ARGUMENTUM: Duo socii usu atque syntaxi vocabuli domus sese exercent, tum alias res pertractant. Nec quidquam boni fit sine voluntate Divina.
Garbinus, Furnarius.
Quod est tibi domicilium?
F. Domus paterna.
G. Unde nunc venis?
F. Domo.
G. Ubi prandisti?
F. Domi.
G. Ubi coenabis hac vespera?
F. Domi vestrae, ut spero.
G. Qui scis?
F. Pater ipse tuus hodie me invitavit.
G. Ubi illum vidisti?
F. Domi Varronis. [1]
G. Quid ibi erat tibi negotii?
F. Pater me nuntiatum aliquid illuc miserat.
G. Scire etiam velim, ubi sis nocte hac dormiturus.
F. Domi, fratris.
G. Quid negotii est tibi apud fratrem?
F. Sorori meae dicebat se per otium me convenire velle.
G. In qua domo habitat ipse?
F. in conductitia [2] quadam.
G. Eheu, nullamne habet domum propriam?
F. Habet quidem, sed eam quibusdam inquilinis locat.
G. Locat igitur domum propriam, conducit vero alienam.
F. Ita scilicet, ut ex me audis.
G. Quanti locat?
F. Octodecim aureis Italicis, quos modo Pistoletos [3] vocant.
G. Cur non potius inhabitat eam?
F. Quia sita non est in loco satis commodo, ut ita loquar, negotioso.
G. Et quanti conducit illam alienam?
F. Longe pluris.
G. Quanti igitur?
F. Quinque et virginti.
G. Cara est habitatio.
F. Imo, carissima; sed quid agas? Commoditas loci id facit.
G. Age, ut aliquando tandem finiamus; dic precor, scisne ubi cras futurus sis?
F. Revertar domum, ut inde me in scholam conferam, si quidem Dominus [4] permiserit.
G. Cur addis "si Dominus permiserit?"
F. Quia nisi permissu Dei, ne domo quidem exire possemus.
G. Istud a praeceptore saepe audivi.
F. Cur ergo rogabas?
G. Quia quod bene dictum est, praesertim ubi de rebus Divinis agitur, nunquam nimium repetitur.
F. Istud quoque a praeceptore didicimus.
G. Verum est, sed talia saepe repetere, ad memoriam firmandam, multum iuvat.
F. Vide quo tua prima interrogatio nos perduxerit.
G. Paucis verbis tecum iocari tantum volui.
F. Age, quoniam animum nunc iam satis exercuimus, non vis otiam corpus valetudinis causa exercere?
G. Quidni velim?
F. Eamus igitur lusum pila palmaria, nam eo lusu te delectari scio.
G. Delector, profecto, sed pilam impraesentiarum non habeo.
F. En tibi; nunc sequere me.
G. Libenter te sequar, modo tu me ducas.
—
1. Domi Varronis. Apud Romanos veteres domus flecti solebat ad normam Declinationis Secundae, ut servus, hinc variae terminationes domi, domo, domus (Dat.) domis, domuis, domibus, domorum, domuum, domos domuos, domus, (Acc. Pl.). Declinatio huius vocabuli non est adeo fixa ut grammatici nostri volunt. Distinguimus tamen duplicem usum vocabuli, alterum adverbialem, substantivum alterum. Adverbium non adeo locum, quam potius aras et focos, familiam, domicilium, sedes, significat, substantivum autem locum, aedificium. Quaestiones, quae casus et terminationes sub utroque capite eliciunt, hic appendimus: Domus, ut adv. Domus, ut nomen subst. Ubi? domi in domo, vel domo Quo? domum in domum vel domum Unde? domo e (a, de) domo, raro domo. Adeoque sic dicemus domi meae, domi tuae, domi suae, domi nostrae, domi vestrae, domi alienae, domi fratris, domi Caesaris, &c. Aut vero: "In domo Caesaris nunc ego habito;" in domo vicina delitescit; "in domum vicinam migravit," &c.
2. Conductitius, a, um, quod mercede, pecunia, pretio, manupretio, aut vero locario conducitur, quod non est proprium, sed alienum. Sic servus mercede, operarius manupretio, domus locario conducitur. Qui habet domum propriam, est dominus; qui domum alienam locario conducit, est inquilinus.
3. Id genus moneta hodie non noscitur; vocabatur a Pistoia, oppido Italico.
4. Vocabulum sensu Hebraico Adonai adhibitum; Romanos hoc sensu ignotum. Dominus est is, qui domum proprio iure possidet, ut supra; et opponitur inquilinus. Lingua iuridica dominus est omnis, qui iure proprietario aliquid possidet. Sub Imperio, circiter a temporibus Domitiani, de imperatoribus late adhibebatur, tamquam possessoribus Imperii Romani. Romani sequiores, a Iudaeis sic docti, hoc vocabulo Deum significant.
ARGUMENTUM: Creditor pecuniam suam a debitore reposcit. Deus cuncta regit et gubernat, etiam creditores et debitores.
Creditor, Debitor.
QUAM mox [1] exspectas patrem rediturum?
D. Intra septimanam.
C. Qui scis diem? [2]
D. Ipse pater sic ad me scripsit.
C. Adventus eius, ut spero, te ditabit.
D. Croeso ditior ero, si bene nummatus venerit.
C. Tunc mihi mutuum reddes?
D. Non est quod dubites; quin si tibi opus erit amplius, non modo reddam mutuum, sed etiam referam gratiam.
C. Quomodo, rogo?
D. Vicissim tibi mutuum dabo.
C. Nihil opus erit, spero.
D. At nescis quid accidere possit.
C. Tempus brevissimum est.
D. Non eo dico ut malum tibi ominari [2] velim.
C. Quidquid homines ominentur, Deus clavum [3] tenet.
D. Verum quid cunctamur [4] nos in auditorium recipere?
C. Opportune mones.
—
1. Auctor his verbis est usus: Quoad patris reditum exspectas? Pessime est. Quoad idem est atque eo usque dum, veluti: "faciam, quoad potero." "Exspectabo quoad potero." Pron. Interrog. tamen non est. Nos igitur phrasin Marci Tullii substituimus: quam mox? seu quam brevi tempore? Bene tibi hoc notes.
2. Ominor, 1, atus, edere augurium, praesagium, signum caeleste, quo Dii homines monere veteribus persuasum erat; praesagire, malum vaticinari.
3. Poetarum phrasi clavus gubernaculum navis denotat.
4. Cunctor, 1, atus, morari, aliquid tardius facere, quam oporteret.
ARGUMENTUM: Diligentia patris docti commendatur, qui proles suas domi instituit. Quibus parentes boni obtigerunt, beneficentiam Dei agnoscere debent. Fratres sumus per fidem in Iesum Christum.
Picus, Marcuardas.
QUANDO redivisti domo?
M. Nunc tantum redeo.
P. Ubi est frater?
M. Domi mansit.
P. Eccur remansit ipse?
M. Ut cum matre pranderet.
P. Quare non mansisti et tu?
M. Ego iam cum patre pranderam.
P. Quis ministravit vobis?
M. Ancilla, utique.
P. Quid Mater? ubi erat ipsa?
M. Etiam ipsa erat domi, sed negotiis detinebatur.
P. Quibus negotiis? ,
M. Tritico recipiendo, quod nobis advehebatur.
P. Quando redibis domum?
M. Quum pater me accerset.
P. Quo die hoc fiet?
M. Fortasse intra quinque dies.
P. Cur vos tam saepe migratis?
M. Sic volunt parentes.
P. Quid agitis domi?
M. Quod iubemur a parentibus.
P. Verum ea ratione tempus studiorum vobis pessum it. [1]
M. Haud omnino.
P. Quid igitur?
M. Quoties pater non necessario detinetur, horis subsecivis [2] nos exercet, mane perinde atque ante et post prandium, tum ante coenam, et sat diuturne post coenam, non raro ad tempus usque cubitum [3] eundi.
P. Quibus potissimum rebus vos exercet?
M. Ea a nobis plerumque exigit, quae durante hebdomada in schola didiceramus; inspicit nostra themata, quaestiones de his instituit; interdum aliquid Latine vel Graece ad describendum nobis assignat; aliquando sententias sermone vernaculo nobis proponit Latine vel Graece interpretandas. Postremo, subinde, in multam noctem [4] sic nos exercet Bibliis, [5] praesente tota familia vernacule legendo.
P. Nihilne e Catechismo [6] interrogat?
M. Id quovis die Solis [7] facere solet, nisi domo absit.
P. Mira narras, si modo vera.
M. Imo longe plura vera sunt quam quae narravi; ut unum memorem, civilitatem morum ad mensam, et in omni cum hominibus conversatione, [8] nos pariter [9] docet.
P. Cur sumit pater vester in vobis edolandis [10] tantum laborem?
M. Partim ut se certiorem reddat nos in disciplinis scholasticis reapse proficere, partim autem, ut si quid in schola intermissum esset, privata industria repararet.
P. Mira hominis diligentia, atque adeo prudentia. O quam devinctos vos esse oportet Patri coelesti, qui talem vobis patrem in terra dederat!
M. Faxit [11] ille, ut huius caeterorumque eius beneficiorum immemores nunquam simus!
P. Bona piaque sunt ista vota; [12] cura ut eadem non in ore modo habeas, sed, et hoc praesertim, in animo.
M. Quod me tam sollicite mones, gratiam meam meres.
P. Officium bene monendi debemus omnibus, fratribus praecipue.
M. Quos fratres innuis?
P. Eos potissimum fratres hic indico, qui fide in Christum [13] nobis coniuncti sunt.
M. Recte iudicas. Sed nunc visam utrum frater domo tandem reverterit, nam ipse ad cunctandum plus quam satis pronus est.
—
1. Pessum ire, pessum dare, primum neutrum, v. medium, alterum activum transitivum: in fundum ire, ut navis, quae in mari v. in flumine mergitur, desidet, descendit ad fundum, perit. Pessum dare, est facere ut res aliqua pereat, sed ita, ut ex eius interitu nihil boni redundet. Qui sine mercede, sine fructu laborat, suas vires pessum dat, labor eius pessum it.
2. Subsecivus, a um, (philologi subsicivum volunt), id quod sub-, vel abssectum est e toto; id quod remanet post totum expletum; horae, quae post labores diei super sunt; etiam labor, v. opus ultra et supra mensuram; demum, ager reliquus; agellus, qui post mensuram supermansit.
3. Dormitum eundi.
4. Tempus post cubitum solis est crepusculum, quod vesper (v. vespera) excipit; vesper est tempus coenae; tum est nox; horae 11-ma, 12-ma (media nox), 1-ma, sunt multa nox, est sero.
5. Biblia, orum, plurale tantum; sunt libri religiosi, sacri, ex usu Christianorum atque Iudaeorum.
6. Catechismus, i, vocabulum Graecum, post-classicum, ab Aurelio Augustino (obiit 430 p. Chr.) primo adhibitum; est libellus, qui prima principia religionis Christianae tradit.
7. Nescimus ex quo tempore, Christiani Latini primum diem septimanae diem Domini, v. diem Dominicam appellant, reliquos autem ferias, seu festa natalitia Sanctorum. Christiani Romani, ut alii Romani, diem Solia eumdem vocarunt, quem et nos servandum esse volumus.
8. Coaversor, versor, non est idem ac colloquor, loquor, nec conversatio collocutio est, sed actus socialis cum aliis homlnlbus obeundi, societatem, amicitiam, negotia cum hominibus agendi, quod quum facimus, nos ab uno ad alium convertimus, alicui faciem, alteri tergum vertimus, adeoque versamur, seu cum iis conversamur.
9. Pariter, pari modo, aequali modo, perinde, etiam.
10. Edolo, 1, vi, tam, verbum vetus, potissimum M. Terentit Varronis, derivatur e dolabra, ae, quae est instrumentum rusticum, ad terram duram, vel lapidibus asperam secandam; est etim securis, vel ascia, ad truncos arborum (asseres) rotundos in formam quadratam secandum: Figura orationis igitur es a formando, informando, e rudi et informi in speciosam et formosam convertendo. Edolare ergo est erudire, informare, expolire, educare, docere.
11. Antiqua forma verbi facio, loco faciat, fecerit.
12. Voveo, 2, vovi, votum, promitto, spondeo ritu solemni, aut etiam ex corde opto, cupio; "in votis habeo," in animo mihi est; bona vota, bona proposita, bona animi consilia.
13. Idioma Hebraicum est. Sermone Romano non dicimus fides sed fidem alicui — habere, facere, praestare, fidere alicui. Latine ergo dicendum esset: "qui per Christum fide nobis iuncti sunt."
ARGUMENTUM: Quae sint ad rite scribendum necessaria. Puer bonus non modo attentus est animo, sed etiam placere studet. Charitas Christiana, Spiritus Sanctus auctor huius est. Exemplum diligenter observandum.
Myconius, Petellas.
SERIONE scribis, an ineptis?
P. Equidem scribo serio; cur tempore abuterer? Tu vero cur istud rogas?
M. Quia vidi te alias, quum bene scribebas.
P. Fit interdum ut melius scribam.
M. Qui igitur evenit, ut nunc tam male scribas.
P. Nunc mihi desunt bene scribendi adiumenta.
M. Quae tandem?
P. Bona charta, nimirum, [1] proprium atramentum, [2] probaque penna. Nam haec mea charta, ut vides, misere perfluit; atramentum est aquosum & subalbidum, penna, denique, mollis et pertrita.
M. Cur his omnibus iam in antecessum [3] non providisti?
P. Pecunia mihi deerat quominus nova et proba emerem, et etiam nunc deest.
M. In illud proverbium vulgare incidisti "Cui deest pecunia, ei desunt omnia."
P. Sic, hercle, [4] mecum agitur.
M. Sed, dic, quando speras te pecuniam accepturum?
P. Proximis nundinis aut mittet mihi pater, aut vero ipse afferet.
M. Ego interea te adiuvabo.
P. Siquidem id possis, magno me beneficio affeceris.
M. Accipe hunc quadrantem mutuo, ad chartam caeteraque comparandum.
P. Quam vere est illud dictum: "Amicus certus in re incerta cernitur!" Sed quid te impellit, ut mihi ultro tam benigne facias?
M. Illa charitas Divina, quae, ut Paulus ait, infusa est cordibus nostris.
P. Mira est vis Spiritus Divini, qui huius charitatis auctor est. Caeterum cogitandum mihi est, quemadmodum tibi dignas gratias referam.
M. Res exigua est; mitte cogitationem istam, ne impediat quominus in utramvis aurem dormire possis; tunc demum reddes mutuum, quum salvo tuo commodo poteris.
P. Reddam propediem, [5] ut spero.
M. Eamus nunc ad precationem, ne notam incurramus.
P. Unum adhuc addas, rogo.
M. Quid innuis?
P. Ne scilicet hodie incoenati dormitum ire iubeamur.
M. Ha, ha, ha!
—
1. Nimirum, adv. nisi mirum videatur, ut est manifestum, quod perspicuum est.
2. Atramentum, est res, qua aliquid atrum (-er, tra, um) seu nigrum facimus; est tinctura nigra qua scribimus; si sit rubra, viridis, aut cerulea, non atramentum, sed tincturam vocamus, adiecto coloris nomine. Proprium atramentum est id, quod est aptum, idoneum; subalbidum est paene album, albicans, non satis nigrum.
3. Iam antea.
4. Per Herculem, invoco Herculem, testem meae veracitatis.
5. Brevi, intra paucos dies.
ARGUMENTUM: Puer adolescentior se minorem de officiis admonet. De ope praebenda. De precibus. De primis puerorum officiis matutinis postquam surrexerint. Beneficia succursusque Divinus agnoscenda sunt. Fides Deo habita neminem unquam fallit. Philosophi quoque Ethnici plurima docuerunt, quae praeceptis Dvinis ex omni parte consentanea sunt.
Velusatus, Stephanus.
QUOTA hora surrexisti hodie?
S. Paulo ante quintam.
V. Quis te expergefecit.
S. Nemo.
V. Etiamne caeteri iam surrexerunt?
S. Nondum.
V. Non illos excitatum ivisti?
S. Non ivi.
V. Eccur non?
S. Quoniam eam rem ad me pertinere non putabam.
V. An illi non te subinde excitant?
S. Imo plus semel.
V. Debebas igitur simlliter facere.
S. Fortasse, sed non expedire autumabam.
V. Memento tamen ut posthac sic facias.
S. Faciam quum mihi sic iussum fuerit.
V. Sed quid tu faciebas ex quo e lecto surrexisti?
S. Primum, utique, offfcium meum erga Patrem coelestem persolvi, preces recitando matutinas.
V. Factum bene; quid dein?
S. Deinde amixi [1] me, curavique quod ad ornatum [2] spectat, ut essem corpore mundo, ut quemquam ingenuum decet, postremo, ad studia solita me contuli.
V. Si sic omnem vitam tuam institueris, ne dubites quin Deus studia tua prospera facturus sit.
S. Sic et hactenus comperiebar, nec me, pro sua bonitate, ut spero, in futuro quoque derelinquet.
V. Recte iudicas, nec ille spero tuam frustrabit.
S. Anno superiore e Catone haec didici: "Spem retine, spes una hominem nec morte relinquit.
V. Quod hoc mente retinueras, bene fecisti: est enim sententia egregia, nec Christiano indigna.
S. Atqui auctor eius Christianus non fuit.
V. Hoc utique notissimum est.
S. Unde igitur contigit ei tam pulchras sententias condidisse?
V. Praesertim e Philosophia Ethnica. [3] Nam et Philosophi Ethnici, afflatu Divino illuminati, plurima docuerunt quae verbo Dei consentanea sunt, quod et tibi aliquando perspicuum erit, quum scripta veterum Philosophica, ipse adultior, cum studio legeris.
S. Mihi certe in proposito est ea studia prosequi, dummodo Deus vitae patris mei sit propitius.
V. Vide ut id sollicitis precibus a Deo impetres.
S. Nullus praeterit dies quin id faciam.
V. Si pietate in parentes sic perseveras, Deus largietur, ut spei compos [4] fias.
S. Quod sic me spe erigis, gratissimum mihi est; nec me officio defuturum verearis. Caeterum etiam confido tuam in amicum pietatem Deo non minus gratam esse.
—
1. Amicio, 4 cui (-xi) ctum, proprie, vestem aliquam circa collum, aut lumbos circumiicere, leviter corpori circumdare; in genere, se vestire, vestes sibi imponere, se induere.
2. Ornatus, us, m., ex orno, 1, vi tum, se, praeparare, aptare, se rei, v. personam accommodare; id omne quod personam aut rem aptam, paratam cunctis necessariis instructam reddit. Hic puta: faciem ac manus lavare, crines concinnare, vestes, calceos repurgare, &c.
3. Ethnicus, a, um, atque ethnicus, i, est vocabulum Graecum, e Vulgata, et ex Tertulliano, significat Romanum, Graecum. v. quemlibet, qui Christianus iis temporibus non erat, non tamen Iudaeum; Philosophia Ethnica, Philosophia Graeca, v. Romana, non Christiana, popularis, vulgaris, nationalis.
4. Quod speras, assequaris.
ARGUMENTUM: Exemplum hic exhibetur mutuae inter pueros reprehensionis.
Dominicus Barrasias.
UBI sunt iuglandes tuae?
B. Quas iuglandes memoras?
D. Quas hodie praemio accepisti.
B. Ubi sint, rogas? — quasi vero mihi ad servandum datae sint.
D. Non haec significare volui, sed quaerere quid tu de iis feceris.
B. Comedi eas, pro merenda.
D. Comedisti? O te miserum! Cur eas non potius ad ludendum conservasti?
B. Satius iudicabam eas comedere, quam lusu periclitari. [1]
D. Iacturam [2] omnium certe non fecisses.
B. Duodenas tantum habui; facile cunctas perdere poteram.
D. At fortuna varia et mutabilis est; perinde poteras centenas, vel ducenas [3] et ultra lucrari.
B. Praestat periculum non facere. [4]
D. Quid ergo? In omni vita fortuna iactamur, et utram in partem alea [5] se vertat, incertum est. Necesse est Philosophum in utramque partem paratum se praestare, et res tam secundas quam adversas aequo ferre animo.
B. Haec doctrina sapientiae mihi placet admodum; sortibus [6] tamen ludendi peritus non sum.
D. Abi! Aleam vitae effugere non poteris; discrimina vitae eius generis fere in omnes homines superveniunt, in quibus si ausus non fueris, naufragium [7] facies, nam pervulgatum est illud: "Audaces fortuna iuvat."
B. Nemo tamen est penitus suae fortuna auctor, tametsi nescius non sim veteras docuisse quemquem suae fortunae fabrum esse; sed etiam verum esse arbitror illud pervulgatum: "Homo proponit, Deus disponit." Caeterum nec aleis ditari [8] cupio
D. Tum alium oportet ut collusorem quaeram.
B. Plane non te impediam; attamen exspecta parumper.
D. Quid a me vis?
B. Quid est, dic mihi, quod tu hic sortem appellasti?
D. Sors, seu fors, est ipsa fortuna.
B. Quid vero est fortuna?
D. Opinio stultorum est.
B. Ecquid opinantur stulti de fortuna?
D. Nunc mihi non vacat hac de re tibi respondere, sed vide adnotationem praeceptoris ad hunc locum Catonis.
B. Ad quem locum?
D. Ad versiculum qui sic sonat: "Indulget Fortuna malis, ut ladere possit."
B. Mea quidem sententia, quid fortuna sit, tu non ignoras.
D. Unum quidem satis certe scio, fortunam nimirum nihil esse.
B. Cur ergo volebas ut ego me fortunae confiderem?
D. Incauto mihi, moreque Ethnicorum dicendi assueto, vocabulum excidit. Nam quum tam in operibus Classicorum, quam in ore fere omnium vocabulum hoc perpetuo versetur, nec me eo deceptum esse tibi mirum videri debet.
B. Nec ego profecto id mirum puto. Modum enim loquendi hoc exprimit, hominibus in omni aevo communem.
D. Verum, Barrasi mi, haec et talia memorasse forsitan etiam sufficiet, ne rei ad taedium immoremur. Iam ego etenim de ludendo serio cogitare coepi. Prius tamen quam de hoc statuamus, unum te monere volo.
B. Fac ut sciam quid id sit.
D. Nonne tu dicebas paulo ante, fortunam variam et mutabilem esse?
B. Sic dixi; an non verum est?
D. Est quidem verum, sed quum te Philosophum tam expertum non putarem, de auctore et fonte verborum tuorum volebam certior fieri.
B. Verba, ni fallor, Maronis sunt, qui de indole muliebri canit: — varium et mutabile semper Foemina."
D. O te ioculum. Iam te post haec non, tentabo. Caeterum velim ne ex his quidquam succenseas, bono enim Animo haec dicta esse intelligas.
B. Nihil est quod verearis. Nec enim tu quidquam memorabas quod ego succenseam, nec ego sum memor dicti cuiusquam quod tu aegre ferre possis.
D. Nunc ergo aliquid de ludendo statuamus, nisi tibi hic otio torpescere satius videatur.
B. Minime gentium! Nunc mecum volvito quo potissimum lusu nos recreare possimus.
D. Quasi vero diuturna meditatione opus sit. Agedum, sequere me; ego dabo tibi mutuo Aliquot iuglandes.
B. Agis amicissime. Sed dic, quaeso, quando tibi mutuum reddam?
D. Si ocyus non poteris, Calendis Graecis. [9]
—
1. Perclitor, l, atus, fortunam experior, expono periculo.
2. Iactura, ae, proprie id est quod e navi, tempore tempestatis, ne ipsa mergatur, in mare iacitur, eiicitur; in genere, omne damnum, e rebus perditis v. amissis; iacturam facere, ferre, damnum sustinere, accipere.
3. Ducenas, adi. e "ducenti, ae, a," quasi "circiter ducenta," numerus non certus.
4. Periculum facere, tentare fortunam.
5. Alea, ae, est instrumentum lusorium quadratum ex osse, ex cuius lapsu fortuna decernitur. Qui pecuniam sic merentur, vel sic quaaestum faciunt, omnes aleatores vocamus, qui homines non honesti sed infames existimantur.
6. Sors, sortes, f., est id, quod cuique in hac vita, velut sua pars, obvenit. Qui pauper natus est, sua sors est paupertas; est fors, fortuna, fatum, casus, casus fortuitus. Qui alea (ut supra), qui chartifoliis, qui e cursu equorum, e suffragiis popularibus, aut e quocunque lusu pecuniam lucrari tentant, sorte ludunt. In Europa sunt societates publicae, quae sortes millenis pauperculis vendunt, e quibus unus allegatur, sua sorte lecta, magnam vim pecuniae lucrari. Sortes hae sunt inhonestae. Sortes honestae habentur consortiorum, qui argentarias, fabricas, ferrovias sortibus condunt, qui sortes stato valore ac pretio pollent, venales aliquando (pretio) pari, aliquando carius (praemio), alias vilioris (iactura). At aleatores in "basilicis" his quoque sortibus ludunt, qui ludi "cambia" appellantur.
7. Naufragium, ii, fractio navis, interitus, perditio, lapsus.
8. Dives fieri.
N. B. Hactenus maior pars colloquii de novo scripta est; CORDERIUS enim nobis admodum "dormitavisse" videbatur, nec perinde a se scripta digna arbitrabamur, qui lectoribus hodiernis praeponi praesumantur.
9. Est locus Romanus. Quandoquidem Graecis nullae fuerint calendae, ut terminus figi non poterant; adeoque qui calendis Graecis debitum soluturus esset, solveret nunquam. — Quum nostri Graeculi Kalendas affectant loco Calendarum, nugantur. Litterae K in alphabeto Romano inde a temporibus Classicis prorsus nullus est usus. Iam Quintilianus eam omittere voluit, quod C omnino idem valeret. Alioquin K semper scribendum esset quoties a vel a sequeretur, uti: Kalamitas, Kanis, Kapio, Kaepa, Kaedo. Nugas respuimus.
ARGUMENTUM: Quidam puer, quum officio scribendi urgeretur, pensum repetere negat. Praestare docemur tempus aliquando lusui subducere, idque ad discendum convertere. Exemplum pueri lusui nimium addicti.
H.I.
IACOBE!
I. Quid vis?
H. Veni ad pensum repetendum.
I. Non est mihi otium.
H. Quid habes negotii?
I. Scribendum mihi est.
H. Quid est tibi scribendum?
I. Dictata praeceptoris.
H. Cur ea heri non scripsisti?
I. Quo tempore scripsissem?
H. Quum ludebatur.
I. Nolebam occasionem ludendi amittere.
H. Ah, pigrum te! Tu nihil illud quam lusiones meditaris. An diebus Mercurii atque Saturni non ternis integris horis vacat?
I. Vacat quidem, optime novi, sed horae illae ad ludendum sunt concessae, datae et destinatae.
H. Vehementur erras. Horae illae non pro solo lusu sunt statutae, sed partim honestae cuilibet remissioni, [1] partim vero studio litterario sunt dicatae.
I. Concedo, pro iis dumtaxat [2] qui studiis immorari ament.
H. Non poteras heri ludo tuo sesquihoram aut saltem unicam detrahere?
I. Tu stude quantum voles; ego ultro ludam quamdiu licebit.
H. Per me quidem licebit, sed si sic feceris in litteris certe parum profeceris.
I. An praeceptori non satisficio?
H. Satisfacis, utcunque. [3]
I. Tu igitur studiose, [4] vis ipso praeceptore exactior esse? Quidquid tu velis aut nobis, cura tua negotia, sine me! [5]
H. Fac ut libet, te sinam.
—
1. Remissio, nis, f., relaxatio.
2. Dumtaxat, saltem, hoc tantum, saltem quod — adtinet. Immorari (in + moror), tempus impendere.
3. Quomodocunque, uno modo vel alio, qui dubio non caret.
4. Per sarcasmum dictum.
5. Corderius: "Omitte me," quod non est Romanum; Terentius: "Sine me," hoc est, noli me vexare, turbare.
ARGUMENTUM: Puer malus consilium boni respuit. Docemur scientias bonum inaestimabile esse. De misericordia. Res secundas haud paucis perditioni esse. Opes dona Dei esse. Dona virtutum ac scientiarum. Praestantia animi boni.
Rufas, Castrensis.
QUANDO redibis in scholam?
C. Nondum certo scio.
R. Cur patrem hac de re non consulis?
Quid? putas me hoc curare?
R. Parum admodum, ut mihi videtur.
Rectissime iudicas.
R. Satis palam est litteras te aversari.
C. Equidem scio legere, scribere, loqui Latine, saltem mediocriter, quid, hercle, opus est ut me tantis scientiis farciam? [1]
R. O miserum adolescentem! Siccine rem inaestimabilem flocci [2] pendis?
C. Quid sic vociferaris? — Eccur tibi tam miser videor?
R. Amice, esto bono Animo! Nullam tibi iniuriam intuli. Quod enim te monui, convitium aut contumelia non est; noli verba mea in malam partem accipere. Miseret me tui tantum, quod id vilipendis, quod felicitatem parere, e iudicio omnium sapientum, certum sit.
C. Absurdum [3] blateras. Felicitatem solae voluptates pariunt, quae nonnisi opibus ac divitiis comparari queunt.
R. Sic vulgus ignarum et ignobile putat; et eapropter Providentia Dei fit, ut homines eiusmodi raro, aut nunquam ad divitias evehantur. Si quando id contingit, non vides eos in exitium, in poenam sui, ruere? Intelligas tandem opes munera Dei esse, nec ullum hominem iis beari, [4] nisi qui virtutibus et sapientia se et dignos praestiterunt, et opibus rite utendis aptos et idoneos.
C. Tu igitur contionari gestis, [5] ut mihi videtur.
R. Non abs re esset, si id tentarem. Utinam contiones sacras sedulo audivisses, non tibi obfuisset. [6]
C. Hem, tu me dire obtundis, [7] num quid aliud est quod velis?
R. Nihil, nisi ut Deus te docili mente, animoque mansueto donet.
C. Iis donis praestantissimis nec tu me minus indiges. Vale.
—
1. Farcio, 4 farsi, fartum, aliquid complere, implere re non fluida ultra mensuram, digitis vel instrumento cogendo, trudendo, paviendo, uti quum anseres saginant, cibum per faucem digito detrudendo; vel tomacla carne comminuta per vim complendo ut tumescant, uti tomacla "Francofurtana," "Bononiensia." Ergo: "Quare farciam me litteris, veluti laniones farciunt tomacla, farcimina?"
2. Floccus, i, est lana, v. lanugo, seu pili tenues in corpore humano, v. in fructibus, etiam panni laceri; hinc "flocci facere," flocci pendere," est vili aestimare, contemnere, despicere.
3. Absurdus, a, um, ab + surdus, a, um, est sonus discors in musica; sonus, qui harmoniam laedit, turbat, dissonus, non consonus, adeoque sermo, loquela, rationi sanae non congruens, sermo absonus et absurdus, blaterare, est loqui, garrire, absurda, stulta, futilia, gerras, nugas.
4. Beo, 1, vi, tum, felicem facere; p. p. beatus, a, am.
5. Gestio, 4, ivi (ii) itum, gesticulor, manus iactare in loquendo, dein: aliquid vehementer appetere, hinc: "gestiunt pugni mihi," h. e. desiderio certandi uror, ardeo; prurit mihi manus (pugnus).
6. Obsum, obesse, obfui, quod est nocivum, adversarium.
7. Obtundo, 3, obtudi, obtusum, quod acutum est, ictibus hebes facere, item, hebeti quodam instrumento aliquid batuere, quatere, verberare, tundere, veluti in mortario per pistillum; obtundere aures, vexare aures musica dissona, stultiloquio.
ARGUMENTUM: Puer quidam admonitus ut se disciplinis littararum assidue dederet, respondet se incassum admoneri, quod sibi aliae artes magis placerent. Satius essa docemur quemque ea preesertim prosequi, ad quae quisque naturali quodam nisu magis trahitur.
A. B.
MIROR. hercle. quid rei tecum sit, quod tu prope semper otieris, tempus aut garriendo, aut alias ineptiendo teras.
B. Ecquid vis faciam?
A. Quid posses praestantius et laudabilius facere, quam studiis litterarum te dedere?
B. Cur me talia mones?
A. Ob meum tui amorem, proque tuo bono proprio.
B. Frustra me hortaris.
A. Quid ita?
B. Nullum mihi est ingenium in litteras.
A. Quid ergo indoli [1] tuae convenire arbitraris?
B. Aliquam artem, vel opificium ingenio meo magis consentaneum fore sentio; [2] et eiusmodi quid discere satius mihi videretur.
A. Iamne tecum quidquam de ea re meditatus es, ut videres quaenam ars tibi potior [3] et acceptabilior esset?
B. Sane, iam pridem.
A. Cur patrem in consilium non assumis?
B. Hactenus nunquam sum ausus.
A. Ob quam causam?
B. Vereor ne in iram eum concitem.
A. Roga praeceptorum ut ipse se interponat.
B. Quin, A. mi, quum tu fiducia praeceptoris gaudeas, ego autem summa verecundia tenear, fac praeceptorem meis fere verbis certiorem. Faciesne quod te rogo?
A. Faciam protinus; [4] confide mihi, et hoc libentissime. Te enim tam remissum, tamque invita Minerva [5] agere, crede mihi, citra omnem modum invisum [6] est.
B. Gratias tibi, amice A., officium gratissimum mihi praestabis.
A. Sed tum praeceptor te citabit.
B. Et ipse id exspecto, nec reformido; tum enim verecundia [7] depulsa, mentem meam libere aperire mihi licebit.
A. Etiam verum est.
B. Fac igitur ut promissi memineris; deinde renuntiabis mihi quid ipse de causa mea statuerit.
A. Alioquin essem tibi intercessor inutilis.
—
1. Indoles, is, f. (in[d]+o1eo), quod alicui inest, velut innatum, natura, quod vulgo, sed perperam, character vocatur; fere idem atque ingenium (in+ gigno).
2. Sentio, 4 si, sum, sentimus partim corpore, partim mente; hinc sensus doloris, sensus verborum; sententia iudicis, sententia grammatica.
3. (Potis, pote, adi. in gradu positivo rarissime) potior, ius, potissimus, a, um, — melius, praestantius, accommodatius, aptius, magis congruum, maioris momenti.
4. Protinus, (pro+tenus, ut hactenus), sine mora, subito, extemplo, actutum, statim.
5. Invita Minerva, contra nisum, adversante stimulo, contra propriam voluntatem, libitum.
6. Invisus, a, um, quod videre nolumus, quod dolenter videmus, res naturae nostrae repugnantes.
7. Qui admodum (valde) veretur, est verecundus.
ARGUMENTUM: Socii scholam petentes inter se Latina colloquuntur. Similis simili gaudet. Mores hominum nequam, bonis invisi sunt.
Michael, Frisius.
SALVE Frisi!
F. Tu quoque salvus sis Michael. Quota est hora?
M. Mox audies horologium quintam cum dimidio sonare.
F. Bene habet; satis mature adorimus.
M. Gaudeo me in te incidisse, [1] sic enim copia [2] nobis est ad Latine colloquendum.
F. Idem et ego sentio. Collocutio enim utilissimum et pariter iucundum exercitium est.
M. Quoties in aliquem ex istis dissolutis nebulonibus [3] incido, rhedarium [4] offendisse mallem.
Non enim mihi per illos licet aliquid in via meditari, adeo sunt mores eorum mihi invisi.
F. Nihil mirum; nam hi eiusmodi fere sunt, ut nec loqui quidpiam boni elint nec auditum ferre. [5]
M. Quid cum illis agas quibus nihil est curae, nisi ut suas libidines [6] expleant?
F. Nihil aliud crepunt [7] nisi suas cupedines, [8] et meras compotationes in secretis cauponulis. [9]
M. Etiam nobis plenis buccis [10] irrident, quod per vicos Latine loquamur. Illud vero est iam omnium nequissimum, quod se admoneri a nullo patiuntur.
F. Scilicet, ut vates docet, quia timor Dei non est ante oculos eorum.
M. Si quando incipias eos amice commonere, confestim audies: Deferam te ad praeceptorem, vel ad observatorem, tibi regerent: 'Oh, ego multum curo, fac si audes. Si me accuses, non feres impune.' [11]
F. Imo etiam exspectandum ab illis est, ut te, si locus sit ab arbitris semotus, [12] continuo verberent.
M. Profecto, quum quidam eorum nuper me in recessu aliquo offenderat, infregit mihi in utramque malam duos immanes colaphos, [13] et continuo aufugit.
F. Quid tu, quaeso, interea?
M. Quid istud quaeris? tam subito hoc factum, ut vix hominem conspexerim.
F. Sed qui tam cito et sensim ad scholam pervenimns?
M. Confabulantibus sic fere fieri solet.
F. Age, intremus sine strepitu, ne studio intentos turbemus.
—
1. incido, 3, incidi, incasum, (in+cado), incidi in aliquem, casu fortuito alicui occurrere, de improviso alicui obviam fieri, praesertim in fuga, vel aliquem vitando, fugiendo; obvenire, occurrere (ob+currere) alicui necopinato, potius non libenter, sed etiam libenter, ut hic.
2. Copia, ae, abundantia, plenitudo, opes, facultas, occasio.
3. Nebulo, onis, homo, qui nebulam, tenebras, obscuritatem quaerit, inhonestus, furcifer, nequam, sed etiam mitius: furfur, ventosus, scurra.
4. Auriga, homo arte v. statu vili, ignobilis.
5. Tolerare.
6. Libido, inis, f. v. lubido, sonus est Gallicum u, seu Germanicum û, ut optumus, maxumus &c., hinc iam per hinc iam per i iam per u scribitur, quum Romanis signum intermedium ad sonum hunc significandum nullum fuisset; alias y et i eodem modo usurpabant eodem fine, hinc sylva, iacryma, Sylla, &c., qua per ii Germanicum aptissime exprimuntur, ut: lûbido (id quod lûbet, placet, amatur) nulla quaestione recti, iusti, aut honesti.
7. Crepo, 3, ui, itum, strepo, strepito, clamo, vociferor, non more urbano et polito loquor.
8. Cupedo, inis, f. fere idem ac lubido, sic etiam effertur, hoc est: cûpedo.
9 Cauponula, a, est locus ubi vinum aliique potus venduntur, sed ordinis humilioris, ubi vulgus ingurgitat, plebei bacchantur, debacchantur.
10. Bucca, ae, sunt malae, seu genae (facies utrimque) inflatae; os (oris), per contemptum, ora, mandibula, animalium.
11. Impunis, e, impunitus, adv., loco impuniter.
12. Arbiter, tri, m. & f., iudex, quem litigantes ipsi sibi eligunt, "arbitris semotis," ubi nemo videt, nemo est testis rei gestae.
13. Colaphum infringere, est palmum (inanum apertam) faciei alicuius impingere.
ARGUMENTUM: Vestes quas mane induimus, interdiu mutandas non esse.
Probus, Amiculus.
UNDE adfers istam tuniculam?
A. Domo.
P. Quid vis facere.
A. Volo eam induere,
P. Nunc non est vestes mutandi tempus.
A. Quando igitur?
P. Cras mane, quum e lecto surges.
A. Recte mones; ergo exspectabo.
ARGUMENTUM: Hic de connubio felici ac prospero agitur.
Antonias, Daniel.
EUGE, audivi sororem tuam nupsisse.
D. Verum audivisti.
A. Quis est maritus eius?
D. Quidam civis Lugdunensis, ex honestis [1] parentibus progenitus.
A. Estne opulentus?
D. Sic existimatur. Attamen pater multo pluris facit quod, primum, ipse iuvenis est bene moratus, deinde, quod mente rite cultus, atque bonarum litterarum amantissimus est, ac, denique, quod pietate, religione, virtutibusque maxime est commendandus.
A. Tu sane iuvenem mihi describis omnibus fere dotibus [2] animi ornatum. Certe soror tua felicissima est praedicanda, quippe quae tam egregium sponsum nacta sit.
D. Felicem eam rite praedicabis, siquidem felicitas connubii [3] bonis moribus, animorum mansuetudine, toleratione mutua praesertim nititur, quae indoles magnum Dei beneficium est. Utinam ipsa hoc perspiciat.
A. Non dubito eam perspecturam.
D. Id et ego spero; sic etenim e tenerrima iuventute fuit a parentibus instituta. — Sed nunc iam alio me vocant negotia domestica. Vale ergo mi Antoni!
A. Tu quoque bene vale, chare Daniel.
D. Num quid aliud a me vis?
A. Unum scilicet; ut verbis meis tum patri, tum matri, tum prasertim novae nuptae salutem plurimam dicas, meque illud coniugium faustissimum et auspicatissimum ei gratulari.
D. Id facere, et libentissime quidem, nequaquam obliviscar.
—
1. Honestus, a, um, honestatus, honore affectus, ingenuus, nobilis, egregius; est plus quam qui tantum non est inhonestus.
2. Dos, dotis, f., est id, quod pater filia, in matrimonium locatae tribuere solet, munus, donum, praesertim pecunia; latiori sensu: quod natura dat homini instar doni uti ingenium facultates animi, quod vulgo (ex Evangeliis) talenta appellantur.
3. Connubium, ii, est status viri et mulieris, qui se nubunt; vir enim ducit mulierem, seu nubit mulierem, mulier autem nubit viro, alioquin, fit locus; h. e., qui mulieri nubit, subit mulieris seu uxoris potestatem (locus poetarum notissimus).
ARGUMENTUM: Hic morum dissimilitatis exemplum praestituitur.
Heinrichus, Gerhartus.
HODIE in contione non te vidi; quid hoc sibi vult?
G. Utrum hoc quidquam sibi velit, nescio; ego tamen interfui.
H. Narra ergo, mihi quae memoriae mandaveris.
G. Non est tuum [1] rationem a me exigere.
H. Ego quidem non exigo, verum id rogo, ut memoriae causa una conferamus
G. Solus mallem mentem colligere. Audies me, si voles, quum praeceptor ante prandium nos interrogabit.
H. Quid mali esset si nunc inter nos ea de re conferremus?
G. Nihil mali subesse fateor, sed nunc mihi non lubet.
H. Tum igitur libido te regit.
G. Sine me, noli me incommodare:
H. Esto, non te incommodabo, sed audi sis unum verbum: Puerum tuae aetatis tam morosum esse non decet.
G. Nec puerum tuae aetatis decet esse tam molestum.
—
1. Tuam, meum, suum, hominis, est, puta officium, munus, negotium, videre ut, vel ne ... Non est tuum negotium.
ARGUMENTUM: Puer probus consilium bonum bono animo accipit, et ei, qui id impertit, gratias reddit.
Rublius, Lepusculus.
QUID fecisti regula mea?
L. Reliqui eam in pergula superiore.
R. Cur eam ibi reliquisti?
L. Oblitus eram.
R. Non recte factum; sed tu sic fere soles, quum quid tibi commodatum sit.
L. Pudet me negligentiae meae.
R. Nisi mores mutare velis, poenituisse non sufficit.
L. Deum precabor, ut ipse mihi mores mutare velit.
R. Deus non mutabit tuos mores sine tua opera; tu ipse videas ut mores mutes, alioquin nemo tibi fidem habebit.
L. Scite me monere videris; gratias tibi habeo pro consilio tam salubri.
R. I nunc regulam meam quaesitum, ea enim, ad lineas in charta ducendas nunc egeo.
L. Ibo sine mora.
R. Affer eam, quaeso, ad me, in cubiculum.
L. Mox eam habebis.
ARGUMENTUM: Monentem monitus arguit. Cavendum esse ne quis suspiciosus esset, of eapropter animo perpetuo turbatus, quod mors semper prope esset, quae timidis et suspiciosis valde conveniret.
Emerichus, Baldas.
Cur tu per te solus rides?
B. Quid tua?
E. Quia fortasse me rides.
B. Unde tibi orta est ista suspicio?
E. Quia tu malus es.
B. Omnes quidem mali sumus, sed ego te peior non sum. Nemo igitur ridet nisi aliquem irrideat?
E. Non sic intelligo; sed qui per se solus ridet, ut hoc saepe dictum audivi, aut stultus est, aut aliquid mali cogitat.
B. Cuius ista sententia sit, nescio; sed cuiuscunque sit, non est ex omni parte vera. Nihilominus admonitionem tuam in bonam partem accipio, teque vicissim moneo, ut suspiciosus esse caveas. Nam "meticulosis et suspiciosis mors valde convenit," ut carmina nostra moralia nos docent.
E. Sententiae bene memini, ideoque monitum tuum boni consulo.
ARGUMENTUM: In aliorum negotia curiosa inquirendum non esse.
Nathanael, Mercerius.
UNDE venis?
M. Domo.
N. Quid agitur domi vestrae?
M. Nihil tua refert.
N. Minime diffiteor mea non referre; verumtamen non ignoras inter familiares moris esse sic in mutuam vicem sciscitari, perinde ac si rogemus 'Ut valeas?' 'Quemadmodum res vestrae succedant,' vel alia eius generis complura.
M. Haec non ignoro; non tamen eo secius [1] apud omnes bonos convenit, [2] de re aliena curiosius percontari non decere.
N. Iam conticesco. Attamen, pro aetate te nimium sapere certum est.
M. Ex meo nihil dixi; nam quod te monebam, in ore omnium est.
N. Etiam verum esse videtur, nam praeceptum illud nec mihi est penitus ignotum.
M. Cur ergo ei non pares?
N. Quia commune mihi cum aliis est vitium, [3] quod multa bona et pulchra audita teneamus, quae tamen puncto temporis maxime opportuno memoriam fallunt.
M. Haec profecto egregie dicta, incassum te tamen purgare [4] tentas, nam te percontatorem esse, fama est, quod non sine causa tibi vitio datur. [5]
N. Primum abs te audio. Fortasse iuste reus [6] culpae eius arguor. Quidquid sit, gratias tibi habeo me coram exprobrasse. Vicissim curae mihi futurum tibi polliceor, ne quis me posthac reum eiusdem culpae deprehendat.
M. Hoc ingenue dicis et facis; illo THALETIS 'Nosce te ipsum' sapientius praeceptum est nihil.
—
1. Secius, (secus, sequior, sequius v. secius), adv.; sequior, oris, adi., quod non est primum, sed sequitur, minus est primum, magis sequens, est sequius, sequior, inferius, minus bonum, sexus sequior, [&133;]. Latinitas sequior, h. e., inferioris aetatis, non Augustana. Nihilo secius, = eo non obstante, tamen, tamen usque.
2. Convenit, ire, impersonale, omnes homines boni concedunt, nemo negat; etiam: aptum est, dignum est, decet, quadrat.
3. Vitium, ii, non est ac peccatum, scelus, nefas, flagitium, sed praesertim defectus naturalis, aut defectus corporis, aut mentis per accidens; sic vitium oculorum, si lumen oculorum laesum sit, culpa, defectus.
4. Purgo, l, vi, tum, mundo, sordes tollo, elimino, lavando, radendo, scalpendo, v. quocunque modo delendo; qui nequitiae, criminis, culpa, &c., arguitur, v. accusatur, et suam culpam extenuare, aut negare, quasi eluere tentat, se purgare dicitur.
5. Vitio dare, vertere, actum alicuius (sive iuste, sive iniuste) velut malum interpretari, malum succensere, et ei imputare.
6. Reus, i, est is (proprio sensu) qui rem malam commisisse per sententiam iudicis, aut ex propria fassione, existimatur, qui rem patravit.
ARGUMENTUM: Monita ad mores civiliores spectantia.
Humbertus, Piantinus.
HEUS tu, praeceptor adest.
P. Quid tum?
H. Vultum ad eum converte.
P. Quare?
H. Rogas? utique ut caput detegas, eumque venientem more civili et urbano salutes.
P. Recte doces; sic fieri oportet; sed, ut passim accidit, res aliae mihi in mente versabantur.
H. Sile nunc!
ARGUMENTUM: De coeli temperie. Linguam Latinam colloquendo et institutione exerceri. Quae verba sint otiosa reputanda. De docilitate.
Pontanus, Marcus.
UNDE redis?
M. Foris.
P. Cur foras iveras?
M. Ut levendae vesicae consulerem.
P. Qualis est coeli aspectus.
M. Est nebulosus.
P. Non regelat? [1]
M. Gelu iam solvi [2] incipit, quoniam nives sensim liquescunt.
P. Anne pluit etiam?
M. Sensi revera superne guttulas destillare. [3]
P. Fortasse e stillicidio [4] tecti, quum subter praeteriveras.
M. Imo e nubibus; nam sub dio [5] constitutus comperi; quodsi tamen dubites, visum ipse prodi.
P. Quasi vero tibi in re tantilla non credam.
M. Tamen dubitabundus es.
P. Ut te plurimis verbis disputare cogam.
M. Quorsum id pertinet? [6]
P. Ad Latinum sermonem exercendum.
M. Verumtamen ea re auctor eris [7] ut plurima verba otiosa spargamus, quod tamen facere praeceptis morum religionis Christianae vetamur et prohibemur.
P. A vera mente praecepti toto coelo abes. [8]
M. Me ergo ignorare putas quid "verba otiosa" sensu Christiano significent?
P. Sic profecto. Otiosus sermo enim non est qui ad institutionem aliquam refertur, praesertim ubi de rebus bonis et honestis agitur, veluti de operibus Dei, quae in rebus naturalibus cernuntur.
M. Recte sentire videris, proinde facile tibi assentior.
P. Sed haec hactenus. [9] Nunc nobis aliud negotium instat.
M. Age, igitur, desinamus.
—
1. Regelo, l, vi, tum, (retro + gelo) postquam aqua frigore in glaciem congelata est, calore regelat.
2. Solvo, 3, vi, utum; solvimus id, quod est ligatum, constrictum; vincula solvere; qui pecuniam debet, debito obligatus est, quum autem se liberare vult, debitum, pecuniam dando, solvit; adeoque solvere etiam significat pecuniam dare.
3. Destillo, 1, vi, tum, verb. act. et neutr., stillas, guttas, demittere, stillare velut sudor, v. aqua, per guttas defluit, manat.
4. Stilicidium, i, (stilla + cado) est ora, seu extremitas tecti, unde pluvia guttatim decidit. imbrex, icis, f., ea res est, quae aquas pluviae in tectis colligit, atque in cloacam deducit.
5. Dium, 1, (divum) ubi nullum est tectum, vocatur dium, hoc est, sub caelo, in sole; sub dio dormire, sub caelo, foris, non sub tecto dormire.
6. Quo id spectat? quid hoc sibi vult? quo fine id fit? cur hoc facis?
7. Sum auctor, a me res exit, ego sum causa.
8. Toto coelo, multum, admodum, plurimum discrepas a mente pracepti, a sensu verborum.
9. Hactenus, usque huc, ad hunc locum, ad hoc punctum usque; hoc est: de istis rebus hucusque nos locutus fuisse sufficiat, loquamur de rebus aliis.
ARGUMENTUM: Puer sermocinando prope erat ut ad coenam sero veniret.
Troilletus, Bolanus.
SCIN'TU quota sit hora?
B. Non certo scio; quota est? obsecro; vereor ne tempus coenae iam instet.
T. Hora sexta iam elapsa est.
B. Me miserum! Oblitus eram matri parere, quae me hora sexta domi esse iusserat.
T. Tum nihil restat nisi ut praeceps protinus domum curras. Curre igitur, tuos adhuc inter coenandum deprehendes.
B. Sine ergo ut loquelam abrumpam, meque ut pedes ferre possunt, domum conferam.
T. Habesne veniam domum eundi?
B. Nondum, sed en hypodidascalum mihi obviam conspicor, petam ab eo. Vale!
T. Felicem reditum!
ARGUMENTUM: Rem inventam domino restitui oportere; quum dominus reperiri possit; ei qui rem invenerit, praemium aliquod competere.
Rohlandas, Langinus.
QUID ais de scalpello, quod tibi nudius tertius emeram, estne satis bonum?
L. Imo vero est optimum. Sed, me miserum, parum abfuit quin id perdiderim.
R. Eho, quid ais? quomodo id accidit?
L. Mihi, foris redeunti, in vico, nescio quo pacto, e sacco excidit.
R. Cur non servas in theca?
Si in theca fuisset, cum ea simul excidisset; sacculus, potius curandus est, scil. pannulo sarciendus. [1]
R. Ecquomodo recuperasti illud?
L. Simul ac deprehenderam scalpellum me perdidisse, schedulam valvis [2] ianuae affixi, cunctos pueros de mea iactura edocens. Statim post prandium unus e sextanis me visitavit, scalpellumque mihi restituit.
R. En iuvenem praestantem et ingenuum! Utinam omnes, qui res amissas inveniunt, tam essent fideles et candidi. [3]
Pro dolor, pauci profecto sunt, qui res sic inventas, si alicuius sint valoris, dominis restituant.
R. Et tamen id praeceptis Religionis dissertis [4] verbis iubetur et demandatur. [5]
L. Quid? Nihil est furto similius, quam rem alienam inventam, modo dominus notus sit, tamquam suam retinere.
R. Tamen plerique putant quidquid amissum inveniant, id se iure possidere. [6]
L. Errant illi turpissime.
R. Verum ut eo, unde digressi sumus redeamus, quid praemii dedisti iuveni, qui scalpellum tuum invenerat?
L. Denarium illi obtuleram, praeterea etiam duo mala, sed ipse generoso animo quidquam a me accipere renuit, [7] proinde gratias ei e corde egi, suumque erga me animum fidelitatemque enixe laudavi.
R. Probe et recte fecisti; sic enim fiet ut et alias semper idem facturus sit. Sed quid si reapse perdidisses.
L. Aequo animo tulissem, tu vero mihi certe aliud emisses.
R. Itane, aequo tulisses animo?
L. Certe non sine quadam molestia ac dolore; quid aliud facere possem?
R. Non ergo omnino aequo animo; sed nolo te nunc arctius urgere, praesertim quum id factum non sit.
L. Caeterum nec sumus Theologi.
R. Quid ergo?
L. Nihil nisi grammaticuli.
R. Ii quidem imperiti. [8]
L. Remedium imperitiae est studium scientiarum, in quibus si proficere cupimus, praeter ingenium naturale unum a nobis exigitur, sedula [9] et perseverans diligentia. Tenebras inscitiae lumen doctrinae fugabit. [10]
R. Sed arduum et asperum admodum iter est e tenebris inscitiae ad celsum fastigium ubi lumen doctrinae fulget et rutilat. [11]
L. Si aliter hoc constitutum esset, sine labore docti essemus; nec in terra montes essent, aquilae cum musculis [12] in eodem loco habitarent. Ego quidem malo aquilarum more celsa tenere, eoque duro labore, multo sudore et angustia pervenire. — Sed vide quonam amissio scalpelli mei nos deduxerit.
R. Ob eam rem dupliciter tibi gratulor: primum quod recte tibi emerim, deinde, quod amissum reciperaveris. [13]
L. Habeo tibi gratiam, mi Rohlande.
—
1. Sarcio, 4, si, tum, est reparare, integrum facere, vestes laceras emendare, fissurae vel foramini pannulum (frustum panni) adsuere; item, damnum reparare, resarcire.
2. Valva, a, e verbo volvo, 3, volvi, -utum, id quod volvitur, est ipsa ianua, quae cardinibus volvitur.
3. Candidas, a, um, est idem quod albus, a, um, quod opponitur nigro, atro; Candidum est mundum, clarum, purum, nitidum, non sordidum, turpe; sic vestis candida, alba, munda; homo candidus, cui cor est purum, homo probus, honestus.
4. Dissertus, a, um, ex sero, 3, sevi, satum; verba disserta, verba distincta, clara, determinata, definita.
5. Demando, 1, vi, tum, est idem ac mandare deorsum, veluti si princeps sive per litteras, edictum, sive per ministros aliquid alicui vel aliquibus imperat, praecipit, iubet, mandat.
6. Possideo, 2 edi, ssum, (pono+sedes, sedeo); Festus ait; "Possessio est, ut definit Gallus Aelius, usus quidam agri, aut aedificii, non ipse fundus aut ager." Possidere est idem ac tenere, habere. Possessor, qui sibi tenet, habet; lingua iuridica is est, qui tenet bona, quae alter sibl vindicat; qui aliquid iure proprio et indubitato habet, est dominus. Est et aliud verbum, possido, possedi, ssum, est causativum prioris, estque idem atque in possesslonem acciplo, occupo, capio, in potestatem redigo.
7. Renuo, 3, ui, (vetut adnuo, annuo, innuo), caput negando, improbando, non approbando quassare, consensum, assensum negare.
8. Imperitus a, um, (per-+eo); peritus est, qui per res ivit, qui locum peragravit, res comperit, expertus est; imperitus, qui idem non fecit, qui rei ignarus est, expertus non est, sine experientia, sine cognitione rei, ignarus, inscius.
9. Sedulus, a, um est is, qui ad rem perficiendam considet, manetque sedens donec finiat; sedulus est, qui non tergiversatur, non haesitat, sed operi incepto haeret, diligenter, industriose laborat.
10. Fugo, 1, vi,tum, verbum activum, facere ut aliquis v. aliquid fugiat; contra, fugio, 3, fugi, itum, verb. neut. (sed etiam act.), ego fugio, aliquis, v. aliquid me fugat; victor fugat victum, victus fugit victorem (vei fugit a victore).
11. Rutilo, 1, vi, tum, facere aliquid rutilum, rufum, rubrum; "rutilare comas," est crines pigmento rubro, rufo, tingere; item, colore rutilo, rubicundo micare, splendere, fulgere, uti aurora, planeta Mars, incendium; verbum poetarum, quo coelum coelestiaque lumina describere solent.
12. Musculus, i, est mus parvus, sicut avicula est avis, opusculum est opus, homuncio et homunculus, homo.
13. Recipero, 1, vi, tum, saepe scribitur loco "recupero" estque idem vocabulum. Ut iam superius monueramus, ubi i et u inter se commutari, sibique in vices substitui queunt, u sonum significare Germanici û, Gallici u.
ARGUMENTUM: De caedendis pennis ad scribendum. Qui pennae bonae dignoscantur.
Mercarias, Calvinus.
MIHI non videris nimis occupatus.
C. Non nimis quidem, sed mediocriter.
M. Quid si mihi duas vel tres pennas caederes?
C. Satis arbitror si in praesentia vel unam pio te caecidero. Novaene sunt eae?
M. Sunt quidem novae, sed ad caedendum usque paratae. Ego enim apicem plumeum iam praecidi, plumulas detraxi, caulem [1] etiam scalpsi.
C. Ostende. Revera, sunt valde bonae, et ad scribendum fient aptissimae.
M. Unde hoc tibi constat?
C. Ex caule amplo, firmo et nitido est mihi perspicuum. Nam si pennae caule sint molles, breves, aut tenues, ad usum accommodari nunquam possunt.
M. Bene igitur me emisse gaudeo.
C. Non immerito; sed quanti emisti?
M. Pro his tribus dedi quinarium.
C. Satis vili emisti.
M. Non puto me deceptum.
C. Apud quem emisti?
M. Apud chartarium [2] Maxentium Balbum, via Emporetica.
C. Propter [3] Compitum Populare? Novi hominem, eiusque tabernam; locus frequens, [4] omnibus gratus. In aliis tabernis equidem [5] dubito eodem pretio aeque bonas pennas te praestinare [6] potuisse.
M. Nihilo tamen secius aliqui tabernariorum asserere non verentur res suas Lugduni sibi pluris stare.
C. Is enim est mos mangonum [8] ut merces suas lenocinio [9] quodam ac mendaciis subornent, alias enim, ut
M. Tullius monet, nihil proficiunt.
M. Sed nunc cavendum ne te ulterius remorer, [10] perficiamus igitur quod suscepimus.
Nihil est quod verearis. Iam ego hoc cito expediam, tu vero diligenter animadverte, ut artem meam addiscas.
M. Intentis oculis te prosequar, artem tamen tuam tam brevi ediscere posse despero. [11] Has res in cubili meo facere soleo; adeoque si operi interesse voles, ibi licet me visas.
M. Quo tempore vis te adeam?
C. Post scholam missam, hoc est, post undecimam, aut vero, si id tibi commodius sit, post quartam pomeridianam. Caeterum nunc iam habes duas pennas, ni fallor [12], usui recte accommodatas. In praesentiarum hanc tertiam in aliud tempus integram tibi servabis.
M. Accipias eam tibi, si placet.
C. Quin tibi serva. Mihi enim domo tot quot velim afferuntur.
M. Ago tibi quantas possum gratias. Vale.
—
1. Caulis, is, m., est stirps cuiuscunque plantae, uti tritici, praesertim autem olerum, uti brassicae, unde varia genera brassicarum nomine generali "caulis" appellantur, hinc est Germanorum Kohl, Anglorum cole (cole slaw), Kohl-rabe. Quidquid ergo stirpi harum plantarum simile videatur, veluti pars firma pennarum, caulis vocatur, reliqua pars pluma. Hodie iam pennis non scribimus, sed spiculis chalibeis, v. ex aliis metallis in formam ac speciem pennarum paratis, quae "cauli," vel "calamo," "culmo," seu lignello has species referenti, infigimus. — Scalpo, 3, psi, ptum, est superficiem rel alicuius cultro, caelo, v. quocunque instrumento acuto radere, laevigare, hinc scalpellum.
2. Chartarius est is qui chartam parat, facit, aut vendit; id quod e charta paratur, est chartaceus, a, um.
3. Propter est idem ac prope, non procul.
4. Idem ac populosus.
5. Equidem, utrum sit et+quidem, an ego+quidem, non constat, dicimus enim "equidem ego," "tu equidem," certe equidem," quae asperius ac fortius sonat quam "quidem."
6. Praestino, 1, vi, tum, aliquid emere, emendo comparare, accipere.
7. Non secus, non aliter, nihilo secuis, attamen, "eo non obstante," tamen usque.
8. Mango, onis, est mercator, qui merces laudibus effert, subornat, ut aliis meliores videantur.
9. Lenocinium, i, hic, est artificium, quo aliquis alium ad emendum perducit, alioquin est occupatio turpis et inhonesta eorum, qui innocentiam et pudicitiam velut merces venditant.
10. Remoror, 1, atus, verb. dep., neut. & act., morari, cunctari, non procedere; aliquem detinere, distinere, impedire quominus procedat.
11. Non spero.
12. Nisi errem.
ARGUMENTUM: Nullam occasionem ad discendum praetereundam esse.
Puteanas, Rusticulus.
UNDE veniebas modo?
R. E culina.
P. Quid illuc iveras?
R. Ut me refocillarem. [1]
P. Tu, ni fallor, libentius in culina quam in schola versaris.
R. Nihil mirum si sic esset; in culina enim focus, in schola non item.
P. Abi; nugaris tantum.
R. Non adeo sum nugis datus ut digitis nasoque algentibus neptire tentem. Cura corporis est primum hominis officium.
P. Officium autem hoc te in culinam agit.
R. Fuga frigoris, maximi incommodi, quod mentem hebetat, ne ad quarendum locum calore genialem in culinam egit; verumtamen non sine libro, ut vides.
P. Artem fortasse coquinariam discis?
R. Sannas [2] non curo. In culina formida [3] melius discitur quam in schola frigida; nec ideo discendum non est quod in culina sumus. Iuvat discere ubique. Caeterum nec artem coquendi despicio; satius existimo aliquid utile scire quam nescire.
P. Quis veritatem dictorum tuorum in dubium vocare posset? Quin inter nos plane convenit [4] nullum esse tempus, nullum locum, quando et ubi, qui velit, aliquid boni et utilis discere possit.
R. Adeoque etiam in culina.
P. Etiam in culina.
—
1. Refocillo, 1, vi, tum, qui alget (friget, frigus sentit), ad focum accedit, ut membra gelida (frigida, algida) tepore, seu calore ignis benefico refocillet, calore foveat. Dicimus tamen in genere de quiete capienda, de quocunque levamine a frigore, calore, fame, siti.
2. Sanna, ae, derisio, irrisio, illusio.
3. Formidus, a, um, idem quod Germanicum et Anglicum warm, seu calefactum, calidum.
4. Convenit, 4, impersonale, seu non negatur, uterque nostrum idem sentit, putat; quisque nostrum concedit, admittit.
ARGUMENTUM: Puer aliquis summo desiderio parentum visendorum flagrans, a praeceptore detinetur, condiscipuli autem monent eum, ne domum eundo quoddam studiorum intermittat, quae privata diligentia nunquam reparare possit.
Puteanus, Capusius.
QUID tecum cogitas, Capusi?
C. Domum ire magnopere cupio.
P. Quam ob causam?
C. Ut his diebus paucis me cum matre mea recreem.
P. Quid obstat quominus voto potiaris?
C. Praeceptor facultatem eundi negavit.
P. Non habes quod succenseas; [1] nam etiam ex mea sententia, hic permanendo melius tibi consules quam suspicari possis.
C. Quid vis verbis tuis significare?
P. Nihil ambigui, nisi quod et ipse perspicies. Dum enim tu abfueris, nos studia prosequemur, ita ut quum redires, non sine dolore nos tantum progressos esse intelligeres, ut iacturam temporis vix vel geminato labore et industria reparari posse sperares. Nonne annuis?
C. Profecto, rem sic esse non nego.
P. Tua ergo interest ut nobiscum maneas.
C. Quid ergo faciam, si mihi ipsi iniuriam facere nolim? Consilio tuo parere denique satius mihi videtur.
P. Nolo tibi malum suadere prudens. [2] Atque utinam id quod tibi suadeo, prospero eventu tibi succedat.
C. Velit Deus sic statuere.
—
1. Succenseo, 2, ui, lexicographi verbum e sub et cendo (incendo, accendo, succendo) derivandum esse putant, sed perperam; est enim e sub et censeo, reputo, computo; aliquid alicui succenseo, est alicui aliquid in acceptis refero, adtribuo, in malam partem; sic, v. c., si quis me negligit, vilipendit, posthabet, quum aliis honorem tribuit, hoc ego ei succenseo, actum aegre fero, negatum mihi honorem ei imputo.
2. Prudens, tis, adi., loco adverbii, sciens et volens.
ARGUMENTUM: Hic obiter mentio fit Providentiae Divinae.
Martialis, Blancus.
QUANTUM habes pecuniae?
B. Octo nonnisi libellas; tu vero?
M. Ego nec tantum.
B. Quantum igitur?
M. Unicum quinarium.
B. Visne id mihi in mutuum dare?
M. Non possum, opus mihi est.
B. In quem usum.
M. Ad emendum chartam.
B. Faciam ut hodie reddam.
M. Subiungere debebas: "Deo iuvante."
B. Praeceptor quidem sic docere solet, sed ego hoc assuescere non possum.
M. Fac te assueficias.
R. Quomodo hoc faciam?
M. Saepius meditando sic nos a Deo pendere, ut nisi ipse nobis suo auxilio ac succursu adsit, necquidquam boni propriis viribus possimus.
B. Consilium maxime Christianum das, piis omnibus gratum.
M. Quale mihi ipsi dari velim.
B. Sed, ut ad propositum redeamus, dabisne mihi istum quinarium mutuo?
M. Mirum est te, qui quum plus habeas quum ego, a me mutuo petere.
B. Est quidem scholasticus hac praeteriens, qui librum vaide optabilem venum [1] offert.
M. Quid tum?
B. Cupiebam emere librum, quum sit rarus, nec apud bibliopolas usquam prostat. [2]
M. Accipe tum, sed unde, quaeso, habebis, ut id adeo sine mora rependere possis?
B. Simul ac coenaverimus domum curram, et a matre petam, quae libenter dabit.
M. Quid si mater tua domi non sit, aut dare recuset?
B. Eam domi esse scio, nec mihi quum causam intelligit ullam rem recusat.
—
1. Venus, us, venditio, venum dare, venum offerre, est: in venditionem dare offerre.
2. Prosto, 1, stiti, statum, veluti sto pro ... pretio; merces prostant, sunt venales, ad vendendum, venum prostant; qui aliquid ad vendendum in foro, in taberna, in fenestra proponit, is eam rem ad vendendum prostituit (pro+statuit); haec tamen verbi forma iam apud Romanos in sensum obscoenum abiit, nec iam sensu honesto adhibetur.
ARGUMENTUM: Pueros iam ex tenera aetate lingua Latina exercitari oportere.
Montanus, Eusebius
QUOT annorum es?
E. Sum tredecim, ut a matre accepi, [1] tu vero?
M. Equidem ego tot annorum non sum.
E. Quot igitur?
M. Uno pauciorum. [2]
E. Es ergo duodecim.
M. In promptu est ratio.
E. Sed quotum annum agit frater tuus?
M. Quintum.
E. Quid ais? — et iam Latine loquitur?
M. Quid miraris? Quum pater meus Latinitatis amantissimus sit, statuit ut paedagogum Latinitatis doctissimum conduceret, qui domi nostrae habitaret, continuo nobiscum versaretur, nec unquam aliter quam Latine nobiscum colloqueretur. Quod plus est, nec cum patre nisi Latine loquimur.
E. Nunquam igitur vernacule loquimini?
M. Etiam vernacule loquimur inter nos, perinde ac cum matre, cum amicis, peregrinis et cum famulis. Etiam vernaculae nos doctos et politos esse oportet.
E. Etiamne ancillae vestrae callent Latine?
M. Nisi domi suae discant, nos eas certe non instituimus.
Linguae Latinae peritos esse doctorum tantum interest, nec apud nos tantum, sed apud omnes gentes, ut linguae hominum cultorum communis.
E. Vera memoras. Hac praesertim nostra tempestate, quum tot tantaeque res, tot negotia, gentes in orbe universas in unam quasi communitatem humanam coniungant et contineant, solos homines linguarum diversitate seiungi et separari, quum vel belluae ipsae se vicissim uniformi quodam sono edito intelligant, tristissimum est.
M. Hinc intelliges patris mei sapientiam. Ipsi enim persuasum est cunctos homines cultos bilingues [3] saltem esse oportere, ita ut quisque peritus sit lingua suae, nativae primum, dein linguae Latinae, cultorum hominum in omni mundo universae. Si quis alias insuper linguas novisse optet, nihil obstare.
E. Laudo patris tui sapientiam. Sed quid ii faciant quibus a natura minus docti parentes obtigerunt?
M. Scholarum erit defectum sarcire. Omnes scholarum alumnos saltem bilingues fieri oportebit, ut supra dixi; sciant suam linguam nativam, atque linguam gentium, Latinam; aliis opus non erit; si qui plures callere velint, discant.
E. Maximopere placet. Quanta bona inde in totum genus humanum debebunt redundare! Et quam exiguo pretio et labore salus haec redimi [4] potest! Quid enim interest qua lingua pueri doceantur? Quacunque lingua tempestive imbuamur, aequa facilitate eam discimus pueri, aequa difficultate adulti.
M. At ego nomina recitari audio; festinemus in aulam, ne obiurgemur. [5]
—
1. Comperi, audivi, teneo, traditum habeo.
2. Sum annorum pauciorum, uno (anno); hoc est: uno anno sum te minor, tu es tredecim annos natus, ego tantum duodecim, sum uno anno iunior.
3. Bilinguis, e, qui duas linguas callet.
4. Redimo, 3, redemi, redemptum, re-d-emo, emo retro, de novo, denuo emo; quod in alterius potestatem transiverat pretio sotuto, in meam accipio; captivum emo et libero; aliquid in usum meum temporarium, pretio sotuto, accipio; emo, procuro, comparo; v.c., iter facturus tesseram viaticam redimo; conduco, ac.
5. Obiurgo, l, vi, tum, hic pass., reprehendo, castigo.
Original text: Colloquiorum Maturini Corderii Galli. Revision and Commentary by Arcadius Avellanus. Philadelphia: Chilton, 1904. This web edition: © 2005 Claude Pavur at Saint Louis University. Until removed from this site, this material is being made freely available for non-commercial educational use.