MARCI ANTONINI IMPERATORIS

COMMENTARIORUM QUOS IPSE SIBI SCRIPSIT

LIBER DECIMUS.

(versio Schulziana)

 

 

Aurelius Index     Paedagogica Index

 

 

LIBER X.

 

1. Erisne tandem, aliquando, mi anime, bonus, et simplex et unus, et nudus, et corpore, quod te circumdat, perlucidior? gustabisne tandem affectionem ad amorem et pietatem proclivem? Erisne tandem plenus et nullius rei indigens et nihil ulterius desiderans, nihili amplius appetens neque animati neque inanimati, quo voluptatibus fruaris? nec temporis, in quo diutius fruaris, nec loci, aut regionis aut blandae aeris * temperiei, aut hominum consensus? sed ea, quae nunc est, conditione contentus delectaberis praesentibus ac persuasum habebis, omnia (quae) tibi adsunt, bene tibi habere et a diis profecta esse et bene habitura esse, quaecunque illis visa erunt et quaecunque daturi sunt ad salutem illius vivae natura perfectae et bonae et justae et honestae et omnia gignentis et continentis et ambientis et complectentis, quae, ut alia similia inde oriantur, dissolvuntur? Erisne tandem talis, qui cum diis hominibusque in tali societatis communione vivas, ut neque quidquam in iis reprehendas neque ab iis condemneris?

2. Observa, quid natura tua requirat, quatenus natura tantum regitur: id deinde fac et admitte, nisi, natura tua, qua animal es, eo deterius se habitura ait. Deinceps observandum, quid natura tua, qua animal es, requirat. Atque id omne admittendum, nisi natura tua, qua animal es ratione praeditum, eo deterius se habitura sit. Quod autem naturae, idem quoque civitati convenit. His jam regulis utens ne ulla in re curiosius agas.

3. Quidquid contingit, ita contingit, ut tu id ferre natus es, aut ut non natus es id ferre. Quod si tibi contingit, ut natus es ferre, noli indignari, sed, ut natus es, perfer; sin, ut non natus es ferre, noli gravari; peribit enim quum te consumpserit. Memento tamen, te natum esse ad quidvis ferendum, quod ut tolerabite facias, in tua opinione situm est, si cogitaveris, id tibi conducere aut tui esse officii, ut id facias.

4. Si quis fallitur, benevole eum doce et errorem indica. Si non potes, te culpa ipsum, aut ne te ipsum quidem.

5. Quidquid tibi contingit, id tibi ab aeterno destinatum erat, et complexa causarum series ab infinito hoc conjunxerat, ut et tu esses et hoc tibi contingeret.

6. Sive atomi, sive natura, primum positum sit, me partem esse universi a natura administrati; deinde, me familiari quadam ratione cum partibus ejusdem generis conjunctum esse. Horum enim memor, quatenus pars sum, nihil aegre feram eorum, quae mihi ab universo tributa sunt; nihil enim parti nocet, quod universo prodest. Non enim habet quidquam universum, quod ei non prosit, quum et omnes, naturae id commune habeant, et praeterea universi natura id acceperit, ut non ab ulla causa externa cogatur ad id gignendum, quod ipsi noceat. Itaque quatenus recordabor, me hujusmodi universi partem esse, quidquid obtigerit, id gratum acceptumque habebo. Quatenus autem familiari quadam ratione cum partibus ejusdem generis conjunctus sum, nihil faciam communioni contrarium, sed consulam cognatis et omnem conatum ad id; quod societati communi prosit, dirigam et a contrario avertam. His ita peractis, vita prospere mihi fluat necesse est, quemadmodum vitam illius civis prospere fluere existimaris, qui per actiones civibus utiles procedit, et quodcunque civitas ei tribuat, libenter amplectitur.

7. Partibus universi iis omnibus, quae natura tantum in mundo continentur, necesse est corrumpi. Dixeris sic ad graviter significandum "aliud atque aliud fieri." Si autem natura et malum et necessarium iis hoc esset, universum non bene regeretur, partibus ejus in aliud atque aliud transeuntibus et ad corrumpendum varia ratione comparatis. Utrum vero natura ipsa consilium cepit, partibus suis damnum inferendi easque tales efficiendi, ut et fortuito et ex necessitate in malum incidant, an eam latuit, tales eas factas esse? utrumque enim incredibile. Quod si quis, etiam nulla naturae ratione habita, id inde explicaret, quod hae semel ita comparatae essent, vel sic ridiculum foret dicere, partes universi ita comparatas esse, ut mutarentur, simulque id, quasi aliquid, quod contra naturam eveniret, mirari aut id aegre ferre; quum praesertim in eadem dissolvantur singula, e quibus sunt composita; aut enim dissipatio atomorum est, aut mutatio et solidi quidem in terram, et spiritus in aerem, ita ut haec quoque recipiantur in rationem universi, sive hoc intra certum temporis circuitum conflagrat sive perpetuis vicissitudinibus renovatur. Quin ipsum illud solidum et spirabile noli putare idem, quod ab ortu fuit. Hoc enim quidquid est, heri et nudius tertius ex alimentis et aere, quem spiritus hausit, influxit. Id igitur, quod recepit, mutatur, non id, quod mater genuit. Fac autem, id te nimis annectere illi singulari modo affecto, nihil id revera obstare arbitror ei, quod nunc dixi.

8. Nomina adeptus viri boni, verecundi, veritatis studiosi, prudentis, concordis, magnanimi, cave ne aliis nominibus appelleris, et si haec nomina amiseris, celeriter ad ea redi. Memento autem prudentiae nomine tibi significari sedulam singularum rerum considerationem et diligenter institutam; concordiae nomine spontaneam eorum receptionem, quae a natura communi assignantur; magnanimitatis nomine intentionem partis intelligentis ejusque elationem supra levem asperumve carnis motum et gloriolam et mortem et alia ejusmodi. Haec igitur nomina si tibi servaveris, neque tamen admodum appetens, ut alii te illis appellent, alius eris et aliam inibis vitam. Talem enim esse, qualis adhuc fuisti, et in ejusmodi vita raptari et inquinari, hominis est prorsus sensu carentis et vitae avidi et istorum bestiariorum similis, qui, quamquam vulneribus sc sanie repleti, ut in crastinum diem serventur, orant, utpote eodem in statu iisdem unguibus et morsibus objiciendi. In haec igitur pauca nomina te recipe, et, si fieri potest, ut in iis maneas, mane, quasi in aliquas beatorum insulas trajectus; si iis te excidere easque non tueri te sentis, audacter abi in angulum aliquem, ubi ea tuearis, aut omnino e vita abi, neque tamen iratus, sed simplici, libero ac modesto animo, ut qui hoc anum saltem in vita egeris, quod ita decessisti. Ut autem illorum nominum memineris, utique magnum tibi erit auxilium, si deorum memor fueris, atque eos nolle, animalia ratione praedita ipsos adulari, sed velle, ut ea omnia sibi quam simillima fiant, ac ficum esse, quae faciat, quae ficus sint, et canem, quae canis, et apem, quae apis, et hominem, quae hominis.

9. Mimus, bellum, terror, torpor, servitus quotidie delebunt illa sancta tua decreta.* Atque quam multa ratione a naturae studio aliena imaginaris aut praetermittis! Omnia autem sic considerare et facere te oportet, ut et, quod praesens necessitas postulat, perficiatur, et facultas contemplandi exerceatur, et fiducia ex certa rei cujusque scientia orta conservetur, latens quidem, nec vero abscondita. Quando enim simplicitate frueris? quando gravitate? quando cujusque rei cognitione, qualis per naturam suam sit, et quem locum in mundo occupet, et quamdiu pro natura sua perdurare possit, et e quibus conflata sit, et quibus subesse possit, et quinam eam et dare et auferre possint.

10. Aranea, musca capta, se effert; alius, ubi lepusculum, alius, quum reticulo apuam, alius, quum apros, alius, quum ursos, alius, quum Sarmatas cepit. Nonne enim etiam hi latrones, si decreta spectaveris?

11. Viam ac rationem contemplandi, quo modo cuncta inter se mutentur, comparatam habe, et semper iis adhibe atque in hac parte te exerce; nihil enim est, quod perinde magnum animum efficiat. Exuit corpus et quum reputaverit, jamjam ab hominibus discessurum se haec omnia relinquere debere, totum se permisit justitiae in iis rebus, quas ipse agit, et in iis, quae accidunt, naturae universi. Quid autem alii de ipso dicant aut opinentur aut contra ipsum faciant, id ne cogitat quidem, quippe his duobus contentus, ut id, quod nunc agat, juste agat, et id, quod nunc obtingat, libenter amplectatur: reliqua omnia negotia ac studia omisit nihilque aliud cupit quam ut recta via legi convenienter progrediatur et deum sequatur recta progredientem.

12. Quid suspicione opus est, quum considerare tibi liceat, quid sit agendum, et, quum id perspexeris, placide et constanter hac progredi; si non perspexeris, assensum sustinere et optimos quosque in consilium adhibere; si alia aliqua his obstiterint, pro iis, quae nunc sunt, rerum opportunitatibus considerate progredi, ei, quod justum videtur, firmiter adhaerentem. Optimum enim est, hoc consequi, quum certo ab hoc aberrare sit turpissimum. Quietus autem simul et agilis, alacris simul et compositus est, quisquis rationi in omnibus obsequitur.

13. Quamprimum e somno expergefactus es, te percontare numquid tua intersit, ut ab alio justa et honesta fiant. Nil interest. Numquid oblitus es, istos, qui aliis vel laudandis vel vituperandis tantopere se jactant, tales in lecto esse, tales ad mensam, qualia faciant, qualia fugiant, qualia sectentur, qualia furentur, qualia rapiant, non manibus pedibusque, sed pretiosissima sui ipsorum parte, qua, si quis velit, fides acquiratur, verecundia veritas, lex, genius bonus?

14. Naturae pariter omnia danti ac recipienti probe institutus et verecundus homo: "da, inquit, quidquid vis; aufer quidquid vis!" Neque hoc dicit ferocia elatus, sed illi obtemperans et bene volens.

15. Parvum est, quod reliquum est. Vive ut in monte. Nihil enim refert, hic an illic, modo ubique, tanquam in urbe, sic in mundo. Videant, contemplentur homines hominem verum naturae convenienter viventem. Si eum nos ferunt, occidant nam id satius, quam sic vivere.

16. Omnino non amplius, de eo, qualem, oporteat esse bonum virum; disserere, sed talem esse.

17. Totius aevi ac totius naturae cogitatio crebro tibi occurrat, et omnia singulatim spectata, quod ad materiam attinet, granum, quod ad tempus, terebrae circum actionem.

18. Ad unamquamque rem animum advertens, eam considera ut jam dissolutam, et in mutatione et quasi putredine et dissipatione versantem, aut quatenus quasi ad moriendum nata sit.

19. Quales sint vescentes, dormientes; coeuntes, excernentes, reliqua. Deinde quales, ubi inflantur, efferantur, irascantur et quasi ex sublimiore loco increpent; paulo ante autem quam multis servirent et ob quas res. Et paulo post inter tales erunt.

20. Confert cuique, quod cuique fert natura universi, et tum confert, quam illa fert.

21. "Amat imbrem terra, amat sanctus aether." Amat mundus facere, quidquid futurum est ut fiat. Dico igitur mundo: "idem, quod tu, ego amo." Numquid etiam sic dicitur illud, "amat hoc fieri?"

22. Aut hic vivis et adsuevisti: aut foras abisti et hoc volebas: aut moreris et munere defunctus es. Praeter haec nihil est. Esto igitur bono animo.

23. Semper tibi evidens sit, hujuscemodi aliquid esse agrum: et ut omnia hic eadem sint, quae in vertice montis aut in littore aut ubicumque demum vis. Omnino enim vera reperies haec Platonis: "ut septo, inquit, in monte moenibus circumdatus" et "mulgens pecudem."

24. Quidnam mihi est pars mea principalis? qualem ego eam nunc praesto? quam ad rem ea nunc utor? numquid intelligentia caret? num a communi societate soluta est et divulsa? num carunculae ita adfixa et admixta, ut simul cum ea convertatur?

25. Qui dominum fugit, fugitivus est: dominus autem est lex, et, hanc qui transgreditur, fugitivus. Neque vero minus qui dolet aut irascitur aut metuit, * quippe qui aversetur, factum essse aut fieri aut futurum esse aliquid eorum quae ab universitatis administratore constituta sunt, qui ipse lex est, cuique, quod suum est, tribuens. Ergo: qui aut metuit aut dolet aut irascitur, fugitivus est.

26. Hic discedit misso in uterum semine: id deinde alia natura excipiens excolit et absolvit foetum — ex quali qualem! Alimentum rursus per gulam demisit, quod alia deinceps causa excipiens sensum inde et motum et omnino vitam ac vires — quot et quales res! efficit. Haec igitur, quae tanta caligine involuta fiunt, contemplari oportet, et vim illam sic cernere, ut eam, qua res vel deorsum vel sursum feruntur, cernimus, non oculis quidem, nec tamen minus clare.

27. Semper considerare, quomodo, qualia nunc fiunt, talia etiam antea facta esse omnia, et considerare, talia esse futura. Atque totas fabulas et scenas ejusdem generis, quas vel per experientiam tuam vel ex antiqua historia cognovisti; ob oculos ponere, veluti totam Hadriani aulam, totam Antonini aulam, totam aulam Alexandri, Philippi, Croesi; omnia enim illa ejusdem generis fuerunt, modo per alios.

28. Hominem quemcunque ulla de re dolentem aut eam indigne ferentem similem animo tibi finge porcello, qui, dum mactatur, calcitrat et grunit — hujus etiam similis est is, qui solus in lectulo decumbens tacite alligationem nostram deplorat — et animali duntaxat rationi praedito datum esse, ut iis, quae fiunt, sponte obsequatur; simpliciter autem sequi omnibus necessarium.

29. Singulatim ad res, quas agis, singulas animum advertens te ipse interroga, num mors horrenda sit idcirco, quod te hac re privat.

30. Quum peccato alicujus offenderis, statim transiens tecum perpende, quid simile ipse pecces, ut, quod argentum pro bono habes aut voluptatem aut gloriosam et quae hujus sunt generis. Huic enim rei intentus mox irae oblivisceris, si etiam illud tibi succurrerit, eum vi coactum agere — quid enim faciet? — aut, si potes, libera eum vi illa cogente.

31. Satyronem ubi vides, Socraticum tibi finge Eutychem aut Hymena; et Euphratem quum vides, Eutychionem cogita aut Silvanum; Alciphrone viso, animo tuo obversetur Tropaeophorus, et, viso Xenophonte, Crito aut Severus; et te quum adspicis, Caesarum aliquem cogita, et sic in quolibet geminum ei aliquem. Tum tibi succurrat: ubi nunc sunt illi? nusquam aut ubicunque. Sic enim semper spectabis res humanas ut fumi ac nihili instar, praesertim quum simul recordatus fueris, id, quod semel mutatum sit, non per infinitum tempus esse duraturum. Tu autem, quamdiu? cur vero tibi non sufficit, spatium hoc tam breve, prout decet, transigere? Qualem materiam, qualem rem, in qua elabores, fugis? Quid enim haec omnia sunt, nisi exercitia rationis, quae accurate, et, ut naturae scrutatorem decet, ea, quae in vita sunt, perspecta habet? Persiste igitur, donec etiam haec tibi familiaria reddideris, quemadmodum bonus stomachus cuncta sibi reddit familiaria et ignis validus, quidquid injeceris, inde flammam et splendorem edit.

32. Nemini liceat, id, quod verum est, loquenti, te dicere non esse simplicem aut bonum, sed mentiatur, quisquis horum aliquid de te opinatur. Quidquid autem hujus generis est, id in tua situm est potestate. Quis enim est, qui te prohibeat, quominus bonus et simplex sis? tu tantum certo statue, non diutius vivere, nisi talis sis futurus. Neque enim ratio te jubet, si non talis sis, diutius vivere.

33. Quid est, quod hac in re optime vel agi vel dici possit? nam quodcunque fuerit, id ipsum facere vel dicere licet, neque causari, te impediri. Non gemere desines, priusquam ita affectus fueris, ut quod voluptariis deliciae, idem tibi sit, in quavis materia subjecta tibique oblata ea facere, quae propriae hominis constitutioni consentanea sunt: fructus enim loco habendum est, quidquid secundum tuam naturam agere tibi licet. Ubique autem id licet. Cylindro quidem non datur, ut proprio suo ex motu ubique feratur neque aquae, neque igni, nec reliquis, quae a natura aut anima ratione carente reguntur; multa enim sunt, quae haec coercent iisque resistunt. Mens autem et ratio per omne quae obsistunt, secundum naturam et voluntatem suam procedere potest. Hanc facilitatem, qua ratio per omnis ferri potest, ut ignis sursuro, lapis deorsum, cylindrus per declive, ob oculos tibi ponens, nihil amplius require. Reliqua enim omnia impedimenta aut corporei sunt cadaveris, aut sine opinione et ipsius rationis remissione nec vulnerant nec minimum quidem mali efficiunt; alioquin qui hoc pateretur, statim deterior fieret. In aliis quidem operibus, quidcunque alicui contingat mali, eo ipso redditur deterius id, quod patitur; hic autem, si ita dicere licet etiam melior fit homo et laude dignior, si iis, quae ipsi objiciuntur, recte utitur. Omnino autem memento, civem indigenam nihil laedere, quod civitatem non laedat, nihil autem civitatem laedere, quod legem non violet; eorum autem, quae infortunia dicuntur, nihil violat legem. Quod igitur legem non violat, id neque civitatem neque civem laedit.

34. Ei, qui veris decretis* acutus est, brevissimum et in medio positum sufficit, quo admoneatur de moerore et metu abjiciendis, ut

  "Sternit humi frondes alias vis aspera venti"

  ...

  "sic hominum genus est."

Foliola et liberi tui; foliola et ii, qui maximo sublato clamore, ut fidem dictis faciant, alios celebrant, aut e contrario diris devovent, aut clam vituperant et rideat; foliola pariter, qui famam posthumam excipient. Omnia enim haec "veris nascuntur in hora." Post ventus ea humum sternit; deinde silva alia in ipsorum locum profert. Brevitas autem temporis communis est omnibus; tu vero omnia perinde atque aeterna forent, fugis et sectaris. Mox etiam tui claudentur oculi, et eum, qui te extulit, mox alius lugebit.

35. Sani oculi est videre omnia, quae sub visum cadunt nec dicere: "viridia volo." Hoc enim ejus est, qui oculis laborat. Sanum porro auditum et olfactum oportet ad omnia, quae auditu aut olfactu percipi possunt, esse paratum. Bene valentis porro stomachi eat, ad omnia alimenta pariter se habere, ac mola se habet ad omnia, ad quae molenda fabricata est. Atque sic etiam mentis sanae est, ad omnia, quae eveniant, esse paratam. Illa vero, quae "Liberos," inquit, "mihi salvos esse volo", aut, "omnes quidquid faciam laudare volo," oculi instar est, qui viridia poscit, et dentium qui mollia.

36. Nemo adeo felix est, cui morienti non adstituri sint quidam, qui malo, quod accidit, laetantur. Bonus et sapiens fuerit: nonne tamen ad extremum erit, qui secum dicat: "Respirabimus tandem aliquando ab hoc paedagogo: nemini quidem nostrum gravis ac molestus fuit, sed sensi, eum nos tacite damnare." Haec igitur de viro probo. In nobis autem quam multa alia sunt, propter quae a nobis liberari cupiant haud pauci? Haec igitur moribundus contemplaberis et libentius discedes, haec tecum reputans: "discedo e tali vita, in qua ipsi vitae socii, quorum gratia tantos suscepi labores, tot fudi preces, tantas sustinui curas, me migrare volunt, quod inde aliud quid levaminis sibi fore sperant. Quid igitur est, cur quis diutius hic morari cupiat? Nec tamen propterea illis minus benevolus hinc discede, sed mores tuos servans, amicus, benevolus, mitis; neque tamen contra quasi vi avellaris, verum, quemadmodum in eo, cui facilis mors contingit, animula facile corpore exsolvitur, talem etiam tuam ab his secessionem esse oportet; cum his enim natura te copulavit et conjunxit. Verum nunc dissolvit? Dissolvor igitur tanquam familiaribus, nec tamen reluctans, sed nulla vi coactus discedens: nam hoc quoque unum est eorum, quae naturae conveniunt."

37. Solemne tibi sit, in singulis cujusvis actionibus, quoad fieri potest, tecum reputare: "Quorsum haec ejus actio spectat?" A te ipso autem fac initium teque primum explora.

38. Memento, illud, quod te quasi fidiculis huc illuc impellat, id esse, quod intus absconditum est; hoc est suadela, hoc vita, hoc, si verum volumus, homo. Noli igitur unquam cum eo mente complecti circumjectum tibi vas et instrumenta illa undique tibi afficta: nam dolabrae sunt similia, abs qua eo tantum differunt, quod adnata sunt. Nam profecto non magis cujusquam harum partium tibi usus est sine illa causa, quae ea movet eorumque motum retinet, quam radii textrici, aut calami scribenti, aut flagelli currus rectori.

  


  

top

  

Aurelius Index     Paedagogica Index

  

  

navigation bar
latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

  

  

  

pagekeeper