The Idea of the GRASP Method



Paedagogica Index

  

GRASP Preface     GRASP Handout     Go to a sample GRASP text.

  


  

GRASP stands for GRadual Aggregative Syntactic Praxis.

GRASP is a pedagogical method that presents the parts of sentences bit-by-bit, with variety and incremental complexity, to help learners attain the ability to grasp the original text in the order in which it was written, with immediate comprehension.

It can be applied to any text, but it is especially helpful when applied to texts of syntactical complexity.

GRASP is based upon the insight of some SLA (Second-Language Acquisition) theory that claims that solid language acquisition depends upon a proportionately great quantity of comprehensible input and upon the learners' growing abilities to interpret that input.

GRASP works from small units toward the entire utterance, in effect providing some small part of the vast linguistic "background experience" or "archive" that native speakers of the target language would have had to help them interpret utterances.

Furthermore, it can be of great diagnostic value: it helps to make clear exactly where understanding fails and where the comprehension is not achieved quickly enough. It can be used in close conjunction with and to the great advantage of analytical approaches, even though it looks beyond them toward language-acquisition.

The example below illustrates the principle. Traditionally, when not terminally discouraged, students might stumble through such a complex sentence one, two, or three times. They might piece it together not in its own order, but rather according to the syntactical patterns of their native language. Often they might receive further interference from some ongoing or available translation. But if real mastery is the goal, then the point is to attempt to go beyond a purely analytical linguistic understanding. After working through the GRASP version, learners will have read ten times as much material with immediate (or near-immediate) comprehension.

  

More on GRASP

  


  

An Example of GRASP

  

The Opening Sentence of Cicero's Tusculan Disputations

  

Traditional format

Cum defensionum laboribus senatoriisque muneribus aut omnino aut magna ex parte essem aliquando liberatus, rettuli me, Brute, te hortante maxime, ad ea studia, quae retenta animo, remissa temporibus, longo intervallo intermissa revocavi, et cum omnium artium, quae ad rectam vivendi viam pertinerent, ratio et disciplina studio sapientiae, quae philosophia dicitur, contineretur, hoc mihi Latinis litteris inlustrandum putavi, non quia philosophia Graecis et litteris et doctoribus percipi non posset, sed meum semper iudicium fuit omnia nostros aut invenisse per se sapientius quam Graecos aut accepta ab illis fecisse meliora, quae quidem digna statuissent, in quibus elaborarent. [95 words]

  

GRASP format [Cicero's wording is indicated by ">"]

labor
labores
labor defensionis
labores defensionis
defensionis labor
defensionum labores
 
munus
munera
senatorium munus
senatoria munera
 
libero
liberor
liberabar
liberabor
liberatus sum
labore me libero
laboribus liberatus sum
defensionum laboribus liberatus sum
muneribus liberatus sum
senatoriis muneribus liberatus sum
 
omnino liberatus sum
laboribus et muneribus liberatus sum
laboribus muneribusque liberatus sum
senatoriis muneribus liberatus sum
laboribus senatoriisque muneribus liberatus sum
defensionum laboribus senatoriisque muneribus liberatus sum
 
magna pars
magna ex parte
magna ex parte liberatus sum
 
omnino
omnino liberatus sum
laboribus omnino liberatus sum
laboribus magna ex parte liberatus sum
aut omnino aut magna ex parte liberatus sum
laboribus aut omnino aut magna ex parte liberatus sum
defensionum laboribus senatoriisque muneribus aut omnino aut magna ex parte liberatus sum
 
cum essem liberatus...
cum essem aliquando liberatus...
cum laboribus essem aliquando liberatus...
cum defensionum laboribus essem liberatus...
cum defensionum laboribus senatoriisque muneribus essem liberatus...
cum defensionum laboribus senatoriisque muneribus essem aliquando liberatus...

> cum defensionum laboribus senatoriisque muneribus aut omnino aut magna ex parte essem aliquando liberatus

  

studium
studia
ad studia
ad ea studia
 
refero me
referebam me
referam me
rettuli me
 
refero me ad ea studia
rettuli me ad ea studia
 
ea studia revoco
ea studia revocavi
 
ea studia retineo
ea studia retinui
animo retineo
ea studia animo retinui
ea studia retenta sunt
ea studia animo retenta sunt
 
ea studia remitto
ea studia remissa sunt
temporibus remissa sunt
ea studia remissa temporibus sunt
 
longum intervallum
longo intervallo
 
ea studia intermitto
ea studia intermisi
ea studia intermittuntur
ea studia intermissa sunt
ea studia longo intervallo intermissa sunt
 
revoco
ea studia revoco
ea studia revocavi
ea revocavi
ea retenta animo revocavi
 
studia retenta, remissa, intermissa
ea studia retenta, remissa, intermissa revocavi
ea studia animo retenta, remissa temporibus, longo intervallo intermissa revocavi
rettuli me ad ea studia, quae revocavi
rettuli me ad ea studia, quae retenta animo revocavi
rettuli me ad ea studia, quae retenta animo, remissa temporibus revocavi
 
hortor
te hortor.
me hortatur.
Brutus me hortatur.
Brutus maxime hortatur.
Brute, me hortaris.
Brute, me hortabaris.
Brute, me hortaberis.
Brute, me hortatus es.
Bruto hortante
Bruto maxime hortante
te hortante maxime
 
rettuli me ad ea studia, te hortante maxime

> rettuli me, Brute, te hortante maxime, ad ea studia, quae retenta animo, remissa temporibus, longo intervallo intermissa, revocavi

ratio artis
artis ratio
omnis artis ratio
ratio artium
artium ratio
omnium artium ratio
 
disciplina artium
artium disciplina
ratio et disciplina artium
ratio et disciplina omnium artium
omnium artium ratio et disciplina
 
studium
studium sapientiae
continet
continetur
studio continetur
ratio studio continetur
ratio studio sapientiae continetur
ratio et disciplina studio sapientiae continetur
omnium artium ratio et disciplina studio sapientiae continetur
 
cum contineretur...
cum ratio contineretur...
cum ratio studio contineretur...
cum ratio et disciplina studio contineretur...
cum ratio et disciplina studio sapientiae contineretur...
cum omnium artium ratio et disciplina studio sapientiae contineretur...
 
sapientia dicitur philosophia
ea dicitur philosophia
sapientia philosophia dicitur
sapientia, quae philosophia dicitur,...
 
via vivendi
vivendi via
ad viam
ad rectam viam
ad vivendi viam
ad rectam vivendi viam
 
ars ad viam pertinet
artes ad viam pertinent
artes ad rectam viam pertinent
artes ad rectam vivendi viam pertinent
artes, quae ad rectam vivendi viam pertinent...
artes, quae ad rectam vivendi viam pertinerent...
 
ratio artium, quae ad rectam vivendi viam pertinerent, studio continetur
artium, quae ad rectam vivendi viam pertinerent, ratio studio continetur
omnium artium, quae ad rectam vivendi viam pertinerent, ratio et disciplina studio continetur
 
ratio omnium artium, quae ad rectam vivendi viam pertinent, studio continetur
omnium artium, quae ad rectam vivendi viam pertinent, ratio studio sapientiae, quae philosophia dicitur, continetur
 
cum ratio studio contineatur...
cum artium ratio studio contineretur...
cum artium ratio et disciplina studio contineretur...
cum omnium artium ratio studio sapientiae, quae philosophia dicitur, contineretur...

> et cum omnium artium, quae ad rectam vivendi viam pertinerent, ratio et disciplina studio sapientiae, quae philosophia dicitur, contineretur...

putavi
hoc putavi
hoc illustrandum esse putavi
hoc illustrandum putavi
hoc mihi illustrandum putavi
hoc mihi litteris illustrandum putavi
 

> hoc mihi Latinis litteris illustrandum putavi

Graecae litterae
Graecis litteris
 
percipio
possum percipere
potest percipi
 
philosophiam percipio
philosophiam percipere
philosophia percipi potest
philosophia litteris percipi potest
philosophia et litteris et doctoribus percipi potest
philosophia Graecis litteris percipi potest
philosophia Graecis doctoribus percipi potest
philosophia Graecis et litteris et doctoribus percipi potest
quia philosophia percipi posset...
quia philosophia Graecis litteris percipi posset...
non quia philosophia Graecis litteris percipi posset...

> non quia philosophia Graecis litteris et doctoribus percipi non posset

meum iudicium
meum iudicium est
meum iudicium fuit
meum semper iudicium fuit
 
inveniunt
nos invenimus
nostri inveniunt
nostri invenerunt
nostri omnia invenerunt
 
puto nos omnia invenisse
puto nostros omnia invenisse
puto nostros invenisse omnia
puto nostros invenisse per se omnia
puto omnia nostros invenisse per se
 
sapiens
sapienter
invenio sapienter
invenerunt sapientius
omnia invenerunt sapientius
omnia invenerunt sapientius quam Graeci
nos omnia invenimus sapientius quam Graeci
puto omnia nostros invenisse per se sapientius quam Graecos
 
facio ea meliora
ea meliora fecerunt
puto ea me facere meliora
puto ea nos facere meliora
puto ea nos fecisse meliora
puto omnia nostros fecisse meliora
 
accipio ab illis
accepimus ea ab illis
omnia quae accepimus
omnia quae accepimus ab illis
omnia accepta ab illis
fecimus omnia accepta ab illis meliora
nostros fecerunt omnia accepta ab illis meliora
puto omnia nostros accepta ab illis fecisse meliora
sed meum semper iudicium fuit nostros invenisse per se omnia
sed meum semper iudicium fuit omnia nostros aut invenisse aut fecisse meliora

> sed meum semper iudicium fuit omnia nostros aut invenisse per se sapientius quam Graecos aut accepta ab illis fecisse meliora

ea digna statuerant
ea, quae digna statuissent, meliora fecerunt
in eis laborabant
ea statuerant digna in quibus elaborarent
ea, quae digna statuissent in quibus elaborarent, meliora fecerunt

> quae quidem digna statuissent in quibus elaborarent.

  

Laboribus meis liberatus sum. Senatoriis muneribus liberatus sum. Brute, me hortatus es. Rettuli me ad ea studia. Ea studia animo retentavi. Ea studia temporibus remissa sunt. Ea studia longo intervallo intermissa sunt. Studium sapientiae dicitur philosophia. Philosophia continet rationem et disciplinam omnium artium. Hae artes ad rectam vivendi viam pertinent. Illustravi hoc Latinis litteris. Hoc Graecis litteris percipi potest. Sed nostri omnia invenerunt sapientius quam Graeci. Quaedam sunt digna. Statuerunt elaborare haec. Acceperunt haec ab illis et fecerunt omnia meliora.

  

Cum laboribus essem liberatus, rettuli me ad ea studia, et hoc mihi Latinis litteris inlustrandum putavi; meum semper iudicium fuit omnia nostros aut invenisse sapientius quam Graecos aut accepta fecisse meliora.

  

[Repeat the original sentence: 1177 words total.]

  

  

GRASP Handout   More on GRASP

  


  

top

  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

© 1997 - 2009 Claude Pavur, from the Latin Teaching Materials at Saint Louis University website.  This material is being made freely available for non-commercial educational use.

  

  

pagekeeper