MARCI ANTONINI IMPERATORIS

COMMENTARIORUM QUOS IPSE SIBI SCRIPSIT

LIBER QUINTUS.

(versio Schulziana)

 

 

Aurelius Index     Paedagogica Index

 

 

LIBER V.

 

1. Mane, quum gravatim expergisceris, promptum sit hoc: ad hominis opus expergiscor: quid igitur moleste fero, quod pergo ad ea agenda, quorum causa natus sum, quorum causa in mundum veni? an vero ad hoc natus sum, ut in stragulis decumbens me foveam. "At hoc magis delectat." — Ad delectationem igitur natus es, non ad agendum seu opus faciendum? Videsne arbusculas, passerculos, formicas, araneas, apes, quum quod sui officii est, faciant, suum exornantes mundum? itane tu ea, quae hominum sunt, Facere recusas? non properas ad id, quod secundum tuam naturam est?—"Verum etiam quiete opus est."—Est; dedit tamen etiam hujus mensuram natura; dedit item mensuram edendi ac bibendi; et tu tamen ultra mensuram, ultra ea, quae sufficiunt, progrederis; in agendo autem non ulterius, sed intra id, quod fieri potest: nam te ipsum non diligis; alioquin etiam naturam tuam ejusque voluntatem diligeres. Atque ii quidem, qui artes suas diligunt, earum operibus intabescunt, illoti et impransi; tu naturam tuam minoris facis , quam tornator tornariam , quam saltator saltardi artem, quam avarus argentum, quam ambitiosus gloriolam. Etiam hi, ubi his addicti sunt, neque cibum nec somnum magis capere expetunt, quam ea amplificare, quae ipsos delectant; tibi autem actiones ad societatem perinentes viliores esse videntur et minore studio dignae?

2. Quam facile, amoliri et abstergere visum quodvis vel molestiam excitans vel societati repugnans, et statim in summa tranquillitate esse.

3. Dignum te habeto quovis sermone et opere naturae conveniente, neque te avertat quae sequatur quorundam vituperatio aut sermo, si factu dictuve pulcrum est, noli te eo indignum judicare: illi enim sua utuntur mente suoque ducuntur impetu; haec tu noli circumspicere, sed recta perge, naturae et propriae et communi obsequens: una et eadem utriusque via.

4. Proficiscor per ea, quae secundum naturam sunt, donec occumbens requiescam, in id animam exspirans, inde quotidie spiritum haurio et in id cadena, unde pater semen collegit, sanguinem mater, nutrix lac; unde ex tot annis pascor et potor, quod me fert calcantem eoque ad tot res abutentem.

5. Ingenii tui acumen non est, quod admirentur. Sit ita; verum multa alla sunt, ad quae te natura aptum esse negare non possis: haec igitur praesta, quae tota in tua sunt potestate, sinceritatem, gravitatem, laborum tolerantiam, voluptatibus abstinere, de sorte non queri, paucis indigere, benevolum esse, liberum, a luxuria, nugis et magnificentia alienum. Sentisne, ad quam multa praestanda viribus pollens, ita ut, quin habilis aptusque sis, nihil sit, quod causeris, tamen adhuc infra ea sponte consistas? Num etiam murmurare et tenacem esse et adulari et corpusculum incusare et assentari et te ostentare et tot res animo volutare per naturalem ingenii hebetitudinem cogeris? Non, per Deos; non; sed his omnibus jampridem liber esse potuisti, et tantum, si modo, propter ingenii tarditatem et hebetudinem notari. Verum etiam in hoc te exerce, nec tarditatem illam negligens neque in ea tibi placens.

6. Alius simul atque gratum alicui aliquid fecit, promptus est ad beneficium illi in accepta referendum; alius ad id non promptus est, ceterum tamen apud se ut de debitore cogitat et novit, quod fecit: alius quodammodo ne novit quidem, quod fecit, sed similis est viti, quae uvam protulit et nihil praeterea appetit, postquam semel fructum suum genuit. Ut equus, qui cucurrit; ut canis, qui feras investigavit; ut apis, quae mel confecit, ita homo qui bene fecit, uon clamore rem extollit, sed ad aliud transit, ut vitis ad uvam iterum, suo tempore gignendam. — Inter hos igitur esse oportet, qui quod agunt, ipsi nesciunt? — Oportet. — At hoc ipsum intelligere fas est: nam proprium est (inquit) illius, qui ad communionem natus est, ut sentiat, se quemadmodum societatis amantem decet agere, immo etiam velit, socius id sentiat.—Verum quidem est, quod dicis, sed hoc dictum non recte accipis; hinc unus eris ex iis, quorum antea mentionem feci: nam hi quoque rationali quadam probabilitate ducuntur. Quod si intelligere volueris, quid tandem hoc dictum sibi velit, uoli timere, ne hac de causa quidquam, quod societati prodest, praetermittas.

7. Votum Atheniensium: "Pluviam, pluviam da, care Jupiter, arvis et pratis Atheniensium!" aut non oportet precari, aut sic, simpliciter et ingenue.

8. Cujusmodi id est, quod vulgo dicunt, "Aesculapium huic vel illi, ut equitet aut frigida lavetur aut nudis pedibus incedat, constituisse; "ejusmodi est etiam hoc, "naturam huic vel illi, ut aegrotet, ut membris mutiletur, ut suos amittat aut aliud ejus generis constituisse;" nam et illic "constituisse" hujusmodi aliquid significat, "statuisse" huic illud [Aesculapium] ut sanitati conveniens, et hic quod cuique contingit, illi aliquo modo statuum esse, ut fato consentaneum; ita enim haec quoque nobis "contingere" dicimus, ut lapides quadratos in muris aut pyramidibus "contingere" dicunt artifices, quum sibi inter se quadam positione coaptantur. Omnino concentus est unus; et quemadmodum cunctis corporibus hic mundus, quo ejusmodi corpus sit, perficitur, ita ex universis Causis, ut hujusmodi causa sit, fatum perficitur. Intelligunt hoc, quod dico, etiam imperitissimi quique; dicunt enim, "tulit hoc illi. "Hoc igitur illi" ferebatur " et hoc "illi constituebatur." Accipiamus igitur haec ut ea quae Aesculapius "constituit"; multa enim etiam in his aspera sunt, quae tamen sanitatis spe amplectimur. Ejusmodi igitur aliquid tibi videatur perfectio et absolutio eorum, quae naturae communi visa sunt, cujusmodi est bona tua valetudo. Et ita quidquid evenit, etiamsi asperum videatur, amplectere, quoniam eo tendit, ad mundi sanitatem et Jovis prosperitatem et felicitatem: non enim id cuiquam ferret, nisi ad universi bonum conferret: neque enim natura ubique obvia quidquam fert, quod rei a se administratae non consentaneum est. Duae igitur sunt rationes, cur singulari quodam amoris adfectu quidquid evenerit id amplecti te oporteat: altera, quod tibi factum est, tibi constitutum erat, certa quadam ratione ad te se habebat, inde a principio ex causis antiquissimis tibi contextum: altera, quod etiam id, quod singulis quibusque privatim contingit, naturae universitatem administranti in causa est prosperitatis et perfectionis et utique ipsius conservationis: mutilatur enim integrum ipsum, si vel minimum, ut partium, ita et rerum efficientium abscindas abscindis autem, quantum in te est, quando moleste fers aliquid et quodammodo tollis.

9. Noli fastidire aut animum despondere aut desperare, si tibi secundum recta decreta singula agere cupienti non perinde semper res successerit; sed deturbatus iterum regredere et contentus esto, si plura homine digniora edideris et id, ad quod reversus es, fac diligas. Neque tanquam ad paedagogum redi ad philosophiam, sed, ut qui oculis laborant ad penicillum et ovum, ut alius ad emplastrum, alius ad perfusionem: sic nihil * te mordebit obsequium rationi praestandum, sed in eo acquiesces. Illud autem memento, philosophiam ea sola postulare, quae natura tua postulet: tu autem aliud volebas non convenienter naturae.—Quid horum blandius est?—Nonne enim eapropter fallit voluptas?—At vide, gratiorne sit magnanimitas, libertas, simplicitas, animi aequitas, sanctitas. Ipsa vero prudentia quid jucundius est? si eam cogitaveris ejus facultatis, in qua intelligentia et scientia inest, praestantiam, quae in nulla re labitur et in omni re prospere fertur.

10. Res quidem ipsae in tantis quodammodo involutae sunt tenebris, ut philosophis haud paucis nec vulgaribus omnino non comprehensibiles esse viderentur: praeterea ipsis adeo Stoicis perceptu difficiles videntur: etiam omnis noster assensus mutabilis; ubi enim est homo, qui sententiam non mutet? Proinde transi ad res subjectas quam caducae, quam viles et quae etiam a cinaedo aut scorto aut latrone possideri possint. Tum porco accede ad mores eorum, quibuscum vivitur, quos sustinere vix festivissimi est, ue dicam, se ipsum quoque vix quemquam sustinere. Tali igitur in caligine et sordibus et in tanto et materiae et temporis et motus et rerum motarum fluxu quid tandem magna aestimatione aut omnino studio dignum sit, non intelligo. Contra fas est me ipsum consolari et exspectare naturalem dissolutionem, neque moram inique ferre, sed his tantum duobus acquiescere: primo, nihil mihi posse accidere, quod universitatis naturae non conveniat: altero in mea situm esse potestate, ut nihil contra dei mei atque genii voluntatem agam: nemo enim est, qui hanc trans gredi cogat.

11. Quam tandem ad rem igitur nunc animo meo utor? In singulis hoc me ipsum interrogare me identidem oporet etj explorare, quid mihi nunc versetur ea in parte, quam animi principatum vocant; cujus nunc gero animam? num gnid pueruli? adolescentuli? mulierculae? tyranni? jumenti? bellum?

12. Qualia sint, qua; vulgo bona videntur, etiam hinc intelligas licet: nam si quis cogitaverit quaedam ut vera bona, velut prudentiam, temperantiam, justitiam, fortitudinem, non poterit, his animo praeconceptis, amplius audire hoc: " Prae...." Nam cum bono dissonabit. Atqui ea, quae vulgo bona videntur, si animo praeconceperit, exaudiet et facile admittet ut apposite adjectum illud Comici dictum. Sic etiam vulgus animo sibi fingit hoc discrimen. Non enim * illic offenderet et improbaretur, idemque de divitiis atque iis fortunae commodis, quae ad luxum et gloriam pertinent, acciperemus ut scite et urbane dictum. Igitur et percontare, num aestimanda et pro bonis babenda sint talia, quibus mente praeconceptis apte inferri possit illud, hominem iis instructum prae affluentia rerum non habere, quo ventris onus deponat.

13. Forma et materia consto: harum neutra in nihilum interibit, quemadmodum neque ex nihilo exstitit. Itaque omnis mei pars per mutationem in aliquam mundi partern transferetur; et liaec rursus in aliam mundi partem mutabitur, et sic porro in infinitum. Secundum talem mutationem etiam ego ortus sum et ii, qui me genuerunt, et sic retro in aliud infinitum: nihil enim ita nos loqui vetat, etiamsi secundum periodos certis finibus terminatas mundus administretur.

14. Ratio et ars rationales sunt facultates sese ipsis suisque operibus contentae. Cientur igitur a suo ac proprio principio et pergunt ad suum finem propositum: quapropter recte facta appellantur ejusmodi actiones, ipso nomine rectam viam significantes.

15. Nihil horum liominis dicendum est, quae ad hominem, quoad homo est, non pertinent: non requiruntur ab homine, neque promittuntur a natura hominis, neque ad naturam hominis perficiendam faciunt: proinde neque furis homini propositus in iis consistit, neque id, quod ad hunc finem conticiendum facit, bonum. Porro, si quid horum ad hominem pertineret, ea contemnere iisque se opponere non pertineret ad hominem, neque laude dignus esset, qui se his non indigentem praebet, neque qui aliquid ex iis sibi detrahit, bonus esset, si hac essent bona. Jam vero ut quisque maxime his et ejus generis aliis sese ipse privat, aut etiam illis se privari sustinet, ita optimus est.

16. Qualia sunt, quae saepe cogitaveris, talis tibi erit mens tua; imbuitur enim cogitationibus animus. Itaque eum perpetuo imbue hujuscemodi cogitationibus, ut: ubi vivere licet, ibi etiam bene vivere licet; in aula autem vivere licet; ergo licet etiam bene vivere in aula. Iterum, cujus rei causa aliquid comparatum est, * ad hanc (accommodate) comparatum est; ad quam rem comparatum est, ad hanc fertur; ad quod fertur, in eo finis ipsius est; ubi finis, ibi etiam bonum et utilitas cujusvis: bonum igitur animalis rationalis in colenda societate: nam ad societatem nos esse genitos, dudum est demonstratum. An vero non liquet, deteriora praestantiorum, et ex his alterum alterius causa natum esse? inanimatis autem animata praestantiora, animatis autem ea, quae ratione praedita sunt.

17. Ea, quae fieri nequeunt, sectari, insania mentis est; fieri autem non potest, quin mali talia faciant.

18. Nihil cuiquam accidit, ad quod ferendum natura non sit comparatus. Alii eadem accidunt, et aut ignorans, sibi ea accidisse, aut magnanimitatem ostentans, tranquillus manet et illaesus. Indignum igitur, ignorantiam et obsequium plus posse, quam prudentiam.

19. Res ipsae ne minime quidem animum tangunt, neque ullum aditum habent ad animum, neque vertere nec movere possunt animum: se ipse solus vertit ac movet et qualibus se ipse dignum reddit judiciis, talia sibi reddit ea, quae extrinsecus ipsi afferuntur.

20. Altera quidem ratione nobis res conjunctissima homo, quatenus iis bene facere eosque ferre nos oportet: quatenus autem quidam nos impediunt in operibus propriis, una e rebus mediis mihi fit homo, non minus quam sol, quam ventus, quam bellua. Ab his autem effectus quidem impediri potest; conatus autem et adfectionis nulla existunt impedimenta propter exceptionem et circumversionem. Convertit enim mens ac transfert unumquodque effectus impedimentum ad id, quod praepositum est: atque operi conducit id, quod hoc opus impedit, et ad viam confert id, quod in hac via obstat.

21. Eorum, quae in mundo sunt, praestantissimum colito: id autem hoc est, quod omnibus utitur omniaque administrat. Similiter eorum, quae in te sunt, praestantissimum colito; hoe autem id est, quod illi cognatum est nam etiam in te id, quod ceteris utitur, hoc est, atque vita tua ab hoc regitur.

22. Quod civitati non nocet, neque civi nocet. Ubicunque cogitatio de damno tibi incidit, hanc adhibe regulam si civitas ea re damnum non facit, neque ego damnum feci; sin civitati nocetur, non irascendum est ei, qui civitati damnum infert, * sed ostendendum, * quid sit, quod negligitur.

23. Saepe animo reputa celeritatem, qua omnia, quae sunt et fiunt, abripiuntur et ocultis subducuntur. Nam et materia fluminis instar in perpetuo est fluxu, et effectus in perpetuis mutationibus, et causae efficientes in innumeris conversionibus; atque propemodum nihil est, quod perstat; * item adjacentem hanc praeteriti et futuri temporis immensitatem, in qua omnia evanescunt. Quidni igitur stultus , qui his rebus inflatur aut angitur aut lamentatur quasi diutius vel minimam molestiam creantibus?

24. Memento et universae materiae, cujus minimam obtines partem, et totius aevi, cujus brevissimum et puncti instar obtinens spatium tibi assignatum est, et fati, cujus quantilla pars es!

25. Peccat aliquis. Quid ad me? ipse viderit: suam habet affectionem, suam agendi rationem. Ego nunc habeo, quod me habere vult natura communis, et ago, quod me vult agere natura mea.

26. Quae animae pars principatum et dominium obtinet ea immota maneat ad levem aspernmve carnis motum, neque ei se immisceat, sed se ipsa circumscribat et illas adfectiones intra limites particularum coerceat: quando autem per alterum consensum usque ad mentem perveniunt, ut in corpore unito, tum contra sensum quidem, quippe naturalem, non luctandum; sed opinionem, quasi bonum aut malum sit animi principatus ne a se adjiciat.

27. Cum diis vivere. Cum diis autem vivit, qui perpetuo exhibet animum suum contentum iis, quae ipsi sunt assignata, et efficientem ea, quae jubet genius, quem vitae moderatorem ac rectorem cuique Jupiter tribuit, particulam a se delibatam; hic autem genius cujusque mens est ac ratio.

28. Numquid ei, qui hircum olet, succenses? numquid ei, cui os foetet? Quid te faciat? ejusmodi os, ejusmodi alas habet , ut necesse sit ejusmodi inde exhalari. — At homo, inquiet, ratione praeditus est atque, modo animum advertat, intelligere potest, quid delinquat." Quod bene tibi vertat! Proinde etiam tu ratione praeditus es; rationali animi affectione move rationalem affectionem; edoce, commonefac! nam si audiverit, eum sanabis, neque opus erit ira. Neque tragoedus neque scortum.

29. Quemadmodum hinc egressus vivere in animum induxisti, ita etiam hic vivere licet; quod si tibi non concesserint, etiam e vita exi, ita tamen, ut qui nihil mali passus sis. Fumus est, et abeo. Cur id rem magnam putas? quamdiu autem nihil ejusmodi me hinc educit, liber maneo, nec quisquam me impediet, quominus faciam, quae volo: volo autem ea, quae cum natura animalis ratione praediti et ad societatem nati conveniunt.

30. Universi mens communionis et societatis amans; hinc deteriora praestantiorum causa fecit et praestantiorum alterrum alteri conciliavit. Vides, quomodo subjecerit, congesserit, pro dignitate suum cuique tribuerit et praestantissima quaeque mutuo inter se consensu devinxerit.

31. Quo modo te usque ad hoc tempus gessisti erga deos, parentes, fratres, uxorem, liberos, praeceptores, educatores, amicos, familiares, famalos? valetne ad hoc usque tempus erga omnes illud, "nil injusti erga quemquam fecisse aut dixisse?" Memento autem etiam illius, per qualia pertransieris, et qualibus perferendis par fueris: item, plenam tibi jam esse vitae contemplationem et absolutum ejus ministerium; quot pulcra visui oblata sint, quot voluptates ac labores contempseris, quot res gloriosas neglexeris, erga quot iniquos aequum te praebueris.

32. Qui fit, ut ingenia artium rudia et imperita confundant artium gnara et perita? Quid igitur est ingenium artis peritum eaque instructum? Quod principium et finem novit rationemque per omnem materiam permeantem et per omne aevum certis quibusdam et definitis temporum cursibus universum administrantem.

33. Jamjam cinis eris aut nuda ossa, et aut nomen aut ne nomen quidem; nomen autem nil nisi strepitus et resonantia; quae in vita magni aestimantur, vana et putida et exilia, caniculae mordentes, pueruli contentiosi, modo ridentes, modo plorantes. Fides autem et justitia et verecundia et veritas "ad Olympum a terra spatiosa." Quid igitur amplius est quod hic te retineat? si quidem res, quae sub sensus cadunt, mutationibus obnoxiae sunt nec persistunt, ipsi sensus obscuri et hebetes , qui facile falsas rerum species admittunt, ipsa animula exhalatio sanguinis, inter tales gloria florere vanitas. Quid igitur? Aequo animo exspectas vel exstinctionem vel translationem. Hujus vera tempus donec advenit, quid sufficit? Quid aliud, nisi ut deos colas celebresque, hominibus bene facias, eos sustineas et ab iis te abstineas, quaecunque autem extra fines carunculae et animulae sita sunt, ea memineris nec tua esse neque in potestate tua sita.

34. Potes semper prosperum vitae cursum tenere, si quidem et certum iter tenere, si quidem via ac ratione et cogitare et agere potes. Haec duo et dei et hominis et cujusvis animalis ratione praediti animo communia, non ab alio impediri et in animi affectione justitiae studiosa habere bonam et hic terminare appetitionem.

35. Si neque vitiositas haec mea est, neque meae vitiositatis effectus, neque respublica laeditur, cur propter hoc differor? Quid autem est damnum civitatis communis?

36. Noli ulla ex parte sinere te abripi visis, sed auxiliare pro viribus et dignitate etiam, quando in mediis illis rebus aliquid damni faciunt, quod tamen cave pro damno habeas malus enim, hic mos est; sed quemadmodum senex abiens petebat, pueruli turbinem, memor, turbinem esse, sic igitur etiam hic agendum. Atqui in jus vocas pro rostris, Oblitusue es, homo, qualia haec sint?—Nequaquam , sed illis videntur studio dignissima. — Eapropter tu quoque stultus fias? Fui olim. — *Ubicunque derelictus, bene fortunatus homo: "bene fortunatus," qui bonam fortunam sibi comparavit; bona autem fortuna, boni animi motus, bona agendi ratio, bonae actiones.

  


  

top

  

Aurelius Index     Paedagogica Index

  

  

navigation bar
latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

  

  

pagekeeper