Praxis Grammatica Verum et Genuinum Declinationum et Conjugationum usum liquido indicans, ad solidam et expeditam Etymologiae Grammaticae cognitionem assequendam concinnata. Cui tum Sententiarum, tum Facetiarum selectiorum cumulus accessit. In usum Schol. Magdal. Oxon. -------------------------------------------------------------------------------- Maxima pendent ex minimis. -------------------------------------------------------------------------------- Londini Excudebat Iohan. Havilan impensis Tho. Pavier M.DC.XXIII. -------------------------------------------------------------------------------- Lectori benevolo. Ego tecum (amice Lector) plane sentio. Probe conjectas. Prosus indigna sunt haec leviuscula quae in lucem emittantur (de Praxi hac tantum loquor). Ita certe se res habet, nec inficias eo, si materiam spectes. Sin vero finem perpendas, aliter existimes. Praxis ista, de qua superius, ad captum, in usum, puerorum adhuc balbutientium attemperata est potissimum, qui e grammaticis cunis primulum erepserunt. Quibus utique hanc non minus utilem et commodam quam accomodam futuram arbitror. Huic, uti vides, Sententias quasdam elegantiores argutioresque cum delectu perquisitas, in quibus inest haud inculta oratio, consulto adjeci. Quinimo, Sententiis hisce apophthegmata aliquammulta ex Macrobio, Plutarcho, necnon ex amplissimo illo Des. Eras: penu deprompta, qua festiva, qua seria adjunxi, quae molestias istas praeceptoribus obrepere solitas subinde leniant, atque condiant. Quin cesso: ne longiorem justo praefationem minutiis hisce, ac teretismasi praefixisse videar. Vale. Tuus, J.H. [ 1 ] Ego sum hodie apud te pransurus. [ 2 ] Tu es liberalis convivator. [ 3 ] Ille est librorum helluo. [ 4 ] Haec cantilena est suavissima. [ 5 ] Haec avis est implumis. [ 6 ] Hic paries est lateritius. [ 7 ] Hoc templum est ornatum. [ 8 ] Hic puer est comes jucundissimus. [ 9 ] Fratres tui sunt doctissimi viri. [ 10 ] Vos estis victores, nos victi. [ 11 ] Unus vir est quasi nullus vir. [ 12 ] Non eram in schola hodie. [ 13 ] Heri tu non eras in templo. [ 14 ] Frater tuus non erat in pomario nostro, nec quis alius. [ 15 ] Nos eramus domi vestrae. [ 16 ] Vos eratis domi nostrae. [ 17 ] Vestri parentes hodie erant domi meae. [ 18 ] Hodie non fui in schola, nec tu fuisti in ea. [ 19 ] Tu idem es qui olim fuisti. [ 20 ] Hic puer semper fuit melior fratre suo. [ 21 ] Hesterno die fuimus in horto vestro. [ 22 ] Vos fuistis in templo Mariae Magdalenae. [ 23 ] Hic fuerunt toti modii cerasorum, et pomorum. [ 24 ] Nemo fuerat heri in atrio, quod sciam. [ 25 ] Superiore hebdomade fueras in ambulacris nostris. [ 26 ] Frater tuus fuerat apud me nudiustertius. [ 27 ] Meae sorores pridie non fuerant in triclinio. [ 28 ] Ero posthac diligentior. [ 29 ] Cras mane eris apud me. [ 30 ] Hic puer erit aliquando vir doctus. [ 31 ] Posthac (annuente Deo) diligentiores erimus. [ 32 ] Vos eritis mihi multo gratissimi. [ 33 ] Amici qui ex animo diligunt, erunt mihi longe carissimi. [ 34 ] Estote pius et studiosus. [ 35 ] Quilibet scholaris esto ad praelectionem attentus. [ 36 ] Estote fideles, et eritis felices. [ 37 ] Omnes pueri cras sub diluculo sunto in schola. [ 38 ] Haec ita sunto. [ 39 ] Frater tuus me rogat ut sim studiosus. [ 40 ] Rogo te, ut sis bonarum literarum avidus. [ 41 ] Sit haec nox tibi tranquilla, et faustissima. [ 42 ] Praeceptores rogant nos discipulos, ut simus diligentiores anno sequente, quam fuimus praeterito. [ 43 ] Vos hortor, ut sitis amicis intimis fidissimi. [ 44 ] Hortare condiscipulos tuos ut sint ad scholam mature. [ 45 ] Rogabam fratrem tuum, ut esset meus amicus, sicut antea semper fuit. [ 46 ] Rogabas nos ut essemus amici tui. [ 47 ] Pater tuus rogabat me, ut essem socius tuus in studiis. [ 48 ] Mater mea rogavit praeceptorem meum, ut esset mihi aliquanto mitior. [ 49 ] Praeceptores saepius hortati sunt discipulos suos, ut essent valde studiosi. [ 50 ] Saepenumero rogavi vos, ut essetis mei memores. [ 51 ] Sis bonus felixque tuis. [ 52 ] Si sim bonus, beatus ero. [ 53 ] Si quis fit egenus, laboret. [ 54 ] Si sitis pii, Deus vos amabit unice. [ 55 ] Si non simus cauti, praceptor nos opprimet hic ludentes tesseris. [ 56 ] Utinam hic puer meus esset sodalis. [ 57 ] Nescio an hae pennae, et fistulae sint meae. [ 58 ] Non dubito quin sis honestus puer. [ 59 ] Si fuissem in templo, audivissem concionem. [ 60 ] Si tu fuisses domi nostrae, edisses poma et nuces. [ 61 ] Si frater tuus fuisset eruditus, accepisset a me pennam inauratam. [ 62 ] Si fuissemus in horto Regis, vidissemus rosas et violas suavissimas. [ 63 ] Si fuisset in schola, praeceptor dedisset tibi cerasa quatuor et tria pyra. [ 64 ] Si Petrus et Gulielmus et Georgius et filius praceptoris natu maximus, fuissent una mecum in foro, coemissem singulis illorum complures sagittas. [ 65 ] Si fuero apud te aliquantisper, docebo te aliquas Grammaticae regulas. [ 66 ] Nescio, an heri fueris in sylva. [ 67 ] Nescit pater ubi vos jam sitis. [ 68 ] Nescio ego quis sit hic peregrinus. [ 69 ] Audio, quod tui fratres sint boni adolescentes. [ 70 ] Cum heri essem in schola, dixeram te poenas daturum fore ob negligentiam. [ 71 ] Cum fuissem nudiusquartus apud matrem tuam, illa me jussit ire adversum tibi. [ 72 ] Cum essetis Parisiis reliquistis me in cunis vagientem. [ 73 ] Audio, quod tu sis puer bonus. [ 74 ] Audio te esse bonum puerum. [ 75 ] Audio canes vestros venaticos esse voraces. [ 76 ] Credo te fuisse facundum oratorem. [ 77 ] Credo quod fueris facundus orator. [ 78 ] Credo haec pyra non fuisse tibi grata. [ 79 ] Credo quod haec pyra non fuerint tibi grata. [ 80 ] Spero me futurum esse tuum convivam. [ 81 ] Spero quod ego cras sim futurus tuus conviva. [ 82 ] Credo sororem tuam futuram esse bonam feminam. [ 83 ] Spero nos futuros esse doctos. [ 84 ] Spero quod futuri simus docti. [ 85 ] Spero hanc herbam esse salubrem. [ 86 ] Amo Deum Patrem coelestem, qui creavit me. [ 87 ] Nihil aeque amas, ac Iesum Christum Salvatorem tuum. [ 88 ] Me perinde amat ac si essem frater ejus. [ 89 ] Nos vicissim te amamus. [ 90 ] Vos amatis lautas coenas. [ 91 ] Illos ego felices duco, qui probitatem amant. [ 92 ] Antehac amabam te cum esses studiosus. [ 93 ] Amabas, memini, bonas artes, cur non amplius illas amas? [ 94 ] Amabat me cum essem puer. [ 95 ] Amabamus sorores tuas cum essent apud nos. [ 96 ] Amabatis pyra cum essetis adolescentes. [ 97 ] Nostri praeceptores amabant fratres tuos cum essent studiosi. [ 98 ] Amavi te a puero. [ 99 ] Amavisti me vicissim. [ 100 ] Frater tuus semper amavit arcum et calamos. [ 101 ] Semper amavimus eos, qui sunt nobis similes. [ 102 ] Amavistis me propterea quod amavi vos. [ 103 ] Qui recte faciunt lucem amant. [ 104 ] Amaveram te, sed tu non amaveras me vicissim. [ 105 ] Si amabis me, ego vicissim te amabo. [ 106 ] Boni bonos amabunt. [ 107 ] Vale, et me ama. [ 108 ] Amate pietatem, et liberales artes. [ 109 ] Rogo te ut ames parentes tuos. [ 110 ] Rogas me ut amem fratrem tuum. [ 111 ] Hortabor illum ut amet libros bonos. [ 112 ] Ego saepiuscule rogavi te, ut amares Nicolaum condiscipulum tuum. [ 113 ] Pietatem ames, et eris beatus. [ 114 ] Omnis puer praeceptorem suum veneretur et amet. [ 115 ] Amemus Deum et proximum nostrum. [ 116 ] Nescio an ametis me, sicut ego vos amo. [ 117 ] Amarem te, si talis esses qualis videris. [ 118 ] Si amarent me, ego illos vicissim amarem. [ 119 ] Si amavissem fratrem tuum, ille quoque amavisset me. [ 120 ] Amavissemus sorores tuas si fuissent bonae. [ 121 ] Si me amaveris, pergratum mihi feceris. [ 122 ] Utinam semper amavissem pietatem. [ 123 ] Utinam homines semper amarent Deum. [ 124 ] Audivisti me amare tuos amicos. [ 125 ] Audivisti quod amem tuos amicos. [ 126 ] Scis me amavisse Petrum fratrem tuum. [ 127 ] Audio has mulieres semper amavisse viros suos. [ 128 ] Audio quod hae mulieres semper amaverint viros suos. [ 129 ] Spero me amaturum esse libros bonos. [ 130 ] Spero quod amaturus sim libros bonos. [ 131 ] Spes est vos me amaturos esse. [ 132 ] Spes est quod me sitis amaturi. [ 133 ] Amandum est mihi. [ 134 ] Amando et laudando puerum, efficies eum valde studiosum. [ 135 ] Frater meus habet propositum amandi bona studia. [ 136 ] Venio ad amandum sororem tuam. [ 137 ] Venio ut amem sororem tuam. [ 138 ] Propero ardentius amatum eos, quos tu laudas. [ 139 ] Venio laudatum pennas tuas. [ 140 ] Venio laudare pennas tuas. [ 141 ] Venio ut laudem pennas tuas. [ 142 ] Frater tuus dignus est amatu. [ 143 ] Haec res est facilis amatu. [ 144 ] Pueri amantes pietatem sunt cari Deo. [ 145 ] Deus dat omnia bona amantibus illum. [ 146 ] Qui se vere amaturus est, Deum prius amet. [ 147 ] Venimus laudaturi scholam vestram. [ 148 ] Amor a meo patre quando sum bonus et diligens. [ 149 ] Nostrates amantur a vestratibus. [ 150 ] Homo pius amatur a Deo et sanctis angelis. [ 151 ] Amabar a praeceptore cum essem in schola vestra. [ 152 ] Amatus sum a patre tuo, quia ego te etiam amavi. [ 153 ] Boni libri et utiles semper amati sunt a bonis viris. [ 154 ] Bonae pennae semper amatae erant ab hoc puero. [ 155 ] Amaberis a Deo et hominibus si fueris pius et bonus. [ 156 ] Ama tuos condiscipulos, ut vicissim ameris ab iis. [ 157 ] Amaremur a tuis fratribus, si quotidie daremus eis pyra et poma et cerasa. [ 158 ] Si amatus esses a nobis, procul dubio amati essemus a te vicissim. [ 159 ] Nescio an amer a te et patre tuo. [ 160 ] Ego puto doctrinam et virtutem amari ab omnibus hominibus. [ 161 ] Video me valde amatum esse a tuis parentibus. [ 162 ] Video quod valde amatus sim a tuis parentibus. [ 163 ] Spero me amatum iri a vobis. [ 164 ] Spero fore ut amer a vobis. [ 165 ] Credo hanc thecam scriptoriam amatum iri a te. [ 166 ] Credo fore ut haec theca scriptoria ametur a te. [ 167 ] Puto haec poma amatum iri a condiscipulis meis. [ 168 ] Puto fore ut haec pyra amentur a condiscipulis meis. [ 169 ] Boni libri amandi sunt nobis, (a nobis). [ 170 ] Praecepta Dei amanda sunt a nobis. [ 171 ] Libenter doceo bonos pueros. [ 172 ] Quare non doces fratrem tuum? [ 173 ] Heri docebam fratrem tuum primam declinationem. [ 174 ] Ego saepe docui te litteras. [ 175 ] Docueram fratrem tuum multa vocabula Latina, sed ille oblitus est omnium. [ 176 ] Ego te idem docebo quod pater meus me docuit. [ 177 ] Docete, quaeso, me ea quae nescio. [ 178 ] Qui doctior est aliis, ille doceto reliquos. [ 179 ] Valde rogor a fratre tuo ut doceam eum Latinas declinationes. [ 180 ] Petebam a tuo fratre ut doceret me linguam Latinam. [ 181 ] Nescio quis jam doceat fratrem tuum litteras. [ 182 ] Haud scio cur amplius doceas pueros otiosos et contumaces. [ 183 ] Nescis an recte docueris me artem sagittandi. [ 184 ] Cum doceas me, docebo te vicissim. [ 185 ] Cum praeceptor noster heri nos doceret in schola, mater tua petebat ab eo ludendi veniam. [ 186 ] Utinam pater tuus, qui vir doctus est, docuisset me Grammaticam Latinam. [ 187 ] Cum Lucilius docuisset fratrem meum tres menses, statim rus abibat. [ 188 ] Si docuero te praelectionem tuam, tu mihi dabis quatuor vel tria vel saltem duo poma. [ 189 ] Vides me docere te fideliter. [ 190 ] Vides quod doceam te fideliter. [ 191 ] Valde miror te non docuisse Petrum filium tuum Orationem Dominicam. [ 192 ] Crede me fideliter docturum esse tuos fratres. [ 193 ] Crede quod fideliter docturus sim tuos fratres. [ 194 ] Eo doctum septem puerorum classes. [ 195 ] Haec res est doctu difficilis. [ 196 ] Docendum est mihi complures peregrinos gratis, quippe quod pauperes sint. [ 197 ] Audio docendum esse tibi adolescentes quosdam viros nobiles. [ 198 ] Audio quod docendum sit tibi adolescentes quosdam viros nobiles. [ 199 ] Ibo ad docendum sororem tuam musicam. [ 200 ] Venio causa docendi te artem supputandi. [ 201 ] Alios docendo teipsum docebis. [ 202 ] Nudiusquartus aut saltem nudiusquintus vidi sororem tuam docentem ambas sorores meas. [ 203 ] Injucundum est opus docentis et anxietate plenum. [ 204 ] Ille qui docturus est alium prius seipsum doceat. [ 205 ] Docemur a vobis linguam Latinam. [ 206 ] Docebar artem scribendi in juventute mea, sed sine aliquo fructu. [ 207 ] Nos adhuc pueri docebamur multa vocabula Latina. [ 208 ] Vos docti estis epistolam perscribere ad patrem vestrum. [ 209 ] Haec puella docta est saltare. [ 210 ] Meae sorores doctae erant nere et tenere lanam ac telam. [ 211 ] Iam fortassis ab hoc viro docebor ea, quae hactenus a nemine doctus sum. [ 212 ] Si docearis a me linguam Latinam, tu mihi amplissimam dabis mercedem. [ 213 ] Si docerer a te artem piscatoriam, darem tibi centum poma matura. [ 214 ] Intelligis me doceri linguam Graecam. [ 215 ] Intelligis quod linguam Graecam docear. [ 216 ] Audiebam vos doceri linguas peregrinas. [ 217 ] Audivi fratres tuos nondum doctos esse linguam Gallicam. [ 218 ] Audivi quod fratres tui nondum docti sint linguam Gallicam. [ 219 ] Spero me doctum iri linguam Graecam. [ 220 ] Spero fore ut docear linguam Graecam. [ 221 ] Spero sorores tuas doctum iri artem textoriam. [ 222 ] Spero fore ut sorores tuae doceantur artem textoriam. [ 223 ] Libenter lego litteras tuas, quas ad me scribis. [ 224 ] Legebam fratri tuo unas litteras quas ad eum ipse pridie perferebam. [ 225 ] Libentissime legimus litteras quas heri ad nos tam amice miseras. [ 226 ] Quamprimum legeram hesternas litteras, statim ad te rescripsi. [ 227 ] Cras legam litteras quas accepi a quodam qui in hac vicinia habitat. [ 228 ] Lege Ciceronem summum oratorem aut si mavis Terentium politissimum autorem. [ 229 ] Saepiuscule a me contendis ut legam Caesarem purissimum historiae scriptorem. [ 230 ] Rogabas me ut legerem Plautum festivum comicum. [ 231 ] Non ignoras me libenter legere Erasmi Colloquia et Corderii Dialogos eleganter Latine scriptos. [ 232 ] Audio te legisse Politiani Epistolas quas Lipsius tantopere laudat. [ 233 ] Spero vos lecturos Ovidium et Virgilium Latinorum poetarum principes. [ 234 ] Veni huc lectum epistolam patris tui. [ 235 ] Hic liber est lectu jucundissimus: non memini me umquam jucundiorem vidisse. [ 236 ] Haec linea est admodum difficilis lectu. [ 237 ] Legendum est tibi epistolas elegantiusculas. [ 238 ] Valde cupidus sum legendi hunc librum. [ 239 ] Veni huc legendi causa. [ 240 ] Legendo multum, non multa, quotidie proficies. [ 241 ] Pueri saepe legentes lectiones facile illarum meminerint. [ 242 ] Spero te lecturum concionem tuam. [ 243 ] Spero quod lecturus sis concionem tuam. [ 244 ] In schola saepe legor in catalogo nugantium. [ 245 ] Epistola bene scripta jucunde legitur. [ 246 ] Hic liber legebatur nudiustertius a matre tua. [ 247 ] Tu saepe lectus es in schedulis absentium. [ 248 ] Hic litterarum fasciculus nondum lectus est a praeceptore meo. [ 249 ] Epistola tua satis mature lecta erat a fratre meo. [ 250 ] Non legar hodie in schedulis absentium, quia hac septimana semper affui in schola. [ 251 ] Circa meridiem epistola tua legetur. [ 252 ] Nescio an meae litterae libenter legantur ab amicis meis. [ 253 ] Si ego tam saepe legerer in catalogo absentium, quam tu et fratres tui, proculdubio verberarer a praeceptore. [ 254 ] Audio multas epistolas a te legi. [ 255 ] Audio quod multae epistolae a te legantur. [ 256 ] Audio libellum tuum nuper excusum lectum esse a principe. [ 257 ] Audio quod libellus nuper excusus lectus sit a principe. [ 258 ] Hodie vidi litteras complures Oxonia vel Londino allatas ad patrem tuum diligenter lectas esse. [ 259 ] Liber hic legendus est nobis omnibus. [ 260 ] Legendo Ciceronem fies quotidie doctior. [ 261 ] Legendis epistolis Plinii et Politiani plurimum acues ingenium et orationem tuam reddes politiorem. [ 262 ] Audio nihil libentius legi quam verbum Dei. [ 263 ] Valde inviti audimus ea quae non placent. [ 264 ] Audiebam heri vestra poma satis esse matura. [ 265 ] Audivi condiscipulos meos legentes lectiones suas. [ 266 ] Sorores tuae magna cum molestia audiverant clamores vestros cum essetis in horto. [ 267 ] Audiam te libenter si quid habeas quod mihi narres. [ 268 ] Audiemus excusationem tuam si quam potes afferre justam et idoneam. [ 269 ] Audi me prius, posterius audiam te. [ 270 ] Libenter audite sacras conciones. [ 271 ] Loquere clarius ut audiam te melius. [ 272 ] Libentissime te audirem, si tantillum otii mihi superesset a re mea. [ 273 ] Libentissime audiremus orationem tuam, siquam haberes ornatam sententiis. [ 274 ] Si audivero te esse studiosum et diligentem, accipies a me dono quinque cerasa et uvas passas decem. [ 275 ] Cum fabulam audivissem, mirari coepi, et increpare mendacem puerum. [ 276 ] Credo te non audivisse hodie buccinam meam suaviter sonantem. [ 277 ] Credo quod non audiveris buccinam meam suaviter sonantem. [ 278 ] Ego arbitror nos hinc ad diem octavum audituros fratrem tuum recitantem carmina sua. [ 279 ] Eo, imo propero auditum sacram concionem quae habetur in templo Sancti Petri hora decima. [ 280 ] Id profecto quod mihi narras admodum jucundum est auditu. [ 281 ] Attente audiendum est mihi quid pater tuus dicat. [ 282 ] Tempus audiendi concionem prope jam instat. [ 283 ] Veni ad scholam audiendi et discendi causa. [ 284 ] Boni pueri sunt cupidi audiendi praeceptorem suum. [ 285 ] Audiendo verbum Dei recte pernosces rationem perveniendi ad salutem aeternam. [ 286 ] Spero me auditurum Latinam comoediam in aula vestra. [ 287 ] Soror mea sub diluculo surrexit, preces auditura lectas in triclinio. [ 288 ] Non audior ab omnibus qui jam adsunt. [ 289 ] Verbum Dei attente audiendum est ab iis qui salutem per Christum adipisci volunt. [ 290 ] Non audiebar a praeceptore quando narrare volui fabulam de gallo gallinaceo. [ 291 ] Frater tuus auditus est a patre meo cum narraret quot pisces lacu nostro exceperat. [ 292 ] Nunquam recte audiemur ab iis qui inviti audiunt. [ 293 ] Si audirer a vobis, vos vicissim a nobis audiremini. [ 294 ] Existimo facundum et festivum oratorem magna cum voluptate audiri a studiosis adolescentibus. [ 295 ] Credo summos oratores aegre auditos esse ab iis, qui eloquentiam despiciunt artesque omnes nihil pensi habent. [ 296 ] Spero me diligenter auditum iri a praeceptore cum ad scholam venero. [ 297 ] Credo matrem tuam non auditum iri a patre meo. [ 298 ] Auditus a Judice, domum redii. [ 299 ] Verbum Dei attente et reverenter audiendum est. [ 300 ] Studium tuum audiendae concionis sacrae mihi perplacet. [ 301 ] Antidotum vitae, Patientia est. [ 302 ] Sal vitae, Amicitia. [ 303 ] Sol vitae, Sapientia. [ 304 ] Maxima quaeque vitae oblectamenta insulsa sunt et insuavia. [ 305 ] Multi nimium habent, nemo satis. [ 306 ] Praeferendus est dies unus sapientis longissimae aeternitati stultorum. [ 307 ] Non est pauper qui caret, sed qui eget, qui desiderat. [ 308 ] Risus nec multus sit, nec ob multa. (Epictetus) [ 309 ] Sis tu alienis lachrymis cautior: Alieno risu laetior. [ 310 ] Magnes amoris amor est. [ 311 ] Nihil est quod sic eliciat amorem ut amor. Hinc illud Maritalis, "ut ameris, ama." [ 312 ] Est naturalis quaedam in rebus conjunctio et harmonia, ut nemo illum oderit, a quo diligitur. [ 313 ] Decet eum qui dat, non meminisse beneficii: eum vero, qui accipit, intueri non tam munus quam dantis animum. [ 314 ] Idcirco fingunt tres esse Gratias, duas nunquam retrospicere, tertiam semper priores intueri. [ 315 ] Bonus, bonus est et bonis et malis: Malus, nec malis, nec bonis. [ 316 ] Priusquam incipias, consulto, et ubi consulueris, mature facto opus est. [ 317 ] Dei auspiciis atque ductui te totum in hac vitae militia permittas, et imperiis obtemperes, et exemplum aemuleris. [ 318 ] Ne feceris, quod factum nolis. [ 319 ] Modica deambulatio corpusculum reficit: immodica conficit. [ 320 ] Quod commodavit fortuna, tollet. [ 321 ] Quod mutuavit natura, repetet. [ 322 ] Quod paraverit virtus, retinebis. [ 323 ] Non refert quam diu vixeris, sed quam bene. Vita illa quae bona est, longa est. [ 324 ] Despicere oportet, quod possis deperdere. [ 325 ] Populo cede, non pare. Non est enim cum multitudine pugnandum bellua multicipiti, sed nec ejus opinionibus assentiendum. [ 326 ] Non refert qua, sed quo. [ 327 ] In omni loco, in omni fortuna licet recte agere, et illo pervenire quo intendimus. [ 328 ] Voluptas est ut apis, mella cum fudit fugit. [ 329 ] Ebrietas nec madida, nec sicca te opprimat. [ 330 ] Carum est quod precibus emitur. [ 331 ] Emere malo, quam rogare. [ 332 ] Magnum pretium sunt preces. [ 333 ] Calumniae morsui nullum est remedium. [ 334 ] Fortuna prospera gubernanda arte, consilio, prudentia, ingenio: irata retundenda magno robore, et invicto animo superanda et calcanda. [ 335 ] Sis tu bonorum rector; malorum victor. [ 336 ] Studia nostra non tam intermittenda sunt, quam remittenda. [ 337 ] Christus vitae nostrae scopus est: ipse est initium, ipse finis, ab ipso proficiscuntur omnia, in ipsum tendunt. Huic oportet nos affigamus, si volumus beati esse, non alio clavo quam mente ipsa. [ 338 ] Posse nocere, et nolle, nobile. [ 339 ] Ejusdem est artis recte tacere, et recte loqui. [ 340 ] Quanto plus liceat, tanto minus libeat. [ 341 ] Ignoscas aliis multa, nihil tibi. [ 342 ] Nolo minor me timeat, despiciatque major. [ 343 ] Vive memor mortis, memor ut sis salutis. [ 344 ] Tristia cuncta exsuperes, aut Animo, aut Amico. [ 345 ] Amicum laudato palam, sed errantem occulte corripe. [ 346 ] Crux est si metuas, vincere quod nequeas. [ 347 ] Animus vereri qui scit, scit tuto aggredi. [ 348 ] Ames parentem, si aequus est: sin aliter, feras. [ 349 ] Amici vitia si feras, facis tua. [ 350 ] Absentem laedit, qui cum ebrio litigat. [ 351 ] Summum malum optat avaro qui vitam illi optat diutinam. [ 352 ] Amicos res secundae parant, adversae probant. [ 353 ] Aleator quanto in arte peritior est, tanto nequior. [ 354 ] Habere satius est, quam avere. [ 355 ] Bis gratum est, quod opus est, ultro si offeras. [ 356 ] Beneficium dare qui nescit, injuste petit. [ 357 ] Beneficium accipere, est libertatem vendere. [ 358 ] Bis peccas, cum peccanti obsequium accommodas. [ 359 ] Beneficium dando accepit, qui digno dedit. [ 360 ] Beneficium qui se dedisse dicit, petit. [ 361 ] Conjunctio animi, maxima est cognatio. [ 362 ] Arctius alligat mutua benevolentia, quam affinitas sanguinis. [ 363 ] Beneficium qui saepe dat, docet reddere. [ 364 ] Bis vincit, qui se vincit in victoria: primum hostem, deinde animum. [ 365 ] Bene cogitata si excidunt, non occidunt. [ 366 ] Bonis nocet, quisquis pepercerit malis. [ 367 ] Cuivis dolori remedium est patientia. [ 368 ] Comes facundus in via pro vehiculo est. [ 369 ] Cui plus licet quam par est, plus vult quam licet. [ 370 ] Stultum est maledicere: nam si amicus est cui maledicis, inique facis: sin inimicus, magis illum irritas. [ 371 ] Tutissimum est, esse lentas consultationes, nam praecipitata consilia fere inauspicata sunt. [ 372 ] Difficilem oportet aurem habere ad crimina. [ 373 ] Lucrum cum jactura famae, damnum est, non lucrum. [ 374 ] Ex vitio alterius, sapiens emendat suum. [ 375 ] Etiam pilus unus habet umbram suam. [ 376 ] Fortunam citius reperias, quam retineas. [ 377 ] Formosa facies muta commendatio est. [ 378 ] Dolus est accipere beneficium a quoquam, cui non possis tantundem reddere. [ 379 ] Quoties fortuna favet improbis, hoc fit calamitate et malo optimorum. [ 380 ] Feras, non culpes, quod vitari non potest. [ 381 ] Magnae felicitatis comites sunt Stultitia et Arrogantia. [ 382 ] Fidem qui perdidit, nil ultra potest perdere. [ 383 ] Durum est laedi, vel ab amico, vel a potente: quod queri de altero non est honestum: de altero non est tutum. [ 384 ] Prioris diei discipulus est posterior. [ 385 ] In nullum avarus bonus est, in se pessimus. [ 386 ] Nihil tam dulce est, quod non pariat satietatem, nisi varietate condiatur. [ 387 ] Quod superiores peccant, id recidit in malum plebis. [ 388 ] Luxuriae multa desunt, avaritiae omnia. [ 389 ] Invidiam ferre, aut fortis, aut fortunatus potest. [ 390 ] Invidiam enim fortunatus negligit, fortis contemnit. [ 391 ] Ira statim subsidit, odium diuturnum est. [ 392 ] Sapientis non est contemnere hostem, quantumvis humilem: potest enim oblata occasione nocere. [ 393 ] Iudex damnatur, cum nocens absolvitur. [ 394 ] Quisquis admittit scelus, illico sibi damnatus est judice conscientia, etiamsi judex nemo pronunciet. [ 395 ] Loco ignominiae est apud indignum dignitas. [ 396 ] Legem nocens veretur, fortunam innocens. [ 397 ] Molesta est mora in omni re, tamen ea nos reddit sapientes, ne quid agamus temere aut inconsulto. [ 398 ] Male vivunt qui semper se victuros putant. [ 399 ] Minus decipitur, cui negatur celeriter. [ 400 ] Multos timere debet, quem multi timent. [ 401 ] Negandi causa avaro nusquam deficit. [ 402 ] Quotidie damnatur qui semper timet. [ 403 ] Semper aetas vergit in pejus, et mores hominum in dies magis ac magis degenerant. [ 404 ] Stultum est timere, quod vitari non potest. [ 405 ] Tam deest avaro quod habet, quam quod non habet. [ 406 ] Avarus et suis et alienis ex aequo caret. [ 407 ] Sententiae. [ 408 ] Magnus erroris magister, populus. [ 409 ] Assuescat unusquisque jam tum a puero veras habere de rebus opiniones, quae simul cum aetate adolescent. [ 410 ] Eligenda est optima vitae ratio, hanc consuetudo jucundissimam reddet. [ 411 ] Homo ex corpore constat et animo. [ 412 ] Corpus habemus ex terra et his elementis quae cernimus ac tangimus, corporibus bestiarum simile. [ 413 ] Animum divinitus datum, Angelis et Deo similem, unde censetur homo, et qui solus merito esset homo appellandus, ut maximis viris placuit. Animus enim cujusque is est quisque. [ 414 ] Regina et princeps rerum omnium praestantissima est Virtus, cui reliqua omnia si suo velint officio defungi, ancillari oportet. [ 415 ] Divitiae non sunt gemmae aut mettalla, non magnifica aedificia, vel supellex instructa: sed non iis carere quae sunt ad tuendam vitam necessaria. [ 416 ] Corpus ipsum nihil aliud est, quam tegumentum vel mancipium animi, cui et natura, et ratio, et Deus jubent subjectum esse, ut brutum sentienti, mortale immortali ac divino. [ 417 ] Quid aliud est vita, quam peregrinatio quaedam, tot undique casibus objecta et petita, cui nulla hora non imminet finis, qui potest levissimis de causis accidere? [ 418 ] Quemadmodum in via, sic et in vita, quo quis expeditior, et paucioribus sarcinis implicitus, hoc levius et jucundius iter facit. [ 419 ] Divitiae, et possessiones, et vestimenta in usum tantum parantur. Non adjuvant quenquam immensae opes, sed opprimunt, ut navem ingentia onera. [ 420 ] Aurum nisi utare, parum differt a coeno, nisi quod magis angit ejus custodia: et efficit ut dum uni studes, ea negligas, quae sunt homini maxime salutaria. [ 421 ] Divitiarum maxima pars, aedificia, supellex numerosa et opulenta, gemmae aurum, argentum, ornamentorum omne genus, spectantium oculis, et comparantur, et exponuntur, non possidentium usibus. [ 422 ] Quid aliud est nobilitas, quam nascendi sors et opinio a populi stultitia inducta? [e]t quae saepenumero latrociniis quaeritur. [ 423 ] Vera et solida nobilitas a virtute nascitur: stultumque est gloriari te parentem habuisse bonum, quum sis ipse malus; et turpitudine tua dedecori sis pulchritudini generis. [ 424 ] Ignobilitatem contemnere, est Deum nascendi authorem tacite reprehendere. [ 425 ] Potentia quid est aliud quam speciosa molestia? in qua si quis sciret, quae solicitudines, quae anxietates insint, quantum malorum mare, nemo est tam ambitiosus, qui non eam fugeret, ut gravem miseriam. [ 426 ] Quantum est odium si regas malos, quanto majus si malus ipse. [ 427 ] Quid in somno, quid in solitudine inter summum regem interest, et infimum servum? [ 428 ] In corpore ipso quid est forma? Nempe articula bene colorata. Si intraria cerni possent, quanta vel in corpore speciosissimo cerneretur foeditas? [ 429 ] Lineamenta et corporis decor quid juvant, si turpis sit animus? Et (sicut Graecus ille dixit) in hospitio pulchro hospes deformis? [ 430 ] Forma, vires, agilitas, et caeterae corporis dotes, ut flosculi celeriter marcescunt, exiguis casibus diffugiunt. Vel una febricula validissimum quandoque hominem concutit, et summum decorem tollit. [ 431 ] Nemo potest externa, jure sua dicere, quae tam facile ad alios transeunt: nec corporea, quae tam cito avolant. [ 432 ] Quid quod haec quae multi admirantur, magnorum vitiorum sint causae, velut insolentiae, arrogantiae, socordae, ferocitatis, livoris, aemulationis, simultatum, rixarum, bellorum, caedis, stragis, cladis? [ 433 ] Ex luxu et intemperantia, morbi plaerique ad corpus redundant, et ad rem familiarem permagna damna, tum ad animum certa poenitentia, et hebetudo ingenii, quod deliciis corporis extenuatur, ac frangitur. [ 434 ] Maximum malum putato, non paupertatem, aut ignobilitatem, aut carcerem, aut nuditatem, ignominiam, deformitatem corporis, morbos, imbecillitatem: sed vitia, et his proxima, inscitiam, stuporem, dementiam. [ 435 ] Magnum bonum credito horum contraria, virtutem, et quae huic sunt finitima, peritiam, acumen ingenii, sanitatem mentis. [ 436 ] Si externa bona habeas, proderunt tibi ad virtutem relata; oberunt, ad vitia: si non habeas, cave ne quaeras vel cum minimo virtutis dispendio. [ 437 ] Quo curatius est corpus, hoc animus neglectior. [ 438 ] Quo mollius habetur corpus, hoc acrius menti reluctatur; et ut equus delicate pastus sessorem excutit. [ 439 ] Gravis sarcina corporis animum elidit, acumen ingenii sagina corporis, aut indulgentia retunditur. [ 440 ] Cibi, somni, exercitationes, tota corporis curatio, ad sanitatem referenda est, non ad voluptatem, ut animo prompte inserviat. [ 441 ] Nihil est quod aeque, et vigorem mentis debilitet, et robur ac nervos corporis infringat, ut voluptas: quippe vires omnes et corporis et mentis, opere ac labore vegetantur: otio ac mollitie voluptatis languescunt. [ 442 ] Mundicies corporis et victus citra delicias, aut morositatem, ad valetudinem et ingenium confert. [ 443 ] Ablues subinde manus et faciem frigida, detergesque mundo linteolo. [ 444 ] Arceatur frigus quum ab aliis partibus, tum vel maxime a cervice. [ 445 ] Ne statim edas a quiete, nec ante prandium, nisi tenuiter. [ 446 ] Ientaculum sedando stomacho, aut refocillando datur corpori, non satietati. [ 447 ] Tres aut quatuor panis bucceae sufficiunt sine potione, aut certe exigua, atque ea tenui: salutare hoc non minus ingenio quam corpori. [ 448 ] In prandio et coena assuesce non vesci, nisi ex uno obsonii genere: eodem simplicissimo, et, quantum per facultates licebit, saluberrimo, quamvis multa mensae inferantur. [ 449 ] Varietas ciborum homini pestilens, pestilentior condimentorum. [ 450 ] Natura necessaria docuit, quae sunt pauca, et parabilia: Stultitia superflua excogitavit, quae sunt infinita, et difficilia. [ 451 ] Naturae si des necessaria, delectatur et roboratur tanquam propriis: sin superflua, debilitatur, et affligitur tanquam alienis. [ 452 ] Stultitiam necessaria non explent: superflua cum obruant, non satiant. [ 453 ] A coena ne bibe, aut si id admonet sitis, sume humidum aliquid, et frigidiusculum, aut perpusillum tenuis potiunculae. [ 454 ] Inter eam potionem, et quietem interpone, quum minimum horae dimidium. [ 455 ] Exercitationes corporis non erunt immodicae, caeterum aptandae rationi valetudinis. [ 456 ] Somnus sumendus est tanquam medicina quaedam, curando corpori: tantummodo quantus sufficit. Immodicus enim reddit corpora redundantia noxiis humoribus, segnia, pigra, lenta, et celeritatem mentis tardat. [ 457 ] Non est existimandum vitae id tempus, quod somno impenditur: vita enim vigilia est. [ 458 ] Non attingendi sunt authores spurci, ne quid sordium animo ex contagie adhaereat. [ 459 ] Tribus velut instrumentis fabricamur eruditionem, ingenio, memoria, cura. [ 460 ] Ingenium, exercitatione acuitur: memoria, excolendo augetur: Utrumque enervant deliciae, bona valetudo confirmat. [ 461 ] Scito te operam et tempus perdere, si quae legis, vel audis, non attendas. [ 462 ] Quae ignoras, ne pudeat quaerere. Ne erubesce a quovis doceri, quod maximi viri non erubuerunt: erubesce potius ignorare, aut nolle discere. [ 463 ] Si videri vis doctus, da operam ut sis: nulla est compendiosior via. Quemadmodum non alia ratione facilius consequeris, ut existimeris bonus, quam si sis talis. [ 464 ] Quicquid videri cupis, fac ut sis [original: scis]: aliter frustra cupis. [ 465 ] Falsa tempus infirmat, vera confirmat. [ 466 ] Cujusvis hominis est errare: nullius nisi insipientis in errore perseverare. [ 467 ] Ne labores quam multa respondeas, sed quam apte, et in tempore. [ 468 ] Prandio tuo, et coenae, illos adhibe, qui te possint instituere, quique suavi ac docta collocutione pariter et exhilarent te, et peritiorem reddant. [ 469 ] Ex sapientibus disces, quo fias cautior. [ 470 ] Annitere, ne sola verba authoris quem legis intelligas, sed praecipue sensa. [ 471 ] Quo plura memoriae commendabis, hoc custodiet omnia fidelius: quo pauciora, infidelius. [ 472 ] Studio sapientiae nullus in vita terminus statuendus est, cum vita est finiendum. Semper illa tria sunt homini, quamdiu vivit, meditanda: quomodo bene sapiat, quomodo bene dicat, quomodo bene agat. [ 473 ] Ab studiis arrogantia omnis arcenda est. Nam ea quae vel doctissimus mortalium novit, non sunt minutissimum eorum quae ignorat. Exiguum quiddam, et obscurum, et incertum est quicquid homines sciunt, mentesque nostrae in hoc corporeo carcere devinctae, magna ignoratione, et altissimis tenebris premuntur: aciemque adeo retusam habemus, ut nec summas penetremus rerum facies. [ 474 ] Profectui studiorum plurimum nocet arrogantia. Multi enim potuissent ad sapientiam pervenire, ni jam putassent se pervenisse. [ 475 ] Vitanda contentio, aemulatio invida, obtrectatio, inanis gloriae cupido: quum in hoc sequamur studia, ut illa fugiamus. [ 476 ] Studia res laetas condiunt, tristes leniunt, temerarios impetus juventae cohibent, senectutis molestam tarditatem levant. Domi, foris, in publico, in privato, in solitudine, in frequentia, in otio, in negotio comitantur, adsunt, imo praesunt, opitulantur, juvant. [ 477 ] Non est despondendus animus, aut contrahendus reflante fortuna: quippe adversis matutinis, interdum succedunt prospera vespertina. [ 478 ] Nihil aliud est haec vita, quam peregrinatio, qua in alteram sempiternam tendimus, paucissimisque rebus ad hoc iter conficiendum egemus. [ 479 ] Fortunae muneribus expleri, quid aliud est, quam peditem multis sarcinis impediri, ac obrui. [ 480 ] Nemo est tam stupide amens, qui non se illi civitati ad quam tendit, et ubi morari destinat, potius quam itineri adornet, componatque. [ 481 ] Per Religionem Deus cognoscitur; cognitus, fieri nequit aliter, quin ametur. [ 482 ] Mundus hic est velut domus quaedam Dei, vel potius templum. Ipse ex nihilo in hanc faciem, atque ornatum protulit. [ 483 ] Angeli, daemones, homines, animantia, stirpes, lapides, coeli et elementa, cuncta denique Deo curae sunt, ac parent. [ 484 ] Nihil videmus fieri, nihil moveri, nihil contingere, ac ne stipulam quidem attolli ullam, aut floccum volitare extra Dei praescripta, et jussa. [ 485 ] Humana omnis sapientia, si cum religione Christana conferatur, coenum est, et mera stultitia. [ 486 ] Hanc nosse, perfecta est sapientia: juxta hanc vivere, perfecta virtus: sed nemo vere novit qui non pie vivit. [ 487 ] Bonitas Christi, amorem elicit: Majestas ejus, cultum: Sapientia, fidem. [ 488 ] Corporalia opera fatua sunt ante Deum, nisi conditura ex animo addatur. [ 489 ] In occultissimis recessibus, et procul ab omnium oculis, atque adeo in corde ipso, atque in animo tuo scito te habere Deum arbitrum, testem, judicem omnium, etiam cogitationum tuarum, ut illius praesentiam reveritus, nihil non modo facias, sed nec in animum admittas nefarium, aut turpe. [ 490 ] Impium est in res sacras jocari, aut dicta sanctarum Scripturarum ad lusus, ineptias, aniles fabulas, scommata convertere: ceu quis medicinam ad salutem paratam coeno aspergat. [ 491 ] Sacris intersis, attente ac pie, non ignarus quaecunque seu vides, seu audis, esse purissima et sacrosancta, spectareque ad immensam illam Dei majestatem; quam adorare facile est, comprehendere impossibile. [ 492 ] Quum Deum, Dominum appellas, fac illi servias: quum Patrem, fac ames: et dignum te praestes tanto Patre filium. [ 493 ] In citharoedo turpe est aliud ipsum ore, aliud fides ejus sonare: multo est turpius, quum Deo psallimus, aliud linguam dicere, aliud animum cogitare. [ 494 ] Deus omnibus animantibus variam quotidie alimoniam sufficit, conservat omnia, et vindicat ab interitu, quo nutu suo tendunt. [ 495 ] Nihil verius datur Christo, quam quod egenis datur. [ 496 ] Ubi lectum ingrederis, fac cogites, unumquemque diem imaginem esse humanae vitae, cui succedit nox, et somnus simulacrum mortis expressissimum. [ 497 ] Sapientissimus vitae nostrae magister, nempe et author, unicum dedit ad vivendum documentum, ut Amemus. [ 498 ] Nemo invidet ei, quem amat: nec quisquam malis amici gaudet, nec bonis indolet. Amor enim omnia reddit communia, suaque esse existimat, quae sunt ejus quem amat. [ 499 ] Longissimae et obscurissimae sunt in humano corde latebrae; quae humana acies in tantam caliginem penetrabit? [ 500 ] Hominem tibi a Deo commendatum, si dignus est, ama, quia dignus est, quem ames: sin indignus, ama, quia Deus dignus, cui pareas. [ 501 ] Pacem, et amorem, et concordiam invexit Deus: Partes et factiones, et privatas utilitates cum alienis damnis, sicut etiam dissidia, rixas contentiones, bella, Diabolus peritissimus horum artifex. [ 502 ] Concordiā etiam pusilla coalescunt; discordiā maxima dissipantur. [ 503 ] Neminem irriteris, cogitans quod uni alicui accidit, posse cuivis accidere. Age potius Deo gratias quod te extra eam fortem posuerit, et ora, tum tibi ne quid tale accidat, tum illi sic afflicto saltem remedium aliquod, vel aequum animum, et ipse subveni, si potes. [ 504 ] Nullae sunt certiores opes, quam certae amicitiae. Nullum potentius satellitium, quam amici fideles. [ 505 ] Solem e mundo tollit, qui e vita amicitiam. [ 506 ] Vera, et solida, et duratura amicitia tantummodo est inter bonos, inter quos facile amor coalescit. [ 507 ] Mali nec inter se amici sunt, nec cum bonis. [ 508 ] Ut ameris certissima et brevissima est per amorem via. Nihil enim sic amorem elicit, ut amor. [ 509 ] Amicitiae venenum, si ames tanquam osurus, et amicum sic habeas, ut putes posse inimicum fieri. [ 510 ] Ne in alienas vitas inquiras, neve curiosus scruteris quid quisque agat: multae hinc suboriuntur simultates. Praeterea stultum est alios probe nosse, seipsum ignorare. [ 511 ] Convicium convicio regere est lutum luto purgare. [ 512 ] Assentatio deforme vitium: turpe, illi qui dicit; perniciosum, ei qui audit. [ 513 ] Sermone utitor modesto, civili, comi: non aspero, non rusticano, vel imperito, sed nec accurato, aut affectato nimis. [ 514 ] Ne celeritatem in loquendo nimiam suscipias, nec cogitationem praevertant verba nec respondeas, antequam qua de re plene intellexeris, et quid ille, cui respondes, dixerit senseritque. [ 515 ] Rarissimum debet esse pervulgatum illud, Quicquid in buccam, ac nescio an usquam admittendum, quum inter amicos cavendum sit, ne quid dicamus, quod amicitiam dirimat aut laedat. [ 516 ] In differendo ne sis contentiosus aut pertinax. Si verum audias, hoc protinus silentio reverere, illique tanquam divinae rei assurgito. [ 517 ] Sin non audias, nihilominus concede hoc vel amico, vel modestiae tuae, praesertim ubi nullum neque probi mores detrimentum accipiunt, neque pietas. [ 518 ] Quod taceri vis, prior ipse taceas: sin detecturus es, vide etiam atque etiam cui. [ 519 ] Nec mendax sis nec mordax. [ 520 ] Si mendacem te homines norint, nemo credet tibi, etiamsi affirmes verissima. [ 521 ] Contra si veracem, majorem habebit fidem nutus tuus, quam aliorum sanctissimum jusiurandum. [ 522 ] Miser is est qui id egit, unde extricare se non potest, nisi per mendacium. [ 523 ] Ne expectes dum necessitates ad te suas familiaris amicus deferat; tu illas odorare, et iis ultro subvenias. [ 524 ] Parentem non amabis solum, sed secundum Deum unice venerabere. [ 525 ] Crede te illi esse carum a quo amice reprehenderis. Nec unquam reprehensionem obesse puta vel inimici. Nam si vera objicit, ostendit quod emendemus: sin falsa, quod vitemus: ita semper vel meliores reddit , vel cautiores. [ 526 ] Esto in admittendis ad familiaritatem cunctantior: in retinendis semel admissis constantior. [ 527 ] Ex bestiis exitiabilis maxime inter feras, Invidia; inter mansuetas, Adulatio. [ 528 ] Si reprehendi fers aegre, reprehendenda ne feceris. [ 529 ] Natura nostra in malum fertur prona: ad virtutem autem acclivis est, atque ardua semita. [ 530 ] In minores praebe te comem: in majores reverentem: in pares facilem ac tractabilem. [ 531 ] Si virtute non excellis, cur postulas videri aliis potior? Si excellis, cur affectibus moderandis non plusquam vulgus praestas? [ 532 ] Oculus domini singula intuetur; ipse novit et facientem injuriam, et patientem. [ 533 ] Pluris facias judicium conscientiae tuae, quam voces omnes ingentis multitudinis, quae imperita et stulta est: ignota temere ut probat, sic et damnat. [ 534 ] Fama nec profutura malo, nec laesura bonum. [ 535 ] Mortuus quid plus referes de fama, quam pictura Apellis laudata? aut equus in Olympia victor? nec vivo quidem prodest, si eam ignorat: si novit, nihil adfert aliud, nisi ut sapiens contemnat, insipiens sibi magis placeat. [ 536 ] Conscientia magna est hujus vitae magistra. [ 537 ] Qui numinis curam abjiciunt, ut audacius, et securius peccent; ii dupliciter sunt mali, quod nec homines reverentur, nec Deum. [ 538 ] Conscientia ista effuse delinquit, quae nullo metu coercetur. [ 539 ] Laborem pro aeterno et coelesti praemio, quis nisi amens refugiat? quum nec caduca haec et fragilia citra laborem acquirantur. [ 540 ] Peccatum hominis mors est, ut jugulare se ipsum videatur quisquis peccat. Abducit enim se a Deo vita nostra, et a quiete conscientiae suae, qua nihil est beatius. [ 541 ] Ut unus dies humanae vitae praeferendus est longissimae aetati corvi aut cervi: ita dies unus ex religione actus, hoc est, divinae vitae, toti aeternitati sine religione est anteponendus. [ 542 ] Facetiae, et argute dicta. [ 543 ] Publius ubi Mutium imprimis malevolum solito tristiorem vidisset, Aut Mutio (inquit) nescio quid incommodi accessit, aut nescio cui aliquid boni. [ 544 ] Augustus Caesar exceptus a quodam coena satis parca, et quasi quotidiana (nam pene nulli se invitanti negabat) post epulum inops, ac sine ullo apparatu discedens, valedicenti hoc tantum insusurravit: Non putabam me tibi tam familiarem. [ 545 ] Interroganti quanam hora diei prandendum esset? Diviti, inquit, ubi velit, pauperi quum possit. [ 546 ] Diogenes interrogatus, quo vino maxime delectaretur, Alieno, inquit. [ 547 ] Quidam rogabat unde palleret aurum? Diogenes respondit, Quia nusquam non haberet insidiatores. [ 548 ] Diogenes Myndum profectus, quum vidisset portas ingentes, urbem vero exiguam, O viri, inquit, Myndi, portas occludite, ne quando urbs vestra egrediatur. [ 549 ] Prandebat in foro Diogenes: Proinde ab his qui astabant, canis appellatus: Vos, inquit, canes estis, qui me prandentem circumstatis. [ 550 ] Scorti cujusdam filio lapidem projicienti in concionem: Cave, inquit, ne patrem ferias. [ 551 ] Dionysius Syracusanus, detracta veste aurea Iovi Olympio, palleum ei laneum injecit, atque rogatus, quid ita faceret? Quoniam, inquit, aestate gravis est aurea vestis; hyeme frigida, laneum vero indumentum utrique tempori multo aptius. [ 552 ] Idem Dionysius quum Aesculapio barbam auream demi jussisset, affirmavit, Non convenire ut hujus pater Apollo imberbis, ipse vero, qui filius esset, barbatus conspiceretur. [ 553 ] Fur quispiam Demosthenis lucubrationes, ejusque scriptiones paulo petulantius irridebat. Cui ille, Scio, inquit, me tibi molestum esse quod noctu lucernam accendo. [ 554 ] Quum Lacon uxorem duxisset perpusillam, lepide dicebat, E malis, quod minimum esset, eligendum. [ 555 ] Quum adolescens quidam nimio luxu ad inopiam redactus, oleas in coena esitaret, Diogenes forte praeteriens, Si sic pransus, inquit, esses, non ita coenares. [ 556 ] Medicus quidam imperitus, quum Pausaniae diceret, Qui fit, o bone vir, quod nihil mali habeas? Quia, inquit, te medico non utor. [ 557 ] Galba rogatus a quopiam ut utendam daret penulam, festive respondens, Non pluit, inquit, non opus est tibi; si pluat, ipse utar. [ 558 ] Quum Aristoteles jam annos natus fere sexaginta duos adeo laboraret, ut admodum tenuis vitae spes superesset, convenerunt ad illum discipuli rogantes, ut ex ipsis aliquem deligeret, qui in locum ejus succederet. Inter auditores erant duo praecipui, Theophrastus Lesbius, et Menedemus Rhodius. Aristoteles respondit se, quod petebatur, facturum, ubi daretur opportunitas. Paulo post, quum rursus ad eum eadem de causa convenissent, dixit vinum quod biberet sibi parum esse commodum, ac quaeri jussit Exoticum, vel Rhodium, vel Lesbium. Id simulatque curatum est, gustato Rhodio, dixit: Firmum hercle vinum et jucundum. Mox gustato Lesbio: Utrumque, inquit, egregie bonum, sed Lesbium suavius. Id ubi dixit, nulli dubium fuit, quin lepide simul et verecunde successorem sibi ea voce, non vinum delegisset: Probavit utrumque, nec tamen auditoribus elegendi jus ademit. [Sed Graecus sermo plusculum habet civilitatis: quod oinos, id est vinum, sit generis masculini: ut haec vox, ho lesbios hediōn, possit et ad personam accommodari.] [ 559 ] Quidam e familiaribus Adriani Sophistae miserat illi pisces in disco argenteo, picturato auro: at ille delectatus vasculo, non remisit, tantum ei, qui miserat, respondit: Bene facis quod etiam pisces: quasi discus esset dono missus, pisces tantum novitatis gratia additi. Quidam autem dicunt joco factum, ut castigaret discipuli vitium, qui sordidior esse dicebatur. [ 560 ] Pollio dicebat, commode agendo factum est, ut saepe agerem: sed saepe agendo factum est, ut minus commode: quia scilicet assiduitate nimia facilitas magis, quam facultas, nec fiducia, sed temeritas paratur. Quod accurate factum velimus, raro faciendum est. [ 561 ] Philoxenus quondam coenans apud Dionysium, quoniam animadvertebat regi appositum piscem Mullum insigni magnitudine, quum ipsi appositus esset perpusillus (in piscium enim genere laudantur adulti), pisciculum auribus admovit. Id factum admiranti Dionysio causamque percontanti: In manibus, inquit, est Galatea, de qua volebam ex hoc quaedam percontari. Verum negat se per aetatem quicquam adhuc scire, sed ait proavum suum istic esse in tuo disco, qui multa posset commemorare si liceat alloqui. Exhilaratus rex misit illi suum Mullum. [ 562 ] Cuculo minores aviculas percontanti, cur ipsam fugerent: Quoniam, inquiebant, suspicamur te aliquando futurum accipitrem. Coccyx enim specie non multum differt ab acciptre. [Cavendum ab iis qui tyrannidis specimen moribus edunt.] Ex Plutarch. [ 563 ] Quum Antisthenes ipse salsamenta per forum gestaret, id quibusdam admirantibus quod Philosophus officio tam sordido fungeretur, idque in publico, ac non potius servo delegasset: Quid, inquit, admiramini? Haec mihi porto, non aliis. Sentiens nullum esse sordidum obsequium quod sibi quis impenderet: dein non esse indecorum, eum portare salsamenta, qui salsamentis vesceretur. [ 564 ] [Stilpo videns Cratetem hybernis mensibus frigore rubentem: Dokeis, inquit, moi chreian echein himatia kaine. Lepos qui est in vocis ambiguo, Latine reddi non potest: kaine conjunctim, sonat novo, kai ne disiunctim, sonat et mente: Discrimen auribus vix sentiri potest, scripto potest ostendi. Videris, inquit, egere pallio novo, sive pallio et mente. Novum requirebat gelu; mentem, Cynici stultitia, qui vestem non accommmodaret tempori.] [ 565 ] Menedemus Eretriensis percontanti cuidam, an patrem caedere desivisset, respondit: Neque caecidi, neque desii. Quum alter subjecisset, oportere solvere ambiguitatem per kai et ek, aut affirmando, aut negando: Ridiculum, inquit, est vestras sequi leges, cum liceat in portis occurrere. Alter captabat illum insidiosa percontatione: sive enim respondisset, desii, sive non desii, agnovisset crimen. Ille hoc praesentiens exclusit sophisticum cavillum. [ 566 ] Bion rogatus essetne ducenda uxor: Si deformem, inquit, duxeris, habebis poenam: sin formosam, habebis communem. In Graecis vocibus plusculum est jucunditatis, peinio et koinio. Ne minus latinis inest, si hanc dicamus, suspectam: illam despectam.] [ 567 ] [Epictetus Philosophiae summam duobus verbis comprehendere solitus est, aneche kai apoche, Sustine et Abstine: quorum prius admonet, ut mala, quae incurrunt, aequo animo toleremus: posterius, ut a voluptatibus temperemus. Ita enim fiet, ut nec adversis dejiciamur, nec prosperis corrumpamur. [ 568 ] Heraclitus Ephesius dicebat cives non minus oportere pugnare pro legibus quam pro moenibus. Quod absque legibus nullo pacto possit esse civitas incolumis, absque moenibus possit.] [ 569 ] Galba corpus habens gibbo deforme, de quo vulgo jactatum est, Ingenium Galbae male habitare; quum apud Caesarem causam agens subinde diceret: Corrige me Caesar, si quid in me reprehendendum videris: Ego, inquit, Galba monere te possum: corrigere non possum. [ 570 ] Quum plaerique rei quos Severus Cassius accusabat, absolverentur; et is cui Caesar forum extruendum locarat, diu traheret illum operis expectatione: Vellem, inquit, Cassius et forum meum accusasset. [ 571 ] Narrant Alexandrum Magnum astantem Diogeni, quaesisset ab eo, num ipsum metueret. At ille: Quid es? Bonum an malum? Alexander respondit; Bonum. Quis, inquit, timet bonum? [Convicit regem non esse metuendum, nisi se malum esse profiteretur.] [ 572 ] Quum Diogenes in dolio, sicco mucidoque pane vescens solus, audiret totam urbem laetitiā perstrepentem (erat enim dies festus) sensit animo nonnihil taedii, diuque secum de relinquendo vitae instituto cogitavit. Sed quum tandem mures videret adrepentes, panisque micas edere: Quid tibi displices, inquit, O Diogenes, sat magnificus es, ecce etiam parasites alis. [ 573 ] Quidam in publico gestans longam trabem, per imprudentiam percusserat Diogenem, moxque ex more dixit: Cave. At Diogenes, Num, inquit, me vis iterum percutere? [ 574 ] Diogenes quodam tempore quum diutissime legens, tandem eo venisset, ut videret chartam vacuam, Bono, inquit, animo estote viri, terram video. [ 575 ] Alexander Thrasyllo Cynico petenti drachmam, Non est, respondit, munus regium. Cynico subjiciente: Talentum igitur da: At non, inquit, Cynicum tale munus accipere. [Utroque cornu repulit postulatoris improbitatem, quem existimabat nullo dignum beneficio.] [ 576 ] Faustus Syllae filius, in sororem, quae eodem tempore cum duobus adulteris haberet consuetudinem, Fulvio Fullonis filio, et Pompeio cognomine Macula, facetissime lusit: Miror, inquit, sororem meam habere maculam, quum Fullonem habeat. [ 577 ] Vespasianus reprehendenti filio Tito, quod etiam urinae vectigal commentus esset, Pecuniam ex prima pensione admovit ad nares, sciscitans num odore offenderetur, et illo negante, atqui, inquit, e lotio est. Hinc illud, Bonus odor lucri ex re qualibet. [ 578 ] Virgilius vates suspirabundus ubique observatus est. Unde facetum illud Augusti responsum, inter hunc ipsum sedentis, et Flaccum Horatium, qui oculorum lippitudine laboravit, rogatus a quodam amicorum, quid ageret, Sedeo, inquit, inter suspiria et lachrymas. [ 579 ] Diverterat aliquando quidam, peregre iter faciens, ad diversorium, ubi apposita est ei coena omni ex parte olitoria, vinum item dilutissimum, omnia demum administrata parcissime. Postquam autem coenasset, jussit vocari ad se medicum ad mercedem capiendam. Caupo respondit: Ecquid malum in viculo maxime agresti medicum requiris? Tum ille, numne, o bone, tete ipsum ignoras? Quo merces operae tuae par sit, medici precium accipe, non cauponis, quando ut aegrotum me pavisti in coenula. [ 580 ] Pyrrhiniculus Vasco ad hospitium quoddam diverterat, atque apposita mensa anaticulam versabat in lancibus perbelle unctam, atque alliatam. Ingreditur de repente ad illum viator hispanus, injectisque in anaticulam oculis, Potes, inquit, o amice advenientem comiter amicum accipere. Tum Pyrrhiniculus, quo nomine ipse esset exquirit. Audenter ille, ac jactabundus, Alopantius, inquit, Ausimarchides Hiberoneus Alarchides. Pape, tum Pyrrhiniculus, quatuorne avicula haec heroibus, et quidem Hispanis? Absit injuria. Ea Pyrrhiniculo satis est uni: minutos enim decent minuta. Ex Pontano. [ 581 ] Diogenes cum ridere vellet imperitum sagittandi hominem, scopo se admovebat; rogatus cur ita faceret, Ne me feriat, inquit. [ 582 ] Puer Florentinus et argutus et perurbanus, adductus ante sacerdotem Cardinalem jocandi gratia, multa cum facete admodum nec minus etiam scite dixisset, sacerdosque ipse ad amicum qui astabat conversus, susurasset hujusmodi pueros consuesse ubi ad aetatem pervenissent robustiorem, ingenio subcrassescere. Nae, inquit, O bone Cardinalus, puerulum te oportuit scitum fuisse admodum. [ 583 ] Quidam canescens ab Adriano Caesare quiddam petierat, et repulsus est. Is cum aliquanto post idem peteret, sed capillitio nigro (nam id tinctura fecerat) Caesar agnoscens faciem: Istuc inquit, negavi patri tuo. [ 584 ] Quum Minutius hostium insidiis septus in summo esset periculo, ne cum suis copiis periret, Fabius e monte movens exercitum venit illi auxilio, multisque trucidatis hostibus ipsum eripuit. Hoc facto Hannibal ad suos dixit: Nonne vobis saepenumero praedixi fore, ut illa montana nubes nobis aliquando tempestatem immitteret? [ 585 ] Iulia Augusti filia quum patrem salutaret, senserat illius oculos licentiore cultu offensos, licet ille dissimularet: itaque postero die, mutato cultu patrem complexa est. Tum Caesar, qui pridie dolorem suum continuerat, gaudium continere non potuit. Et quanto magis, inquit, iste cultus decet Augusti filiam. Tum illa: Nimirum hodie me patris oculis ornavi, heri viri. [ 586 ] In spectaculo gladiatorum converterant in se populi oculos Livia et Iulia, comitatus dissimilitudine: Liviam cingebant viri graves, Iuliam juvenes luxuriosi comitabantur. Pater Iuliam admonuit scripto, videret quantum inter duas principes feminas interesset. Illa rescripsit: Et hi mecum senes fient. [ 587 ] Augustus etiamnum adolescens lepide tetigit Vatinium: siquidem is podagrae obnoxius, videri studebat discussisse vitium, ac jam mille passus ambulare se gloriabatur. Non miror, inquit Caesar, dies aliquanto sunt longiores. [ 588 ] Quispiam praefectura Equitum submotus, insuper et salarium ab Augusto postulare est ausus, hoc colore, ut diceret se non lucri causa salarium petere, sed ut tuo, inquit, judicio videar impetrasse munus, et ita credar non ab officio submotus, sed officium deposuisse: Tu, inquit Augustus, [original: inquit, Augustus,] apud omnes praedica te accepisse, ego non negabo. [ 589 ] Domitianus Caesar initio principatus quotidie sibi secretum horarium sumere consuevit, nec interim aliud quam muscas captare, easque stylo praeacuto configere: ut cuidam interroganti, essetne quis intus cum Caesare, Vibius Crispus lepide responderit: Ne Musca quidem. [ 590 ] Quum tres essent designati, qui legati proficiscerentur in Bithyniam, quorum unus podagra teneretur, alter caput haberet vulneribus confossum, tertius vecordia laborare videretur, Cato ridens dixit: Populi Romani legationem nec pedes habere, nec caput, nec cor. [ 591 ] Quum oeconomus Lucullo coenam modestam apparasset, accersitum objurgavit: illo dicente, Non putabam sumptuoso apparatu opus esse, quum solus esses coenaturus: Quid ais, inquit Lucullus? An ignorabas apud Lucullum hodie coenaturum Lucullum? [ 592 ] Idem quum Graecos quosdam per dies aliquot magnifice tractasset, atque illi dicerent se mirari, quod tantum impendiorum sua causa faceret: Nonnihil, o hospites, vestra causa, sed maxima pars Luculli gratia. [ 593 ] Scipio Nasica quum ad poetam Ennium venisset, eique ab ostio quaerenti Ennium, ancilla dixisset eum domi non esse, Nasica sensit illam hoc domini jussu dicere, et illum intus esse. At tum quidem dissimulans abiit. At paucis post diebus quum ad Nasicam venisset Ennius, eumque a janua quaereret, exclamat ipse Nasica, se domi non esse. Tum Ennius. Quid? Ego, inquit, non agnosco vocem tuam? Hic Nasica: Nae tu homo es impudens, ego quum te quaererem ancillae tuae credidi, tu mihi non credis ipsi? [ 594 ] De Vespasiano patre narrat Suetonius, quum scurram multa in alios jacientem, provocasset, ut in se quoque diceret aliquid: Dicam, inquit, ubi ventrem exonerare desieris: alludens ad formam Caesaris, qui faciem habebat nitentis --- [ 595 ] Memoratur de Beda, quem Venerabilem dicunt, cui Romam profecto quum ostendissent has litteras saxo insculptas, S.P.Q.R. quibus significari volunt, Senatus Populusque Romanus, ac veluti hospes rogaretur, quid sibi vellent illae litterae, dissimulans dixit: Stultus Populus Quaerit Romam. [ 596 ] Philoxenus Poeta interrogatus cur in tragoediis induceret mulieres malas, quum Sophocles eas induceret bonas, argutissime respondit: Quoniam, inquit, Ille tales inducit quales esse deberent; Ego, quales sunt. [ 597 ] [Idem apud Sythonem amicum suum prandens, appositis oleis, quum paulo post inferretur patina piscium, percusso vasculo quod habebat oleas, Homericum hemistichium dixit: mastixen d'elaan, id est, scutica incitavit ut traherent. Nam de auriga dictum est. Sensit autem Philoxenus, oleas quamprimum auferendas, alludens interim ad Graecam vocem elaion, quae sonat olearum, et elaan, quod sonat trahere currum, aut aliquid simile.] [ 598 ] Idem vocatus ad convivium, quum esset appositus ater panis: Cave, inquit, multos apponas ne facias tenebras. [ 599 ] Phryne aetate florens, in convivio, cui complures aderant foeminae, (quum juxta morem joci convivalis quod unusquispiam faceret, idem omnes facere cogerentur) prior manum bis aquae immersam admovit fronti. Quoniam autem omnes erant fucatae, aqua per lituram fucorum defluens, rugarum specie vultus omnium deformabat, quum ipse interim Phryne, quae naturali forma pollebat, speciosior etiam apparebat diluta facie. [ 600 ] Cornelia Gracchorum mater, quum Campana matrona illius hospitio utens, ornamenta sua quibus illud seculum nihil habebat pulchrius, ipsi ostenderet, traxit eam sermone donec liberi redirent e schola: Tum et haec, inquit, ornamenta mea sunt. Sentiens matronae nihil esse pulchrius, neque preciosius, quam liberos recte educatos. [ 601 ] Omnibus Dionysio Tyranno exitium imprecantibus, una foemina anus quotidie diluculo deos comprecari solebat, ut esset incolumis et superstes. Accita a rege mulier rogata est, unde tanta in regem benevolentia? Quoniam, inquit, quum puella essem, et gravem tyrannum haberemus, optabam mortem illius. Eo interfecto, deterior arcem occupavit. Et hujus exitium optabam. Nunc quum te habeamus, superioribus etiam graviorem, vereor ne si tu pereas succedat etiam deterior. [ 602 ] Demonax Cynicus interrogatus quid sentiret de conflictu duorum, quorum alter inepte proponebat, alter absurde respondebat, ait, sibi videri alterum mulgere hircum, alterum supponere cribrum. [ 603 ] Socrates quum Xantippen diu rixantem tulisset in aedibus, ac tandem fessus consedisset ante fores, illa magis irritata quiete et lenitate viri, de fenestra perfudit eum lotio. Ridentibus qui praeteribant, et ipse Socrates arridebat, dicens: Facile divinabam, post tantum tonitru sequuturam pluviam. [ 604 ] Socrates Alcibiadi demiranti quod Xantippen supra modum rixosam domi perpeteretur, respondit: Nonne tu Alcibiades domi tuae toleras gallinarum tuarum glocientium strepitum? Tolero, inquit, sed gallinae mihi pariunt ova et pullos: Et mihi ait Socrates, mea Xantippe parit liberos. [ 605 ] Curtius eques Romanus delitiis diffluens, quum apud Caesarem coenaret, macrum turdum sustulit e patina, eumque tenens, interrogavit Caesarem, liceretne mittere; quumque is respondisset, quidni liceat? Ille protinus avem misit per fenestram, iocum arripiens ex ambiguitate verbi. Nam apud Romanos erat solenne cibum e convivio dono amicis mittere. [ 606 ] Augustus salutatus a Psittaco, hunc emi jussit. Idem miratus in pica, et hanc mercatus est. Hoc exemplum tenuem quendam homuncionem sortis infimae sollicitavit, ut Corvum institueret ad hujusmodi salutationem. Qui quum impendio exhauriretur, subinde ad avem non respondentem dicere solet: Opera et impensa periit. Tandem pervicit assiduitate, ut Corvus sonaret dictatam salutationem. Ea quum Augustum praetereuntem salutasset: Caesar, satis, inquit, istiusmodi salutatorum habeo domi. Tum Corvus memor et illorum verborum, quae toties audierat, subtexuit: Opera et impensa periit. Ad hoc arridens Augustus, jussit avem emi, quanti nullam adhuc emerat. [ 607 ] Adolescens quidam provincialis Romam venerat, oris similitudine tam mirifice referens Augustum, ut in se populi totius oculos converteret. Caesar, hoc audito, jussit ad se perduci, eumque contemplatus, hunc in modum percontatus est: Dic mihi adolescens, fuitne aliquando mater tua Romae? Negavit ille, ac sentiens jocum retorsit, adiiciens: sed pater meus saepe. [ 608 ] Equite Romano quodam defuncto, compertum est illum tantum habuisse aeris alieni ut solvere nullo modo posset: idque dum viveret, celaverat. Quum igitur res illius auctioni sujicerentur ut ex pecunia aliquibus ejus creditoribus satisfieret, Augustus jussit sibi emi culcitram illius cubicularem: ac mirantibus hoc praeceptum: Habenda est, inquit, ad somnum mihi conciliandum illa culcitra, in qua ille tanto aere alieno obstrictus somnum capere potuit. Nam Augustus ob ingentes curas saepe maximam noctis partem ducebat insomnem.