum.
4. Tritam est omne id quod non est novum, et usu deterius, vel commune, cuique cognitum et vulgare factum. In medio positam illud dicitur quod ad manum est cuicunque ignaro, v. e plebe; quod nec magnam doctrinam, nec singularem virtutem, divitias, v. praerogativas exigit. Aliis verbis: Nihil dixi quod sit novum et insolitum, aut quod non omnes, qui velint, capere possint.
5. Ut ad loquendum cum eo pauca verba, conveniam.
6. Quid rei est, ut ita sit? Quare est ita?
7. Sub horam, eodem modo: sub diem, sub noctem, sub tempus edendi, sub hyemem, &c., est quasi durante hora, die, nocte, &c., intra tempus sic definitum; sub vesperam venire = vergente vespera, circa vesperam.
ARGUMENTUM: Hic exemplum dissimulationis proponitur, quae fit bono fine.
Vineolus, Angelinus.
ROGO te Angeline, compinge mihi hanc chartam.
A. Quid me rogas, non est ars [1] mea.
V. Et tamen saepe compingis [2] aliis.
A. Quot ergo habes schedas? [3]
V. Octo, sed iam sunt complicatae; [4] tantum ut operculo insuatur restat.
A. Quid mihi dabis, si eam tibi compegero.
V. Nihil habeo quod tibi dare possim, saltem pecunia nulla mihi est.
A. Tum quaere tibi alium opificem, gratis enim non faciam.
V. At Angeline mi, tu tam bonus erga me esse soles: num rem tantillam mihi negabis?
A. Scin'tu quid proverbium docet?
V. Quod proverbium?
A. Quod sic ait: "Manus manum lavat."
V. Et quid hoc sibi vult?
A. Ut aliquid des, si quid accipere velis.
V. Si aliquid haberem, certe libenter tibi darem.
A. Cedo [5] merendam tuam.
V. Merendam? — Ah me miserum! Quid tum ipse edam? Mallem pileum tibi dare, si auderem.
A. Merenda tua res exigua est.
V. At ego vehementer esurio.
A. Quid causae est?
V. Quia nihil prandi, nisi frustum panis. et tres aut quatuor iuglandes.
A. Eho, quid causae fuit?
V. Quia mater domo aberat.
A. Quis ergo tibi dedit merendam?
V. Ipsa illa.
A. Atqui dicebas eam abfuisse.
V. Aderat quidem tempore prandii, nec rediit nisi paulo unte merendam.
A. Nihilne edisti domi antequam in ludum veneras?
V. Nihil omnino.
A. Cur non?
V. Timebam ne stato tempore adesse non possem.
A. Sonus campanae te satis admonere debet.
V. Sic videri debet; ad nostras tamen aedes non auditur.
A. Qui hoc esse potest?
V. A schola longe admodum distant.
A. Suntne haec omnia vera quae mihi narras?
V. Sunt profecto, mi Angeline.
A. Age, praebe [6] mihi tuam chartam, iam ego pangam tibi elegantem libellum, tu interea sume tuam merendam.
V. Tu magna erga me es humanitate. Ego vicissim petam a matre quinarium, [7] quem tibi dabo.
A. Cave hoc facias; ego necquidquam a te accipiam, quin potius, si indigeres, ego tibi darem.
V. Ago tibi gratias.
A. Nonne putabas me abs te merendam serio petivisse?
V. Profecto sic putabam.
A. Atqui ioco hoc dicebam.
V. Quamobrem?
A. Ut te paulisper Latine fabulari audirem. Nam quod bene discas, cordi mihi est. Quanti emisti chartem hanc?
V. Satis vili emi, nempe denario. [8]
A. Non emisti male, bona est; sed non bene complicasti.
Habesne operculum? [9]
V. En, tene.
A. Bene est; ego hoc citius confecero quam tu merendam consumpseris.
V. Habebo tibi maximam gratiam, mi Angeline.
A. Honeste loqueris; sed memento fili, ut semper in timore Dei vivas, matri diligenter obedias, scholam sedulo frequentes, sis studiorum diligens, ne cum pravis ac dissolutis verseris, denique, quibus poteris, benefacito, eo modo quo ego tibi feci; intellextin'? [10]
V. Optime.
A. Fac igitur ut mei saepe memor sis.
V. Faciam, Deo volente.
A. Es nunc otiose.
—
1. Ars, tis, f., proprie est opus aliquid coniungendi, compingendi, adaptandi, e verbo arto, are, ut philologis placet, quod nos arcto dicimus; denotat tam opus manuum, quam mentis et ingenii. Apud Romanos aliquae artes erant liberales, seu ex, quae viris honestis, libere natis, conveniebant, veluti medicina, architectura, litterae, scientiae, pictura, musica, Rempublicam regendi, militaris, &c., aliae autem illiberales, et sordidae, uti omne id, quod ob quaestum, mercedem, manupretium exercebatur, ut puta, opificia, mercatus, omnis labor manuum, v. ex quo aliquis victum merebat, qux non viros ingenuos et nobiles, sed servos, ignobiles, mercenarios et operarios conveniebant. Nec hodie magni eos facimus qui litteras et bonis artibus mercatum, lucrum et quaestum exercent.
2. Compingo, 3, pegi, pactum (pango, 3, pepigi, pactum), copulo, iungo, constringo, ligo, in unum vincio, premo, contraho, uti singulas paginas in fascem vel librum; is qui libros pangit, vel compingit, est compactor.
3. Scheda, ae, schida, scida, schedula, schedulium, est filara chartae; est una charta, unum folium chartae, maius v. minus.
4. Complico, 1, vi, tum (plico, are, e plica ae) vestes faciunt plicas, ubi variae partes corporis humani flectuntur, ut in genu, in armis, in cubito; hinc fiunt: complico, explico, replico, implico, applico, supplico, duplico, multiplico, &c. Plicas cutis humanae, uti in vultu hominum senectute confectorum, rugas appellamus. Sic, quum litteras scriptas mittere volumus, eas prius complicamus, dein involucro imponimus, huic insignaculum inscribimus, tum pittacium duarum libellarum ei aggluimus, demum tabellariae committimus.
5. Da mihi, trade mihi.
6. Praebeo, 2, ui, itum, porrigere, dare manu extensa.
7. Quinarius, ii, est moneta 5 libellarum, cuiuscunque gentis; una libella est moneta minima: centum faciunt unum centussem.
8. Denarius, ii, est moneta 10 (decem) libellarum; decem denarii faciunt centussem.
9. Operculum, i, tegumentum, involucrum; id quod operit, tegit, aliquid; sic libros duae tabellae exteriores tegunt, intra quas sunt paginae
10. Intellexistine?
11. Modus Imperativus, lenior, verbi edo, 3, edi, esum, seu edas, comedas, manduces; otiose, commode, lente, non propere, non properando.
ARGUMENTUM: De discrimine inter carnes, unde beneficia Dei agnoscenda esse. De mendacio vitando. Christum esse veritatem. Christianos filios esse Dei, atque fratres Iesu Christi. De charitate erga pauperes.
Davinius, Muyus.
Quid dedit tibi mater in merendam?
M. Vide.
D. Caro est; sed quaenam?
M. Bubula. [1]
D. Recensne an salsa?
M. Est bubula salsa.
D. Pinguisne an macra?
M. Hem, inepte, non vides macram esse?
D. An non malles esse [2] vitulinam aut vervecinam? [3]
M. Utraque bona est; sed e cunctis generibus haedina, [4] praesertim assa, [5] mihi maxime sapit.
D. Hem, delicatulum! — iamne palatum tam scitum habes?
M. Dico ut sentio, mentiendum enim non est.
D. Absint a nobis mendacia. Sumus enim filii Dei, & fratres Iesu Christi, qui ipsa est veritas, quemadmodum ipse de se testatur.
M. Sed ad rem. Suilla [6] quoque libenter vescor, rite cocta, modicoque sale conspersa.
D. O miram Dei gratiam, qui nobis tot opsoniorum [7] genera, tamque bona largitur!
M. Quot putas esse hac in urbe pauperes, qui solo pane, eoque hordeaceo, [8] victitant, ne hoc quidem ad satietatem?
D. Non dubito satis multos esse, in tanta praesertim annonae [9] caritate.
M. Itaque nos in tanta, tamque bonarum rerum copia, quantas Deo gratias agere debemus! item, quas laudes illi dicere!
D. Eius igitur beneficia ubique magnifice praedicemus, atque simul precemur, ut inopiae pauperum suorum clementer misereatur.
M. Utinam ipse corda nostra ad eam rem Spiritu sito penitus afficiat.
D. Et ego ita precor.
—
1. Bubula, ae, caro bovina, seu boum, taurorum, vaccarum.
2. Edo, 3, edi, esum, declinatur autem: edo, edis, edit, aut vero: edo, es, est; adeoque etiam loco edere, dici potest esse.
3. Vervex, v. berbex (brebex, Gallorum, brebis), est aries castratus, ovis emasculata; eius caro vocatur vervecina. Vitulina, est caro vitulorum, qui sunt bubuli, seu boves iuvenes, iuvenci.
4. Haedas, i, est hircus, seu, caper iuvenis; foemina est capra, parva autem capella.
5. Asso, 1, vi, tum, est verbum transitivum et frequentativum e verbo neutro, seu intransitivo areo, 2; hinc etiam sunt aridus, a, um, arena, ae, atque ardeo, 2; fere idem atque torreo, 2; attamen asso dicimus de carne quam igni sine aqua imponimus, cum aqua, coquimus. Assatura est caro assa, ad edendum aestu ignis parata, sive craticulis, sive veru, sive sartagine, sed non olla; nam in olla coquimus. Asso etiam differt a frigo, 3, xi, xum, quod de assando velociori super flammam aut carbones candentes dicimus; ova sic parata, nempe in sartagine, mixta, fritillam appellamus.
6. Suilla, ae, est caro suis. Sus mas est verres, is, faemina est scrofa, ae; sues parvae sunt porci, porcelli (v. ae), aut etiam nefrendes (-ns dis). — Vescor, sci, (nihil ultra) est habitus rem quandam edendi; ablativum regit; sic dicimus: homines carnibus et plantis vescuntur, h. e., eas res solent edere.
7. Lingua colloquendi opsonia potius de leguminibus dicimus, non de carne. Proprie, secundum usum Classicorum, id omne erat opsonium, quod pani, velut incitamentum, addebatur, praesertim caro. Nostris temporibus opsonium appeliamus praesertim olera (brassicam, fabas, pisa, rapas, radiculas, pepones, caules qualescunque, &c), quae cum carnibus simul dapinamus.
8. Hordeum, i, genus tertium frumentorum; primum est triticum, secundum est secale, is, n., tertium, hordeum, ex quo braxatores cervisiam braxant, potum, Germanis gratum. Panem hordeaceum temporibus nostris fere nemo coquit, nisi, fortasse pauperrimi gentium, quae a civilitate ac commercio multum absint, veluti in regionibus montanis et frigidis, ubi asperitas coeli, aut sterilitas soli tritico ac frugibus generosioribus non favent.
9. Annona, ae, est frumentum, quod agri totius populi v. regni quovis anno procreare solent. Si aliquando agri ob quascumque causas minus frumenti gignant quam alias, frumentum cariori, seu altiori pretio venditur, quum egestatem, famem, imo pestilentiam sequi necesse est; pauperes enim fama pereunt.
ARGUMENTUM: Pueri ridentes, qui quare rideant nesciunt, stulti existimantur. Ostenditur nullam occasionem, ubi etiamsi parum, discere possimus, amittendam esse.
Arnholdus,* Bessonus.
* Infinitus prope est numerus nominum Teutonicorum, quae apud omnes gentes Christianas partim ut baptismalia partim ut cognomina circumferuntur, uno v. alio modo distorta et mutila. Talia sunt, ut vel pauca memoremus: Arnholdus, Bertholdus, Bernhartus, Dietrichus, Gildbertus, Gebhartus, Gerhartus, Eberhartus, Heinrichus (Enrichus, Emerichus), Colomannus, Hermannus (Arminius), Lambertus, Meinhartus, Reinholdus (Reinoldus, Reynoldus, &c), Reinhartus, Reinmundus (Raymund, Raymond, item Edmundus, seu Eidmundus), dein, Gottlobus, Gottliebus, Luitpoidus (Leopoldus), Siegesfriedus (Sigfriedus), Siegesmundus, Sûssmundus (Sismondi), Wolframus, Wolfgangus, et sic porro. Tam philologia, quam fides historica exigunt, ut haec, similiaque nomina suo proprio et iusto modo exscribamus, quemcumque demum morem et consuetudinem vulgus sequatur.
QUID rides?
B. Nescio.
A. Nescis? Signum egregium stultitiae.
B. Me igitur stultum vocas?
A. Minime vero; sed explicare tibi volo id argumentum stultitiae esse si quis rideat, nec quare rideat dicere possit. [1]
B. At quid stultitia est?
A. Si Catonem [2] tuum diligenter evolveris, id quod quaeris reperies.
B. Nunc Catonem meum mecum non habeo, praeterea nunc etiam aliam rem agere volo.
A. Quid negotii tibi est?
B. Aliquid e rudimentis mihi ediscendum est.
A. Et tamen fabulari quaeris interea, ineptule?
B. Dic mihi, quaeso, de stultitia, ex Catone.
A. Locus sic sonat "Stultitiam simulare loco," [3] prudentia summa est." An haec non didicisti?
B. Imo, profecto, didici, sed memoria me fefellit.
A. Quum domum veneris, inspice librum tuum.
B. O quantas gratias tibi debeo; ego vicissim alteri alicui quaestionem hanc proponam, qui identidem respondere non poterit, et sic victus erit.
A. Tace puer, tace inquam, et potius ipse discas, ne fortasse vapules. [4]
B. Non multum curo; ego doctrinam fere teneo. [5]
A. Si non tacueris, ad observatorem te deferam, qui te statim notabit.
B. Mane, mane, nihil amplius dicam.
A. Sed memineris quod tibi dixi.
B. Ecquid innuis?
A. Ne sine causa unquam riseris.
B. Sed ridere nihil mali est.
A. Nec ego hoc assevero.
B. Quid igitur?
A. Ridere sine causa stulti est.
B. Nunc demum capio.
A. Esto igitur eius rei saepe memor.
—
1. Pruritus hic ridendi, nugandi et iocandi iuventuti non humanae solum sed etiam animali communis et proprius est. Senectus est morosa. Nec iuventus potest ac debet penitus arceri, nec senectus vituperari. Cuique suum. At mensura dari debet. Quo plus iuvenis riserit, eo acerbior et morosior senectus. Parce igitur iuvenes rideant, servando aliquid pro senectute. — Magistri, utique, risu ac laetitia puerorum immoderata nimium in modum vexantur. Hinc enatus est versiculus, quem nos in schola appensum didiceramus: "Per risum multum, poteris cognoscere stultum."
2. Non putamus hic Marcum Portium Catonem Censorium innui, sed potius Dionysium Catonem, qui Disticha de Moribus, temporibus Constantini, Imperatoris, saeculo IV-to ediderat. Magnus enim ille Cato de Originibus, atque DeRe Rustica libros edidit.
3. Maxima prudentia est illius hominis, qui proprio loco et proprio tempore se stultum et ignarum simulare scit.
4. Poenam accipias.
5. Fere totum pensum memoria teneo.
ARGUMENTUM: Laetum Evangelii nuntium.
Cleophilus, Melchisedech.
ECQUID habes novi?
M. Accepi litteras a fratre, qui Lugduni habitat.
C. Quando eas accepisti?
M. Heri sub noctem.
C. Quis eas adtulit?
M. Piscarius. [1]
C. Quidnam comperisti [2] ex iis litteris?
M. Omnia ibi, quae ad Evangelium pertinent, recte se habere. [3]
C. Verane praedicas?
M. Si dubitas, exspecta usque post prandium, quum tibi litteras ipsas exhibebo.
C. Tum habemus quod fratribus nostris [4] gratulemur.
M. Vel potius pro quibus Deo nostro gratias maximas reddamus.
C. Id quidem nunquam non facere debemus, sed nunc maxime, quum ea audimus quae ad gloriam eius praecipue pertinent.
M. Utinam hoc semper memoria teneremus.
C. Litteras igitur mecum communicabis.
M. Ut iam promisi.
C. Ergo post prandium.
M. Numne adhuc dubitas
C. Minime; sed interea vale.
M. Vale & salve tu quoque Cleophile!
—
1. Piscarius, ii, non est piscator, sed is qui pisces vendit.
2. Verba auctoris: "Quidnam intellaxisti ex istis litteris?"
3. In Helvetia, patria auctoris, eo tempore motus religiosus ab obedientia Romana recedendi incepit. Hic allusio est ad "propagationem Evangelii," seu factionis Calvinianae; Iohannes enim Calvinus unus erat discipulorum Auctoris.
4. Nempe asseclis Calvini.
ARGUMENTUM: Hic quaestiones de profictione loco et de reditu ad eumdam proponuntur.
Israel, Matthaeas.
ESTNE domi frater tuus?
M. Cur istud rogas?
I. Pater meus volebat eum convenire.
M. Abest urbe.
I. Ubi est ergo?
M. Peregre profectus est.
I. Quando?
M. Nudius tertius.
I. Quonam ivit?
M. Lutetiam.
I. Qua?
M. Per Lugdunum.
I. Per pedesne, an vectus?
M. Utique vectus tractu [1] expedito.
I. Quando est rediturus?
M. Nescio.
I. Sed quem terminum constituit ei pater?
M. Vicesimo huius eum adesse iussit.
I. Ducat eum Deus etreducat.
M. Et ego ita precor.
—
1. Quum cum temporibus mores quoque tam sint mutati. ut hodie in terris gentium civilium iam prope nemo sive per pedes, sive equo vectus iter longius faciat, satius duximus textum nostris moribus sic adaptare, ut rerum novarum nomina Latina simul doceremus. Nec enim id interest quas et quemadmodum veteres res fecerint, utque id ad amussim in hoc libello praesentemus, sed ut modum colloquendi de rebus nostrae aetatis doceamus. — Tractum (-us, us, m.) igitur expeditum vocamus currus, seu carros. vectabula, per orbitam ferream, seu per ferroviam, a cietro (-um, i, quod machinamentum vaporarium est) tractos, et vectos, quae non in singulis stationibus subsistunt, sed sunt pervialia, a meta digressionis usque ad terminum.
ARGUMENTUM: Exemplum exhibetur amicitiae puerilis.
Duaeas, Ballias.
D. QUANDO es domum profecturus?
B. Cras, si sic Deus voluerit.
D. Quis sic iussit?
B. Pater.
D. Et quando iussit?
B. Hebdomade superiore, per litteras ad me datas.
D. Quo die accepisti litteras?
B. Die Veneris.
D. Praeterea quid continebant litterae?
B. Omnes bene valere, atque diebus proximis initum fore vindemias.
D. O te fortunatum, qui vindemiatum properas!
B. Vis dicam patri ut te invitet?
D. Quam gratum mihi faceres! sed vereor ut id facere velit. [1]
B. Imo, gaudebit, tum propter nostram coniunctionem, tum vero quia & Latine colloquendo nos exercebimus, & praeterea etiam de studiis, interdum una conferemus.
D. Oh, prae gaudio totus exsilio. Amabo te, id cura, mi animule. [2]
B. Iam senties; interea Deum precemur, ut dicta, facta & consilia nostra in gloriam sui nominis vertat.
D. Bene mones, et certe ita expedit facere.
—
1. Auctor noster: "sed vereor ut nolit;" at plane contrarium volebat dicere, nempe: "vereor ut velit." Dicere etiam poterat: "sed vereor ne id facere nolit," aut vero: "sed vereor ut id facere velit." Utroque modo est Ciceronianum. Sic (Fam. XIV. 5. i.) Tullius scribit: "intellexi te vereri ne superiores (litterae) mihi redditae non essent." Cum ut autem (De Orat. 1. 9. 35.) "Illa duo, Crasse, vereor, ut tibi possim concedere."
2. Animulus, i, est verbum amoris, in casu Vocativo, seu animus charus, dilectus; sic etiam: ocelle, (oculos), pupale, pupille, seu pupus (puerulus) charus.
ARGUMENTUM: Aurelius rogat Lambertum domum contendentem, ut reversurus, sibi aliquot racemos uvarum secum ferat; quod puerilia desideria ostendit.
Aurelius, Lambertus.
SISTE gradum [1] parumper, Lamberte; quo properas?
L. Recta domum.
A. Quo consilio?
L. Mater vult me paucis convenire.
A. Nescis quam ob rem?
L. Nescio, nisi forte sibi in animo sit ut mihi indumenta [2] hyberna fieri curet.
A. Istud verosimile videtur, quandoquidem hyems iam pedetentim instat.
L. Iam enim hic et illic gelicidia [3] ac glacies passim visa sunt.
A. Vidi superioribus diebus montanos [4] in foro, [5] qui dicebant, hebdomade praeterita, quum hic lentas ac tepidas pluvias experti eramus, apud se iam magnam viam [6] nivium decidisse.
L. Ego quoque idipsum audivi domi nostrae a rusticis, qui nobis triticum advexerant. Verum sermonem hic abrumpere cogor ne matris iram incurram.
A. Sed heus tu, mi Lamberte, adfer mihi domo aliquot racemos [7] uvae, nam vindemia vobis fuit amplissima.
L. Bene est, faciam, et, ut spero, adferam utrique nostrum affatim, [8] ni [9] fortasse mater mihi irata prohibuerit.
A. Deus hoc avertat.
—
1. Siste gradum, hoc est, subsiste, sta, contine gressus tuos, ne ulterius eas, noli ire, abire, exspecta parum.
2. Indumentum est id quod induimus, vestis, vestimentum.
3. Gilicidtum est e gelu + caedo, seu frigus, quod succum plantarum in glaciem vertendo, eas enecat, excidit.
4. Homines qui in regionibus montibus asperis habitant montani appellantur.
5. Per forum potissimum locum nundinarum intelligimus, seu locum in qualibet urbe apertum, quo rustici e pagis, opifices e tabernis conveniunt, ut sua producta, et merces, venumdent, venum offerant, vendant.
6. Vis saepe magnitudinem significat, uti hic: vis nivium est magna copia nivium. Nix, nivis, f., autem est aqua, vel vapor, in aere congelata.
7. Auctor noster tantum uvas memorat, quod erroneum est. Uva enim ipsam speciem fructus tantum denotat, non vero quantitatem. Nam etiam una bacca uva est. Genitivus partitivus hic exigitur propter nomen racemi, qui corpus uvae, seu omnes baccas simul, comprehendit.
8. Abundanter, non parce, liberali ac munifico modo,
9. Nisi; saepe sic corripi solet.
ARGUMENTUM: Duo socii statuunt ut simul tonstrinam adeant. Nemini gratum esse docemur urgente tempore interpellari.
Pelignus, Bartholomaeus.
QUONAM is tam festinanter? [1]
B. Ad tonsorem. [2]
P. Ego quoque, una tecum.
B. Petivistine veniam?
P. Nondum; sed tantisper me exspecta dum eo petitum?
B. Festina igitur.
P. Mox tibi adero. — En me reducem. [3] Nunc ergo eamus.
B. Quo vultu excepit te praeceptor?
P. Hilari, profecto.
B. Me quoque eodem exceperat.
P. Irasci nobis non solet, nisi eum intempestive [4] adeamus.
B. Quotusquisque id non aegre fert?
P. Etiam nos, qui pueri tantum sumus, condiscipulis haud raro irascimur, quum studia nostra, quantulacunque ea sint, interpellant. Sed iam desinamus, amice; tonsorem ante suam tonstrinam conspicio.
B. Euge, vacuam eam comperior, pro bona fortuna, adeoque nemo nos demorabitur. [5]
—
1. Quo vadis tam propere?
2. Tonsor, oris, est homo, qui barbam, v. mystaces novacula radit, atque crines forfice tondet; locus vero, ubi tonsor laborat, est tonstrina.
3. Redux, cis, est is, qui ab aliquo loco redivit. "En me reducem" est idem ac "en me reversum."
4. Non iusto et proprio tempore, importune.
5. Demoror, ari, atus, facere ut aliquis sero veniat in quemdam locum; retardare, detinere aliquem.
ARGUMENTUM: Bernhartus ad portum deambulat, visum quid alimenti sibi afferatur. Antonius fit si obviam, quo fit, ut socium colloquendi habeat.
Antonius, Bernhartus.
NUNC solus quo abis?
B. Tu semper a versibus aliquid auspicaris. [1]
A. Facile est carmen incipere, deducere non item. Sed dic quo nunc is?
B. Recta in portum.
A. Quid negotii habes in portu?
B. Visam quid alimenti mihi advectum sit.
A. Visne me tibi comitem? [2]
B. Imo etiam ducem, si tibi ita videbitur.
A. Dux esse nunquam didici, sed comitem saepe egi. [3]
B. Nihil ad rem pertinet pluribus verbis hic fabulari; eamus una.
A. Sic, sane, eamus; amplius confabulari in ripa lacus deambulando licebit, si navis nondum appulsa [4] sit.
B. Quid si iam sit appulsa? Deambulare tamen satis diu poterimus, dum exoneratur.
—
1. Auspicor, ari, atus (etiam auspico, 1, vi, tum) incipere, occipere, initium facere, inire aliquid.
2. Visne me habere socium itineris?
3. Munere, vice, officio, comitis, amici, imperatoris, &c. fungi.
4. Navem appellere (ad + pello), ad portum, ad ripam, pervenire. Non raro legimus: "Ubi appulimus," "quum appulerunt," &c., semper supplendum est mente "navem."
ARGUMENTUM: De quodam puero, qui cum patre suo in agris ambulatum iverat.
Nomenclator, Puer.
Ubi est Petrus?
P. Foras ivit.
N. Quo?
P. Abiit rus.
N. Quocum?
P. Cum patre.
N. Quis venerat accersitum eum?
P. Famulus patris.
N. Quando redibit in urbem?
P. Ad octo hinc, [1] ut mihi dixit.
N. A quo petivit veniam abeundi?
P. Ab hypodidiscalo.
N. Cur non potius a ludimagistro. [2]
P. Is ad negotia prodivit.
N. Sat habeo.
—
1. Ad octo hinc, ad octo ab hinc, in futuro, atque ab hinc octo; in praeterito autem: hodie octo, heri octo, aliaque similia barbara sunt, e linguis modernis conversa, hic ut exempla tantum citari volumus, non tamen commendamus. Divisio temporis in hebdomadas, seu septimanas ignota fuit, nec nisi serius a Iudaeis adoptata. Attamen, quum nostris temporibus mos hic evitari non possit, satius ducimus vocabulum "septimanam" commendare, atque ideam Iudaicam sic exprimere: "hodie est septimana," "septimana est," "septimana ab hinc," "intra septimanam," &c.
2. Ludimagister, tri, proprie est praeceptor infimi ordlnis, qui pueros elementa docet; sensus tamen sic extendi solet, ut etiam generatim omnium scholarum magistros complectatur. Omnes, qui iuventutem instituunt sunt doctores (quia docent), praeceptores (quia scientiarum et artium praecepta tradunt); ac, denique, professores (post-classicum), qui artes adultis tradunt, uti artem medicam, iurisprudentiam, theologiam, aliaque eius generis.
ARGUMENTUM: Niger cubiculum communem petens, rogatur a Richardo ut cingulum huius secum afferat.
Reichartus, Niger.
QUO ascendis?
N. In cubiculum nostrum.
R. Quo proposito?
N. Ad thecam meam scriptoriam deferendum.
R. Rogo te, meum quoque cingulum eadem opera mihi afferre ne graveris.
N. Ubi eum reperiam?
R. Super arcam meam.
N. Bene est, afferam, si eum reperero; sed tu interea me hic praestolare. [1]
R. Nusquam [2] me hinc movebo.
—
1. Praestolor, 1, atus, exspecto.
2. In nullum locum, in nullo loco.
ARGUMENTUM: Gerhartus a fratre par Levinum vocatur.
Levinas, Gerhartus.
HEUS, Gerharte!
G. Quid vis?
L. Aliquis te quaerit.
G. Quis quaerit me?
L. Frater tuus.
G. Ubi est ipse?
L. Pro foribus [1] te exspectat.
G. Certone scis meum esse fratrem?
L. Quidni sciam? Vidi eum et sum eum alloquutus. [2]
G. Ibo, sane, visum, quid rei sit.
—
1. Pro foribus, est idem ac prae; foribus, ante ostium, ante ianuam, portam.
2. Non pauci scriptores qu in locis similibus retinendum putant, quandoquidem verbum est loquor. Sic exprimi iussimus ut hoc principium doceremus. Qui sic scribere velint, licet; non est error.
ARGUMENTUM: Praeceptum, quo patrem et matrem venerari iubemur, cuncta fere praecepta quae nos obligant, complectitur. Simultates vitandae sunt.
Puteanus, Vitactas.
NESCIS vetitum esse, ne inter nos submisse [1] loquamur?
V. Quidni sciam? quum praeceptor eius rei causas nobis tam frequenter inculcet?
P. Eccur tamen peccabas contra id hoc ipso instante? [2]
V. Quia Isaias ita me coeperat alloqui.
P. Quid tum? admonere debebas eum, non imitari.
V. Debebam, fortasse; sed tunc non mihi in mentem veniebat.
P. Nihilo tamen secius notandus es.
V. Minime vero, nisi tu ipso praeceptore serverior esse velis.
P. Dic mihi eius rei causam.
V. Causa est, quod praeceptor vetat quempiam notari, qui delictum suum sponte sua agnoscat; modo ne eiusmodi quid patratum fuerit, quod praecepto Divino interdictum sit.
P. Nonne praeceptum Divinum est ut parentibus obtemperemus?
V. Profecto, illud quintum [3] est Decalogi praeceptum.
P. Atqui, ut in Catechismo docemur, praeceptum illud latius patet. Nam parentum nomine praeceptores ac magistratus quoque, item, omnes denique, quibus -voluntas Divina nos subiecerat, complectendos esse iubet.
V. Non equidem nego vera esse quae memoras, sed praeceptorem consulere, quam tecum disputare malo; alioquin in maius malum me induceres, quod est peccatum contentionis, a praeceptore serverius vetitum.
P. Aequum dicis; memineris igitur id in mentem praeceptoris, quum rationes a nobis exiget, revocare.
V. Noli putare me eius rei immemorem fore: praesertim quum res agatur mea.
—
1. Submisse, submissa voce, leni, non elata et alta: vox submissa est susurrus, vox autem alta et elata est clamor. Adv. submisse, nostrum vocabulum; susurratim est etiam Latinum, sequioris aevi.
2. Instans, tis, verbum grammaticorum est, atque sequioris Latinitatis, sed admodum necessarium, si longas periphrases evitare velimus.
3. Est factiosa contentio. In Atheres Hadibros, seu Decem Verbis (Decem Praeceptis, Decalogo) Hebraeorum unus versus divisus est, quo fit, ut critici praeceptum hoc quintum ponant, Hieronymus autem in Vulgata quartum appellat. Hoc "nodum quaerere est in scirpo," seu de nihilo disputare. Sive quintum sive quartum id voces, est idem praeceptum.
ARGUMENTUM: Curiosi continenter nova audire scireque cupiunt.
Rossetus, Ferrerius.
UNDE venis?
F. De foro.
R. Quid illic novi audisti?
F. Nihil.
R. Revera nihil?
F. Prorsus nihil.
R. Mirum mihi videtur, quod nec de bello, nec de caeteris rebus in Gallia quidquam audiveris.
F. De rebus, quae nihil ad me pertinent, sciscitari non soleo.
R. Esto ut dicis; nihilo tamen secius, res variae vel in transitu audiri solent.
F. Ne mentiar: nonnihil [1] in transitu intellexi.
R. Narra mihi, quaeso.
F. Nunc non est narrandi spatium. [2]
R. Cur non?
F. Alio est mihi properandum.
R. Quonam?
F. Nihil ad te.
R. Quando igitur revises nos, ut istud a te audiamus?
F. Post prandium, si per otium licuerit.
R. Fac liceat, te amabo.
F. Dabo operam; sed tu me iusto diutius detines. Vale.
—
1. Nonnihil (non+nihil), aliquid, satis multum.
2. Potest adhibere non de loco tantum, sed etiam de tempore, quum idem valet ac "temporis spatium."
ARGUMENTUM: De puero, qui contra mandatum praeceptoris pira ssoi in foro praestinavit.
A. B.
UNDE venis?
B. A foro.
A. Quis te illuc miserat?
B. Mater.
A. Quid egisti in foro?
B. Emi pyra. [1]
A. Nescis nobis vetitum esse ullos fructus emere?
B. Quis illud ignoret? nam in aula palam erat edictum.
A. Qui igitur ausus es pyra emere?
B. Mater mihi denarium dederat, ut mihi in merendam fructus emerem. Quid mali feci, si matri parui?
—
1. Utroque modo scribitur tam pyrum, quam pirum; est fructus pomis seu malis similis.
ARGUMENTUM: De reditu rure.
Franciscus, Dionysius.
UBI fuisti his diebus?
D. Ruri.
F. Quo in loco?
D. In villa nostra.
F. Quid agebas illic?
D. Ministrabam patri.
F. Quid vero ille?
D. Pastinabat vites nostras. [1]
F. Quando illinc redivisti?
D. Heri tantum.
F. Quid pater?
D. Una mecum reversus est.
F. Bene factum; sed quo nunc is?
D. Recta [2] domum.
F. Quando repetes ludum litterarium? [3]
D. Cras, iuvante Deo, aut summum perendie.
F. Vale ergo interim.
D. Et tu vale, mi Francisce.
—
1. Pastino, 1, vi, tum, pastino, vel ligone (-go, onis, m.) laborare, terram fodere, turbare, glebas frangere et comminuere, ut herbae inutiles eradicentur, sol, aerque ad radices plantarum penetrent, &c. Vitis, is, f., est planta, quae uvas gignit, e quibus fit vinum.
2. Recta, scilicet via, sine mora.
3. Quando ibis, v. redibis, in scholam?
ARGUMENTUM: Absenti amico officium gratum praestatur.
Fontesius, Curtetus.
QUANDO est Blasius rediturus?
C. Non certa scio; fortasse die crastino; sed cur istud rogas?
F. Quia secum abstulit catalogum nominum, praeceptor autem irascetur si nemo fuerit qui nomina recitet.
C. Relinque mihi istam curam. etenim ego exemplum [1] catalogi habeo.
F. Recitabis igitur?
C. Recitabo.
F. Bene facies; Blasius noster, si qua occasio se obtulerit, summam tibi habebit gratiam.
—
1. Exemplum, exemplar aliud, copiam.
Original text: Colloquiorum Maturini Corderii Galli. Revision and Commentary by Arcadius Avellanus. Philadelphia: Chilton, 1904. This web edition: © 2005 Claude Pavur at Saint Louis University. Until removed from this site, this material is being made freely available for non-commercial educational use.