1. Omnia illa, quae per ambages assequi cupis, jam nunc habere potes, nisi tibi ipse invides, hoc est, si, omisso eo, quod praeteriit, et eo, quod futurum est, commisso providentiae, id duntaxat, quod praesens est, ad sanctitatem et justitiam dirigis: ad sanctitatem, ut diligas ea, quae tibi destinantur; tibi enim hoc tulit natura et te huic ad justitiam, ut libere et sine ambagibus veritatem, loquaris atque secundum legem et pro cujusque dignitate agas. Ne vero te impediat neque alterius malitia, neque opinio, neque vox, nec vero sensus carunculae tibl circumdatae nam viderit id, quod patitur. Si igitur, quocunque tandem tempore in exitu futurus sis, ceteris omnibus missis; principalem tui partem et divinam particulam magni aestimaveris neque hoc metueris, ne vivere aliquando desinas, sed ne nunquam naturae convenienter vivere incipias, homo eris mundo, qui te protulit, dignus et desines in patria tua peregrinus esse eaque, quae quotidie fiunt, tanquam inopinata admirari et ab hoc vel illo pendere.
2. Deus mentes omnes hisce corporeis vasis, corticibus, sordibus denudatas videt. Sola enim sua ipsius intelligentia ea tantum attingit, quae ab ipso in illas derivata ac delibata sunt. Quod ipsum si tu quoque facere adsueveris, multa temet molestia liberabis. Qui enim carnem sibi circumdatam non respicit, is multo minus in veste, domo, gloria et alio hujusmodi cultu et apparatu contemplandis occupabitur.
3. Tria sunt, ex quibus constas: corpusculum, animula, mens. Horum reliqua, quatenus eorum cura tibi demandata est, tua sunt, tertium autem solum proprie tuum. Quamobrem si a te ipso, hoc est, a mente tua separaveris quaecumque alii dicunt et faciunt, et quaecumque ipse dixisti et fecisti et quocunque ut futura, conturbant et quaecumque vel circumdati corpusculi vel huic congenitae animulae non tui sunt arbitrii, et quocunque extrinsecus circumfluens vertigo volvit, ita ut vis intelligendi rebus a fato obvenientibus exempta, pura ac libera apud se ipsam vivat, justa agens; ea, quae accidunt, libenter accipiens et, quae vera sunt, loquens; si, inquam, a mente haec separaveris, quae e communi cum corpore affectione ei adhaerent et temporis id, quod futurum est, et id, quod praeteriit, teque ipse feceris talem, qualis est globus Empedocleus:
"Orbis teres mansione laetifica gaudens."
atque id tantum temporis, quod vivis, hoc est praesens, bene ut vivas studueris, poteris id, quod usque ad mortem relinquitur vitae, tranquillus, generosus et genio tuo propitius transigere.
4. Saepenumero mirari soles, quomodo fiat, ut, quum sese magis quam alios quisque diligat, suam tamen ipsius de se opinionem minoris faciat, quam aliorum. Igitur si cui deus aut prudens praeceptor adstans ei praeciperet; ne quidquam cogitaret aut animo conciperet, quod non, simulatque conceperit, proferre posset; ne unum quidem diem id sustineret. Adeo magis alios, quid de nobis sentiant, veremur, quam nos ipsos.
5. Quomodo fit, ut dii, qui pulcre et cum singulari erga genus humanum amore omnia disposuerunt, hoc neglexerint, quod inter homines etiam ii, qui admodum probi sunt, qui quasi plurima cum diis commercia habent iisque per opera pia et sacra ministeria maxime familiares exstiterunt, postquam semel defuncti sunt, non amplius reducuntur, prorsus exstinguuntur? Hoc si quidem sic se habet, certo scito, si aliter se habere deberet, deos sic res instituturos fuisse. Nam si justum esset, fieri quoque posset, et si naturae consentaneum esset, natura id ferret. Ex eo igitur, quod non ita se habet, si quidem non ita habet, persuasum habe, non oportuisse id fieri. Ipse quoque intelligis, te in hac rei indagatione cum deo de jure disceptare, cum diis vero non ita ageremus, nisi optimi et justissimi essent. Quod si ita est, nihil contra justitiae ac rationis legem in mundi dispositione neglectum praetermiserint.
6. Adsuesce etiam iis, quae fieri posse desperas: nam etiam sinistra manus, quum ad alia opera ob desuetudinem., iners sit, frenum tamen validius, quam dextra, tenet; ei enim rei adsueta est.
7. Qualem oporteat deprehendi a morte tum corpore tum animo; brevitatem vitae, immensitatem aevi praeteriti ac futuri et omnis materiae imbecillitatem considera.
8. Nudatas corticibus contemplari formas; et quo referantur actiones; quid dolor; quid voluptas; quid mors; quid gloria; quis sibi ipse molestiarum auctor; quomodo nemo ab alio quoquam impediatur; omnia in opinione sita.
9. Similem esse oportet in decretorum usu pancratiastae, non gladiatori; hic enim gladium, quo utitur, deponit et interficitur; ille vero manum semper praesto habet, neque alia re opus habet, quam ut manum contorqueat.
10. Quales sint res ipsae intueri, divisione facta in materiam, formam et rationem, in qua sunt ad alias res.
11. Quanta homini est potentia, ut nihil aliud faciat, nisi quod Deus probaturus sit, et libenter accipiat, quidquid Deus illi assignarit.
12. Quidquid naturae consequens est, de eo nec dii sunt accusandi, quippe qui nihil nec sponte neque inviti peccent, neque homines; hi enim nihil non inviti peccant. Ergo nihil accusandum.
13. Quam ridiculus ac peregrinus, qui quidquid est eorum, quae in mundo fiunt, admiratur!
14. Aut necessitas fatalis et ordo inviolabilis, aut providentia placabilis, aut confusio temeraria sine summo aliquo rectore. Si igitur necessitas inviolabilis, cur reluctaris? si vero providentia, quae placari possit, auxilio divino dignum te praesta; si mera confusio, quae rectore caret, eo contentus esto, quod in tanto rerum fluctu in te ipso mentem aliquam rectricem habes. Quodsi aestus ille te corripuerit, carunculam, animulam et reliqua abripiat! mentem enim non abripiet.
15. An vero erit, ut lucernae lumen, donec exstinguatur, luceat, et splendorem non amittat; in te autem veritas et justitia et temperantia prius exstinguantur?
16. Si quis opinionem tibi excitet, quasi peccavit, tu tecum: Num certo mihi constat, an hoc sit peccatum? aut si peccaverit, an se ipse peccati reum non damnaverit? Hoc enim perinde est ac si suum ipsius vultum dilaceret. Eum, qui nolit, improbum peccare, similem esse ei, qui nolit ficum in fructibus succum ferre, et infantes vagire et equum hinnire et quae alia sunt necessaria. Quid enim aliud facere potuit, quum talem habitum habeat? Si igitur strenuus es, hunc habitum sana.
17. Si non convenit, noli id facere; si non est verum, noli id dicere. Tuus enim esto impetus.
18. Universum semper intueri, quid sit ipsum illud, quod opinionem in te excitat, idque diligenter explicare dividendo in causam et materiam et consilium, quo exstiterit, et tempus, intra quod finem sit habiturum.
19. Sentias fac tandem aliquando, esse aliquid in te praestantius et divinius, quam ea, quae affectus movent atque omnino tanquam fidiculis te trahunt. Quid mihi nunc est mens? num metus? num suspicio? num libido? num aliud quid ejusmodi?
20. Primum, ne quid temere aut sine certo consilio. Deinde, ut non alio, nisi ad societatis salutem referatur.
21. Brevi neque ipse ullus usquam eris, nec quidquam eorum, quae vides, neque eorum, qui nunc vivunt, quisquam. Omnia enim ita nata sunt, ut mutentur, vertantur, intereant, ut inde alia sua quaeque serie oriantur.
22. Omnia, opinio; et haec in te sita est. Tolle igitur, quando libet, opinionem, atque, ut promontorium praetervecto maris tranquillitas, sic tibi omnia serena et portus aestu vacans.
23. Una aliqua quaecumque demum est actio, quae suo tempore desiit, nihil mali patitur eo, quod desiit; neque is, qui illius actionis auctor est, eo, quod illa desiit, mali quid patitur. Eodem igitur modo omnium actionum complexus, qui vita dicitur, si tempore suo desinet, nihil inde mali patitur, quod desiit, nec qui suo tempore huic seriei finem fecit, male affectus est. Tempus autem ac terminum natura constituit, interdum propria, ut in senectute, omnino autem universi natura, cujus partibus sese mutantibus, novus semper ac vegetus totus mundus permanet. Pulcrum autem semper et tempestivum, quod universo prodest. Cessatio igitur vitae singulis quidem non est malum, quia neque inhonesta est, siquidem neque a potestate nostra pendet nec societati repugnat; bonum autem, si quidem universo tempestiva et commoda est et cum eo fertur. Ita enim etiam numine divino fertur, qui eadem, qua deus, via fertur et mente sua ad eadem fertur.
24. Haec tria in promptu haberi oportet: in iis, quae agis ne quid temere agas aut secus, quam ipsa justitia egisset; in iis vero, quae extrinsecus accidunt, ea vel casu fortuito vel providentia evenire, et neque fortunam culpandam, neque de providentia querendum. Secundum, quale unumquodque sit a semente usque ad animationem, ab animatione usque dum animam reddit, ex qualibus conflatum sit, et in qualia dissolvatur. Tertium, si repente in sublime elatus res humanas cerneres, earumque , quanta esset, varietatem considerares, eodem conspectu comprehendens quantum undique aeriorum et aetheriorum sedes suas habet, te, quotiescunque evectus esses, eadem semper visurum esse ejusdemque generis res, easque ad breve tempus duraturas. De his fastus!
25. Ejice foras opinionem, salvus eris. Quis igitur prohibet, quominus eam ejicias?
26. Quando aliquid moleste fers, oblitus es, omnia secundum naturam universitatis fieri; tum vero, alterius peccatum a te alienum esse; praeterea, omnia, quae nunc fiant, semper ita facta esse et futura esse et nunc ubique fieri; porro, quam sancta sit hominis cum universo hominum genere cognatio, non enim sanguinis et seminis, sed mentis communio est. Oblitus vero etiam es hujus, quod animus uniuscujusque ratione praeditus deus est et inde fluxit; tum porro, nihil cuiquam esse proprium, sed et filiolum et corpusculum et ipsam animulam inde fluxisse; porro, omnia in opinione sita esse, denique, unumquemque id tantum temporis, quod praesens est, et vivere et amittere.
27. Continuo recolere memoriam eorum, qui aliqua de re vehementer indignati sunt, qui summis honoribus aut calamitatibus aut inimicitiis aliave quacunque fortuna nobilitati sunt, deinde reputare, ubi nunc illa omnia? Fumus et cinis et fabula aut ne fabula quidem. Succurrant tibi porro quae hujus generis sunt omnia, ut Fabius Catullinus rure, Lucius Lupus in hortis, Stertinius Baiis, Tiberius Capreis, Velius (?) Rufus, et quidquid est hujusmodi vehementis studii, quod opinione nititur; et quam vile omne, quod intenditur, quanto magis philosophum deceat, in quavis data materia justum, temperantem et diis simpliciter obedientem se praestare. Fastus enim sub modestia gliscens omnium maxime intolerabilis.
28. Interrogantibus, "Ubi deos conspicatus aut, unde compertum habens, eos esse, eos ita veneraris?" primum etiam visu percipi possunt; deinde vero , neque animum meum vidi et tamen eum in honore habeo. Sic igitur etiam deos ex iis, quibus quoquo tempore eorum vim experior, et esse intelligo et eos veneror.
29. Vitae salus, res singulas ex omni parte, quid sint, intueri, quae earum sit materia, quae forma: toto ex animo, quae justa sunt, facere; quae vera sunt, dicere. Quid reliquum est? quam ut vita fruaris, bonum alii bono ita adnectens, ut ne minimum quidem spatium relinquatur.
30. Unum lumen solis, etiamsi muris, montibus, aliisque innumerabilibus dividatur. Una communis materia, etiamsi innumeris corporibus certo modo constitutis dividatur. Una anima, etiamsi naturis innumerabilibus et propriis limitibus dividatur. Unus animus ratione praeditus, etiamsi diremptus esse videatur. Ceterae vero rerum, quas dixi, partes, ut spiritus et materiae substratae, sensus expertes et a communionis studio alienae : quamquam etiam has mens continet, et gravitas, quae eas in eundem locum cogit. Mens autem singulari quodam modo ad naturas ejusdem generis fertur, neque divellitur ab ea societatis studium.
31. Quid praeterea expetis? diutius in vita esse? an vero sentire? animo moveri? crescere? rursus denasci? voce uti? cogitare? Ecquid horum tibi videtur desiderio dignum Quodsi haec singula satis vilia sunt, progredere ad ultimum, Deum et rationem sequi. Horum autem cultui repugnat, inique ferre, si quis per mortem his cariturus sit.
32. Quantula pars infiniti et immensi aevi unicuique assignata est? celerrime enim in aeternitate evanescit. Quantula totius materiae? quantula totius animm? in quantula totius terrae glebula repis? Haec omnia tecum reputans nihil magni facias, nisi hoc, ut agas, quemadmodum natura tua jubet, et feras, ut communis natura fert.
33. Quomodo mens se ipsa utitur? In hoc enim sita sunt; omnia. Reliqua * non tui sunt arbitrii; si non tui arbitrii, cadavera et fumus.
34. Maximam vim ad mortis contemptum excitandum habet hoc, quod etiam ii, qui dolorem pro malo et voluptatem pro bono habebant, eam contempserunt.
35. Cui id tantum, quod tempestivum, bonum est, et cui perinde est, plures an pauciores secundum rectam rationem actiones exegerit, et cujus nihil refert utrum longiore an breviore temporis spatio mundum contemplatus sit, huic mors quoque non est formidini.
36. Homo, civis fuisti in magna hac civitate. Quid tua interest, utrum quinque annis, an tribus? Quod enim fit secundum legem, id aequum est unicuique. Quid igitur adeo grave est, si hac civitate te emittit, non tyrannus, non injustus judex, sed natura, qum te in eam induxit? perinde ac si histrionem idem praetor, qui eum conduxit, e scena dimittit. — Verum quinque actus fabulae non peregi, sed tres tantum. Recte dicis; in vita tamen etiam tres actus totam fabulam constituunt. Finem enim determinat is, qui olim concretionis auctor fuit, et nunc dissolutionis auctor est; tu vero neutrius auctor es. Abi igitur propitius; nam is quoque, qui te exsolvit, propitius est.