ARGUMENTUM: LUDOVICUS aegrescit, SYLVIUS suadet si ut quiete sibi sublevare tentet; ipse morem gerit.
Sylvius, Ludovicus.
QUID tristaris, Ludovice?
L. Aegrum me sentio.
S. Ex quo morbo laboras?
L. Dicere non possum.
S. Sed tamen dicere potes utrum gravius affligaris.
L. Dolores acutiores non sentio.
S. Quid tibi potissimum dolet?
L. Dolor praesertim capitis me urget.
S. Quae pars capitis imprimis?
L. Hic (manu locum tangit) sentio sanguinem per venas pulsare.
S. Intelligo; in sincipite, per tempus laevum; etiamne in vertice?
L. Iam non; paulo ante et ibi pulsavit, sed iam cessavit.
S. E frigore contracto est. Contraxisti autem frigus stando vel sedendo in meatu aeris, praesertim corpore aestuante.
L. Quid ergo faciam? Si dolor ingravescat, me in insaniam aget.
S. Bono es animo; cave te, exaestues, quin potius compone te, secede e sole, recipe te in cubile tuum, decumbe in grabatum [1] atque obdormi: sopor placidus te recreabit.
L. Optimum consilium, iucundumque remedium. At qui tibi constat me e frigore contracto, non autem lethali [2] quodam morbo opprimi, quum dolores capitis non omnes ex eodem fonte sint.
S. Recte iudicas. Dolorum capitis variae et diversae esse possunt causae, praesertim e stomacho, ex oculis, e febribus, quorum indicia declarare, medicorum est. Sed quidquid sit, primum levamen semper quies est.
L. Esto; sequar consilium, domum me conferam, atque quieti me tradam, nisi mater me simulare putaverit.
S. Absit! Id de nulla matre praesumi debet. Praestabit protinus adire praeceptorem, ut rem ei exponas, qui tibi facultatem domum discedendi nullo pacto negabit.
L. Faciam igitur. Scisne eum in officina interesse?
S. Paulo ante eum vidi, credo eum ibi natinari. [3] Adi eum cum fiducia.
L. Obsequor; vale!
—
1. Grabatus, i (-um, i,), est supellex domestica ad cubandum, praesertim interdiu, noctu enim in lectum decumbimus; vocatur etiam sponda, ae, quae tamen proprie quadrum lecti est ligneum v. metallicum, cul spirae, sisurna, linteamen, lodix, cervical, atque pulvini imponuntur. Sponda lecti, sponda grabati, sunt partes ligneae v. metallicae.
2. Lethalis, e, mortalis; mortifer.
3. Natinor, 1 atus, alicui rei intentum esse, re aliqua occupari.
ARGUMENTUM: Exemplum hic exhibetur certaminis honesti inter discipulos.
Paulus, Timotheas.
OPTATUS mihi ades, Timothee; anquirebam [1] inter sodales nostros quis eorum mecum concertare vellet, sed quum omnes ad certamen gymnicum [2] discurrant, nullum qui mecum verbis contendere velit reperio; quid tu?
T. Quid ego malim quam tecum de studiis amice contendere et disputare?
P. Hoc viriliter dictum est, placet. Sed quod argumentum ad concertandum statui vis? Placentne epistolae Marci Tullii?
T. Ex mea parte "Disticha" Catonis ego epistolis Tullii antepono.
P. Ob quam causam?
T. Eo praesertim quod quum, ut tibi notum, duas integras septimanas aegritudine lecto defixus fuissem, quasdam partes epistolarum Tullii necessario intermiserim.
P. Hoc memini. Visne igitur mecum recitandis versibus "Distichorum Moralium" contendere? Quotum Librum vis eligere, fortasse Secundum?
T. Is iusto longior est, nec hac hora spatium temporis suppetet ad eum absolvendum.
P. Admodum dubito.
T. Integram horam recitando absumere certe non vis; insuper, quum omnes socii nostri genio indulgent ludendo, num nos hic carmina recitabimus?
P. Nolo tibi adversari, nec ab exercitio corporis te arcere, adeoque sumamus Librum Tertium, qui brevissimus est.
T. Valet. Restat adhuc ut arbitrum quaeramus.
P. Hic iam praesto est Salomon, arbitrorum sapientissimus, qui me eo proposito huc secutus est.
T. Etiam placet. Visne ergo, amice Salomon, munere arbitri fungi?
S. Libenter, dummodo mihi indicetis quid recitare velitis.
P. Amico nostro Timotheo Liber Tertius placet "Distichorum Moralium" Catonis.
S. Nonne vicibus alternis recitabitis "Disticha?"
T. Scilicet, uterque nostrum suam partem.
S. At pueri, rogo, ne erretis, nolo enim vos ut iudex audire.
P. Quare non?
S. Ne forte mea sententia alteruter amicorum offendatur.
P. In qua igitur re eris nobis adiutor?
S. Notabo diligenter in chartula utriusque lapsus; [3] hoc dein ad praeceptorem deferetis.
T. Quid tum fiet?
P. Ille, utri videbitur, victoriam et praemium adiudicabit.
T. Eris igitur nobis testis tantum.
S. Sic intelligo.
T. Optima sane videtur mihi ritio.
P. Mihi quoque valde probatur.
S. Sed unum adhuc restat.
T. Quid?
S. Vultisne praeter lapsus manifestos haesitationes quoque notari?
T. Sic volunt praeceptoris super hac re leges.
S. Date mihi librum in manum, ut eo certius observare possim.
P. Tene meum.
T. Incipiamne nunc?
P. Aequum videtur, quandoquidem tu eras a me provocatus.
T. Audi igitur, Salomon, sed attente.
S. Tu vero cave, ut attente recites.
T. Hoc quicunque cupis carmen cognoscere lector,
Haec praecepta feras, quae sunt gravissima vitae.
P. Instrue praeceptis animum, nec discere cesses:
Nam sine doctrina vita est quasi mortis imago.
T. Commoda multa feres, sin autem spreveris illud
Non me scriptorem, sed te neglexeris ipse.
P. Quum recte vivas, ne cures verba malorum,
Arbitrii nostri, &c. (sic prosequuntur ad finem libri tertii).
—
1. Anquiro, 3, sivi, tum, quaerere in circuitum, ubique quarere.
2. Gymnicus, a, um, quod est gymnasii.
3. Lapsus, us, error.
ARGUMENTUM: Puer socium rure redeuntem, de allatis s condicto uvis percontatur.
Porralis, Macardus.
GRATULOR tibi reditum Macarde; quando rediisti rure?
M. Heri post meridiem.
P. Quid mater?
M. Ipsa paulo ante me domum pervenit.
P. Nonne equo vecta?
M. Ita profecto, et quidem tolutim, [1] ne patri, condicto [2] tempore discedenti, non adesset.
P. Te autem ruri reliquit?
M. Quid rogas? Mihi properandum non erat, ideo satius duxi cum uno operariorum iter per pedes perficere.
P. Non fuit tibi labor itineris molestus?
M. Via mihi nullo modo fuit molesta vel difficilis; nec currum pedibus anteposuissem adeo fuit reditio amoena et delectibilis.
P. Quantum distat hinc villa vestra?
M. Non plus quatuor milliaribus, nec iter est clivosum et arduum.
P. Sed iam satis de reditu; nunc aliud agamus. Fuistine promissi tui memor? vacuusne redivisti?
M. Non sum obliviosus, nec igitur promissum mente mihi excidit; adeoque adtuli uvarum, quantum commode potui.
P. Quantum ergo, salvo tuo commodo, adtulisti?
M. Unius quasilli.
P. Hui, unum quasillum uvarum! Ergo tibi uni.
M. Imo nobis duobus.
P. Quid? duobus? tantillum?
M. Comperiaris primum, dein iudica. Commode non poeram binas fiscinas gestare, alioquin vires me defecissent. Mater facile permittebat, poteram vel asini onus mecum baiulare.
P. Quam vellem adfuisse!
M. Ego et mater te plurimum desiderivimus. — Verum, esto animo bono; ipsa unum famulum in villa remanere iussit, qui mox cum operariis domum veniet amplissima corbe, aut pluribus, tum erunt tibi uvae affatim. [3]
P. Aha, iam nunc optata loqueris, mi Macarde.
M. Eamus domum nostram. Videbis quasillum nostrum, ut spero, adhuc integrum.
P. O lepidum capitulum! Nam utique cupiebam ire matrem tuam salutatum, quae erga me semper cum summa fuit bonitate.
M. Profecto, ad nos veniendo, ei gratissimum feceris. Ex sua enim praesertim voluntate factum est ut te quaesitum venissem.
P. Quanta benevolentia! Nunc iam vel officium grati animi ad tecum eundum me adigit, uvae autem solita vi me allectant.
M. Eamus igitur.
P. Cum summo gaudio.
—
1. Tolutim, adv., currendo, cursu equi moderato, non pracipiti; equus tolutaris, qui est levis, leviter currendo assuetus, cursor; non tamen cursus velox et vehemens intelligitur.
2. Condictum tempus est quod duo aut plures inter se in antecessum figunt, statuunt, determinant.
3. Affatim, adv., abundanter.
ARGUMENTUM: Exemplum hic praebitur eximia in pauperes charitatis.
Antonius, Bernhartus.
QUID hic solus meditaris?
B. Meam defleo miseriam.
A. Quaenam miseria te affligit?
B. Heu, me miserum, ad altiorem classem sum evectus cum laude, nunc autem, ubi libros eius classis procurare debeam, non habeo unde emam.
A. Paterne tuus non providet?
B. Solet quidem, ubi [1] suppetit.
A. Aitne media sibi non suppetere ut tuis indigentiis consulat? Est igitur avarus?
B. Id non sequitur.
A. Quid igitur eum prohibet quominus necessaria tibi subministret?
B. Paupertas, seu pecuniae penuria. [2] Quum res ita sit, vereor eum petendo contristari. [3] Tam saepe enim fit ut aut unam aut aliam rem ab eo petam, ut merito conqueri possit nimiis me libris indigere.
A. Non est profecto aegre ferendum. Paupertas certe dura est sors; esto tamen bono animo, nec te eo afflictes, quaeso. Dabo operam, ut meus pater auxilio tibi subveniat. Ipse enim eo animo est ut egenis ubi potest nulla mora succurrat praesertim iis qui litterarum studiis vacant.
B. O quantum solatii mihi affers! Iam de prosequendis studiis desperabam, quum te mihi necopinatus [4] ades.
A. Ego non puto hic de magna re agi. Pater meus modiis minime caret, nec mihi quidquam quod suo iudicio aequum sit negare solet. Dic mihi igitur circiter de quanta summa quaeritur?
B. De centusse et semisse, [5] aut duobus centussibus summum, nec de pluri. De libris solis quaeritur, de nulla re alia.
A. Bene est, noli angi; confido id a patre meo hac vespera me impetrare posse. Interea velim spem ne deponas. Vale.
B. Vale tu quoque, amice optime.
—
1. Quum habet, quum ei non deest.
2. Penuria ae, inopia, egestas, absentia rerum, v. cuiuslibet rel, ad victum necessariae; caritas, indigentia.
3. Timeo, ne eum contrister, tristem faciam.
4. Non exspectatus.
5. Numeris sic exprimeretur: $1.50; potest de quocunque genere pecuniae accipi, centussis enim centum asses denotat, seu centum libellas cuius cunque gentis.
ARGUMENTUM: De asperitate frigoris, et de incommodis fornacium fumantium.
Philippinus, Vutherius.
QUO nunc is?
V. In vaporarium. [1]
P. Quid eo?
V. Etiam rogas? Annon sentis frigus?
P. Quis frigus non sentiat? Certe acerbum satis est; ast ego in culinam me recipere mallem.
V. Atqui praeceptor hoc interdixit.
P. Non ignoro, sed suam veniam prius impetrarem.
V. Eccur in vaporario calefieri non vis?
P. Vapores furni, caput mihi tentant, (quod utique non firmissimum habeo), unde fit ut facile ex capite laborem.
V. Mihi quoque idem haud raro fit; sed iam fumo vaporarii quodammodo assuefactus sum.
P. Idem et ego tento, speroque fore ut pedetentim assuefiam; verum praestat ut tentamina id genus horis pomeridianis fiant, ubi nimius aestus deferbuerit.
V. At nunc tempus non est hic philosophandi diutius, iam mihi dentes prae frigore crepitant.
—
1. Propria est tubus ad vaporem in balneum (lavatorium) deferendum; balneum, lavacrum, lavatrina communis studiosorum.
ARGUMENTUM: Nomina rerum tantum novisse non sufficit, res ipsas esse cognoscendas.
Stratanus, Theobaidus.
QUOT sunt arbores in horto vestro?
T. Est nobis hortus suburbanus, in quo olera [1] ad vescendum crescunt. In eo nullae sunt arbores; sed habemus in eodem fundo [2] viridarium, [3] diversissimis surculis et arbustis consitum.
S. Quae olera colitis in horto vestro?
T. De hac re mater, puto, melius me respondere posset. Ipsa enim ibi saepius quam ego versatur, nunc ad aliquid serendum, nunc ad sarriendum, [4] dein ad aliquid colligendum.
S. Sed tamen novisti aliquot genera olerum quae mihi memorare possis.
T. Parum prodesset nomina earum rerum recensere, nisi res ipsae tibi cognitae sint; quocirca praestabit locum ipsum adire.
S. Potesne ire quando libet?
T. Possum, nec nisi matris assensum soleo petere.
S. Fac, amabo, ut indulgeat, ea lege ut ego tibi comitem praestare possim.
T. Si hoc vis, facultatem protinus impetrabo. Consiste hic, rogo, sine mora redibo.
S. Quid si ipsa domi non sit?
T. Faciamus periculum.
S. Bene vertat Deus.
—
1. Olus, eris, n., plantae quae in hortis coluntur, tum matura leguntur (colliguntur), inde vocantur legumina. Verbum autem vescor, sci, dep., n. et act., valet fere idem ac pascor, hoc est, se alere, nutrire, consuetudo aliquid edendi, pabulum, cibum sumere, edere; semper ablativum regit, sic; pane carnibus et oleribus vescimur, seu: panem, carnes et olera edere solemus.
2. Fundus, i, est locus infimus in vase, lacu, flumine; hinc profundus, a, um, fundamentum, funditus; locus in terra in quo domus stat; locus prope ad domum, in quo domus erigi possit; omnis terra, ager, campus pascuum, pratum, arvum, pomarium, hortus totumque praedium, quae ad certam quamdam domum, vel dominium, spectant. Latinitate sequiori, populari, fundus est etiam pecunia, cuius vi ac valore res quaedam (templum, institutum litterarium, xenodochium, orphanotrophium, asylum quodlibet, argentaria) nititur et sustinetur; aut unde sumptus in bonum finem derivantur, quia res hae, veluti fundo, pecuniae innituntur; hinc fundatio.
3. Viridarium, i, est hortus, ubi surculi, (rami arborum, terra, ad germinandum et pullulandum infixi), seu arbores tenerae crescunt et vegent. Consero, 3, sevi situm (satum), sero, planto.
4. Sarrio, 4, ui (ivi) itum, terram ligone pastinare, seu instrumento ferreo solum terra: caedere, ita ut radices inutiles, herbas malas radicitus evellere et eiicere possimus. Ligone (ligo, onis, m.,) pastinamus, et in quantum malas herbas exstirpamus, sarrimus.
ARGUMENTUM: Hic exemplum liberalitatis proponitur.
Praepositus, Caulonius.
HODIE a patre pecuniam accepi; si tibi forte opus sit.
C. In praesentiarum nulla re indigeo; nihilo tamen secius maximam tibi habeo gratiam, quod pro tua liberalitate ultro mihi hanc beneficentiam offers; quotusquisque id faciat?
P. Verum est; paucissimos esse credo; at tu ipsa me non semel beneficiis provocasti. [1]
C. Adeo exigua ea erant, ut memoratu digna non sint.
P. Beneficium, quod ex optima voluntate procedat, exiguum nunquam est existimandum.
C. Quum mihi per media aliis succurrere, aut vero consilia et opera aliis sublevamen praebere licet, me magnum quid praestare, aut singularem virtutem exercere, nunquam persuadeo.
P. Atqui mihi tamen 'maximam gratiam' habere fateris, quum re tam exigua tibi prodesse et pio.
C. Animus ingratus turpissimus est. Is qui humanitatis officia non grato animo excipit, nec bonum cum bono compensat, [2] turpis et sordidus est.
P. Tunc putas turpibus et sordidis nullum beneficium deberi? Ratumne [3] arbitraris ut his beneficia negentur, et suo fato relicti intereant?
C. Illud minime probo; inhumanum esset, vel stultum, dementem, aut etiam maleficentissimum sinere ut ex stultitia aut maleficentia sua intereat. Humanitate erga omnes homines praecepto naturae tenemur; meritum enim eius est qui officium humanitatis confert, non eius qui recipit.
P. Iam mentem tuam perspicio. Tu ergo doces omnes bonos humanos, liberales, beneficos esse oportere, sive digni sint beneficiarii sive indigni, nec referre, utrum hi grato sint animo aut ingrato, modo quis proprio suo officio satisfaciat.
C. Haec, ex mea sententia, est vera humanitas et liberalitas. Qui ergo benefacit, naturae praeceptum implet, qui non facit, inhumanus est.
P. Tuum discipulum iam me profiteor.
—
1. Provoco, l, vi, tum, aliquem ad certamen appellare vocare; alicui simile quid rependere; unam rem facere, ut aliquis aliam faciat.
2. Compenso, vi, tum, alicui aliquid in mutuam vicem, ex grato animo, aut ex officio, facere; rependere, damnum reparare, resarcire, retribuere; proprie, compensare de lancibus trutinae dicimus, quum in una lance pondus est, in altera autem merx eiusdem ponderis, ita ut lances in aequilibrio oscillent.
3. Ratum, pp. ex reor, reri, ratas sum, opinari, putare, arbitrari, videri; dein: in re acquiescere, non obtestari, adnuere, silentio approbare, probare, assentiri.
ARGUMENTUM: Praestare ut puer magis meticulosus quam nimium audax sit.
Fatonus, Barbarinus
QUID agis?
B. Scribo.
F. Quid scribis?
B. Describo dictata praeceptoris.
F. Quaenam?
B. Hesterna.
F. Quid? Heri non adfuisti?
B. Adfui quidem, sed praeceptorem dictantem assequi [1] non poteram.
F. Quae res te impediebat?
B. Quod satis commode non sedebam.
F. Forte serius venisti?
B. Sic accidit.
F. Cedo commentarium [2] tuum, egomet pro te scribam.
B. Qui hoc mihi proderit.
F. Ego velocius describam quam tu, tum ludemus una, ut praeceptor concesserat. Porrige, inquam, libellum tuum.
B. Id quidem libenter facerem, sed non audeo.
F. Quid times?
B. Edictum praeceptoris.
F. Quod edictum mihi memoras?
B. Non recordaris eum vetuisse, ne quis sine indultu eius pro altero scriberet?
F. Id quidem ego probe memini, sed unde ipse hoc resciet?
B. Rogas? Quum causa inspiciendi rationem scriptorum exiget, captus ero. Novit enim manum meam; praeterea etiam nec fallendum est, nec mentiendum.
F. Hoc non ignoro praeceptis ipsius religionis quoque vetari.
B. Quid ergo praeceptori responderem, quum ipse negaret me ista scripsisse?
F. Rem eo deventuram non spero.
B. Nolo tua spe tantum subire periculum.
F. Vah! nimium timidus es; tu in vita nunquam prosperabis.
B. Tu autem, fortasse, ex adversa culpa laboras: iusto audacior es.
F. Scribe igitur tu quantum voles, ego ad ludendum me conferam.
B. Fac ut abeas; iam integram paginam descripsissem, nisi me interpellasses.
F. Interea tamen profecimus aliquid, dum Latine fabulabamur.
—
1. Assequor, 3, cutus sum (-quutus), sequor ad ..., consequor, insequor, prosequor, persequor, hoc est, si quis ante me procedit, quem ego praeterire volo, gressus meos incito, velocius quam ille incedo, et mox eum adtingo, tum eum assecutus sum. In nostro exemplo praeceptor velocius dictabat quam quod scriptor calamo excipere potuisset, ideo praeceptorum assequi non valuit.
2. Commentarium, i, hic loci libellus est, in quo notas, conceptus scriptos, ac. connotamus, in quo cogitata, observationes privatas describimus. Id quod evulgatur commentarium non dicitur. Sic libri commentarii C. I. Caesaris merae notae sunt privatae, non ad evulgandum scriptae. Scripta periodica Romani "acta diurna" seu diurnalia vocabant, unde Neo-Latini "giornale" et "journal" hodie quoque appellant, si ea scripta quotidie (lingua colloquiali dietim) prodeant. "Termini technici" pro aliis non exstant fing debent, sice, quae quater per annum eduntur, trimestralia; quae omni mense, menstrua; quae bis per mensem, semi-menstrua; quae septimis quibusvis diebus, septimanarium, vel septimanum, a sic porro.
ARGUMENTUM: Exemplum animi, ad gaudium aliis parandum semper proni.
Berthinus, Probus.
VENITNE pater tuus hodie ad nundinas?
P. Hodie solito maturius ad me venit, quum vix e lecto surrexeram.
B. Nihil ab eo petivisti?
P. Petivi, sane, pecuniam.
B. Numeravitne illico? [1]
P. Sine mora.
B. Quantum? obsecro.
P. Duos centusses.
B. Pape! [2] Centusses duos! Qui fit ut tibi tantum pecuniae committere non dubitet?
P. Quia novit me dispensatorem parcum [3] esse; quandoquidem ipsi ad tertuncium [4] semper rationem reddere soleo.
B. Sed fortasse aegre impetrasti.
P. Imo facillime, atque adeo cum gratia.
B. O mansuetum parentem!
P. Certe mitissimum.
B. Sed, ut ad rem, quid facies ista pecunia?
P. Emam varia necessaria.
B. Potesne mihi aliquid mutuo dare?
P. Possum, si egeas.
B. Nisi egerem, non peterem.
P. Quantum igitur vis accipere?
B. Sat parum, unum quadrantem tantum.
P. Multum non est, en nummum.
B. Gratias tibi! Egregio in me es animo.
P. Verus amicus is non est, qui amico indigenti tempore adesse [5] nolit, modo ipse habeat unde succurrere possit.
B. Amicus certus, ut in proverbio est, in re incerta cernitur. [6]
P. Quando reddes mutuum?
B. Quum pater meus primum in urbem venerit.
P. Quando eum venturum speras?
B. Ad nundinas proximas, nempe octavo Octobris. Fidem non fallam. [7]
—
1. Numero, 1, vi, tum, est res per numeros designare; item, numeros in ordine recitare; demum, ut hic, pecuniam illico, sine mora, exsolvere.
2. Exclamatio non credentis.
3. Parcus, a, am, est is, qui opes non profundit, sed caute expendit, providus, v. ut vulgo dicimus, est oeconomicus; parcus opponitur prodigo; qui iusto plus parcus est, avarus dicitur.
4. Teruncius, a, um, (scil. nummus), tres-duodecimae partes assis, v. una quarta assis; nummus minimus; res exilis, vix memoratu digna.
5. Adsum, adesse, adfui, sum ad manum, sum praesens, non absens; adesse alicui, semper subaudit ope, auxilio.
6. Proverbium ex Ennio, poeta Rño veterrimo, apud M. Tullium Ciceronem (De Officiis, XVII. 64).
7. Fidem fallere, promissis non stare, promittere aliquid, dein non facere.
ARGUMENTUM: Exemplum ad exercendum pueros in simplici collocutione, ut paulatim puritati linguae sese assusfaciant.
Paedagogas, Puer.
QUOTA hora es expergefactus [1] hoc mane?
Pu. Ante lucem, quota hora, nescio.
P. Quis te expergefecti?
Pu. Venit excitator hebdomadarius [2] cum lanterna sua, pulsavit acriter ostium cubiculi, quidam nostrum aperuit, excitator nostram lucernam accendit, elata voce inclamavit, quo facto, omnes experrecti sunt.
P. Narra mihi ordine [3] quid ex eo tempore usque ad finitum ientaculum egeris. Vos autem caeteri pueri auribus et animis diligenter attendite, ut quum vos quaesivero, eodem modo referre queatis.
Pu. Experrectus surrexi e lecto, tempestatem [4] visum fenestram petivi, siparium [5] sublevans; reversus, camisiam [6] exui, eam fulcro [7] suspendi, tum considens, tibialia, [8] mox braccas, dein calceos indui, atramentum [9] deprompsi ad poliendos calceos, quo facto, ad malluvium [10] accessi, quod in lavatrina, cubili nostro contigua est, fundum pelvis obturavi, [11] ex epistomiis aquam frigidam, tum calidam immisi, ut esset tepida, sumpto smegmate, [12] id in palmis [13] fricando spumam elicui, qua vultum illevi, [14] tum aqua spumam diligenter abiui, dein sumpto sabano, [15] vultum, aures, cervicem, guttur, brachiaque madida [16] extersi." [17] Deinde sumpsi setulam," [18] aperui pyxidem nitellae, [19] dentes perfricui, tum aqua os elui, ex phiala [20] dentifricium in setulam stillavi fragrans, gingivis firmitatem, ori saporem, halitui suavitatem afferens. His finitis, aquam, obturaculo revulso, iam sordidam et infectam exegi, pelvim lavi spongia et extersi, dein sumpto pectine crines pexui et setaceo concinnavi. Post haec subiiculam e dentali [21] sustuli, eam indui, focale [22] circumdedi collari rigido mundissimo, idque colligavi, tum colobium indui, connodavi a pectore, demum tunicam, setaceo versam, pulveribus excussis, indui, tandem mitrulam capiti imposui. Vix haec peregeram, quum tinnitu campanulae in sacellum, [23] ad preces matutinas persolvendas accersebamur. Post preces simul elata voce recitatas, brevi temporis intervallo in triclinium, quod vulgo refectorium vocamus, alio pulsu invitabamur. Hic mensis stratis, [24] quisque suo loco accubuimus. [25] Iam dapinatum [26] erat. Apposita erat puls [27] avenacea cum saccharo tuso floreque lactis condienda, ova tam pileata [28] quam frixa, solana [29] cocta inglupta, item frixa, ad lubitum, panis triticeus sectus, autopyrus, [30] urceoli [31] lactis, camellae floris lactis, patellae butyri, cyathi caffae, acetaria, salinaria, piper, cultri, fuscinulae cochleariaque, denique patinae singulos accubitus indicarunt. Fusis brevissimis precibus, accubtiimus, nec multum vociferati, ientaculo, locustarum [32] more, finem fecimus.
P. Nemone vobis ientantibus praeerat? Pu. Hypodidascalus, ut semper solet.
P. Quid ipse agebat interea?
Pu. Ipse interea per mediam aulam, librum in manibus gestans, ambulabat, interdum observatorem accedens, ut eum ad animadvertendum provocaret, non enim deerant, qui vel edendo garrire amarent.
P. Hactenus praestanter mihi satisfecisti; caetera post prandium narrabis, nisi interea aliquid necopinati intervenerit. Procedamus nunc in triclinium ad prandendum, ne Directori Clarissimo [33] in mora simus.
Pu. Modo audivi tinnitum.
P. Opportune venit.
—
1. Expergefacio, 3, feci, factum, aliquem e sommo excitare; pass. expergefio, fieri, factus sum; item, expergiscor, -rectus, idem atque expergefio, evigilo.
2. Excitator hebdomadarius, in alumniis, seu institutis, ubi studiosi con- vivunt (hinc coavictus, us), plerumque duo studiosi, "iunior," et "senior," vicibus alternis munere obeunt reliquos studiosos e somno excitandi, hyeme hora 6-ta, aestate autem 5-ta. Munus hoc singulis hebdomadibus durat, ideo vocantur "hebdomadarii." Utuntur autem "crepitaculo" ligneo, peculiari modo facto.
3. Ordine, potest dici ex ordine, in ordine, per ordinem.
4. Tempestas, atis, f., est conditio, status temporis, sudum, serenum, nubilum, pluviosum, nebulosum.
5. Siparium, i, est velum, quo fenestras obtegimus, sive nocte, sive contra solem.
6. Camisia, ae, est vestis laxa et sinuosa, nocturna, in qua dormimus. Hinc est vocabulum Gallicum, cum aspiratione: "chemise."
7. Fulcrum, 1, quatuor pedes, praesertim posteriores, lecti, ad caput dormientis.
8. Tibiale, is, n, vestes pedum; braccae, arum, vestis, qua crura et coxam tegimus; calceos, i. indumentum superius coriaceum super tibialia; ocrea, ae; hyeme, v. equitando, cothurni.
9. Atramentum, i, sutorium, melius putamus melanteriam, quod atramentum potissimum ad scribendum adhibemus, calceos autem melanteria "atramus" (vocabulum, ut verbum, a Classicis nunquam adhibitum, tamen bonum putamus).
10. Malluvium, i, (manus+lavo), est supellex domestica, quae pelvim sustinet, in qua faciem lavamus. Lavatrina, est pars domus, ubi lavacrum est. Hinc est etiam correptum "latrina" quae iam potissimum locum significat, ubi necessitatibus naturae consulitur.
11. Pelvis, is, f., vas, in quo manus lavamus. Obturare, est obstruere aperturam; id, quo obturamus, est obturaculum; epistomium est res, quam prorsum aut retrorsum vertimus, eaque cursum aquae (vini, v. alterius liquoris) aperimus v. claudimus.
12. Smegma (smigma) -atis, n., idem quod vulgo sapo, onis, m.
13. Palmus, i, poetis palma ae, est manus aperta; seu vola et digiti.
14. Illino, 3, levi, litam (in+li, 3, levi, litum, etiam linio, 4, vi, itum), est aliquid ungere pigmento, oleo, aqua, &c.
15. Sabanum, i, est tela crassior ad tergendum manus, faciem, quum nos lavimus.
16. Madidus, a, um, ex madeo, madui, madefacio, est id quod non est siccum, quod est aquosum; differt ab humido et ovido: humidus est aer, terra, charta, vestes; uvida est terra ubi stagna et paludes sunt; madidum, est id quod aquae intingitur, vel pluvia madefit.
17. Extergeo, 2, si, sum (tergeo,.si, sum), etiam tergo, ai, sum, maculam, scripturam, ac., manu, spongia, tela, sabano, delere, desiccare, oblitterare.
18. Seta, ae, pili suum, iuba et cauda equorum, pili quicunque asperiores; crassiores, e quibus fiunt setulae ad purgandos dentes, et setacei, ad verrendum vestes, atque scopae, ad verrendum domos.
19. Pyxis, idis, f., est vocabulum Graecum, unde est Germanorum Bûchse, ex quo Anglorum box, atque Slavorum pushca, est capsa, capsula, cistula, cistella, est receptaculum, seu vasculum, uti hic, in quo nitella, hoc est pulvis, ad purgandum dentes, et res eiusmodi exiguae continentur.
20. Phiala, ae, est lagenula, ampulla, ad servandum liquida. Dentifricium, i, est smegma liquidum, ad lavandum dentes. Fragrans, tis, est id quod fragrat (-ro, 1, vi, tum), seu odorem suavem spirat. Gingiva, ae, est ea pars oris, in qua dentes sunt infixi; halitus, us, autem est spiritus, spiramen, prasertim spiritus quem ex ore efflamus.
21. Dentale, is, n., est supellex, cui vestes appendimus.
22. Focale, is, n., pars indumenti, quam circum faucem (hinc est nomen, quasi faucale), seu collum, ligamus. Hodie merum ornamentum. Collare, is, n., est tela, potissimum alba, seu candida, amylo tincta, adeoque rigida, quam subucula adnodamus et collo circumdamus. Colobium, i, est indumentum, quo pectus, latera et tergum tegimus. Tunica, ae, est vestes virorum, qua corpus superius, una cum brachiis tegunt, et ideo manica est instructa. Mitrula, ae, demum est, quod vulgo etiam cappam appellamus, qua caput obtegit.
23. Sacellum, i, "est locus parvus Deo sacratus, cum ara," ut Gellius (VI., 12, 5) definit; "Sacella dicuntur loca Diis sacrata, sine tecto," ut Festus. Est autem e verbo sacer, cra, um; est templum parvum, praesertim in aedibus privatis, institutis, &c., nostra aetate.
24. Sterno, 3, stravi, stratum, mensam linteamine operire, tegere.
25. Veteres mensis accubuerunt ad+cumbo), nos assidemus (ad+sedeo, assedi, assessum).
26. Dapino, vi, tum, dapes, seu cibos, mensae apponere, mensam apparare, cibis, eduliis instruere.
27. Puls, pultis, f., pulmentum, polenta; avenaceus, a, um, quod est ex avena; saccharum, i, autem est succus cannarum crystallinus, quo caffam, et, in genere, res amaras condulcamus, seu dulces reddimus. Tusum, (ex tundo, 3, tutudi, tusum, contundo, confringo, comminuo) quod in exigua grana est confractum. Flos lactis, m., est superficies lactis, cremor. Condimus cibos, quum eis salem, piper, sinapim, acetum, zingiber, cinnamomum, embamma, aliaque elus generis addimus, ut saporem eis inferamus.
28. Ova, pileata, frixa, priora sunt ova cocta in putamine, quod ex parte avellitur quum ovum edimus, pars tamen, quasi pileus, remanet. Frixa autem ova ea vocamus, qua confringimus et in sirtaginem effundimus, et commiscemus, tum super ignem frigimus (frigo, 3, xi, ctum & frixum, torreo, asso).
29. Solanum, i, est nomen planta; Linnaeus "solanum tuberosum" vocat plantam, quam Galli et Germani "poma terrestria,". Angli "pateta" appellant, nos solana. Si gluma, seu pellis, deglubitur (glubo, 3, glupsi, ptum), sunt glupta, alioquin inglupta.
30. Autopyrus, i, est panis crudior, furfuratus, ater, secalinus; triticeus est albus, etiam siligneus.
31. Urceus, i, urceolus, i, camella, ae, sunt vascula; patella, ae, (patina patinula, orbicula) est vas figlinum, aut myrrhinum, quod in mensa cuique praeponitur, ut ex eo cibum sumat.
32. Locusta, ae, proprie, est cancer marinus, hic, est insectum (ex communi usu vocabuli, secundum Plinium, quod herbas et segetes solet devorare.
33. Apud Romanos, et post eos omnes qui Latine loquerentur, moris erat viros ac mulieres digniores semper cum laude memorare, talis titulus honoris est "Clarissimus," v. "Clar." "Cl."
* Monitum. Colloquia duo, lx, et lxi e novo scribenda iudicavimus, ut veram exhiberent imaginem tam vitae In Alu[?]is, et scholis veterioribus, tam, imprimis, ut vocabula, velut terminos technicos phrasesque solitas tradere possemus, quibus etiam nostra memoria praeceptores in scholis uti soluerunt. Praeceptores huius generationis, si in classe sua l. Latina uti vellent, quum ipsi sic docti non sint, vocabula phrasesque nescirent, atque si e proprio vernaculo vertere tentarent, in errores sine dubio inciderent. Caeterum, verba tam utilia hic inseruimus et notis illustravimus, ut ea omnes, etiam non praeceptores, cum voluptate discere et in vita practica adhibere possint. CORDERIUS opportunitatem haec docendi non perspexit. et multa sine fructu repetit, animadversiones religiosas, monitaque pia impertit, quae ad finem praefinitum parum facere nobis videbantur. — A. A.
ARGUMENTUM: Puer prosequitur narrationem, quam ante prandium occeparat.
Paedagogus, Puer.
UBI finivisti narrationem tuam ante prandium?
Pu. Quum narrationi meae de ientaculo finem imponere volebam, tu me interpellasti, praeceptor.
P. Prosequere, igitur, mi puer, et narra in ordine reliqua.
Pu. Sic igitur res apud nos procedit. Paucis minutis [1] ante octavam pueri cunctarum classium in aulam congregantur. Praefecti classium caeterique Magistri, qui ea hora docturi sunt, locum suum solitum occupant. Demum Director, aut summae classis Praefectus, suggestum [2] conscendit, preces recitantur, tum Nomenclator cuiusque clasiss, a suprema ad infimam, registrum recitat. Qui adest quisque respondet, " Adsum; " qui dees notatur. Si qid insoliti impendit, Director, aut vicarius, annuntiat, sin autem solitus ordo diei observandus est, surgimus omnes, quaeque classis coalescit, excedimus in ambitum, [3] classis quaelibet suum petit conclave. [4] Praeceptores, exigua mora interposita, nempe ut pueris, ad libros disponendos, pensa inspicienda, spatium concedatur, suas classes intrant. Ubi mos "schedatorum" viget, longius intervallum conceditur, ut schedatores in suos inquirere ac notare possint. Observator schedulio nomina " clamatorum," Nomenclator, nomina absentium, schedatores autem suas schedas Praeceptori praeponunt. Is, simul ac suggestum ascendit, diaria [5] expromit, ordinem dicendorum, nomina absentium consignat, si autem idem et Praefectus sit classis, res quoque disciplinarias disponit.
P. Haec ad amussim explicasti, Puer mi; laudem tibi negare non possum. Sociis pueris exemplum insigne praebuisti; sed adhuc superest, ut nobis ordinem explices praelectionum et institutionis, perinde ac responsionum ex parte discipulorum. Si hoc probe et accurate praestiteris, praemio te donabo.
Pu. Gratias tibi habeo, Praeceptor optime, facere conabor, ut tam laude tua, quam praemio, saltem ex parte, dignum me praestem.
P. Hoc cum summa fiducia exspecto, et tam ego, quam socii tui et condiscipuli, animo intenti te audiemus. Procede.
Pu. Primam igitur horam hoc mane linguae Latinae impendimus, Clmo Mgtro. Felice Figulo [6] in cathedra. Is perlustratis [7] schedis, provocavit [8] me, nescio quo pacto, nam nota mihi "2" erat, quod "praeclarum" indicat; "1," "eminens," "3" "bonum;" "4," "sufficiens," seu sat-bonum; "5," "secundam," seu malum valet; "6" autem "tertiam," seu nihil significat, quod est pessimum. Decem disticha erant nobis memoriae mandanda, initium Libri IV-ti Dionysii Catonis. Viginti versiculos hos ego unico lapsu recitavi, alioquin "eminens" fuissem. Tum Mgr. "Recita," inquit, "distichum octavum denuo; non penitus apprehenderam; repete illa verba." Ego protinus sic recitavi:
"Verbera quum tuleris discens aliquando magistri,
Fer patris imperium, quum verbis exit in iram".
"Praestanter!" inquit
Mgtr., "nunc analyza [9] versum primum, ut te sensum penitus intelllgere comperiar." Analysin ego sic institui: "Verbera, est nomen substantivum."
Mgtr.: "Cuius declinationis?" Ego: "Tertim."
Mgtr.: "Quare?"
E. "Quia casus patrius [10] eius exit in is, hoc est, verber, verberis."
M. "Cuius est generis?"
E. "Est generis neutrius." [11]
M. "Per quam regulam 'QUAE MARIBVS?' [12]
E.: "Per exceptionem regulae: [13]
Er maribus dona. Laver hoc cum tubere poscit.
Uber, iter, spinther, laser, cicer, atque papaver,
Ver, siser atque piper cum verbere necte cadaver!
M. "Optime! In quo casu est verbera?"
E.: "In accusativo plurali."
M. "Quare?"
E. "Quia est obiectum directum verbi activi et transitivi tuleris."
M. "Unde est terminatio a eius substantivi?"
E. " Cuncta neutra in a exeunt in tribus casibus, nominandi, accusandi et vocandi."
M.: "Quae pars orationis est quum?"
E.: "Est particula coniunctiva, seu coniunctio."
M.: "Regitne quidquam?"
E.: "Regit tam Indicativum, quam Coniunctivum?"
M.: "Explica ulterius."
E.: "Particula quum Modum Indicativum regit, quum tempus actionis indicat, Coniunctivum, si eius conditionem; sic: Quum in schola sum, disco, verbum sum in Indicativo est; quum res ita sit, credo, est in Coniunctivo."
M.: "Recte dictum. Eccur scribimus hanc particulam per qu, non ut multi alii per c?"
E.: "Romanis ipsis in dubio erat, et utroque modo scribebatur; nos tamen discrimen inter duo statuere volumus, quod studiosis multum iuvat."
M.: "Explica sis nunc vocabulum tuleris."
E.: "Tuleris est verbum anomalum activum et transitivum, Coniugationis, seu Declinationis tertiae, e tribus vocabulis confictum. vidl., fero- ferre- tuli- latum- Est autem in persona 2-da singulari, temporis Futuri Exacti, Modi Indicativi; est praedicatum sententiae, subiectum sui. — Et sic deinceps, exposui participia, gerundiva et gerundia, adverbia, flexi aliquot nomina substantiva cum adiectivis, verba cum pronominibus personalibus declinavi, mox ad tabulam accersitus numeralia exercendo addidi, subtraxi, multiplicavi et divisi, donec Mgtr. ex omni parte contentus, non mediocri laude me in scabellum remisit. — Tum pauca ex uno alterove "notatorum" percontatus, unum perquam imparatum reperit, quem verbis sat acerbis reprehendit, nec puer a lacrymis sibi temperare poterat. Demum Mgtr. novum pensum explicuit, quaedam valde docta et iucunda interposuit, exercitia scribenda, vocabula versusque memoriae committenda assignavit, atque spatium unius horae tam celeriter nobis e1abi videbatur, ut quum sonitus tintinnabuli audiretur, vix propriis auribus fidem haberemus."
P. Puer mi, narratio tua praeclara fidem et exspectationem meam longe stiperat. Qui imparatus eventus diei cum tanta fide tamque accurate probaque Latinitate enarrare valet, tam ex meo, quam sociorum iudicio, dignissimus est qui praemio honestetur. En librum elegantissimum, Historiam Romanorum, hic autem centussis esto corollarium. [14]
—
1. Minutum, i, nn. subst., ex minuo,3 ui, utum, facio minus; tempus minutum, deminutum; Romanis hoc sensu ignotum, ii enim momentam, (quasi movimentum), v. punctum temporis, dixerunt. Astronomi sequioris aevi diviserunt tempus in horas, has autem in minuta 6o, quum autem haec iterum in 6o minutiora puncta divisissent, ea minuta prima, hac autem minuta secunda appellarunt.
2. Suggestum, i, (etiam suggestus, us), ex sub+gero, locus editus, elevatus, pulpitum.
3. Ambitus, us, circuitus, fauces, via in domo, quae ad ianuas circumducit.
4. Conclave, is, n., proprie, duo aut plura cubilia sic iuncta, ut una clavi claudi et reserari queant; latiori sensu quodcunque cubile amplum et largum.
5. Diarium. i, est liber diurnus: id quod auotidie scribitur, notatur. Expromo, 3 psi, ptum, produco, e loco, ubi aliquid abditum et sepositum est, profero, effero.
6. Figulus, i, est opifex, qui vasa culinaria, uti ollas, cacabos, urceos, culignas, lances, pateras, paropsides, ac. ex argilla fingit, aptat.
7. Perlustro, 1, vi, tum, intueri, inspicere, recensere.
8. Evocare, in medium vocare, citare.
9. In scholis dicimus: analyza, in imperativo, seu ive.
10. Grammatici veteres sic vocarunt Genitivum.
11. Ut iam monuimus antea, Grammatici Rñi "neutri" dicunt, nos in scholis neutrius, malumus.
12. "Quaemaribus"est summa carminum memoralium Clmi ac Rever. quondam EMMANUELIS ALVARI, Sacerdotis Societatis Iesu, Lusitani, quibus omnes regulas et principia generum nominum substantivorum linguae Latinae comprehenderat. Quum autem libellus a verbis "Quae maribus solum tribuuntur, mascula sunto," incipiat, eum uno vocabuio "Quaemaribus" appellari usuvenit, eratque pars omnis grammaticae Latinae in toto orbe, et est adhuc apud plures gentes.
13. Regula supralaudati "Quaemaribus," de nominibus in er, Tertiae Declinationis, quam omnes studiosi totius orbis superiorum generationum memoria tenuerunt, et nos ex memoria recitamus.
14. Corollarium, i, est ex corolla, a, quasi coronula, corona minor, hinc pecunia, ad emendum flores, ad nectendum coronam; pecunia gratuita; donum, munus, munusculum.
*Nota. Colloquium istud quoque novum est, quod Corderianum iterum adeo erat rebus theologicis refertum, ut non adeo sermonem Latinum, quam meditationes asceticas docere videretur. Satius esse iudicavimus paucis Geographiam attingere, et simul eadem opera debitum nostrum animi grati erga Cl. Drem. Med. C. Mace, ex cuius humanitate exemplar Corderii nacti fueramus, saltem ex modica parte rependere. Is enim vir egregius omnis est principium inculcando, Latinitatem cum scientiis et artibus sic coniungi oportere, ut ipsa sit earum vehiculum, hoc est, Geographiam; Mathesin, Physicam, Chemiam, Historiam Naturalem, ac. Latine tradi oportere. Esto igitur Colloquium istud iliustratiuncula eius principii, atque indicio illis, qui fortasse quondam eidem rei penitiorem operam impendere velint.
ARGUMENTUM: Magister linguae Latinae, Praefectus classis Rhetorum, ex itinere per totam Europam redux, pueris auscultantibus, et interdum quaestiones ponentibus, eventus itineris narrat.
Magister, Discipuli.
ABITURO mihi, pueri, "felix iter," atque felicem reditum precati estis. En, iterum in medio vestrum sum, incolumis, sanus et vegetus, [1] sint Deo laudes. Si nunc attenti et morigeri [2] auscultabitis, [3] narrabo quaedam ex itinere meo, nec aliud pensum a vobis exigam, nisi ut nomina gentium, locorum atque vehiculorum quae memorabo, litteris consignetis, et rogati referre sciatis. Placetne?
Pueri omnes: Valde placet, Mgtr. bone; procede sis, intentissimi auscultabimus.
Mgtr. Notum vobis est, anno superiore, quum hinc profectus eram, ferioviam ramalem [4] Austro-Centralem, [5] quae nunc stationem nostro fundo contiguam habet, nondum absolutam fuisse, adeoque, more patrum, carruca [6] hinc discessisse. Lausonii [7] parum sum moratus, quod regionem circum lacum Lemanum probe exploratam habueram. Hinc nulla mora digressus, Genevam properavi, illinc autem Aquas Sextias, [8] in Sabaudia, partim ut virtutem salubarrimam thermarum experirer partim autem ut celeberrimo ibidem viro, Clmo. C. Mace, Dri. Med., [9] officia honoris praestarem. Famam eius viri partim ex Praecone Latino, partim autem e libello suo, "L'Utilité des Etudes Graeco-Latines," didiceram. [10] Illinc Marsiliam [11] properavi, ut navim conscendens Barcinonem, [12] in Catalaunia, parte Hispaniae, urbem, terram et gentem, mihi plane ignotam, visitarem.
Puer aliquis. Indulge Mgtr. ut te interpellem. De Hispania tam multa tamque pulchra in historia narrantur, veluti de Numantia, [13] de Scipione, de Hasdrubale et Hannibale, item de Saracenis, de Imperio Hispanico per colonias in orbe Novo, et in insulis dissitissimis. Estne adhuc gens Hispanica tam nobilis, tam fortis, tantaque potestate?
Mgtr. Nequaquam, puer mi; gloria, fortitudo, imparium, opulentia Hispanorum in praeteritis est; Hispania fuit; aetate nostra gens Hispanica nec arte nec Marte, nec industria, nec commercio valet; sola prisca gloria superbit. [14] Attamen paeninsulam Ibericam, ut Graeci vocant, non soli Hispani incolunt. Iberia trium gentium est patria: Cantabrorum, Castellanorum atque Catalaunorum. [15] Industria, artibus, navigatione et mercatura Catalauni eminent. Horum urbes sunt Barcino, Tarraco, Dertosa, et Gerunda.
Puer alter. Nonne, Mgtr., poeta Martialis in ea circiter parte natus est?
Mgtr. Memoria tua non multum te fallit; nam M. Valerius Martialis (mortuus 102 P. Ch.) in Hispania Tarraconensi natus est, in oppido Bilbili, quod nunc Calatayud Viecha (Hispanis Vieja, seu vetus) appellatur. Sed quis vestrum suggeret mihi nomen altarius cuiusdam Auctoris Romani in Hispania nati?
Puer aliquis: Terentius!
Mgtr. quae sunt reliqua nomina Terentii? Pueri alii: Publius Terentius Afer.
Mgtr. Itaque, si Afer, [16] potuitne esse Hispanus? Alius puer: Seneca!
Mgtr. Uter: duo fuerunt: pater et filius.
Idem puer: Tunc uterque: Marcus Annaeus, et Lucius Annaeus Seneca.
Mgtr. Optime est. Philosophus igitur L. Annaeus Seneca Cordubae, [17] in Hispania Baetica natus est, quae nunc Andalucia, seu Vandalitia appellatur. Est fortasse pulcherrima provincia Hispaniae, ubi urbes celeberrimae florent, veluti Malaca, Granata, Hispalis, [18] Calpae, ad fretum Herculeum, seu Gaditanum, quod Europam ab Africa seiungit, oceanum autem Atlanticum et mare Mediterrineum coniungit, ac, denique Gades, portus celeberrimus. At ego aliam viam secutus sum, ut Septemtrionem peterem, et antiquas urbes Castilice, Extremaedurae, [19] et Aragoniae viserem. Corduba, ad Baetim, [20] igitur relicta, per ferroviam iter versus Septemtrionem flexi. Iam hoc itinere expertus sum Hispanos nihil urgere; tractus enim rari sunt, semel v. bis per diem, nec magna celeritate feruntur, subsistunt ubi lubet, etiam praeter stationes, si quis conscendere aut descendere cupiat. Cietra, veterata, et ad antiquam normam sunt, perinde ac carri qui utique secundum classes sint partiti, ne divites et pauperes, proceres et plebeii se misceant. Planitiem cursu tardiusculo traiecimus, tum radices collium secuti sumus, demum in finibus Extremis Durii, montes attigimus. Hic ad flumen Anam [21] est Pax Augusta, urbs antiqua, numero incolarum circiter 25.000 (viginti quinque millium). Paucos dies hic degi, [22] visi quae visu digna arbitrabar, quo peracto, iter ad Septemtrionem ingressus sum. Civitas proxima, quam iam pridem conspicere optabam, erat Salmantica, [23] quam longo itinere post superatos montes Toletanos, post transversas planities, quas flumen Tagus irrigat, pluraque iuga montium, quae Hispani serras, [24] ab acuminibus verticum vocant, attigi.
Puer aliquis. Dic Mgtr., obsecro, qua linqua es locutus cum Hispanis? Certe ego nunquam audivi Hispanos linguarum esse gnaros. Anne tu peritus es linguae Hispinicae?
Mgtr. Linguam Hispanicam non calleo, [25] tametsi scripta eorum satis commode legere possim. Verum ego, quoad eius fieri poterat, quando mihi cum doctioribus versari contigit, semper Latine loquebar, cum indoctis autem more surdomutorum, [26] per signa.
P. Callentne Hispani Latine?
Mgtr. Pro [27] dolor (fere dixerim pro pudor), admodum parum. Offenderam [28] aliquot sacerdotes et monachos, [29] qui utcumque [30] callebant, aliqui aures arrexerunt, [31] stupefacti me contuentes, e civibus autem laicis [32] neminem reperi qui me intellexisset, aliqui me Russice, Anglice, aut Turcice eos allocutum fuisse rati.
Puer: Prosapia [33] Romanorum!
Mgtr. Ea re, profecto, superbiunt. Attamen ego meliora spero. Salmantica relicta, Toletum [34] sum profectus. Eo itinere conveni aliquot viros, qui post bellum Hispanico-Americanum profligatum, [35] quasi e sopore [36] suscitati, sapere mihi videbantur. Opinio satis vulgata est Hispaniam in cultura peregrina salutem quaerere oportere, esseque necesse, ut iuventus Hispanica partim in Gallia, partim in Germania, Austria-Hungaria Anglia atque in America educanda esset, quo fieret, ut iuvenes reduces, patriae suae novam vitam instillarent. Supererit tunc ut ingenium gentis Romanum refoveant, linguam Latinam litteras Romanas, exempla virtutum Romanorum recolant, vires intendant, ut agri, ut metalla, [37] ut opificina, [38] ut navigitio, mercatura, artes et industria, scientiae et litterae efflorescant, tum fiet ut Hispania, donis naturae affluens, ad locum priscae suae dignitatis evehatur.
Puer: Suntne pueri Hispanici nobis meliores? sciuntne Latine plus quam nos?
Mgtr. Pueri nusquam sunt boni, semper et ubique petulantes, [39] inepti et non nauci sunt. Attamen pueri Hispanici vos Latinitate non aequant. Alias de itinere meo plus dicam.
—
1. Vegetus, a, um, id quod veget, quod est firmum, alacre, vivax.
2. Moriger, a, am, is qui mores bonos gerit, bene moratus.
3. Ausculto, 1, vi, tum, aures prabeo, auribus sum attentus.
4. Ferrrovia ramalis. Ferroviam vocamus plagam, longuriis chalybeis stratam, qua nostris temporibus ordo carrorum, seu tractus, e carris impedimentariis, tabellariis, vectoriis, sessilibus, fumatoriis, lecticariis atque dapinaris simul copulatis coalescens, singulis aut geminis cietris vectatur. Tractus sunt locales, qui in vicinis locis versantur; perviales, qui ad ultimam usque metam tendunt; expediti qui ad certum locum tendunt, personarum, onerarii, rerum. Carri impedimentarii, seu bastagarii, sarcinas viatorum, seu vidulos, cistas, &c. vectorum complectuntur; tabellarii, tabellatum, seu litteras aliaque missilia, vehunt; vectorii, homines viatores; sessiles, ubi subsellia commodiora; fumatorii, ubi qui fumigare velint sedent; lecticarii, in quibus dormitur; dapinarii, in quibus viatores se pascunt. — Ramalis est plaga secundaria, velut ramus arboris, quae, se a trunco ad latus alterutrum divertit.
5. Austro-Centralis, est nomen fictum. Huiusmodi nominibus solent plagae designari, prout ad centrum, seu medium, regni, aut illinc Orientem, Meridem, v. quamlibet aliam coeli plagam versus se extendit.
6. Carruca, ae, vocabulum Romanum, cuius locum legitimum ex inscitia vulgi "Omnibus" et "dilizans" (Gallis "diligence") usurpat.
7. Lausanne, urbs Helvetia. Institutum enim Corderianum in Helvetia fingitur esse. Lacus Lemanus, ad Genevam.
8. Aquae Sextiae, Gallis Aix-les-Bains, thermae in Sabaudia, vulgo Savoia, notissimae; thermas autem vocamus aquas calidas naturales, seu balneum, i, balnea, orum, balneae, arum, aquae ad se lavandum publicae.
9. Dr. Med., apud gentes Anglicas M. D., ordine iniquo, titulus scholasticus, Doctor Medicinae, seu praeceptor artis medicae, ut Dr. Ph. = Docto Philosophiae; apud Anglos etiam inverse, Ph.D., quod ordini Latino ad versatur; Dr. SS. Th.= Doctor Sacrosanctae Theologiae, apud Anglos: D. D.. quod Latinum non est (volunt significare Doctor Divinitatis); Dr. I., atque Dr. I.U.=Doctor Iuris Utriusque (hoc est: Civilis et Canonici); apud Anglos LL. D., quo indicare volunt "Legum Doctor," sed perperam, id enim quod docetur non Lex sed ius vocatur. Tituli his minores, apud Anglos in infinitum aucti et multiplicati, veluti B. A., M. A., B. Sc., &c.,= Baccalaureus Artium; Magister Artium; Baccalaureus Scientiarum, &., sunt nihil. Ex imperitia Latinitatis etiam in usum venit mulieres "Doctores" appellare, quod grammaticae repugnat. Titulus hic Romanis erat ignotus, qui peritos artis medicae Medicos, mulieres autem Medicas appellarunt; hae igitur Doctrices Medicae sunt vocandae.
10. Opus praeclarum Dris C. MACE, de "Utilitate Litterarum GraecoLatinarum" argumenta fere omnia complectitur, quae studium linguarum Latinae et Grace scientiarum cupidis commendare possint. Temporibus nostris ob restaurandam l. Lñam Dre. C. Macé haud quisquam plus dimicavit.
11. Marsellles, in Gallia.
12. Barcelona, urbs et portus Hispaniae Catalaunicae.
13. Urbs quondam in Hispania Tarraconensi munitissima, quam Scipio Africanus Minor obsidione everterat; hodie Garray. Hasdrubal, is, et Hannibal, is (etiam Asdrubal et Annibal, minus recte) notissiml Imperatores, seu belliduces, Carthaginiensium (Poenorum).
14. Hispania, regnum quondam potentissimum, auctoritatem per maria longe lateque extenderat, Americam non modo repererat, sed et sibi subegit et coloniis replevit. Coloniae hae in America Australi, in Mexico, et in America Mediana, excusso imperio Hispanorum, proprias Respublicas sibi condiderunt, ex ultimis vero, per Populum Americanum expulsi, Hispani demptis paucis insulis, sedibusque in Africa, omnino extorres facti sunt. Haec non animo inimico memoramus, sed ut doctrinam proponimus, unde studiosi rerum mundanarum intelligerent magnitudinem gentium, ut singulorum hominum, virtute ac fortitudine niti. Hispania iis temporibus Latina fuit, hodie non est. Etiam sacerdotes hodie raros esse accepimus, qui Latinitatem calleant. Quum Hispani ad Latintatem reverterint, artes pacis, natale solum, coluerint, confidimus gentem tam praeclaram, regnum tam pulchrum, ad priscam suam dignitatem assurrecturum.
15. Cantaber, bri, Vascones, in Cantabria, seu Biscaia, gens, ut putatur, Turanicae originis, fortis et bellicosa. Castellanus, i, incolae Castiliae, seu Hispaniae Medianae, Hispani proprie dicti. Catalaunus. i, populus vetustus, Latinitate inter omnes Romanis proximus, ingenio, industria atque habilitate reliquos antecellens. Lingua sonora a Castellanis differunt, perinde ac moribus, sed Castellanis invisi, a quibus graviter premuntur, hinc dissidia ac tumultus fereque perpetua rerum domesticarum perturbatio. Urbes: Barcino, onis, Tarraco, onis, (Tarragona, Tortosa, atque Gerona).
16. Afer, afra, afrum, adi. nominis Africa, territorium Carthaginiensium, latiori sensu tota continens Africana.
17. Cordova; Hispania Baetica, Vandalitia et partes Granatae.
18. Servilla; Calpae, Gibraltar (nomen Arabicum); Gaditanus, a, um, ex Gades, ium, Cadiz; fretum, i, mare angustum, quod duas continentes seiungit; aliae aquae angustae.
19. Extrema, fluminis Durii, Estremadura, flumen Duero.
20. Baetis, is, flumen Quadalquivir.
21. Ana, ae, est flumen Guadiana; Pax-Augusta. Badajoz, v. Bajadoz, seu Pach (pax) Ados (August).
22. Dego, 2, degi, (de+ago) tempus agere, morari, alicubi versari.
23. Salamanca, urbs Hispaniae celeberrima.
24. Serra, ae, est instrumentum chalybeum fabrile, exiguis dentibus acutissimis asperum, ad ligna vel etiam metalla, secandum, serrandum. Hinc iuga montium, quae e longinquo speciem serrae pra se ferunt, serras, seu sierra (Sierra Leone, Sierra Nevada, h. e., serra leonina, serra nivata, nivibus tecta) ab Hispanis appellantur.
25. Calleo,= sum callens, callidus, gnarus, peritus, scitus, dexter, expertus alicuius rel. "Calleo Latine" = scio Latine.
26. Surdo-mutus (surdus, a, um, mutus, a, um) est is, qui nec audit, nec loqui valet.
27. Germani proh scribunt, quod non probamus, quandoquidem h est littera, non signum, adeoque enuntianda esset, et quidem cum emphasi.
28. Offendo, 3, di, sum (ex ob+fendo), se alicui rel impingere, illidere (hinc, iniuriam inferre), occurrere alicui, reperire aliquem, quem quaerimus; aliquem domi offendo == invenio aliquem, v. reperio aliquem domi suae.
29. Monachus, i, vocabulum Ecclesiasticum, significat solitarios, seu viros, qui in claustris vitam in communitate secundum praecepta praestituta agunt.
30. Utcunque, = quomodocunque, nec bene, nec male.
31. Arrigo, 3, rrexi, ctum (ad+rego, ut erigo), vocabulum rarum, ut Aeneidis Libro 1., v. 156: "arrectisque auribus adstant."
32. Laicus, i, voc. Eccl., e Graeco, est is, qui non est clericus, seu sacerdos.
33, Genus, stirps, generatio.
34. Toletum, i, Toledo, urbs Hispaniae.
35. Profligo, 1, vi, tum, concutio, quasso, deiicio, excutio, ad finem perduco. 36. Sopor, is, m., est somnum leve.
37. Metallum, i, est caverna in terra, ex qua metalla, veluti aurum, argentum, ferrum, cuprum, stannum, &c., eruunt.
38. Opificina, ae, est antiquior forma vocabuli officina; priore significare volumus loca ubi fabri laborant, posteriore autem loca, ubi scriba, typoscriptores, officiis funguntur.
39. Petulans, tis, (peto, petulcus), is qui petit, impetit, assilit, qui est procax, lascivus, perfrictae frontis, insolens, pervicax. Non nauci quasi nec nauci, seu nec hili (nihili), nec flocci, nullius valoris sunt.
ARGUMENTUM: Observator fruitur colloquio cum puero probo et experti omnis malitiae.
Observator, Puer.
Tu nunquam studes: quando eris doctus?
P. Id, Deo iuvante, fiet progressu temporis.
O. Recte dicis, interim tamen laborandum tibi erit.
P. Atqui ego non sum arator.
O. Etiam rides? — quasi laborare idem sit quod arare.
P. Scio idem non esse.
O. Cur ergo sic respondisti? An hoc non idem est ac ridere?
P. Etiamsi esset; ridere nihil mali est, quum sit a natura omnibus insitum.
O. Pergin' tu nugas dicere?
P. Quod dixi, verum est, verum autem dicere non est nugari; cur me immerito reprehendis?
O. Iure te arguo.
P. Quo iure?
O. Hoc quod te non ignorare scio ridere pro irridere usurpari, te tamen sic accepisse, ac si ego de communi risu fuissem locutus.
P. Quid mali patro, si causam meam defendo?
O. Pergis igitur esse pertinax? Tibi dico, serio notaberis.
P. Iam, mi Martine, tu indignari incipis.
O. Vixdum; attamen auctoritas officii mei sic postulat.
P. At nunc audi, quaeso.
O. Quid audiam? tuas nugas?
P. Audi, inquam, ego mentiri non soleo.
O. Dic ergo quod velis, breviter, est enim mihi negotium alibi.
P. In primis, quum tu me admonebas, otiosus non fui.
O. Quid ergo? Quum nihil faceres, annon otiosus eras?
P. Non eram, pace tua dixerim.
O. Quomodo hoc esse potest?
P. Explicabo, etiamsi tu hoc melius intelligas quam ego. Quamquam ego nihil agere videbar, cogitabam tamen aliquid boni.
O. Declara istud mihi.
P. Quum tu versus paras, saepe diu meditaris, quasi sis otiosus. quamvis minus otiosus sis nunquam.
O. Pro ista aetate tua nimis acutus es. Etiamsi tecum, ut ais, otiosus non eras, tamen qui te viderunt, possent aliter iudicare.
P. At ego solus eram.
O. Verum est, sed potuissent aliqui intervenire. Denique, culpam non fateberis?
P. Si qua fuerit culpa, in eo fuit, quod primo aspectu tibi in otio esse videbar, re tamen vera non fui.
O. In eo nihil requiro, sed quid de irrisione respondes?
P. Certe animo irridendi nihil dixi.
O. Quo igitur?
P. Iocabar, crede mihi.
O. Quorsum?
P. Ut paucis verbis fabulando, aliquid abs te discerem.
O. Is ego non sum a quo multa doceri queas.
P. Imo tecum versatus, iam saepe haud parum boni a te didici.
O. Quid tandem vis concludere?
P. Ut mihi ignoscas, quando, ut vides, malo animo nihil peccavi, quod equidem sciam.
O. Bene est, ignosco, quia mihi apertus et candidus videris, neque te unquam mendacem compertus sum.
P. Ago tibi gratias, Martine, optime.
ARGUMENTUM: Distantiam locorum amicitias non semper dissolvere.
Nicolaus, Otho.
ERGONE abis in patriam?
O. Cogor abire, nempe a patre accersitus.
N. Nunquamne es reversurus?
O. Vix spero.
N. Quando proficisceris?
O. Iam crastino die, si cuncta e sententia succedunt.
N. Siccine me igitur relinques?
O. Sic fata volunt.
N. O me miserum! Ubi et quando amicum talem reperiam? ubi talem studiorum socium?
O. Ne doleas; esto animo bono; qui nos amicitia iunxerat.
alium, me longe meliorem, tibi dabit.
N. De Providentia non despero, sed de bona mea fortuna dubito.
O. Si sapis, talia te non angunt. Priusquam nos amicitia iunxerat, tu prosperasti, quin me novisses, idem experieris quum fatis separati ac seiuncti fuerimus. Praeterea, nec separatione hac corporea identidem et amicitia nostra interitura est; quin potius per absentiam magis crescet, atque corpore absentes, animo magis praesentes erimus. Quid epistolae, quas ultro citroque, [1] dabimus? — quantum solatii, quantam vim has arbitraris nobis vicissim collaturas? Quid quod mutuo illo desiderio amor ipse noster fiet et iucundior et fructuosior?
N. Verissima sunt quae mones, verumtamen dolor meus, qui me interim affliget, nec tolletur, nec lenietur.
O. Fac, ut viro dignum est; mollities anilis [2] ridicula est.
N. Recte mones. Viros dedecet anuum more ob res, quae fortiter tolerandae sunt, contristari et lamentari.
O. Praeterea nec funus [3] agimus. Nulla societas humana aeterna est. Parentes liberis, uxores maritis, amici amicis aliquando ultimum vale dicunt. Nihil humani est aeternum. Nec bona nec mala in aeternum durant. Nemo sapiens dicendus est, qui rebus mutabilibus ac perituris sic se dedit, ut ab illis, nisi cum summo dolore, divelli ac separari non sinat. Mitte [4] moerorem anilem et ridiculum; veni in coenaculum, sermocinemur de rebus nostris quotidianis, sumamus coenam tristitiam autem da vento.
N. Verba loqueris sapientiae plena. Faciam ut divortium [5] modo feram sapiente digno.
—
1. Ultro citroque, ex illa et ex hac parte, ex utraque parte, illinc et hinc, mutue, reciproce.
2. Anilis, e, adi. e substantivo anus, us, mulier senex, vetula, vetuscula edentula (quae dentes non habet); potissimum per contemptum et derisionem dicimus, aliquando tamen serio ac per honorem. — Ridiculus, a, um, quod risum movet.
3. Funus, eris, n., est actus mortuos sepeliendi; sepultura.
4. Mitto, 3, si, ssum, dimitto, relinquo, linquo, desero, abigo, dispello, abllcio. Moeror, oris, m., moestitia, dolor ob eventum quemdam funestum; luctus, tristitia.
5. Divortium, i, sese ab una re ad aliam divertere, separari a re una, seque ad alteram vertere; separatio, diversio, aversio.
ARGUMENTUM: Exemplum hic statuitur amici fidi ad consilium impertiendum.
Messor, Vallensis.
NON meministi praeceptorem nos tam saepe monere solitum de fugiendis pravis sodalibus?
V. Profecto bene memini.
M. Subinde tamen satis negligenter pares [1] monitis eius.
V. In quo videor tibi ea negligere?
M. Dicam tibi, si modo attente audias.
V. Dic, obsecro, palam, audiam attentissime.
M. Nunquam tibi cavere vis ab illo impostore. [2]
V. Cur mihi caveam?
M. Ne illius contagione [3] depraveris. Nosti enim eum pessimum esse.
V. Atque ego eum non mea culpa sequor: ipse ad me undique accurrit.
M. Nimirum quia novit te habere quod des, et dare saepe ac libenter.
V. Quid ergo mihi ad faciendum suades?
M. Dic ei semel, sed serio: 'Quid vis amice? cur me ubique sequeris? Omnes clamitant te pravum esse, et ideo nemo tuus sodalis esse vult. Proinde relinque me posthac, quaeso, ne tua causa vapulem.' [4]
V. Quid si obloquatur et redarguat?
M. Abrumpe illi sermonem, teque illi subito subducas.
V. Ago tibi gratias, quod me tam fideliter monueris.
—
1. Pareo, 2, ui, itum, (ad pareo, dispareo, compareo), in conspectum venire, visibile esse, se ostendere, ad vocem venire, dicto audientem esse, obedire, obsequi, se submittere.
2. Impostor, oris; seu impositor, est is, qui aliquid falsi et fucati alteri ad credendum imponit; deceptor, fraus.
3. Contagio, onis, (contages, is, f.; Lucr., contagium, ii, poeticum, conta men, inis, n.), con+tango, in tactum, in contactum venire cum aliquo; se cum alio, sive mundo sive immundo, vicissim, tangere; e tactu eiusmodi aliquid impuri sibi contrahere, se per contactum inquinare, inficere; inquinatio, infectio. — Depravo, vi, tum, ex pravus, a, am, quod non est rectum, quod est curvum, a recto aversum, incurvum, perversum; adeoque: ne e recto pravus, curvus, deversus, detortus, perversus fias.
4. Vapulo, 1, vi, tum, poenam accipere, ferre, pati.
(* Ex parte refectum.)
ARGUMENTUM: Puero, intellectu et ingenio tardiori, amicus consilia impertit, quo fit, ut in studiis alacrior efficiatur.
Gabinias. Hortensius.
VISNE in ista ignorantia perseverare?
H. Deus avertat.
G. Quid igitur facies?
H. Da mihi super hac re consilium, quaeso.
G. Admodum difficile est meris consiliis, quae nihil nisi verba sunt, te ad studia efficaciora perducere. Attamen, etiamsi miro ingenio non polleas, persuasum mihi est fieri posse, ut industria suppleat id, quod natura tibi negivit.
H. Mira narras. Iam ego, quum viderem alios cunctas studiorum difficultates exiguo labore superare, adeo omnem mei fiduciam amisi, ut me studiis meis omnino imparem iudicarem.
G. Non est cur desperes. Voluntas firma, et sedula diligentia plus valent, et plus proficiunt, quam merum ingenium. Si ergo proficere vis, cura ut in schola mentem tuam omnino in praeceptorem defigas, nec quidquam aliud praeter sua verba animadvertas. Si quid non capias, eum protinus interpelles sine metu, eo enim non offenditur, potius placet ei, et sic rem tibi explicabit, ut nullo modo errare possis. Extra scholam autem tum ego tum alii ex amicis idipsum libenter praestamus, ita ut nunquam in scholam imparatum ire tibi necesse sit. Si quid alii intra quadrantem horae discunt, tu eidem, si necesse sit, dimidiam horam impendas.
H. O quam salutare et utile est quod mones, neque tam arduum, ut facere non possim. Modo tempus mihi extra scholam non deficiat.
G. De ea re angi noli. Ubi voluntas est, tempus nunquam deficit. Nemo se otio deficiente excusat, nisi qui rem non vult. Omnes edunt, bibunt, dormiunt, ambulant, amicos visitant, funera, theatra, coetus, et sic porro, adeunt; otium semper et ad omnia suppetit quum quis vult, ad nihil suppetit quum non vult. Homo autem, praesertim indolens [1] et deses, non facile vult id quod molestum et incommodum videtur, vult autem, quod voluptatem pollicetur. Tu modo disce incommoda et molesta impetere, [2] dein debellare, nec dubites quin commoda et amoena opportune te sua sponte assequentur.
H. Sapientia tua me miro modo delectat, et ego, crede mihi, omnis [3] ero ut consilium tuum ad amussim sequar. Otium nesciam, labores, etiam maxime arduos, non modo non fugiam, sed etiam quaeram; ut ludant et ineptiant alii, ego studia aggrediar, ero attentissimus, quum anceps [4] haesero, amicos consulam, atque spondeo et promitto tibi diligentiorem in schola fore neminem, nec sinam ut industria me quisquam praecedat.
G. Si sic feceris, eris ex primis, fortasse omnino primus.
H. Si autem hoc factum fuerit, totum tibi in acceptis referendum habebo.
G. Nihil est quod mihi debeas; tua opera et industria fiet, non mea.
H. Gabini mi, tu es amicorum optimus!
—
1. Indolens, tis, est is, qui non dolet, qui dolorem non fert, dolere, dolorem tolerare non vult; labor et actio dolorem pariunt, qui eiusmodi dolorem pati, seu laborare et agere non vult, est indolens. Deses, sidis, est homo, qui desidet, considet, sedet, potius quam laboret, seque exserat.
2. Impeto, 3, ivi, itum, (in+petere), petere, quaerere proposito nocendi, assilire, aggredi, impetum facere, adoriri.
3. Totus ero, e viribus conabor.
4. Anceps, cipitis, (an+capiam), utrum incipiam? dubium, incertum; "quum incertus fuero."
* Ea tempestate qua haec scriberentur, Philadelphiae, in aliisque Americae partibus lues variolarum grassabatur. Ratum igitur nobis visum est Colloquium hoc, missis asceticis, rationi temporum adaptare, ut usui quotidiano et utilitati inservire posset. De medicis enim ac de morbis et medicinis passim omnes colloquimur; et quum ars medica sit Latina, gentibus communis (demptis saltem apud Anglos mensuris), dignum est ut de eadem Latine tractemus.
ARGUMENTUM: Quaestiunculae circa valetudinem.
Castellanus, Mossardus.
QUID egisti per hos quindecim dies?
M. Ministrabam matri, quae valde aegrotabat.
C. Revera?
M. Sic, profecto.
C. Quo laborabat morbo?
M. Febre tertiana.
C. Iamne convaluit?
M. Paulatim iam convalescit, gratia Deo.
C. Quis eam sanavit?
M. Cl. Hirudo Pillula, [1] Dr. M., medicus noster domesticus; novisti eum?
C. Non novi eum, nomen tamen audivi; est e schola veteri, seu allopatha. [2] Parentes mei consilio et opera Clmi Phialae Sacchararii, [3] Dris. M., utuntur, qui quidem homaeopatha [4] est.
M. Quid interest inter utrosque?
C. Id quod inter figulos. [5] Utrique tamen optima sunt erga clientes voluntate. Nos erga Clmum Drem. Phialam Sacchararium, certe animo gratissimo sumus obstricti, quod fratris vitam, quum is variolis [6] aeger decubuisset, sua arte servavit.
M. Fuitne antea frater tuus vaccinatus? [7]
C. Pater meus virus vaccinum corpori eius inseri non sivit.
M. Quare?
C. Quod tetanus, [8] morbus multo formidabilior multoque plus exitialis virus illud sequitur.
M. Nos variolas, febrim rubellam, [9] anginam, et huius generis mala nequaquam timemus. Est enim matri nostrae antidotum [10] contra ea, cuius formulam [11] a sene quodam medico mater sua (mea avia) in Gallia accepit.
C. Dic mihi, quaeso, quid id sit; talia novisse semper utile existimo.
M. Libenter; en formulam: sumas unum granum [12] sulphatis zinci, granum item digitalis, [13] adde aquam duorum cochlearium, permisce penitus, tum solve totum in quatuor unciis aquae; sume quantum cochlear caffaticum capit, horis singulis, per duodecim horas. Remedium istud tam morbum ipsum protinus abigit et opprimit, quam sumentem eo omnino immunem facit & praeservat.
C. Quibus remediis utebatur in curanda [14] tua matre?
M. Iam dicere non possum; scio quamdam potionem fuisse, fortasse pulveres ferventes laxativos. Nec scio utrum quininam non ministraverit.
C. O ista sunt media antiqua, prope obsoleta. Medici moderni iam partim ad chirurgiam, partim ad varia sera [15] recurrunt. A patre teneo medicos suae aetatis cuncta fere mala venisecio [16] et hirudinibus curasse.
M. Secundum rationem temporum. Laude sunt digni medici, quia ipsi plus quam alii continuo discunt et proficiunt, alii autem, contra, praeiudiciis veteratis haerent. Vide, v. c., theoriam bacillorum, [17] quibus morbos diversissimos, velut causae et origini adscribunt, uti cancrum, febrim flaveolam, epilepsiam, nuperrime etiam lepram.
C. Et tamen hypothesis haec nequaquam est nova, auctor enim non alius est quam magnus noster MARCUS TERENTIUS VARRO; ipse enim sic de ea re disserit: "Advertendum etiam," inquit, "siqua erunt loca palustria, & propter easdem causas a quod arescunt, crescunt animalia quaedam minuta, quae non possunt oculi consequi, & per aera intus in corpus per os ac nares perveniunt, atque efficiunt difficiles morbos." [18]
M. Mirum est quod narras. Hoc ego plane nescivi. At infusoria, seu bacilli, non animalia sunt sed plantae, fungi, qui in membranis humanis germinant, victum cellulis adimunt, easque enecant.
C. Iam ego haec noscio, sed sic a me doctioribus intellexi. Quidquid tamen sit, VARRO hypothesis auctor est; adeoque et hanc doctrinam eruditioni Romana in acceptis referendam esse non infitiaberis. [19]
M. Nec mihi in intentis [20] est. Sed iam satis, campanula nos vocat. Eamus.
—
1. Pillula, ae, reapse est pilula, cum uno l, quandoquidem diminutivum est vocabuli pila, ae, quae est globus pilis fartus corioque tectus, quo pueri ludere solent; usus tamen iam ut pillulam sanxit. Aptum nomen fictum putabamus ad designandum medicum "antiquioris scholae."
2. Graecum est, ex allos=alius,+pathein, pati, vultque significare: alium esse morbum, aliud, contrarium, remedium.
3. Phiala est lagenula minutula, saccharum, i, est succus cannatum, in crystalla redactus, quo amara et insipida indulcamus, seu dulcia reddimus. Hoc nomine iocose solent medici allopathae suos aemulos homoeopathas appellare, quod hi sua medicamenta, trochiscos saccharaceos in phialis ministrare solent.
4. Homoeopatha, a, Graecum: homos, idem, homoios+pathein, idem, v. ex eodem malo pati; ut supra, nempe: idem per idem mederi, debellare, quasi propriis armis; hinc duae hae medicorum sectae sibi adversantur; lemma his est "similia similibus curari," illis: "contraria contrariis."
5. Figulus, i, is qui vasa culinaria fingit. Allusio est ad dictum: "Figulus figulum odit;" h. e., homines eadem arte victum facientes sese in vicem odisse, aversari. Huic contrarium est. "Similis simili gaudet," quo ii significantur, qui ob similitudinem morum sese amant.
6. Variola, ae, non est Romanum; est ex varus, i, qui pustulam in cuti significat, unde varulus posset derivari, non variolus, quod ex varius, a, um, posset deduci; sed quum usus sic sanxerit, nos id mutare non possumus. Febris hoc vocabulo designatur, qua fit, ut totum corpus aegroti pustulis exuratur et laceretur pus emittentibus, quae vestigia lacera post se in corpore relinquat.
7. Vaccinatus, a, um, pp. ex vaccino, vi, tum, est vocabulum medicum, barbarum, e Romano Vacca, ae, bos foemina, fictum, culus adiectivum est vaccinus, a, um, Romanum. Hinc: "lac vaccinum," "caro vaccina," adeoque virus vaccinum, seu venenum, e corpore vaccarum elicitum. Virus, seu venenum, hoc acu tenuissima corpori humano ingeritur, quod medici "vaccinare" dicunt.
8. Tetanus, i, voc. Graec., rigor, rigiditas, spasmus, spasma (atis, n.) colli, morbus horridus, quo nervi sic rigescunt, ut maxillae moveri nequeant. E laesione et infectione per acutam quamdam rem, quae carnem perfodit aut lacerat, oritur, estque morbus raro sanabilis. Attamen lixivia cineris (etiam lixivium) recens parata e cineribus ligni, si tempestive ad macerandum et lavandum vulnus calida adhibeatur, certissimum remedium esse dicitur.
9. Aliqui medici vocabulo peregrino "scarlatinam febrem" vocant; nos vocabulum Romanum ei anteponimus.
10. Antidotum (-us,) i, Gr. est quasi "contra-datum," est potio contra venenum, venenum contrarium, medicamentum, quod est speciale ad obruendum quemdam morbum.
11. Forma parva, secundum quam, veluti normam, aliquid paratur, proportio varia chemica miscendi.
12. Granum, i, scil. tritici: est mensura apothecaria apud Anglos, 1/8 unciae, seu 6o grana faciunt unam drachmam; 15.432 (seu 15 grana ac fere dimidium) faciunt mensuram modernam, gramma.
13. Digitalis, is, est planta.
14. Curare, proprie, est curam alicuius rei habere, non negligere, non oblivisci; rei consulere, necessitatibus providere; medicis tamen idem sonat ac mederi.
15. Serum, i, proprie est aquosa pars lactis coagulati; medicis est aqua medicamine praegnans.
16. Venisecium, i, (vena+seco, Suet. ), in hac forma non est Romanum; terminus technicus medicorum, significat actum venas incidendi ut sanguinem, quum nimius est, extrahaht et reducant. — Hirudo, inis, f., est animalculum aquaticum, anginae, v. cenchridis speciem referens, quod morsu e corpore humano sanguinem exsugit, sanguisuga. "Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo," ut Hor. ait de avaris.
17. Bacillus, i, (in Cic. -illum, i,) masc., secundum Isid., quod diminutiva potissimum sequuntur vocabulum parens, quod est baculus, i; est fustis minor, est lignum teres ac tenue, quod homines in manu gestant ambulantes, praesertim lictores; sic vocant medici minima illa germina, qua et fungos appellant, quae aerem, aquam, totumque mundum complent, a quibus omnis prope morbus. Idem est ac bacterion (pl. bacteria) Graecorum, atque infusorium (pl. -ia), in liquidis. Non desunt qui bacillos animalia putent. — Cancer, cri, m., proprie, est animal aquaticum, ob duas forfices, quasi manus, notissimum, medicis tamen morbum donatat, qui carnem humanam carie conficit et absumit. — Febris flaveola, nos sic vocamus febrim, quae dicitur pallorem flavidum egrotis inferre. — Epilepsia, atque lepra, morbi, vulgo notissimi.
18. M.T. Varro, (mortuus 27-mo a. Ch.). Auctor Romanus notissimus, qui tractatus reliquerat duos, alterum "De Lingua Latina," qui est omnium grammaticarum prima, quam ipse M. Tullius dicturus semper consulere solitus erat, ac "De Re Rustica," cuius e Lib. I., Cap. XII. locum hunc excerpsimus.
19. Infitior, ari, atus, (Germanis, utique inficior), est ex in+fateor, contrarium ei quod est fateor, hoc est, nego, denego, adeoque "non negabis." saepissime "infitias ire" eius loco legitur.
20. In intentis esse, habere, phrasis, pro "in animo esse, habere;" esse in proposito.
* Colloquium istud ex integro mutavimus, quod Corderianum iuventuti nostrorum temporum praeponendum non erat.
ARGUMENTUM: Monitum, ne quis sermocinando tempus terat, quum officia aliud postulant.
Granarias. Torquatus.
VISNE mecum ad compitum exire?
T. Quo proposito?
G. Ut in angulo consistentes, homines et res, aliaque quae fiunt, nosque praeterire possint, cernamus, et genio indulgeamus. [1]
T. Tace inepte, nisi ad praeceptorem deferri velis. Quomodo talia suadere potes? an nescis nobis sat gravia munera impendere, quibus a nobis protinus satisfieri debeat? Vagare quum potes, tempus nunc non suppetit.
G. Nolo te ab officio avocare. Putabam te labores iam persolvisse, alioquin te ad comitandum me non petivissem.
T. At ego admodum dubito etiam te officio tuo iam rite obivisse.
G. Non tua refert; ego pro me respondebo.
T. Nec profecto ego curo utrum tuis officiis satisfeceris, et aeque bene scio te ipsum de hac re respondere debere, verumtamen nec propositum tuum placet.
G. Quod propositum?
T. Ut in compita vagemur, aut in angulo quodam consistamus, et praetereuntes pervicaci [2] intuitu vexemus.
G. Quid mali est in pascendo oculos?
T. Quid mali? quaeris? Est probrum [3] et dedecus. Nemo honestus et bene moratus id decere putat.
G. Sed si nullum officium negligimus.
T. Quum mens rebus honestis et modestis non occupatur, minus honesta et minus modesta quaerit et reperit. Trivia et viarum anguli nebulonum et erronum, [4] bustiraporum ac furciferorum, potorum et verberonum colliquia sunt, quo omnis faex et sentina populi confluit et in catervas conglobatur. Si ista societas te allicit, vade, licet te aggreges, ego non te sequar; pro puero probo tectum paternum atque schola sunt loca aptissima.
—
1. Genio indulgere a seriis relaxari, iucundiora prosequi.
2. Pervicax, cis, impudens, impudicus, frons perfricta, procax, lascivus, protervus, petulans.
3. Probrum, i, quod est probrosum, scandalum, infamia.
4. Erro, onis, vargo, vagabundus; bustirapus, raptor cadaverum; furcifer, i, est servus fur, qui furcam in poenam, circum collum fert; potor, is, est potator, ebriosus; verbero, onis, verberandus, colaphis caedendus, qui verbera, et ut calcibus petatur meretur; colliquium, i, canalis, fossa, quo pluvia, et omnis aqua immunda confluit; faex, cis, potissimum in plurali, alio sensu, sedimentum vini, aliorumque liquorum, aut quod in superficie flutat, spurcities, sordes; hinc dicimus liquida dafaecare, quod est simpulo superficiem liquorum removere, aut liquida ipsa caute decantare, ut sedimentum in fundo remaneat. — Quod medici linguae Anglicae inde effingunt, quasi id de ventre purgando et levando intelligendum sit, est absurdum, nec nisi e versione vocabuli Anglica inscia derivatum est. — Sentina, ae, est aqua sordida, sub statuminibus navium quae colligi solet.
ARGUMENTUM: Consilia opportuna esse oportere, secundum tempora et loca.
Malignatus. Gassinus.
QUID cogitas Gassine? cave tibi, obsecro.
G. Quid mihi caveam?
M. Ne morbum contrahas.
G. Qua ex causa?
M. Ex intemperate ludendo.
G. Unde apparet periculum?
M. Inde quod totus aestuas, et sudore mades.
G. Recte et tempore admones; profecto, modum me excessisse conscius non eram.
M. Desiste, si me audis.
G. Audio te, idque libenter, et morem tibi geram; quis enim tam salubre ac salutare consilium respuat?
M. Deterge frontem malasque mucinio, et protinus recipe te in cubile, ut vestes tuas cum siccis commutes, ne subito refrigescas.
G. Habeo tibi gratias, nam fere morbis sum obnoxius.
M. Quid causae est?
G. Infirmitas meae valetudinis; vides enim quam imbecillo sum corpore.
M. Tanto magis debes tibi cavere.
O. Istud probe novi; et uterque parens nunquam cessat me monere; sed quid agas? natura proni sumus in nostrarn perniciem.
M. O mi Gassine, quam vera sunt quae Poeta [1] monet: "Nitimur in vetitum cupimusque negata." Scientia non deest, firmitas animi deest; animal fortius est quam mens.
G. Et tamen mentem praevalere oportet, et hoc e sententia omnium sapientum, ipsius adeo naturae praeceptis.
M. Quis dubitet? attamen pauci parent.
G. Ideo tam multi immatura morte plectuntur. [2] Ergo ut et ego obsequar necesse est. Proinde vale Malignate.
M. Visne ut te domum comiter?
G. Gratum mihi erit si hoc feceris, non tamen gratia aegritudinis, nam in praesenti belle me habeo, nec ea re te incommodari vellem.
M. Cura ergo mi Gassine ut valeas.
—
1. Publ. Ovidius Naso. (17 P. Chr.), Lib. III., Am., 4, 17.
2. Plecto, 3, lingua Classica fere semper passivum, verbero, batuo, punio, paenam irrogo, infligo.
ARGUMENTUM: Gratia solius gloriae nihil suscipiendum esse, sed bono semper essa consulendum.
Rubinarius. Bobussardus.
Valde miror cur hodie mane hic non fueris.
B. Quid miraris tantopere? Hic nihil novi est: multi absunt quotidie, imo quavis fere hora.
R. Atqui victoria tibi erat in manibus.
B. Quid ego curo? Eiusmodi victoria, ut aliquis probe animadverterat, nihil aliud est quam brevis gloria.
R Etiamsi sit ut dicis, tamen gloria utilissima esc, quandoquidem ea iuventutem ad studia altiora, ad facinora praeclariora, et ad virtutes nobilissimas aemulandum, movet et incitat, quin iuventus ob eam rem inani gloria tumescat et infletur.
B. At ego non parum dubito pueros nostros eam esse iuventutem quae ad aemulanda praeclara facinora et exempla virtutum sic succendatur. Pueri propriam gloriam privatam quaerunt, quam si assequantur, insolescunt, audaces et pervicaces fiunt, petulantes ac temerarii evadunt.
R. Nec hoc negare possum; vidimus enim exempla et huius rei, ubi pueros studio eiusmodi inflatos praeceptores compescere debebant.
B. Hoc inde est, quod vis vitalis in iuventute tam humana quam animali, imo et plantarum, superabundat. Ea nec augeri, nec sine frenis evagari debet, alioquin pueri exleges et temerarii fiunt. Necesse igitur est, ut pueri intra fines et limites cotineantur, atque ut sapientiores iis terminos statuant eosque cohibeant.
R. Tu ergo omne gloria studium compescere et coercere vis, ut pueri plane nihil audeant? Si pueros sic constrictos et subactos habere cupis, vetulae iam evadent, non viri fortes.
B. Inter duo multum interest. Mensuram Poeta statuit: "Est modus in rebus; sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum." Gloria est pulchra, gloria est praeclara, si est utilis sive sibi, sive suis, sive patriae, sive amicis et proximis, sive vero generi humano. Ex eo, quodsi ego puerum alium ludendo supero, aut aleis aliquid lucror, non adeo gloria in me redundat, quam potius philautia, seu turpis sui amor, ex quo non aemulatio nobilis enascitur, sed cupido simultatis, fastus et arrogantia.
R. Sed nunc velim mihi dicas cur abfueris.
B. Scripsi ad patrem litteras.
R. Cuius nomine?
B. Matris.
R Ipsane tibi dictavit?
B. Quid scripsissem nisi dictasset?
R. Quid continebant litterae?
B. Longum esset id tibi narrare.
R. Dic saltem eorum argumentum.
B. Varium erat et multiplex; caeterum, quid, quaeso, tua scire refert?
R. Utique, nihil, si verum fateri debeam,
B. Cur ergo tam avide quaeris?
R. Animi causa tantum, ut fere curiosi sumus aliquid novi audire.
B. Nihil aliud quam garris; sine me.
R. Tamen, ausculta paucis.
B. Esto, ausculto; loquere, quid vis?
R. Scire cupio ubi pater tuus sit.
B. Quasi vero nescias.
R. Unde scirem?
B. Quum tibi sit notissimus, quumque simus vicini, non putassem te ignorare.
R. Dic tandem, quaeso.
B. Est Lugduni.
R. Quando est eo profectus?
B. Diebus ab hinc quatuor.
R. Quid illic agit?
B. Negotia agitat.
R. Quando redibit.
B. Post finitas nundinas.
R. Quam mox finientur?
B. Roga negotiarios, non est meum talia novisse.
R. Quid ergo tibi curae est?
B. Plurima; veluti officia erga Deum, erga parentes, praeceptores, amicos, proximos, mea studia, aliaque istius generis.
R. O tu praeclare loqueris; sed dic mihi serio, potesne rebus tantis sufficere?
B. Egone istud mihi assumo? quin potius haec mea offfcia esse cognosco, sed cuncta rite adimplere, vel etiam incipere, vix penes me esse sentio.
R. Quid ergo de te fiet?
B. Quid de me fiat, aut quo deveniam, penes Deum bonum relinquam, partem tamen meam viriliter faciam, Deus enim eos tantum iuvat, qui se pro viribus iuvare conantur.
R. Etiam ingeniose dicis; quid praeterea a te requiram?
B. Iam quaesivisti satis, fortasse plus quam satis, ego autem certe responderam satis; decere igitur puto, ut sermoni nostro finem faciamus.
R. Opportune, iam enim horologium sonat.
* Ex maxima parte refectum. Ioca enim auctoris probanda non erant.
ARGUMENTUM: Pueri duo de variis usibus chartae secum colloquuntur.
Russetus. Monachenus.
UNDE venis?
M. Foris.
R. Quid [1] prodivisti?
M. Ut emerem chartam.
R. Emistine?
M. Emi aliquantum.
R. Quantum emisti?
M. Aliquot filaras. [2]
R. Quanti?
M. Uno denario.
R. Quod genus? [3]
M. Communem scriptoriam.
R. Ostende mihi.
M. En, inspice, si velis, atque si discrimen generum et qualitatum tibi cognitum est, dicere mihi poteris rectene an male emerim.
R. Chartarius quidem non sum, res tamen mihi non est penitus ignota. Charta ista satis bona esse videtur. Multum refert quem in usum eam adhibere velis.
M. Inepte blateras; [4] quem in usum nisi ad scribendum adhibere vellem?
R. Quin tu ineptis, non ego. Nam nec omnes chartae pro scriptione fiunt, et etiam inter varia scribenda et scriptiones summum discrimen interest. Certe litteras amicas non in eiusdem generis chartis scribimus quam acta, [5] recursus, instantias, petitiones, quietantias et diplomata. Aliae chartae sunt pressoriae, [6] pro diariis, registris, catalogis, encyclicis, &c., quae bibulae sunt, nec scriptionem patiuntur; aliae sunt laeves, [7] tinctae, linitae, ad caesuras [8] et caelaturas recipiendum; dein, aliae sunt telulae, [9] documentariae, membraniceae, vulgo pergamenae, aliae denique laminulae.
M. Videsne quam utile fuit me oblocutum tibi fuisse? Nisi enim hoc fecissem, ista me nunquam docuisses. Ego quidem varia genera chartarum vidi, discrimina tamen non tam accurate perspexi.
R. At etiam tu uteris codicillis [10] et pugillaribus, quorum alia lineata et rubricata sunt, alia alba; haec a macrocolis certe discernis, alioquin nescires quodgenus chartae a chartario petendum tibi esset.
M. Aliquando emo chartas epistolarias pro matre et sorore; eae semper notulares [11] politissimas me petere iubent, aliquando linteas [12] textas, aliquando stratas. Sic ego mihi demandata chartario trado, nec unquam fallor.
R. Et quantum chartae soles sic emere?
M. Plerumque singulas capsas. [13]
R. Capsae eiusmodi continent unum scapum, [14] seu viginti et quatuor filaras, et totidem involucra, cum bibula. Sic emimus minutim, a minutulariis; magnarie, seu per aversionem, ut dicunt, per rhysmata emimus, veluti editores periodicorum, librorum, aliique.
M. Certe nostra aetas iam nec aurea, ne ferrea quidem appellari potest, sed chartacea; tantus enim est chartae usus.
R. Quid si his addas monetam charticeam, pittacia, [15] tessellas, situlas, fumas, rotas vectabulorum, et alia prope innumera. quae ne memorare quidem possemus? Sed de his hactenus. Vide pueros a lusu redeuntes. Festinemus in aulam.
—
1. Quid prodivisti? Est Romanus modus dicendi: sequiori Latinitate iam addimus Ad quid, Ut quid, aut vero aliis vocabulis eo fine utimur, veluti, Quare prodivisti? cur prodivisti, quod nobis quid tam non sufficere videtur.
2. Filara, ae, nobis ex auditu tantum notum vocabulum, origine ac derivatione ignotum.
3. Quod genus, id genus, semper ut vocabula una efferuntur, licet separata scribantur, sic quodgenas, idgenus.
4. Blatero, 1, vi, tum, stulte, inepte loqui.
5. Actam, i. est id, quod iam finitum est, de quo actum est. Recursas, us, instantia, ae, petitio, onis, sunt scripta petitoria: recurrimus ad Principem, ad Senatum, nomine Communitatis, Regni, civium, quum ius aut privilegium petimus; instantia est unius, ad unum, se potentiorem, aut ad auctoritates, ad favores impetrandos; petitio, est terminus generalis. Quietantia, ae, est idem quod apocha, veterum, seu scriptum, quo creditor creditam pecuniam accepisse agnoscit. Differt ab hoc acceptilatio, qua debitor a se debitum repensum fuisse testatur, non scripto, sed verbis. Quietantia Latinitatis sequioris est, qua creditor mentem quietat debitoris, eum nihil ultro debere. Huc spectant Reversales, seu litterae editae in fidem accepti depositi, sequestri aut commissi, item, quibus aliquis se ad aliquid faciendum aut omittendum se scripto obligat. E quietantia est Germanorum Quittung, et Anglorum Quit, atque Quitclaim. Diploma, atis, est scriptum, quo iura, privilegia v. honores alicui ab auctoritatibus publicis, aut privatis, conferuntur.
6. Pressorius, a, um, e verbo premo, 3 pressi, ssum; chartam hic indicare volumus, cui diurnalia, libri, &c. imprimuntur. Diariam, vel diurnale, is, n., est folium chartae, cui famae, rumoresque actorum et eventuum cuiusque diei descripta typis inscribuntur & imprimuntur. Registrum, i, catalogus, elenchus, sunt species libelli, qui nomina mercium, rerum aut hominum complectitur. Encyclicae sunt folia, aut libelli, qui gratuito disseminantur ad aliquid proclamandum & denuntiandum in vulgus, seu publicum.
7. Laevis, e, quod non est asperum; laevigatum; tinctus, a, um, ex tingo, 3, xi, ctum, quod vicissim e tango derivatur, est coloribus varium; linio,4, linivi, tum, (etiam lino, 3, levi, litum), pigmento v. alla re eiusmodi obducere; hic chartam indicat fuco albo abductam, admodum laevem et fulgidam, cui imagines in libris illustratis imprimuntur.
8. Caesura, ae, caelatura, ae, id quod est caesum, (caedo, 3, cecidi, -sum), quod est caelatum (caelo, 1, vi, tum) ex caelum, i, quod est instrumentum chalybeum, fabrile, ad caedendum foramina quadrata in ligno, pottssimum cum manubrio ligneo, ope cuius ictibus paviculae ligno impellitur. icones, sigilla, solebant sic ligno incidi, quae ad libros illustrandos chartae imprimebantur. Ad parandas imagines eiusmodi, seu caesuras, iam alio modo proceditur, nempe rosione per acida in superficie metallica.
9. Charta his temporibus plerumque fit e fibris ligneis, e stamine, e folliculis zeae (tritici Turcici, v. Indici), atque oryzaceis, nec nisi genera subtiliora e pulpo lineo, ut antea. E lino (et cannabi) fit tela, tela veterata et lacera emundata in pulpum maceratur et digeritur, unde fit charta linea, cuius species tenuissima, plane pellucida, fere ut aranem, est telula. Charta autem, cui memoriam aliculus re) actae inscribunt, est documentaria, quia sic publicum aut posteritatem eam rem docent. Charta denique membranacea ea est, quae speciem membranae, seu pellis animalis tenuissimae prae se fert est fortior ac durabilior, est autem in imitationem veterum. qui documenta membranis inscribere soliti sunt. Nomen est a Pergamis, urbe in Asia Minori.
10. Codicillus, i, codex (caudex) parvus, tabella chartacea, ad scribendum. Pugillare, is, n., libellus pro notis, quem semper paratum ad pugnum. seu manum, habemus. Lineata charta est, in qua lineae plerumque caeruleae impressae sunt; rubricata, autem, in qua lineae rubrae per transversum (per decussim), a capite ad calcem, aliquando una, alias plures ductae sunt, ut charta quasi reticulata esse videatur. Alba, eo sensu quo Romani librum "album" elenchum nominum intellexerunt, ubi nihil aliud scriptum fuit, Galli autem blanc chartam vocant, in qua nihil est scriptum. Macrocolum, (v. collum) est charta formae integrae, magna, non plicata.
11. Notularia, e, est charta, in qua epistolia, seu epistolas familiaribus scribimus; forma minor. Politus, a, um, laevis, non aspera.
12. Linteas, a, um, ut lineus, a, um, id quod est e lino. Textus, a, um, charta, cuius fibrae contextae sunt; stratus, a, nm, autem ea est, cuius pulpam in reticulas sternunt, cuius rei vestigia trans chartam velut "lineae aquales" transparent, charta autem texta transversum visa est quasi nubila ac nebulosa.
13. Capsa, ae, est vas, quod aliquid capit, capsula, cistella, pyxis.
14. Scapus, i, quia veteres chartam in speciem scapi convolutam emere solebant. Volumen eiusmodi plures filaras continebat. Nos 24 eiusmodi filaras unum scapum vocamus. Involucrum est operculum, cui epistolam scriptam imponimus, atque insignaculum cui inscribimus. Minutularii sunt mercatores, qui merces minutim vendunt; magnarii qui magnarie, quod Romani, praesertim iurisconsulti, "per aversionem" seu per effusionem, appellarunt, magna copia, vendunt. Rhysma, atis, n., Arabicum esse volunt, nos Graecum id putamus, a plicando, inflectendo; hoc nomine omnes fere gentes vocant 480, vel 500 filaras chartae.
25. Pittacium, ii, appellamus frustula chartae seu schedulas, cuius facies altera gummi est illita, praesertim quas litteris adglutimus, eoque modo vecturam tabellariam solvimus. Tessella, ae, est chartula, quam si theatrum intrare, v. ferrovia iter facere velimus, redimere debemus. Situla, ae, est aquale, seu vas sat amplum, ad hauriendum, vel in loco quodam servandum aquam; fuma, ae, est modernum vocabulum, quo rem fumatoriam intelligimus, quem viri tabacca replent, qua incensa, fumum per sugibulum (-i) in os insugunt et respirant.
Hugo & Blasius atramentum miscere tentant. E duobus malis aliquid boni efficiunt.
Hugo. Blasius.
HABESNE bonum atramentum?
B. Cur istud rogas?
H. Ut, si habeas, des mihi aliquantulum.
B. Eho, tune non habes?
H. Habeo quidem, sed est eiusmodi, ut eo uti non possim.
B. Quid ei accidit?
H. Nihil accidit, sed tam spissum [1] est, ut pennam ei intingendo, fere foramina in eo fodere possim.
B. Nescis diluere?
H. Non est aqua ad manum.
B. Dilue vino.
H. Multo minus.
B. Quid si aceto [2] diluas?
H. Si id facerem, chartam perflueret.
B. Qut scis?
H. A magistro quodam sic audivi aliquando, qui me primus scribere docuerat.
B. Ego autem aliud quid audivi, magis mirum.
H. Narra mihi, sodes.
B. Quid mihi dabis?
H. Nihil; an non satis tibi est me aliquid docuisse?
B. Verum est. Audi igitur quod olim a paedagogo quodam meo didici. Atramentum, quod aceto liquefacimus, aegre eluitur.
H. Sic esse potest, interea tamen da mihi modicum in usum preesentem.
B. Bene est, faciam. Tene igitur atramentarium [3] tuum, huc adhibe, infundam ei ex meo.
H. Ecce, fac infundas. Vah, quam liquidum tuum est.
B. Fortasse iusto minori gummi [4] caret.
H. Sed quam decolor [5] praeterea!
B. Utere eo quale sit, non enim melius habeo.
H. Quid igitur faciam?
B. Hem, inepte, non potes nunc utrumque calamo tuo bene miscere?
H. Miscui iam quantum satis, quid ulterius faciam.
B. Infunde rursus in cornu [6] meum.
H. Faciam; admove propius, sic, estne nunc satis?
B. Preme gossypium [7] calamo.
H. Iam sic compressi, ut prope sit aridum; quid erit tandem?
B. Atramentum bonum, aut saltem mediocre.
H. Mediocritas, ut regula vitae, bona est; quaeri tamen potest, utrum e duabus rebus malis tertia quaedam bona erui possit.
B. Quum permiscuero, tibique novum atramentum in cornu infudero, poteris experimentum iudicare.
H. Hoc videre vehementer cupio.
B. Porrige nunc atramentarium tuum.
H. Ecce, infunde. 'Ohe, iam satis est,' [8] quae isthaec est profusio? plus mihi dedisti quam quod tibi mansit.
B. Commisce iterum etiam atque etiam.
H. Nunquam posset coquus sua iura & condimenta accuratius confundere.
B. Fac nunc tandem periculum.
H. Dicta mihi aliquam sententiam, ut interim aliquid discam.
B. "Experientia," ut vulgo dicitur, "est rerum magistra." Habesne?
H. Dicto citius.
B. Scilicet iam pridem tenebas.
H. Quis id ignoraret, quod adeo vulgare est?
B. Nunc videamus atramentum.
H. Res melius apparebit, ubi scriptura bene desiccata fuerit.
B. Quid vis longius exspectare? iam plus satis sicca est.
H. Oh, vide, quam sit nigra!
B. Nonne tibi dixi?
H. Oportet te iam antea periculum istius generis fecisse.
B. Eo magis constabit experientiam rerum esse magistram.
H. Quin etiam vel hinc experiri nobis licet, e mixtione rerum temperamentum fieri bonum.
B. Iam incipis altius philosophari; tempus est ut discedam.
H. O longum sermonem de nihilo!
B. At me nihil poenitet, alioquin otio et inertia debebamus torpere.
—
1. Spissus, a, um, est fere idem ac densum, crassum; sed potissimum de liquidis adhibetur.
2. Acetum, i, est liquor acidissimus, ad condendum cibos. Acidulum, contra, est aqua fossilis, quam vulgo mineralem vocant.
3. Atramentarium, i, est vasculum, in quo atramentum, seu liquidum nigrum quo scribimus, servare solemus.
4. Indeclinabile.
5. Decolor, oris, quod sine colore est, vel cuius color deterior factus est.
6. Cornu, us, n., vasculum, ad atramentum, v. aliud quid continendum.
7. Gossypium, i, est lana plantarum, Anglis cotton, Germanis Baumwolle, etiam nostra adhuc aetate ii, qui atramentum secum gerunt, cornua, seu calamaria, v. atramentaria, non solent penitus complere, sed quantum gossypium vasculo inclusum absorbere potest, cui sic saturato pennam leni pressione admovent, sicque pennam tingunt.
8. Plaut. Stich. v. 4. 52; Hor. Sat. I., 5, 12, &c. phrasis multum usitata.
Original text: Colloquiorum Maturini Corderii Galli. Revision and Commentary by Arcadius Avellanus. Philadelphia: Chilton, 1904. This web edition: © 2005 Claude Pavur at Saint Louis University. Until removed from this site, this material is being made freely available for non-commercial educational use.