MARCI ANTONINI IMPERATORIS

COMMENTARIORUM QUOS IPSE SIBI SCRIPSIT

LIBER UNDECIMUS.

(versio Schulziana)

 

 

Aurelius Index     Paedagogica Index

 

 

LIBER XI.

 

1. Haec sunt propria animo ratione praedito: se ipse videt, se effingit, se, qualem vult esse, reddit, et fructus, quos fert, ipse percipit — plantarum enim fructus et quae his in animalibus respondent, alii percipiunt — finem suum consequitur, ubicunque vitae terminus immineat. Non; quemadmodum in saltatione et actione fabularum, manca et mutila redditur tota actio, si quid inciderit, sed in quacunque parte, et ubicunque deprehensus fuerit, id, quod sibi proposuit, perfectum et omnibus numeris absolutum reddit, ut dicere possit, "ego quae mea sunt, habeo." Totum praeterea mundum contemplando pervagatur, et, quod hunc ambit, vacuum, et figuram ejus, atque in aevi immensitatem se extendit et omnium rerum regenerationem certis temporum periodis circumscriptam complectitur et considerat, atque intelligit, nihil novi visuros esse posteros nostros, nihilque majus vidisse majores nostros, sed eum, qui quadraginta vixerit annos, si vel minimum mentis habuerit, quodammodo et praeterita et futura vidisse omnia, quum ejusdem speciei sint omnia. Proprium quoque est animo ratione praedito, amare proximos, et veritas, et verecundia et summa sui ipsius aestimatio, quae etiam legi propria est, Sic igitur non differt recta ratio a ratione legis.

2. Cantilenam jucundam, et saltationem et pancratium contemnes, si voce concinna in singulos sonos divisa, de his singulatim te interrogaveris, num hoc inferior sis; nam te id confiteri puderet; et vero, si simile quid feceris in saltatione, quod ad singulos motus et gestus attinet, idemque in pancratio. In omnibus igitur omnino rebus, excepta virtute et iis, quae e virtute proficiscuntur, ad singulas earum partes recurrere memento et per earum divisionem ad ipsas contemnendas abire. Idem ad totam vitam, fac, transferas.

3. Qualis, est animus paratus, si jam debeat a corpore solvi et vel exstingui vel dissolvi vel permanere. Haec tamen promptitudo ut a singulari judicio proficiscatur, nequaquam e mera obstinatione, ut in Christianis, sed re bene deliberata, et cum gravitate et, ut etiam alit id persuadere possis, sine fastu tragico.

4. Feci aliquid quod societati prodest? Igitur utilitatem consecutus sum: hoc ut semper tibi in promptu sit et occurrat! Nunquam desine.

5. Quaenam est ars tua? Bonum esse. Hoc autem qua * alia ratione fit, nisi per praecepta tum ad naturam universi tum ad propriam hominis conditionem spectantia?

6. Primum tragoediae sunt institutae, quae monerent de iis, quae accidant, eamque esse rerum naturam, ut haec sic eveniant, atque ne, quibus in scena delectamini, iisdem in majore scena offendamini. Nam videtis, non posse fieri, quin haec non accidant, eaque etiam illos sustinere, qui, "Eheu, Cithaeron!" exclamant. Atque dicunturque quaedam ab iis, qui fabulas composuerunt, utiliter, velut potissimum hoc :

"Si me meosque liberos di negligunt, huius etiam constat ratio," Et rursus

"Nam neutiquam hominem rebus irasci decet." Et:

"Spicas ut frugiferas, sic vitam metere;"

et quae id genus sunt alia. Post tragoediam vetus comoedia in medium prolata est, quae paedagogicam usurpabat libertatem et ipsa sermonis licentia ad homines de fastu vitando admonendos non inutilis erat; quo consilio etiam Diogenes quaedam hinc suscepit. Deinde quaenam fuerit media comoedia et quo consilio nova sit instituta quae paulatim in artificiosum imitationis studium abiit, considera. Nam etiam ab his dici quaedam utilia, nemo ignorat; verum totum hujus poesis et fabularum institutum quorsum spectat?

7. Quam liquido compertum habes, nullum aliud, vitae genus ad philosophandum tam idoneum, quam hoc, quo forte versaris

8. Ramus a ramo cohaerente amputatus non potest non a tota arbore abscissus esse. Sic igitur etiam homo ab uno homine avulsus, tota societate excidit. Ac ramum quidem alius amputat; homo autem se ipse a proximo separat, dum eum odit et aversatur, ignorat autem, se simul a tota civitate sese abscidisse. Veruntamen illud munus est ejus, qui hanc societatem condidit, Jovis, quod nobis licet rursus cum eo, cui antea adhaesimus, coalescere ac rursus partem necessariam ad totius integritatem fieri. Quod tamen saepe in illa separatione versatur, facit, ut id quod abscessit, haud facile uniri et in pristinum locum restitui possit. Omnino ramus, qui ab initio cum arbore germinavit et cum ea constanter quasi conspiravit, non similis est ei, qui, postquam abscissus erat, iterum insertus est, quidquid dicant hortulani: Una quidem fruticari, verum non una probare eadem decreta.

9. Qui tibi secundum rectam rationem procedenti impedimento sunt, sicut a sana agendi ratione te depellere non possunt, ita neque benevolentiam erga ipsos tibi excutiant; sed utrumque pariter tuere, constantiam in judicando et agendo, et mansuetudinem erga eos, qui te impedire aut alia ratione molesti esse conantur. Etenim non minus imbecilli animi est, iis succensere, quam ab actione desistere et consternatum succumbere; uterque enim pariter desertae stationis reus est et qui metu perculsus eat et qui cognatum sibi natura et amicum aversatus est.

10. Nulla natura inferior est arte; nam etiam artes naturam imitantur. Quod si est, natura omnium praestantissima et ceteras omnes complectens artium solertiae neutiquam cesserit. Omnes autem artes praestantiorum gratia deteriora efficiunt: igitur etiam communis natura. Atque hinc sane justitiae origo, ex hac autem reliquae virtutes oriuntur: non enim servari poterit id, quod justum est, si aut medias res ad nos pertinere putamus, aut nos facile decipi patimur, aut in assentiendo temerarii et inconstantes sumus.

11. Non veniunt ad te res, quarum cupido et aversatio te conturbant, verum quodammodo ipse ad eas accedis. Proinde tuum de iis judicium quiescat; quo facto etiam illae manebunt immotae et ut eas neque sectans neque fugiens videberis.

12. Sphaera animi sui similis, quando se neque extendit ad aliquid, neque intro se contrahit, neque dilatatur, neque subsidit, sed lumine collustratur, quo veram et omnium rerum et suam ipsius naturam perspiciat.

13. Contemnit me aliquis? ipse viderit. Ego vero cavebo, ne quid contemptu dignum agere aut dicere deprehendar. Odit me? ipse viderit. Ego vero omnibus sum mitis et benevolus et paratus, qui huic errorem ostendam suum, neque tamen exprobrandi causa, neque ut ostentem, me tolerare, sed ingenue et benigne, ut ille Phocion fuit, nisi quidem id simulavit. Intus enim ea ejusmodi esse oportet, et a diis conspici hominem nullam rem aegre ferentem aut quiritantem. Quid enim mali tibi est, si ipse nunc id agis, quod naturae tuae proprium est? et excipis id, quod nunc universi naturae tempestivum est, quippe constitutus homo, qui per omnia, qualiacunque demum sunt, societatis saluti consulas?

14. Qui mutuo se contemnunt, iidem alter alteri assentantur, et qui id agunt, ut alios superent, iidem aliis, se submittunt.

15. Quam putidus et fucatus est, qui, "Ego," inquit, "aperte tecum agere constitui"? Quid agis, homo? hoc praefari te non oportet. Illico apparebit; in fronte inscripta esse debet haec vox, "Ita se res habet," statimque ex oculis apparere, quemadmodum in amantis oculis statim omnia intelligit is, qui amatur. Talem omnino oportet esse vi rum simplicem ac probum, qualis est, qui hircum olet, ut qui ei adstat, simulatque accedit, velit nolit, sentiat. Affectatio autem simplicitatis instar pugionis est. Nil turpius amicitia lupina. Maxime omnium hoc fuge. Vir bonus, simplex et benevolus haec omnia in oculis habet, nec latent.

16. Optime vitam transigendi facultas ipsa in animo sita est, si res indifferentes in nullo discrimino ponit; id autem faciet, si earum unamquamque sejunctim et ex omni parte spectaverit et meminerit, illarum nullam nos cogere, ut hoc vel illud de iis opinemur, neque ad nos accedere, sed illas quietas consistere, nos autem esse, qui judicia de iis proferamus easque in nobis ipsis depingamus, quum liceat non depingere, adeoque liceat, si forte clam irrepserint, statim delere: brevi tantum tempore hac cautione opus fore, tum vitae finem instare. Quid tamen in his * omnino difficile est? Si enim naturae conveniunt, iis laetare et facilia tibi sunto; si contra naturam, quaere, quid tibi secundum tuam naturam sit et ad hoc contende, etiamsi non gloriosum sit. Venia enim cuique est, qui bonum suum sectatur.

17. Unde prodierint singula, quibus ex materiis substratis singula constent, in quid mutentur, mutata qualia sint futura, et ut nihil mali patiantur.

18. Ac primum: quaenam mihi ad eos sit ratio, et nos, alterum alterius causa, natos esse, me alio quodam respectu iis esse praefectum, ut gregi aries, ut armento taurus. Altius vero rem repete, ex hoc: si non atomi, natura est, quae res administrat; quod si est, deteriora sunt praestantiorum causa, haec autem, alterum alterius causa. Deinde, quales sint ad mensam, in lectulo, reliqua; potissimum vero, quibus decretorum necessitatibus cogantur, et haec ipsa quanto cum fastu agant. Tum, si recte haec faciant, non esse aegre ferenda; sin minus, eos manifesto nolentes et ignorantes agere. Omnis enim animus, ut veritate, sic etiam ea virtute, quae suum cuique pro dignitate tribuit, invitas privatur; hinc quoque dolore afficiuntur, quum injusti, ingrati, avari, omninoque in alios peccantes audiunt. Porro, te quoque ipsum multa peccare et alium ejusdem generis esse; atque, si quibusdam abstineas peccatis, tamen tibi esse habitum, ex quo proficiscantur, etsi ignavia aut gloriae cupiditate aut alia mala de causa similibus abstineas. Porro, te, an peccaverint, ne satis quidem intelligere multa enim etiam ex prudenti dispensatione fiunt; atque omnino multa explorata haberi oportere, priusquam de aliorum actionibus certi aliquid statuas. Porro, quando maxime stomacharis et inique fers, puncti instar esse vitam humanam et brevi nos omnes vita esse excessuros. Porro, non eorum actiones nobis molestiam creare, quippe, quae in illorum mentibus insint, sed nostras opiniones. Tolle igitur et missum fac judicium illud, quasi malum esset, et abiit ira. Quomodo vero tollas? Reputans tecum, non esse inhonestum: nisi enim sola turpitudo esset malum, necesse esset, te quoque multa peccare et latronem et quid non? fieri. Porro, quanto molestiora nobis adferant, ira et dolor qui ex iis oriuntur, quam res ipsm, propter quas irascimur et dolemus. Denique, benevolentiam, si genuina, non simulata aut fucata sit, invictam esse. Quid enim tibi faciet, qui vel maxime contmeliosus est, si benevolus ei esse perrexeris, et, si occasio ita tulerit, eum placide adhorlatus fueris, et eo tempore, quo te laedere conatur, quietus sic admonueris; "Absit, mi fili! ad aliam rem nati sumus: ego quidem neutiquam laesus ero, sed tu laederis, mi fili!" Atque quam lenissime et universim ei ostendere, rem sic se habere, neque apes id facere, neque alias animantes, quae natura gregatim vivant. Oportet vero hoc neque irridendi neque exprobrandi causa te facere, sed cum sincero amoris affectu atque animo non irritato, neque vero tanquam in schola, neque ut alius, qui adstat, te admiretur, sed aut ei soli id dici oportet, aut, * si forte alii adsint... Horum novem capitum memento, quasi dona ea a Musis accepisses; et incipe tandem homo esse, dum vivis. Pariter vero cavendum, ne aduleris eos, quam ne irascaris: utrumque enim a societatis commmunione alienum est et damnum adfert. Accedente autem ira, in promptu sit, non irasci esse viri, sed lenitatem ac mansuetudinem, ut humaniorem, ita viro digniorem esse; huic robur et nervos et fortitudinem inesse, non ei, qui indignatur et offenditur. Quanto enim propinquius hoc est affectuum vacuitati, tanto etiam potentiae propius est. Atque ut tristitia, ita etiam ira infirmi hominis est; nam uterque vulneratus est et sese dedit. Si lubet, etiam decimum a Musarum praeside donum accipe: nolle peccare pravos homines, esse insanum; quoniam appetit id, quod fieri non potest. Concedere, ut erga alios tales sint, modo non in te peccent, iniquum esse et tyrannicum.

19. Quattuor potissimum mentis aberrationes perpetuo cavendae, et si quando eas in te deprehenderis, tollendae eo, quod de singulis sic tecum loqueris: Haec opinio non est necessaria: hoc societatis vinculum solvit: hoc non a te dicturus es; non autem a te dicere ineptissimum habeto. Quartum est, in quo tibi ipse exprobras, proficisci id a parte tui diviniore devicta et succumbente parti corporis viliori ac mortali ejusque crassis voluptatibus.

20. Animula tua omneque igneum, quantum commistum est, quamquam natura sursum feruntur, tamen universi dispositioni obtemperantia, hic in hac massa commixta detinentur. Quidquid porro in te terrenum et humidum est, quamquam deorsum fertur, tamen sursum attollitur et statum occupat sum ipsius naturae non proprium. Sic igitur ipsa elementa universo obtemperant et postquam alicubi per vim collocata sunt, ibi permanent, donec iterum dissolutionis signum datur. Nonne igitur turpissimum est, solam tui partem ratione praeditam esse immorigeram et locum suum indigne ferre? quamquam ei nihil quidem per vim imponitur, sed ea tantum, quae naturae ejus conveniunt — et tamen non sustinet, sed in adversam fertur partem: motus enim, quo ad injurias, voluptatum blanditias, iram, dolorem, metum fertur, nihil aliud est, nisi defectio a natura. Quin etiam mens, quum aliquid eorum, quae accidunt, aegre fert, stationem suam deserit: ad pietatem enim et deorum venerationem non minus nata est, quam ad justitiam. Nam haec quoque in eorum numero sunt, quae ad societatem servandam faciunt, immo vero justis actionibus antiquiora.

21. Cui non unum idemque vitae consilium est, is unus idemque per totam vitam esse non potest. Neque vero sufficit, quod dictum est, nisi etiam id addideris, quale hoc consilium esse debeat. Quemadmodum enim non eadem est opinio de bonis, quae quoquo modo bona esse videntur multitudini, sed de certis quibusdam, hoc est, de communibus; ita etiam id consilium nobis proponendum quod societati communi et civitati accommodatum est. Ad hoc enim qui omnes suos conatus dirigit, is actiones sibi similes praestabit, et hac ratione semper unus idemque erit.

22. Murem montanum et domesticum, et hujus pavorem et trepidationem.

23. Socrates etiam vulgi placita Lamias appelabat, puerulorum terriculamenta.

24. Lacedaemonii peregrinis sub umbra sedem, assignabant in spectaculis: ipsi, ubi fors ferebat, considebant.

25. Socrates Perdiccae, quod ad coenam non veniebat, "Ne pessimo" inquit, "interitu peream" hoc est, ne gratiam in me collatam referre nequeam.

26. In literis Ephesiorum praeceptum erat, ut semper alicujus ex antiquis, qui virtuti operam dederant, reminiscerentur.

27. Pythagorei mane oculos ad coelum tollere nos jubent, ut eorum recordemur, quae in iisdem et eadem ratione suum opus perficiunt, et ordinis ac puritatis nudaeque simplicitatis: nullum enim velamentum astri.

28. Qualis fuerit Socrates, quum Xanthippe pallio ejus sumpto foras exisset; et quid familiaribus suis dixerit pudore suffusis ac recedentibus, quum eum sic indutum viderent.

29. Nunquam scribendi et legendi praecepta dabis, nisi prius ipse didiceris. Id multo magis in vita.

30. "Quum liber haud sis, jus loquendi non habes."

31. "Cor meum mihi risit."

32."Virtuti gravibus facient convicia verbis."

33. Ficum hieme quaerere, insani est: talis est, qui liberos optat, quando non amplius datur.

34. Filiolum exosculanti praecepit Epictetus, ut intus diceret: "Cras fortasse morieris." — At hoc mali ominis. — Nihil, inquit, mali ominis est, quod opus aliquod naturae significat, aut etiam "spicas demeti" mali ominis.

35. Uva acerba, matura, passa, omnes mutationes non in nihilum, sed in id, quod nunc non est.

36. Liberi arbitrii latro nullus est. Hoc Epicteti.

37. Artem vero assensum praebendi monebat esse reperiendam et in loco de appetitionibus cautionem servandam, ut sint cum exceptione, ut sint societati utiles, ut cujusque rei dignitatem sequantur, atque appetentia prorsus abstinendum, aversatione autem ad nihil eorum utendum, quae non sint in nostra potestate.

38. Non igitur, inquit, certamen est de re vulgari, sed de eo, utrum insaniamus, necne.

39. Socrates: "Quid, inquit, vultis, utrum animas habere eorum, qui ratione praediti sunt, an eorum, qui ratione carent?" — Eorum, qui ratione sunt praediti. — "Quorumnam ratione praeditorum? sanorum an pravorum?" — Sanorum. — "Quare igitur eas non quaeritis?" — Quoniam habemus. — "Quamobrem igitur pugnatis et contenditis?"

  


  

top

  

Aurelius Index     Paedagogica Index

  

  

navigation bar
latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

  

  

  

pagekeeper