1. Quid est malitia? Id est, quod saepe vidisti. Quidquid accidat, hoc tibi in promptu sit, esse id, quod saepe videris. Omnino sursum deorsum eadem deprehendes, quibus refertae sunt historiae priscae, mediae, recentes, quibus nunc refertae urbes et domus. Nihil novi, omnia et usitata et brevi tempore durantia.
2. Placita qua alia ratione aboleri possunt, quam visis quae iis respondent, exstinctis? quae ut * non * suscites continenter; in tua potestate situm est. Possum, quod oportet, hac de re existimare; si possum, quid animo perturbor? quae extra mentem sunt, omnino nihil ad mentem meam. Sic affectus sis, et rectus es; reviviscere tibi licet; intuere rursas res, ut eas intuitus es: in eo enim situm est reviviscere.
3. Inane pompae studium, fabulae scenicae, greges, armenta, velilationes, ossiculum canibus projectum, offula in piscinas injecta, formicarum aerumnae et bajulationes, musculorum perterritorum discursas, sigillaria verticillis commota. Oportet igitur in his benevolo animo et sine ferocia consistere, animadvertere tamen, tanti quemvis esse, quanti sint ea, in quibus studium ponat.
4. In sermone iis, quae.dicuntur, animum advertere te oportet, agendi impetu iis, quae fiunt, atque hic videre, ad quem finem referantur, illic observare, quid sit, quod significetur.
5. Sufficitne mens mea ad hanc rem, necne? Si sufficit, ea utor ad rem efficiendam ut instrumento ab universi natura mihi dato: sin minus, aut hoc opus illi concedo, qui me melius id exsequi potest, * si modo id me deceat, aut ipse pro viribus perago, adsumpto mihi auxiliario, qui mentis meae opera adjutus id efficere possit, quod societati hoc ipso tempore tempestivum et utile est; quidquid enim vel per me vel per alium facio, eo spectare debet, ut communi societati utile et consentaneum sit.
6. Quam multi, qui clarissimi fuerunt, jam oblivioni traditi sunt! quam multi, qui eos celebrarunt, e medio sublati!
7. Auxilii ne te pudeat tibi enim propositum est, id quod tuum est facere, ut militi in moenium oppugnatione. Quid igitur, si claudicans ad propugnaculum solus adscendere nequeas, cum alio autem id fieri possit?
8. Futura ne te perturbent; venies enim ad ea, si opus erit, eadem ratione instructus, qua nunc ad praesentia uteris.
9. Omnia inter se implexa sunt, et sanctum vinculum et nihil fere alterum ab altero alienum; nam inter se ordine composita sunt et simul eundem mundum exornant. Nam et unus mundus ex omnibus, et unus Deus in omnibus, et una lex, ratio omnibus animalibus ratione praeditis communis, et una veritas, si quidem etiam una est perfectio animalium ejusdem generis et ejusdem rationis participum.
10. Quidquid materia constat, id celerrime in universi materiam evanescit, et quidquid causam continet, in omnium rerum rationem celerrime recipitur, et cujusvis rei memoria celerrime in aevo sepelitur.
11. Animali ratione praedito eadem actio et secundum naturam et secundum rationem est.
12. Rectus aut erectus.
13. Quam rationem in unitis membra corporis habent, eandem in dissitis obtinent ea, quae ratione sunt praedita ad unam quandam mutuam operam comparata. Magis autem hujus rei cogitatio animum tuum tanget, si saepius tibi ipse dixeris: "membrum sum ejus, quod ex ratione praeditis compositum est, corporis." Sin vero "partem" illius te esse dicis, nondum ex animo diligis homines: nondum te simpliciter delectat bene facere; adhuc tanquam quod fieri decet id duntaxat facis, non tanquam tibi ipsi bene faciens.
14. Quidquid velit, extrinsecus accidat iis, quae ejusmodi casu affici possunt; illa enim quae affecta sunt, conquerantur, si velint; ego vero, si id, quod accidit, malum non censeo, nondum laedor: licet autem mihi non opinari.
15. Quidquid aliquis vel faciat vel dicat, me probum esse oportet, non aliter ac si aurum aut smaragdus aut purpura semper hoc diceret: Quidquid vel faciat aliquis vel dicat, me smaragdum esse oportet et colorem meum retinere.
16. Principalis animi pars se ipsa non perturbat, hoc volo, se ipsa non in terrorem * doloremve injicit; si autem quis alius eam terrere aut ei dolorem afferre potest, faciat; nam se ipsa non talibus dabit motibus opinando: corpusculum ne quid patiatur, sibi curae habeat, si potest, et, si quid patitur, queratur: animula autem quae terretur et dolet et de his omnino opinatur, nihil patietur; nam eam non * trahes in tale judicium. Nullius rei, quantum ad ipsum attinet, indigens est animi principatus, nisi sibi ipse indigentiam faciat, eaque de causa etiam sine perturbatione est, neque impediri potest, nisi se ipse perturbet et impediat.
17. Felicitas est bonus genius seu bonum. Quid igitur, hic facis, phantasia? Abi, per deos! ut accessisti: nihil enim te opus habeo. Accessisti, autem e prisca cousuetudine: non succenseo tibi; abi tantum!
18. Mutationem quis metuit? Quid vero fieri potest sine mutatione? quid vero gratius aut familiarius universi naturae? tune ipse balneo uti potes, nisi lignis mutatis? num ali, nisi cibis mutatis? num quid aliud perfici potest sine mutatione? Non igitur vides par esse tui mutationem et pariter necessariam universi naturae?
19. Per rerum omnium materiam, tanquam per torrentem, transeunt omnia corpora, universo cognata et cooperantia, ut nostrae inter se partes. Quot jam Chrysippos, quot Socrates, quot Epictetos aevum absorpsit! Idem vero et de quovis homine et de quavis re tibi succurrat!
20. Me hoc unum sollicitum tenet, ne quid ipse faciam, quod hominis conditio nolit aut sic nolit aut nunc nolit.
21. Instat tempus, quo tu omnium oblitus eris: instat, quo omnes tui obliti erunt.
22. Homini proprium, etiam eos, qui offendunt, diligere hoc autem fit tum, quum tibi succurrit, et cognatos tibi esse, et inscios invitosque peccare, et paulo post utrumque vestrum esse moriturum, et ante omnia te ab ea non esse laesum; non enim principatum animi tui deteriorem reddidit, quam antea erat.
23. Universitatis natura ex universa materia, tanquam ex cera, nunc equuleum effinxit, nunc, hoc dissoluto, materia ejus ad arborem gignendam usa est, tum ad homunculum, deinde ad aliud quidpiam: horum autem quodlibet ad brevissimum temporis spatium subsistit. Iniquum autem nequaquam est arculae dissolvi, ut neque compingi.
24. Iratus vultus admodum contra naturam, quum saepe immoriatur decus et ad extremum ista exstinguatur, ut omnino suscitari nequeat: atque ex hoc ipso fac intelligas, etiam contra rationem esse. Nam si etiam conscientia peccandi abibit, quaenam erit vivendi causa?
25. Quaecunque vides, haec omnia jamjam natura, quae res omnes administrat, mutabit, aliaque ex eorum materia faciet, et ex horum rursus alia, ut mundus semper sit novus.
26. Si quando aliquis aliquid in te peccavit, statim considera, qua boni aut mali opinione ductus peccaverit, hoc enim intellecto, misereberis illius, neque aut miraberis aut succensebis; nam aut et ipse idem, quod ille, adhuc bonum opinaris aut aliud ejusdem generis oportet igitur illi ignoscas: si non amplius ejusmodi res bona aut mala esse opinaris, facile benignus eris visu laboranti.
27. Noli absentia cogitare ut jam praesentia, sed ex praesentibus optima quaeque elige, eorumque gratia tunc reputa, quanto studio requirerentur, si non adessent. Simul tamen cave, ne idcirco, quod ea libenter accipis, animo suescas, tanti ea aestimare, ut, si quando defuerint, animo perturberis.
28. In temet ipsum te contrahe: ea est natura mentis ratione praeditae, ut sibi sufficiat ipsa, quando justa agit atque eo ipso tranquillitate fruitur.
29. Dele visum: compesce affectuum motum: circumscribe praesens tempus: cognosce id, quod accidit sive tibi sive alii: divide rem menti subjectam in materiam et formam cogita horam novissimam: quod ab illo peccatum est, ibi relinque, ubi peccatum est.
30. Intendere animum in ea, quae dicuntur: mente penetrare in ea, quae fiunt, et ea, quae faciunt.
31. Exhilara te ipsum simplicitate, verecundia et indifferentia adversus ea, quae medio inter virtutem et vitiositatem loco sunt. Dilige genus humanum. Obsequere deo. "Omnia," inquit ille, "legitiime." Praeterea* aut dii aut elementa — sed sufficit illud, omnia ex lege fieri. — * Utique pauca.
32. De morte: si dissipatio, aut atomi, aut exinanitio, aut exstinctio, aut translatio.
33. De dolore: si intolerabilis est, e vita educit; si durat, tolerabilis est: mens, dum in semet se recipit, suam tranquillitatem servat, nec deterior fit principalis animi pars: membra vero, quae dolore afficiantur, si possunt, de eo statuant.
34. De gloria: intuere mentes eorum, quales sint, qualia fugiant, qualia sectentur; et, sicut arenarum cumuli alii super alios aggesti priores abscondant, ita etiam in vita priora a succedentibus celerrime abscondi.
35. [Platonicum.] "Qui mente praeditus est sublimi et tempus omne omnemque rerum naturam contemplatus est, num is tibi videtur vitam humanam magni aestimare? Non potest fieri, inquit ille. Igitur nec mortem ille terribilem existimabit. Minime vero.
36. [Antisthenicum.] "Regium est, quum recte facias male audire."
37. Turpe est, vultum obsequentem esse atque ita se conformare et componere, ut mens jubet, ipsum autem animum ad suum ipsius arbitrium non conformari et componi.
38. Nam neutiquam homines rebus irasci decet: nil quippe curant ipsa?.
39. Immortalibus et nobis tu gaudia dones!
40. Vitam metere ut aristam frugiferam,
atque hunc esse; illum non.
41. Si me meosque liberos di negligant,
hujus quoque constat ratio.
42. Aequum et justum a me est.
43. Noli cum aliis lamentari aut exsultare.
44. [Platonicai.] "Ego vero huic haud injuria hoc responderim: Non bene statuis, homo, si putas, viro, qui vel minimi sit usus, consentaneum esse, vitae discrimen aut mortem respicere, ac non id unum potius considerare, quando agit, utrum justa an injusta agat, ea, quae probi, an ea, quae improbi viri sunt."
45. "Profecto res se ita habet, Athenienses: quo quisque loco te ipse constituerit, id ipsum sibi optimum ratus; aut ab imperatore constitutus fuerit, in eo, ut mihi videtur, oportet eum manentem periclitari et nec mortem neque aliud quidquam magis formidare, quam turpitudinem."
40. "Verum vide, o bone, ne aliud quid sit generosum et bonum, quam servare et servari, ne ei, qui vere sit vir, hoc, ut quam diutissime vivat, mittendum nec vitae adhaerescendum sit, sed his Deo permissis et fide habita mulierculis, fieri nou posse, ut fatum quisquam effugiat, deinde hoc ei sit perpendendum, qua ratione hoc ipso tempore, quo vita fungetur, quam optime vivat."
47: Contemplare astrorum cursus quasi cum iis circumactus; et elementorum alius in aliud mutationes continenter considera: harum enim rerum considerationes sordes vitae terrestris abstergunt.
48. Praeclarum est illud Platonis: Atque utique eum, qui de hominibus loquitur, oportet etiam terrestria e superiore aliquo loco intueri, singulos greges, exercitus, agricolationes, nuptias, reconciliationes; ortus, interitus, judiciorum strepitus, loca deserta, varias barbarorum gentes, festa, lamentationes, nundinas, promiscuam colluviem et quod e contrariis adornatum est.
49. Praeterita animo recolere oportet et tot imperiorum mutationes: licet etiam futura prospicere; ejusdem enim omnino generis erunt neque fieri potest, ut extra numerum eorum, quae nunc fiunt, se moveant; quamobrem perinde est, per quadraginta annos vitam humanam perlustrare atque per, decem millia annorum. Quid enim plus videbis?
50. [Retroque meant,] quae terra dedit, iterum in terram: quod ab aetherio venerat ortu, coeleste poli repetit templum. Aut hoc atomorum inter se adhaerentium dissolutio et talis aliqua dispersio elementorum sensu carentium.
51. Et:
Cibo potuque et magicis artibus.
Fati cursum avertentes, ne moriantur.
Divinitus at spirantem auram
pati necesse est cum labore et lacrimis.
52. Est aliquis luctu peritior; verum non societatis amantior, non verecundior, non constantior in iis, quae accidunt nec lenior erga aliorum peccata.
53. Ubi effici potest ullum opus secundum rationem diis et hominibus communem, ibi nihil est, quod reformides; iam ubi utilitatem consequi potes per actionem prospere progredientem et secundum constitutionem tuam procecedentem, ibi ne suspicio quidem damni esse debet.
54. Ubique ac semper penes te est, et in casu praesente pie acquiescere, et cum hominibus, qui nunc sunt ex justitiae lege versari, et visum, quod nunc se offert, explorare, ne quid quod comprehendi nequit, subrepat.
55. Noli aliorum mentes circumspicere, sed eo recta intuere, quo natura ducit, universi natura per ea, quae tibi accidunt, tua per ea, quae agere debes. Id autem cuique agendum, quod constitutioni ejus consentaneum est; comparata autem cetera ratione praeditorum causa, ut in omnibus aliis deteriora meliorum gratia. Praestantissimum vero in hominis natura est societatis studium; secundum, se non permittere corporeis affectionibus; motui enim, qui a ratione et intellectu oritur, proprium est, se ipsum circumscribere, neque unquam sensuum aut impetus affectionibus succumbere: animalium enim utrique motus sunt; sed qui ab intellectu oritur principatum sibi vindicat, neque ab illis se regi patitur: idque jure; natura enim ita est constitutus; ut omnibus illis utatur. Tertium in natura rationali est, a temeritate in assentiendo et errore alienum esse. Haec igitur firmiter tenens principatus animi recta procedat et habet quae sua sunt.
56. Ut mortuum et qui ad hoc duntaxat tempus vixerit, quod reliquum estex abundanti vivere naturae convenienter.
57. Id solum diligere, quod ipsi accidit et fato connexunt est. Quid enim concinnius?
58. In singulis, quae accidunt, eos ante oculos habere, quibus eadem obveniebant et qui deinde ea aegre ferebant, ut nova admirabantur, querebantur; ubi jam sunt illi? nusquam. Cur igitur tu similiter agere vis ac non potius alienos illos motus iis relinquere, qui eos movent iisque moventur? ipse vero totus in eo esse, quomodo iis uteris? autem recte tibique materia erunt: huc modo animum adverte et operam da, ut in omni actione bonum te praestes. Denique memento utriusque,* nihil tua interresse quae eveniant, interesse autem tua, quae agas.
59. Intus* fode*: intus fons boni isque qui semper scaturiat, si quidem semper fodias.
60. Oportet vero etiam corpus fixum esse et neque in motu neque in gestu temere jactari; sicut enim in vultu mens se prodit, eumque et compositum et decorum servare studet, ita ut idem in toto corpore fiat, studendum est: haec autem omnia sine affectatione observanda.
61. Ars vivendi luctatoriae similior, quam saltatoriae, quatenus adversus ea, quae incidunt et improvisa sunt, parata et immota consistit.
62. Assiduo perpendere, quales sint, a quibus testimonium tibi exhiberi cupis et qualibus praediti sint mentibus. Neque enim incusabis invite peccantes, neque testimonio indigebis, perspectis opinionum et consiliorum fontibus.
63. "Quaevis anima," inquit "invita privatur veritate." Itaque etiam juatitia et temperantia et benevolentia et aliis ejusmodi virtutibus. Necesse autem est, hujus continuo memineris; eris enim erga omnes mitior.
64. In omni dolore hoc in promptu sit, eum nec turpem esse, nec mentem gubernatricem reddere deteriorem; neque enim eam, quatenus * ratione praedita est; neque, quatenus societatis amans, corrumpit. In plerisque tamen doloribus tibi adjumento sit illud Epicuri, neque intolerabilem esse dolorem, neque aeternum, si modo finium, quibus continetur, memor sis neque opinione quidquam adjicias. Id quoque recordare, multa, quae eandem cum labore naturam habent, clam molestiam creare, ut dormiturire, aestu affici, nausea laborare: quando igitur horum aliquid moleste fers, dic tibi, te dolori succumbere.
65. Cave unquam erga inhumanos sic adficiaris, ut homines erga homines.
66. Unde nobis constat, an Telauges non praestantior Socrate fueriti? Neque enim satis est, quod Socrates gloriosiore morte occubuit et acutius cum sophistis disserebat et patientius in frigore pernoctabat, et Salaminium illum sistere jussus generosius resistere decrevit, et in viis fastum prae se ferebat, ad quod quis vel maxime animadverteret, si quidem verum esset; sed hoc considerari oportet, quali animo fuerit Socrates, an potuerit contentus esse eo, quod se erga homines justum et erga deos pium praeberet, nec temere malitiam cujusquam indignaretur, neque ignorantiae serviliter assentaretur aut tanquam peregrinum quidquam exciperet ab universo ipsi assignatum aut tanquam intolerandum sustineret, neque carunculae affectionibus mentem afiici pateretur.
67. Non ita te natura huic mixtioni commisit, ut tibi non liceat te ipsum circumscribere, et, quae tui sunt muneris, tuae potestati subjicere; omnino enim fieri potest, ut divinus vir sis et a nemine agnoscaris. Hujus semper memento, simul etiam illius, in paucissimis vitam beatam esse positam, et quamvis desperes te logicorum aut physicorum peritum fore, noli tamen desperare, te liberum et verecundum et societatis amantem et deo obsequentem esse futurum.
68. Tutum ab omni vi in summa animi tranquiliitate vivere, etiamsi omnes quaecunque velint adversus te vociferentur, etiamsi membra corporeae illius massae, quae te circumdat, a feris lanientur. Quid enim obstat, quominus inter haec omnia mens tranquillam se servet, de rebus, quae circumstant, vere judicantem, iisque, quae prae manibus sunt, prout decet, utentem? ita ut judicium rei, quae incidit; dicat: "hoc es revera, quamquam ex opione alius generis videris," et usus rei, quae accidit: "te quaerebam." Semper enim mihi quaelibet res praesens materia est virtutis rationi et societati consentaneae omninoque artis humanae aut divinae. Quidquid enim accidit, id vel deo vel homini familiare redditur, neque novum est, neque ad tractandum difficile, sed familiare et tractabile.
69. Hoc praestat pertectio morum, ut omnem diem tanquam supremum agas nec palpites nec torpeas nec simules.
70. Dii, quum immortales sint, non aegre ferunt, quod in aevo tam diuturno eos omnino semper oportet tam multos tamque improbos perferre, immo vero etiam omni modo eorum curam gerunt; tu vero, qui jamjam moriturus es, defatigaris, idque quum ipse ex eorum numero sis?
71. Ridiculum est, tuam ipsius vitiositatem non fugere, quod fieri potest; aliorum autem fugere, quod fieri nequit.
72. Quidquid vis rationalis et societatis amans neque rationi consentaneum neque societati utile reperit, id jure infra se positum judicat.
73. Ubi tu alteri bene fecisti et hic a te beneficio affectus est, quid praeterea stultorum exemplo tertium quaeris, ut bene fecisse aliis videaris et gratiam recipias?
74. Nemo defatigatur utilitatem accipiendo: utilitas autem est actio naturae consentanea. Noli igitur defatigari tibi prodesse in eo, in quo alii prodes.
75. Universi natura mundi condendi consilium cepit: jam vero aut, quidquid fit, per necessariam consequentiam fit, aut nulla ratione gubernautur ea quoque, quae principia lia sunt, ad quae gignenda singulari consilio utitur mundi principatus. In multis te tranquilliorem reddet hoc memoria servatum.