1. Universi materia obsequens est et fingenti bene, parata: ratio eam administrans nullam in se habet male faciendi causam; malitiam enim neque habet nec male faciet cuiquam, neque ab ea quidquam laeditur. Omnia vero secundum hanc fiunt ac perficiuntur.
2. Nihil tua referat, utrum rigens an calore fotus id, quod te decet, facias, neque utrum dormituriens an somni satur, male audiens an fama florens, moriens an aliquid diversum faciens. Etenim ex hujus vitae officiis hoc est etiam quod morimur; sufficit igitur et in hoc, quod prae manibus est recte disponere.
3. Acriter intuere; neque propria ullius rei natura nec dignitas te fugiat!
4. Omnia, quae sunt, celerrime mutantur et aut in exhalationem abibunt, si unita est materia, aut dissipabuntur.
5. Ratio universi gubernatrix novit certo modo se habens, quod agit et in qua materia versatur.
6. Optima ratio ulciscendi, non similem malis fieri.
7. Delectet te tibique satisfaciat ab una actione, quae societati prodest, transire ad aliam ejusdem generis, memorem dei.
8. Principalis animi pars ea est, quae se ipsa suscitat et vertit et talem se ipsa facit, qualis demum sit et esse velit, quaeque facit, ut quidquid contingit tale videatur, quale ipsa vult.
9. Secundum universi naturam singula perficiuntur; neque enim secundum aliam ullam vel extrinsecus ambientem vel intus inclusam vel foris suspensam.
10. Aut confusio et mutuus complexus et dissipatio, aut unitas et ordo et providentia: si priora, quid est, cur huic mixturae fortuitae et colluviei immorari cupiam? quid aliud mihi curae est, quam quomodo "terra fiam?" Cur etiam perturbor? Veniet enim ad me dissipatio, quidquid faciam Si altera sunt, veneror et tranquillo sum animo et confido rectori.
11. Quando a rebus, quae circumstant, quasi perturbari coactus es, cito ad te redi, neque ultra, quam necesse est a tenore dimovearis: eo enim facilius concentum tueberis, quo saepius ad eum redieris.
12. Si novercam simul et matrem haberes, illam quidem coleres, ad matrem tamen te frequentissime reciperes. Harum instar nunc tibi aula est, et philosophia: ad hanc saepe revertere et in ea acquiesce, per quam etiam quae illic sunt tibi tolerabilia videntur, et tu ipse in illis tolerabilis.
13. Quemadmodum jam de obsoniis atque ejusmodi eduliis imaginem animo concipimus, ut, hoc piscis cadaver esse, illud cadaver avis aut porci, item, Falernum esse succulum uvulae, praetextam oviculae pilos, conchae cruore infectos; de coitu, esse intestini frictionem et excretionem muci cum convuisione quadam — quales utique sunt rerum imagines, quae res ipsas assequuntur easque penetrant, ut, quaenam tandem eae sint videre liceat — sic etiam per totam vitam nos facere oportet ac res, ubi vel maxime fide dignae videantur, denudare et vilitatem earum spectare et externam speciem, qua superbiunt, tollere. Nam gravis impostor est fastus, et quando maxime putas, te res serias agere, tum maxime in fraudem inducit. Vide saltem, Crates quid de ipso Xenocrate dixerit.
14. Pleraque, quae vulgus hominum admiratur, ad generalia rerum capita referuntur: alia quae vi copulante aut natura continentur, lapides, arbores, ficus, vites, oleae alia, quae paulo moderatiores admirantur, inter ea, quae anima continentur, ut greges, armenta; alia, quibus urbaniores capiuntur, inter ea quae anima rationali praedita sunt, non tamen universali, sed quatenus artium perita aut alia quadam sollertia excellit autsimpliciter rationalis est, ut servitiorum turbam possidere. Qui autem animam rationalem universalem et societatis amantem veneratur, nihil amplius cetera curat, ante omnia vero animum suum ita affectum et se moventem, ut rationi et civitati convenit, conservat et cognatum suum, ut idem consequatur, adjuvat.
15. Haec properant fieri, illa properant fuisse, quin etiam ejus quod fit, jam aliquid evanuit: fluxus et mutationes mundum perpetuo renovant, quemadmodum immensum illud aevum continuus temporis lapsus novum semper praestat. In hoc igitur flumine ecquis horum, quae praeterlabuntur, quidquam in pretio habeat? perinde ac si quis praetervolantium passerculorum aliquem diligere coepisset, is vero jam e conspectu abisset. Ejusmodi sane est vita cujusque, cujusmodi est exhalatio sanguinis aut spiritus ab aere attractio. Quale enim est, semel animam attrahere et efflare, quod quidem singulis temporis momentis facimus, tale etiam est, omnem illam respirandi facultatem, quam heri aut nudiustertius in ortu accepisti, eo reddere, unde eam primo hausisti.
16. Neque quod perspiramur, ut stirpes, aestimatione dignum est, neque quod respiramus, ut pecudes et belluae, neque quod species rerum per visa nobis imprimuntur, neque quod agendi impetu huc illuc rapimur, neque quod congregamur et nutrimur: hoc enim perinde est atque alimenti quod supertluum est excernere. Quid igitur est, quod aestimatione dignum sit? Num plausu excipi? Nequaquam. Itaque nec linguarum plausu excipi: multitudinis enim laus quid aliud est, nisi linguarum strepitus? Sustulisti igitur gloriolam quoque; quid restat, quod aestimatione dignum sit? Hoc opinor, secundum propriam constitutionem et moveri et motum sistere, quo etiam et studia et artes ducunt. Nam etiam omnis ars id spectat, ut id, quod paratur aptum sit ad opus, ad quod paratur: et vinitor, qui vites colit, et qui equos domat et qui canes huic studet operi. Puerorum educatio et disciplina aliquem finem consequi student; ibi igitur id, quod aestimatione dignum est; quod si bene habuerit, nihil ceterorum tibi comparare studebis. Non desines multa alia aestimare? Itaque nec liber eris, nec tibi sufficiens, neque animi perturbationibus vacuus. Non enim fieri potest, quin invideas aemuleris eosque suspectos habeas, qui illis te privare sint, et insidias struas iis, qui id, quod a te tanti aestimatur, possident. Omnino necesse est te perturbari, si qua illarum rerum indigeas, praeterea saepe de diis conqueri; sed propriae mentis verecundia et honor et te tibi gratum reddet et sociis commodum et diis consentientem, hoc est, quaecunque attribuunt et constituunt, laudibus celebrantem.
17. Sursum, deorsum, in orbem feruntur elementa; virtutis autem motus nulla barum viarum fertur, sed divinior quaedam res et via difficili comprehensu incedens feliciter progreditur.
18. Quale est, quod faciunt! homines ejusdem aetatis et qui cum ipsis vivunt, eos laudare nolunt, ipsi vero a posteris, quos nec viderunt neque unquam videbunt, celebrari plurimi faciunt. Hoc propemodum idem est, ac si doleres, quod prisci illi te non celebrarunt laudibus.
19. Noli, si quid tibi effectu difficile, opinari, hominem id non posse praestare, sed si quid ab homine effici potest eique est familiare, id te quoque assequi posse persuasum habe.
20. In palaestra vel unguibus nos laceravit aliquis vel illiso capite vulnus nobis inflixit. Verum neque notamus, neque offendimur, neque in posterum, ut insidiatorem suspectum habemus, quarrrquam cavemus, nec tamen tanquam ab hoste, neque cum suspicione, sed benevola cum declinatione. Idem etiam in ceteris vitae partibus fiat: ad multa eorum, quae faciunt, qui nobiscum quasi in certamine: committuntur, animum non advertamus. Licet enim, ut dixi, declinare, et nec suspiciosum esse, neque odio illos habere.
21. Si quis me convincere mihique ostendere potest, me me non recte sentire aut agere, laeto animo ad meliorem frugem redibo: veritatem enim sector, a qua nemo unquam laesus est, laeditur autem, qui in errore suo et ignorantia persistit.
22. Ego, quod meum est officium, facio: cetera me non distrahunt; aut enim anima aut ratione carent, aut aberrarunt et viam ignorant.
23. Animantibus ratione carentibus omninoque rebus et conditionibus tu, ut ratione praeditus, ratione carentibus, magno ac libero animo fac utaris; hominibus ut ratione praeditis ita utere, ut communionis ratio postulat; in omnibus deorum auxilium implora nec tua intersit, quam longo tempore haec facturus sis: nam sufficient tres horae sic exactae.
24. Alexander Macedo ejusque mulio post mortem in idem redacti sunt: nam aut in easdem mundi rationes seminales redacti sunt, aut pariter in atomos dispersi.
25. Considera, quam multa. uno eodemque temporis puncto in uniuscujusque nostrum et animo et corpore fiunt atque ita non miraberis, si multo plura, imo vero omnia, in uno hoc atque universo, quod mundum vocamus, simul exsistunt.
26. Si quis te interrogaverit, Antonini nomen quo pacto scribatur, num magna vocis contentione singulas edes literas? Quid igitur? si tibi irascuntur, numquid tu vicissim iis irasceris? nonne illi placide omnes ac singulas enumerabis literas? Sic igitur etiam istic memento, omne officium quibusdam numeris absolvi, quos te oportet servare, et nec perturbatum, neque aliis indignantibus vicissim indignantem recta pergere ad id, quod propositum est.
27. Quam durum est, non ea permittere hominibus quae ad se pertinere sibique conducere opinantur! attamen quodammodo non permittis, ut hoc faciant, quum aegre fers, illos peccare; feruntur enim omnino ad ea, quae ad se pertinere sibique conducere ipsis videntur. — Verum res non ita habet. — Tu igitur id doce et ostende sine indignatione.
28. Mors, quies a sensuum repercussione, ab impulsu affectuum animi quasi fidiculis trahentium, a discursibus mentis et a carnis ministerio.
29. Turpe est, in qua vita corpus non succumbit, in ea prius succumbere animam.
30. Cave, ne in mores Caesareos degeneres, ne inficiaris: solet enim fieri. Serva te igitur simplicem, bonum, integrum, gravem, ab elegantiae studio alienum, justitiae studiosum, pium in deos, benevolum, tuorum amantem et ad officia praestanda strenuum. Adnitere, ut talis permaneas, qualem te facere voluit philosophia: venerare deos; prospice saluti hominum. Brevis vita est et unus fructus vitae terrestris, sancta animi affectio et actiones societati utiles. Omnia nt Antonini discipulus: constantem illius firmitatem in iis, quae naturae convenienter aguntur, et aequabilitatem in omnibus rebus et sanctitatem et vultus serenitatem et comitatem et gloriae inanis contemptum et diligens in rebus percipiendis studium et quem. admodum ille omnino nihil praetermisit priusquam sedulo id consideraverat et accurate intellexerat; quemadmodum ille tulit eos, qui immerito eum reprehendebant neque eos vicissim reprehendebat; quemadmodum ad nihil festinabat; ut non delationes admisit; ut accuratus ille erat morum actionumque explorator; neque calumniator, nec meticulosus, nec suspiciosus, nec sophista; et quam paucis erat. contentus, velut domo, strato, veste, victu, famulitio; ut laboris tolerans et leni animo. Poterat idem propter victus tenuitatem in eodem usque ad vesperam versari nec nisi consueta hora excernere ei necesse erat: constantiam ejus et aequabilitatem in amicitiis colendis, facile ferre eos, qui sententias ejus libere impugnabant, atqde gaudere, si quis melius aliquid proferret; et quam pius in deos sine super stitione — ut tibi bene factorum conscio, sicut illi, obveniat hora novissima.
31. Redii ad sobrietatem et revoca te. Somno iterum excusso quum intellexeris, somnia fuisse, quae te perturbabant, vigilans denuo haec intuere, quemadmodum illa intuitus es.
32. Ex corpusculo consto et anima. Corpusculo indifferentia sunt omnia: non enim possunt ejus differre; menti autem indifferentia sunt, quaecunque non sunt ipsius actiones; quaecunque autem sunt ejus actiones, in potestate ejus sitae sunt omnes. Ex his tamen eae tantum ei curae sunt, quae circa id, quod praesens est, versantur: quae enim futurae sunt ejus actiones aut praeteritae, et ipsae ei nunc indifferentes.
33. Neque manui labor est neque pedi contra naturam, quamdiu pes facit, quod pedis est, et manus, quod manus est. Sic igitur neque homini ut homini, labor est contra naturam, quamdiu facit, quod hominis est. Quod si contra naturam ejus non est, nec malum ei est.
34. Quantis voluptatibus delectati sunt latrones, cinaedi, parricidae, tyranni?
35. Videsne, ut qni illiberales profitentur artes, aliquatenus quidem ad imperitos se accommodent, nihilominus tamen artis rationem retineant neque ab ea discedere sustineant? Nonne turpe est, architectum ac medicum artis suae rationem magis vereri, quam hominem suam ipsius rationem, quae ei cum diis communis est?
36. Asia, Europa, anguli mundi: omne mare, guttula mundi: Athos, glebula mundi: omne quod instat tempus, punctum aevi: omnia parva, caduca, evanida: omnia inde veniunt, a communi illo principatu profecta, vel per consequentiam. Itaque etiam leonis rictus et venennm mortiferum et noxium quidvis, ut spina, ut lutum, honestarum illarum et pulcrarum rerum appendices agnatae sunt. Noli igitur ea ab eo, quem colis, aliena opinari, verum omnium fontem tecum perpende.
37. Qui praesentia cernit, omnia vidit, quae ab aeterno fuerunt et in infinitum usque erunt: omnia enim ejusdem generis ejusdemque formae sunt.
38. Saepe tecum perpende rerum omnium, quae in mundo sunt, connexum et mutuam rationem: quodammodo enim omnia inter se sunt implicita et eatenus inter se amica: nam alii consequens est hoc per tendentem connexum, et conspirationem et unitatem materiae.
39. Quibus sorte addictus es rebus, iis te accommoda, et quibuscum forte conjunctus es hominibus, eos amore, eoque vero, prosequere.
40. Organum, instrumentum, vas quodlibet, si ad qui fabricatum est, id facit, bene habet, quamquam ibi, qui condidit, opifex abiit: in iis vero, quae a natura continentur, intus est et permanet quae condidit vis. Proinde vel magis eam vereri te oportet atque existimare, si secundum eam te habeas et degas, omnia tibi ex animi sententia habere: sic etiam universo omnia ex sui animi sententia se habent.
41. Si quid eorum, quae arbitrii tui non sunt, bonum malumve esse in animurn induxeris; non poterit non fieri, quin, si istiusmodi vel in malum incideris vel bono excideris, de diis queraris, homines autem oderis, ut qui, auctorea sint aut ex suspicione tua futuri sint ut altero excidas, in alterum incidas. Et utique multa injuste facimus idcirco, quod illarum rerum nostra interest. Quod si ea sola, quae in nostra sunt potestate, bona malaque censeamus, nulla jam restat causa, cur deum accusemus aut contra homines inimici partes geramus.
42. Omnes ad unum eundemque effectum operam conferimus, alii scientes et intelligentes, alii quod faciunt nescientes; quemadmodum etiam dormientes Heraclitus, opinor, operarios esse dixit et conferre ad ea, quae in mundo fiant. Alius vero alio modo operarn confert, ex abundanti vero etiam is, qui queritatur et iis, quae fiunt, reniti conatur eaque tollere; nam tali quoque homine mundo opus erat. Igitur quod reliquum est tu cogita, quorum in numerum te referas: ille enim, qui rerum universitatem administrat, omnino bene te utetur atque te in partem operariorum eorumque, quae opus adjuvant, recipiet: tu autem cave, ne talis pars fueris, qualis in fabula vilis ac ridiculus versus, cujus meminit Chrysippus.
43. Numquid sol quae pluviae sunt facere cupit? numquid Aesculapius quae Frugiferae sunt? Quid siderum quodvis? nonne, quamquam diversa, idem opus adjuvant?
44. Si quidem dii de me iisque quae mihi evenire oportet, consuluerunt, bene consuluerunt; etenim consilii expertem esse deum ne ad cogitandum quidem facile est; ut autem mihi malefaciendi consilium caperent, quaenam eos causa impulisset? Quid enim ipsis aut communitati, cujus maximam curam gerunt, inde accederet? Sin de me privatim nihil, de rebus universi certe consuluerunt, ex quibus quum ea quoque, qum mihi eveniunt, necessario consequantur, amplecti haec debeo atque diligere. Sin vero de nulla prorsus re consuluerunt — credere tamen non fas est aut neque sacra faciamus neque preces fundamus, neque per eos juremus neque alia faciamus, quae quidem singula facimus tanquam diis nobis praeaentibus et nobiscum viventibus — sin vero, inquam, de nulla mearum rermn consaluere, mihi quidem licet de me ipso consilium capere. Mea autem deliberatio ad id quod utile est, spectat: utile vero cuivis est, quod constitutioni ipsius ac naturae convenit: natura autem mea rationalis est et societatis amans: civitas et patria mihi, ut Antonino, Roma, ut homini, mundus; bis igitur civitatibus qum utilia sunt, ea mihi sola sunt bona.
45. Quaecunque singulis eveniunt, ea universo prosunt hoc suffecerit. Verum praeterea illud, quod, si animum adverteris, ubique videbis, quaecunque homini etiam aliis hominibus prodesse. Vocabulum "utilis" nunc vulgari sensu de rebus mediis accipias.
46. Quemadmodum te taedio afficiunt, quae in amphitheatro et ejusmodi locis spectantur, quippe quae quum eadem semper ejusdemque generis sint, quae spectantur, spectandi satietatem afferant, idem te in tota vita pati necesse est. Cuncta enim sursum deorsum eadem et ex iisdem. Quousque igitur?
47. Considera perpetuo, omnis generis omniumque et studiorum et gentium homines mortuos, ita ut ad Philistionem, Phoebum, Origanionem descendas. Transi nunc ad alia genera. Eodemnos concedere oportet, quo tot oratores diserti, tot philosophi venerabiles, Aeraclitus, Pythgoras, Socrates, tot prisci heroes, tot postea imperatores, tyranni, post hos Eudoxus, Hipparchus, Archimede, alii porro acutis praediti ingeniis, magnanimi, laboriosi, versuti arrogantes, ipsi denique vitae hominum caducae et in diem durantis subsannatores, ut Menippus et omnes hujus generis. Hos omnes cogita jamdudum jacere: quid igitur iis inde mali? quid vero iis, qui ne nominantur quidem? Unum hic magni aestimandum, ut ipse veritatem et justitiam colens erga mendaces et injustos benevolum te praebeas.
48. Si quando te exhilarare tibi libet, in mentem tibi revoca virtutes eorum, qui tecum vivunt, ut hujus alacritatem in negotiis obeundis, illius verecundiam, hujus munificentiam, illius aliam aliquam; nihil enim ita animum oblectat, quam imagines virtutum in moribus eorum, quibuscum, vivitur, expressae et quam frequentissime visui sese offerentes. Quamobrem ad manum eas fac habeas.
49. Numquid aegre fers, te tot pondo nec trecentorum esse? Sic vero etiam, quod tot annos neque ulterius victurus es; quemadmodum enim, quantum materiae tibi assignatum est, tanto es contentus, sic etiam quod attinet ad tempus.
50. Conemur iis persuadere. Verum etiam iis invitis age, quum justitiae ratio sic exigit: si quis tamen vi tibi resistit, ad lenitatem et tranquillitatem te transfer et utere impedimento ad aliam virtutem exercendam; ac memento, te cum exceptione rem aggredi, neque ea te voluisse, quae fieri nequeant. Quid igitur? ut talem agendi conatum habeas; atque hunc assequeris: ad quae impulsi sumus, ea fiunt.
51. Gloriae cupidus in aliena actione bonum suum situm esse opinatur; voluptati deditus in sua ipsius affectione; ratione utens in sua ipsius actione.
52. Licet de hac re nihil opinari, neque animo perturbari; res enim ipsae non ea sunt natura, ut judicia nostra cogant.
53. Adsuesce iis, quae ab alio dicuntur, animum sedulo adhibere, et, quantum fieri potest, in dicentis animo esse.
54. Quod examini non prodest, neque api prodest.
55. Si vectores gubernatori, aegroti medico maledicerent, num ad aliud aliquid animum adverterent, quam ut ipse navigantibus salutem, aegrotantibus sanitatem pararet?
56. Quam multi, quibuscum mundum intravi, jam excesserunt!
57. Aurigine affectis mel amarum videtur, et iis; qui a cane rabido morsi sunt, aqua formidini est, et pueris pila res pulcra. Quid igitur irascor? an vero minus valere putas falsam opinionem, quam apud lymphaticum bilem, apud arquatum virus?
58. Quominus secundum tuae naturae rationem agas, nemo te impediet: contra communis naturae rationem nihil tibi accidet.
59. Quales sunt, quibus placere student et qualia ob emolumenta et qualibus actionibus! Quam cito aevum omnia abscondet et quam multa jam abscondidit!