Beowulfus / I-VII / VIII-XIV / XV-XXI / XXII-XXVIII / XXIX-XXXV* / XXXVI-XLIII
Ita populi Rex
More vixit.
Non omnia ego dona
Perdidi
Virtutis mercedem,
Quam mihi.... dedit
Filius Halfdani
Ex proprio arbitrio:
Haec tibi satraparum Rex
Offerre volo
Benevole accipienda:
Omnis ad te pertinet
Gratia muneris
Mihi parva competit.
Praepotentem saluto
Higelace! Te
Jussit tunc inferre
Super capitibus
Vexilla, valde eminentes
Galeas, militarem loricam,
Enses bellicos praestantes,
Carmine post celebratos.
Mihi hunc militarem apparatum
Hrodgarus tradidit.
Sapiens Rex
Aliquot verba extulit,
Quae ego sua primum,
Tibi postea repeterem.
Dixit: quod ista possederit
Rex Hiorgarus
Dominus Scyldingorum
Longo tempore.
Non ea olim filio
Suo tradere voluit
Acri ensis custodi,
Quamvis sibi dilecto.
Pectoris vestimentis
Utere omnibus bene.
Audivi ego, quod
Istis cimeliis
Quatuor equos
Confestim similes
Demum addiderit
Colore pomi flavi.
Ille (Rex) amore accepit
Equos et cimelia.
Sic amici facere debent,
Ne quis dolosas insidias
Alii struat
Occulta arte.
Mortifera manus ultrix
Higelaco fuit
In nebulones:
Nepoti valde fidus, (fuit)
Et alter alteri.
Carminis memor
Audivi, quod ille inde
Torquem
Diligenter obtulerit,
Mirabile cimelon
Vermiculatum
Quem Wealtheoa illi dederat
Regia proles ter incantatum,
Simul ac arte
Ephippium nitidum.
...Deinde fuit
Torquis post receptionem
Irruptio facta.
Aegre id tulit
Editus Egtheovo
Vir heroibus notus
Rebus fortiter gestis.
Lemur ex decreto
Non omnes ebrios abstulit
Contubernales
Non erat illi fera mens;
Sed humani generis
Maximus robore,
Firmum munus,
Quod ei Deus dedit,
Tuebatur Bellonae amicus.
Miserum erat diu,
Quod Gothis nati
Deum non aestimaverint,
Nec in symposio
Magna veneratione
Domino gratias
Referre voluerint
Valde.......
Etsi lenta esset,
Principi noxia
Inundatio venit
Beatissimo hominum
Irae cujusvis.
Jussit tunc nobilium protector
Intro afferre
Celsissimus Rex
Pectoris ornamentum
Auro textum:
Non erat inter Gothos
Isto cimelio dignior
Militaris ordo.
Eum Beowulfi
Pectori affixit.
Et ei dedit
Septem millia
Villarum cum Regio throno.
Illi fuit utrumque simul
Coram populo
Regni decretum,
Ex jure patrio.
Aliis potentius
Latum regnum
Felicius erat,
Postea auctum
Sequentibus diebus,
Militaribus allodiis
Ex quo Higelacus decessit,
Et sublimi decreto
Bellonae mucrones
Sub scuti orbita....
Mortem intulerunt;
Ubi petierunt
In occidente populum
Duri bello ferocem
Nobiles Scylfingi.
Inimicitiarum multitudines
Non sentiit exercitus regni
Postquam Beowulfo
Latum regnum
In manus venit.
Ille bene rexit
Quinquaginta hiemes:
Fuit sapiens Rex,
Senex patriae custos,
Donec cepit
Tenebrosis noctibus
Draco grassari
Qui in alto
........
Thesaurum ex decreto.
Lapidea monte sub praecipiti
Semita jacuit
Mortalibus ignota.
Ibi intus ambulavit
.........
Nequitiarum nocte
...pagano thesauro
Manus...... Auro rutilanti
Neque ille id postea
.........
Dormiens apud ignem
Latronis robore
Ut ille .....
Populi Rex, quod ille
Iratus esset.
Non toto..
Divite serpense thesauro
Potitus proprio arbitrio
Ille qui .....
Obruit et pro gravi necessitate
.......
Cujus fortium
Militum odii
Castigationes fugit.
.........
Et ibi intus
Fervuit........
Cito decepit
Id spiritui...
.........
............
.........
............
.........
Ibe erant tales multi
In ista terra....
Ille .....opum
Ita in mundo
Hominum nemo scit,
Quis miserae reliquias
Nobilis progeniei
Acceptas referet.
Ibi condidit charos
Thesauros omnes.
Eum mors abstulit
Ut ante dictum est
Et praestituto tempore
Gentis nobilibus
Abiens longissime
Fiebat amicis flebilis.
Regens ibi, aetate,....
Quas juvenis nactus est
Longa, opibus
Uti valuit. ........
Urbem omnem paratam
Inhabitavit in planitie
Aquarum fluentis vicinam,
Novam juxta promontorium
Angustum, arte firmam.
Illuc intus
Tulit Heros thesauros
Annulorum custos.
Forti exercitui partem
Vasorum aureorum
Dedit. Igitur dic:
Tene nunc molem,
Quando quidem fortium maximus
Heroum, opes,
Quas olim tibi
Dii decreverunt.
Bellona morte sustulit
Vitam clade saeva
Virorum quorundum
Gentis meae.
Qui cadavera ibi reliquere,
Videbant beatas
Jubilantium imagines.
Ense cedebant donec
........
Plena liquore.
Potatoria vasa caro
...........
...........
Fortis protector.
...... aureis
Poculis subactus
Animi sensus sopitus fuit,
Ubi militarem larvam
Induerent ille,
Quos exercitus Dux
Ad pugnam evocavit, ut
Per clypeorum fragorem
Morsu ferri excidium,
Pro belli auctore,
Amplum inferrent
Viris per cervicis nervos
Crine lividis. Faucis exultans
Melodicae nescius accipiter
Ultra votum castigavit
Cadavera alacri rostro.
Urbes vastatae.
Perniciei lues
Multas animas ad sedes
Atavorum misit.
Sic maestus animjus
Olim tener ingemiscet,
Unus quisque
Infelix ubique
Die et nocte,
Donec mortis aestu
Obruta corda
Animi gaudia invenerint,
Veteris originis sedes petendo.
Nudus necessitate Draco
Nocte volat
Igne illaqueatus.
Eum terricolae
.........
............
.......monte.
Ibi paganum idolum
Custodit annis provectus.
Non est illi creatura.
Ita gentis adversarius
Trecentis annis
Tenuit in arce
Thesaurum,
Arte firmata,
Donec illum
Unus offensus
Vir animo fortis
Domino suo offerret.
Vasa pulchra,
Amoris pignora
Donavit suo domino.
Tunc fuit gazophylacium vere
Imminutum annulis.
Thesaurus prece concessus
Pauperibus.
Dominus vidit
Ignitas machinas,
More consueto
Quas serpens excitavit.
Lis renovata fuit.
Serpsit tunc secundum murum
Aspera palatium expertum est
Hostis vestigia.
Nimis ultra perrexit
Insidiosa machinatione.
Draco accessit prope.
Sic potuit protervus
Facile procedere
Malitia et more scelesto.
Illum, quem omnipotentis
Gratia custodivit,
Thesauri custos petivit
Avidus per campum:
Voluit in virum irruere.
Cui in ......
Vulnus inflixit.
Ferus et animo turbidus
Aggerem saepe circumivit
Jugiter a parte exteriore.
Non ibi alicui
In isto deserto
Utravis pugna attulit
Perniciem. Tandem
Urbem petit.
Thesauros quaerit.
Ille cito sentiit,
Quod virorum
Aliqui partem auri subduxissent
Magnum lucrum
Thesauri custos exspectavit.
Importune
Deinde vesper venit.
Erat tunc iratus
Arcis custos.
Voluit multa tunc
Flamma rependere
Pocula pretiosa.
Tunc fuit dies elapsus
Serpentis ex voto.
Non in muro excubando
Exspectare voluit,
Sed cum incendio ivit,
Igne excitato.
Auctor erat terribilis
Populo in terra.
Ita confestim evenit,
Ut acquisitio divitiarum
Dolore finiretur.
Tunc hostis incepit
Ignem spargendo
Nitidas aedes comburere
Incendii fulgor stetit
Viris adversus,
Nec ibi aliquid animal
Taetra vorax flamina
Relinquere voluit.
Fuit ibi serpentis strages
Late conspecta,
Dura versicoloris nequitia,
Prope et procul,
Qua publicus hostis
Gothicam gentem
Affecit et oppressit.
Thesauro demum direpto
Metropolin occulta
Matutino tempore
Incolarum
Flamma occupavit.
Igne et incendio
Urbis minatus est
Arci et muro.
Illum spes fefellit.
Tunc fuit Beowulfo
Horrore nuntiatum
Protinus sane,
Quod ipsius domus,
Mansio felicissima, incendii
Aestu colliquefacta fuerit,
Unacum metropoli Gothorum,
Quae iis fausta fuerat.
Tulit forti
Animo damnum maximum:
Speravit sapiens,
Quod imperantis
Super omne jus
Provocaretur Domini
Acerba ira.
Pectus intus fervuit
Tenebrosis curis,
Ita ut illi minarentur.
Tenuit cadaveribus Draco
Gentis urbem.
Sita exterius
Terra fiebat inde
Prunis subacta.
Igitur belli Dux,
Aeolicorum Rex
Jacturam edoctus
Jussit suis fieri
Militare tutamen
Totuum ferreum,
Satraparum dominus,
Bellicosos asseres admirabiles.
Scivit certe
Quod suos silvestris ligni
Juvare non posset
Tilia contra flammas.
Oportuit sic finem
Faustum et felicem
Demum exspectare
Mundanae vitae.
At serpens coactas
Cogitavit gazas
Tenere diu.
Decrevit
Tunc virorum dominus
Inde procul fugientem
Agmine petere.
Postea exercitus haud
Pugnam pertimuit,
Nec iis serpentis
Proelium mortale quid intulit.
Labore et virtute
Pollens, ante multas
Angustias passus
Praevaluit
Hildae sonitu.
Postea Hrodgari
Victoria beatus heros
Aulam lustravit.
Et ad pugnam ivit
Clade Grendelis cognatae
Noxiam progeniei.
Non minimus
Fuit conflictus,
Ubi Higelacus cecidit
Post Gothorum Regem
Belli impetu,
Heros dilectus populo,
Frisica in terra,
Regis filius
Mavortio in symposio
Interiit secure ictus.
Illinc Beowulfus venit
Propria virtute;
Navigationem nesciit adversam.
Brachio gesserat
.....triginta proelia
........
ubi in salum
...........
Vicinos evocavit viros
(Corvus indiguit,
Pastus bellici)
Sibi adversis
Qui signa inferrent.
Brevi post venit
Ex periculosos bello
Domum visitatum;
Super cygnorum vada
Nave vectus
Filius Ecgthiovi
Miseram in patria
Iterum ad gentem
Ubi illi animus praesagiit
Thesauros et praetiosas armillas.
Et regium solium.
Prolem non speravit,
Quae contra omnia agmina
Regium thronum
Tenere posset.
Tunc fuit Higelacus mortuus.
Nemo antea mortalium
Objicere potuit
Illi principi
Rem aliquam,
Quod imperiosus
Dominus fuisset,
Ex quo regnum
Eligere voluit.
Universus illum populus
Amicus in deliciis habuit
Veneratione et honore.
Donec senex fieret,
Aeolo-Gothos rexit.
Eum scelesti homines
Trans mare petierunt
Filii Otheris
Terruerunt senem
Protectorem Scylfingorum,
Felicissimum
Maritimorum Regum,
Qui in Sueonum Regno
Cimelia distribuere.
Illustri domino
Iste fuit exitus.
Ibi mortale
Vitae vulnus sortitus est
Gladii ictibus
Filius Higelaci.
Et postea discessit
Ongentheovi filius
Domu revisurus.
Ex quo consiliosus jacuit,
Reliquit regium solium
Beowulfo tenendum,
Gothos regendos.
Ille fuit bonus Rex.
Illati populi damni
Mercedis meminit
Tempore praeterlapso
Dives gloria custos
Afflictae amicus
Gentis, intulit
Trans mare
Filio Otheris
Bellum et arma.
Ultus est deinde
Frigias valde vias
Regem senem emensum.
Sic injurias quasque
Visitavit
Contumeliosae caedis
Filius Ecgthidio
Praeclaris factis,
Dum aliquo die
Contra serpentem
Dimicaret,
Stipatus duodecem.
Aliquem ira inflatum
Dominus Gothorum draconem
Ut vidit,
Siscitavit, unde
Inimicitiae venierent?
Pestifero odio duces
Illius navim aggrediebantur.
Illi vasi marino
Juxta ipsius indicem manus
Inerat
Militaris triginta (virorum)
Tunc vir, qui proelii
Initium instituit
Victus animo maestus.
Altum inde
Aequor visitandum.
Ille vada transivit
Usque ad terrestrem,
Quem novit,
Tumulum sub monte
Maris aestus prope
Fluctibus obstreperos.
Ille fuit interne plenus
Mirabilium operum et rerum.
Custos saevus
Promptus ad proelium noxium
Aureas gazas tenuit
Veteres sub terra:
Non erant facili negotio
Adeundae
Virorum ulli.
Mala sacrificia fecit tunc
Nequitia durus Rex,
Dum dira imprecaretur
Foci sociis
Auro munifici Gothis.
Sollicitus illis erat animus;
Acres et caedis avidi
Fiebant fere furiosi
Qui senem
Salutarent
Aggrediendo animae thesaurum
Divisuri
Vitam a corpore.
Non inde diu mansit
Anima naturali
Carne involuta.
Beowulfus dixit
Filius Ecgthiovi:
Multas ego in juventute
Pugnas pugnavi
Noxias interdum.
Ego omnium memor sum:
Ego fui septem hiemum,
Cum me opum potens
Dominus dilectus populis
A meo patre excepit.
Tenuit me et protexit
Verendus Rex.
Dedit mihi opes et feuda
Adoptionis memor.
Nescio vitae
Pejus aliquid
Principis Regni fuisse,
Quam illius liberis
Armis potens et paganum genus
Higelacoque meo
Fuit. Maximo natu
Importuna
Fratris actione
Caedes illata,
Ex quo paganum genus
Ex corneo arcu
Dilectus Princeps
Telo vexavit:
Aberravit a scopo,
Et suum cognatum trajecit,
Fratrem alterum,
Sanguinea sagitta.
Ea erat mercedis expers pugna
Noxa gravis,
Saevo animo pugnata.
Utrique sic
Quanquam nobili inulta
Vita relinquenda.
Ita est flebili
Seni
Metuendum,
Ut suus filius equitet
Juvenis in patibulo.
Igitur cantilenis quaeritur
Lugubri cantu,
Quod suus filius pendat
Pro corvi deliciis
Illumque nequeat auxilio
Senex et fractus
Aliquomodo promovere.
Fabula narratur
Mane quolibet,
Successorem alias
Secunda vice non intendat
Constitutere
Regni
Haereditarii custodem,
Quem intuitur
Mortis necessario
Effectu constrictum.
Videt luctu confectus
Suae prolis in conclave
Feralem solitudinem
Ample cumulatam.
Crepitat in aere
Equitans sopitus
Princeps suspensione.
Ibi cytherae siluere
Jubila in aedibus,
Quae ubi intus fuerant.
Evanuit igitur fidium cantus;
Luctus carmen impedit
Unum post alterum
Visa illi sunt omnia nimis lata
Arva et proelii loca.
Sic Aeolicorum protector
Post proelia fortia
Animis dolorem
Caediva tilia ademit,
Ne quis posset
Vitae perniciem
Inimicitia rependere;
Nec prior
Celsum principem
Odii lacescere,
Nefariis factis.
Etsi cara sibi
Ille, dolore,
Quem vulnus attulerat,
Jubila relinqueret,
Dei lumen elegit;
Successori reliquit
Ita morte beatus
Regnum et metropolin.
Cum ille vita excidit,
Tum fuit injuriae et lis
Sueonum et Gothorum
Acta per aequora
Vindicta communi
Belli zelo duri,
Postquam princeps obiit.
Usque dum contra Ongantheowi
Successorem defendere
Strenuus exercitus promptusque
Libertatem vellet
Maris conservandam.
Sed circa ruentia moenia
Foedae dolis genti
Saepe intulerunt
Socii
Mei infligendo
Vindictam et incendia,
Ita ut celebre esset.
Quin etiam Otherus
Sua vita emit
Duram mercedem.
Sereno genere fiebat
Gothorum Domino
Bellum indictum.
Tunc ego mane
Comperi filii Otheri
Calibeam aciem
Ossa obrepsisse.
Ibi Ongentheowi
Haeredem visitavit
Dux nimis laetus.
Senex Scylfingus corruit.
Atram manum memini
Vindicta affluenti
Vitam victis ademisse.
Ego thesauros,
Quos mihi tradidit
Impendi bello;
Ita mihi dati erant.
Flammanti gladio
Mihi regiones dedit
Patriae pater.
Non necessum erat
Donis
Sive promontoricolas Danos
Sive Sueciae incolas
Allicere
Ad internecinum bellum voraci
Fato compescendum.
Columna inter phalanges
Ante eum esse volui
In acie qualibet.
Et sic ad senectutem
Pugnas pugnabo, dum
Arma profuerint.
Id mihi ante et olim
Saepe libuit,
Postquam mihi ante nobilem
Evigilem corvum erat
Manu periculosa
Cum Hugone pugnandum.
Non minus thesauros ille
Frisonum Rex animo
Venerabundo offere cogebatur.
At pugnando succubuit
Vexilli custos
Illustris animo.
Non fuit acies periculosa,
At ejus Bellona corripuit
Cordis calorem:
Osseam domum fregit.
Nunc calibea acie
Manu et duro ense
Circa thesaurum pugnandum.
Beowulfus dixit;
Minacibus verbis loquebatur:
Saepissime
Peregi multa
Proelia in juventute,
Ut adhuc volo,
Senem, populi custodem
Vindicta ulcisci
Praeclara gesta eendo,
Si me latro
Extra patriam
Evocaverit.
Collegi viros
Quosque alacres
Galeas ferentes, post
Itineris dulces socios.
Noluissem gladium inferre
Armave serpenti,
Si cognovissem
Aliud misero
Quidquam valuisse
Arrogantiam adimere.
Sic ego olim adversus
Grendelem feci.
Et ego ibi aestuantem
Ignis instar torrentis
Spe inflatum
Et odio, delevi.
Ego mihi auferri scutum
Et loricam nolui.
Ego castri custodem
In fugam pede sequaci
Conjeci, nobis
Persequendum ad muros.
Castigavit fato decreto
Deus hominem quemvis.
Ego sum animo laetus,
Quod adversus
Publicum hostem virtute
Praevaluerim.
Vosne manetis in arce
Loricas induti
Milites, speculatum,
Uter fortior poterit
Post pugnam
Vulnera ferre;
Uter nostrum duorum?
Non is erat vester mos,
Nec aptus clienti
Nepotis mei alicui.
Scit ille adversus miserum
Muneris partes
Comes negotio par.
Ego virtute
Aurum quaeram
Donec Mars abstulerit
Vitam caede noxia
Principi vestro.
Surrexit tunc cum umbone
Heros injuria affectus
Durus sub galea.
Supparo, quod gessit,
Sub lapideo fornice
Forti confidit.
Neminem praestolabatur,
(Is ignavorum mos visus,)
Eorum, qui apud murum
Magno numero
Rebus praetiosis abundanti
Pugna prodessent.
Bellona ciebat
Inde cornu phalanges.
Profluxit in lapideo ponte
Torrens inde
Excussus munimento.
Fuit ibi incensus aestus
Rapidis ignibus fervidus.
Non licuit thesauro comminus
Nondum flammis tacto
Aliquo tempore
Genti succurrere,
Draconis ob incubationem.
Fecit tunc ex pectoribus
Ut erat ira incensa
Aeoloico Gothica gens
Verba exire:
Fortia saevierunt corda.
Vox intro missa
Nobili ardore strepuit
Sub arcis muro.
Aestus fuit excitatus
In thesauri custodem obvio
Quolibet alimento.
Ibi non erat magnum tempus
Avido devastatori datum.
Senex primum venit
Animo afflictus
Ex arce
Calido caedis sudore.
Terra tremuit,
Heros apud moenia
Clypeum obvertit
Adversus torvum hostem
Gothorum dominus.
Tunc fuere circum circa
Corda prompta,
Pugnam pugnatum.
Gladii ante stravit
Bonus Dux
Veteri superstites acie:
Immitis quibusvis
Fuit perniciem conantibus:
Monstrum ab aliis propulit.
Animos acuebat in arcem
Bellicosus Princeps.
Tunc Serpens recessit
Protinus eodem tempore
Insidias petens:
Discessit tunc arsus
Undulatim serpendo,
Ad mansionem firmam.
Scutum bene profuit
Vitae et corpori
Brevi tempore
Illustris domini.
Tunc suum piaculum quaesivit:
Ibi spatio primi
Diei victoria potitus est.
Sic illi fato decretum.
Velocem in pugna
Manum extendit
Gothorum Dominus.
Horridum inimicum stravit.
Credite,
Quod acies migraverit
Furva ad ossis
Adversum latus impotens,
Ubi ea populi Rex
Opus habuerit
Utile petitum.
Tunc fuit urbis custos
Post ingentem correptionem
Lugubri animo.
Injecta cadavera igni.
Late extulit
Bellona jubar saeva.
Victoria non gloriabatur
Auro amicus Gothorum.
Securis bellica siluit
Nudata pro injuriis.
Ita non debuit
Ferrum olim utile.
Nec fuit multo post,
Quod illustris
Filius Ecgtheovi
Hanc regionem
Relinquere vellet
Cupidus
Castra habitare
Alioquin nullibi.
Ita debet unus quisque
Quaerere praemium vitae.
Non erat diu, donec
Afflictos,
Quos obvios habuit,
Refocillaret thesauri custos.
Pectore anhelo nitebatur
De novo reficere
Angustias passos
Ense subactos,
Qui ante populum coegit.
Non omnes inter turmas
Sese dederunt.
Nobilium liberi,
Circum stiparunt
Bellonae electum;
At alii in sylvas fugiebant,
Vitam servatum
Suorum sociorum.
Aestuabat animus curis.
Pace semper non poterit
Diabolus fraudare
Eum, qui bene sentit.
Beowulfus / I-VII / VIII-XIV / XV-XXI / XXII-XXVIII / XXIX-XXXV* / XXXVI-XLIII
This LTM web-edition © 2008 Claude Pavur of Saint Louis University. This material is being made freely available for non-commercial educational use.