1. Hoc quoque ad contemnendam vanam gloriam facit, quod non amplius totam vitam, eam saltem, quae a prima aetate peracta est, ut philosophum decet, peregisse potes sed et multis aliis et tibi ipsi visus es longissime a philosophia abesse. Perturbatus igitur es, ut philosophi nomen tueri non amplius tibi facile sit: adversatur autem vitae quoque institutum. Siquidem igitur recte intellexisti, quo in loco res sit posita, missa existimatione tua, eo contentus sis, si quod reliquum est vitae, quantumcunque donum natura tibi dare velit bene transigis. Disce, igitur, quid velit, neque aliud quidquam te distrahat: expertus enim es, circa quot res vagatus beatam vitam nusquam inveneris, non in ratiocinationibus, non in divitiis, non in gloria. non in oblectatione, nusquam. Ubi igitur sita est? In eo, ut facias, quae hominis natura exigit: haec vero quomodo facies? si decreta habes, ex quibus agendi conatus et actiones existunt. Quaenam decreta? de bonis et malis nihil bonum esse homini, quod eum non justum, temperantem, fortem, liberum reddat, nihil malum, quod non efficiat contraria iis, quae dixi.
2. In singulis actionibus te ipse interroga: Quomodo haec mihi habet? num ejus me poenitebit? breve est tempus, et mortuus sum et omnia evanuerunt. Quid est, quod amplius requiram, si id quod nunc facio est animalis ratione praediti, societatis studiosi, ex eadem, qua deus, lege agentis?
3. Alexander et Gaius et Pompeius quid ad Diogenem et Heraclitum et Socratem? Hi enim et res et earum causas ac materias perspectas habebant et eorum mentes erant semper eaedem. In illis vero quot rerum erat cautio, quantarum rerum servitus!
4. Nihilominus eadem facient, etiamsi tu ruptus fueris.
5. Primum noli perturbari: omnia enim secundum universi naturam eveniunt, et intra breve tempus nullus usquam eris, ut neque Hadrianus neque Augustus: dein in rem intentus cam considera, memor simul, te oportere esse virum bonum, et, quod hominis natura exigit, id fac simpliciter, et loquere, ut justissimum tibi videtur; modo placide, verecunde et sine simulatione.
6. Rerum omnium natura hoc agit, ut quae hic sunt, illuc transferat et mutet, hinc tollat et illic deponat: omnia mutantur; hinc non est ut metuas, ne quid novi: omnia usitata, sed etiam omnia aequaliter distribuuntur.
7. Omnis natura sese ipsa contenta est, quando prospere procedit: natura autem ratione praedita prospere procedit, ubi in oblatis rerum visis neque falso neque dubie assen titur; animi porro impetus ad solas actiones societati convenientes dirigit; ea denique tantum appetit et aversatur, quae in nostra potestate sita sunt et quidquid a communi natura assignatum est amplectitur; ejus enim pars est, quemadmodum natura folii pars est naturae arboris, nisi quod folii natura pars est naturae sensu ac ratione carentis ejusdemque, quae impediri potest; hominis contra natura pars na turm, quae impediri non potest, rationalis et justae, si quidem ex aequo pro cujusque dignitate tempus, materiam, formam, facultatem, eventum singulis tribuit: considera autem, non, an singula cum singulis comparando aequalia in omnibus reperias, sed, an universis alterius cum alterius confertim comparatis.
8. Legere non licet. At contumeliam arcere licet; at voluptates ac dolores contemnere licet; at gloriola supe. riorem esse licet; at stupidis et ingratis non irasci, adeoque eorum curam gerere licet.
9. Nemo te posthac aut vitam aulicam aut tuam reprehendentem audiat.
10. Poenitentia est reprehensio quaedam sui ipsius, quasi utile quid neglexerit; bonum autem sit utile quid necesse est, et quod curae esse debeat viro bono et honesto; neminem vero bonum et honestum poeniteret, si voluptatem aliquam neglexisset neque igitur utile neque bonum est voluptas.
11. Hoc quidnam per se est et ex propria ejus constitutione? quaenam ejus vera natura et materia et forma? Quid facit in mundo? quamdiu subsistit?
12. Cum gravatim e somno expergisceris, reminiscere, et constitutioni tuae et naturae humanae esse consentaneum, ut actiones societati utiles edas, dormire autem tibi etiam cum brutis animantibus commune esse; quod vero cuique secundum naturam est, id ei eat familiarius et aptius et vero jucundius.
13. In omni viso, quantum potes, physicas et pathologicas et dialecticas rationes in usum perpetuo adhibe.
14. Quemcunque conveneris, statim tu tecum loquere quaenam hic habet placita de bonis et malis? non si qua ejusmodi de voluptate et dolore iisque, quae utrumque efficiunt, de fama porro, ignominia, morte et vita habet placita, neque mirum neque novum mibi videbitur, si ejusmodi faciat; et memor ero, eum vi cogi, ut ita agat.
15. Memento, quemadmodum turpe sit, tanquam de re insueta mirari, quod ficus ficum ferat, ita quoque, si mundus ea, quorum ferax sit, ferat; et vero medico atque gubernatori turpe, obstupescere, si quis febri laboret aut ventus adversus existat.
16. Memento, sententiam mutare et recte monenti obsequi, pariter liberi hominis esse: tua enim est actio quae secundum tuum consilium atque judicium et vero ex animi tui sententia perficitur.
17. Si tui est arbitrii, cur facis? sin alius, quid accusas? atomos, an deos? utrumque est insani. Nihil reprehendendum. Si enim potes, corrige peccantem; si hoc nequis, rem ipsam; si ne hoc quidem potes, quid tibi amplius confert reprehendisse? nihil enim temere faciendum.
18. Quod mortuum est, mundo non excidit. Si hic manet, etiam mutatur hic, et dissolvitur in elementa sua, quae eadem et mundi sunt et tua: haec quoque mutantur nec mussant.
19. Unumquodque alicujus rei causa natum est; quid miraris? Sol quoque dicet: alicujus rei causa factus sum idem reliqui dii. Tu igitur cujus rei causa? num ut delecteris? vide, num intelligentia hoc ferat.
20. Natura cujusque rei rationem habet, non minus, quod ad ejus finem attinet, quam ad ortum ejus et transitum, ad instar ejus, qui pilam emittit. Quid igitur boni pilae sursum missae aut mali eidem descendenti aut adeo delapsae? quid boni, bullae consistenti, aut mali dissolutae? Eadem de lucerna valent.
21. Inverte corpus et vide, quale sit, senio confectum quale fiat, morbo languidum, * proclinatum. Brevis est vita et ejus, qui laudat, et ejus, qui laudatur, ejus, qui mentionem facit, et ejus, cujus mentio fit. Praeterea hoc fit in angulo hujus plagae, et ne ibi quidem omnes consentiunt, immo ne sibi ipse quisquam tota denique terra puncti instar.
22. Animum adverte ad rem subjectam aut decretum aut vim aut id, quod significatur. Merito haec pateris: mavis enim cras bonus fieri, quam hodie bonus esse.
23. Facio aliquid? ita facio, ut ad hominum salutem id referam: accidit mihi aliquidi? ita accipio, ut id ad deos referam et fontem omnium rerum, a quo omnia, quae fiunt, inter se connexa proficiscuntur.
24. Quale tibi videtur lavari, oleum, sudor, sordes, aqua viscida, omnia putida; talis quaevis vitae pars est et quaevis res subjecta.
25. Lucilla Verum, deinde Lucilla; Secunda Maximum, deinde Maximus; Epitynchanus Diotimum, deinde Epitynchanus; Faustinam Antoninus, deinde Antoninus. Hujusmodi omnia: Celer Hadrianum, deinde Celer; quin etiam acres illi et futurorum praescii et fastu elati ubi nunc sunt? ut ex acribus Charax, Demetrius Platonicus, Eudaemon et si quis alius ejusmodi. Omnia caduca et jam dudum emortua: aliorum ne minimum quidem tempus mansit memoria; alii in fabulas abierunt; alii jam adeo e fabulis evanuerunt. Horum igitur memento, aut dissipatum iri compagem tuam aut exstinctum iri spiritum aut migratarum esse et alibi constitutum iri.
26. Laetatur homo, quum facit, quae homini propria sunt: proprium autem. est homini, benevolum esse erga contribules, motus sensuum contemnere, visa probabilia discernere, naturam universitatis et ea, quae secundum hanc fiunt, contemplari.
27. Tres rationes: una ad vas circumdatum, altera ad causam divinam, a qua omnibus evenit quidquid evenit, tertia ad eos, quibuscum vivis.
28. Dolor aut corpori malum: ergo hoc pronunciet! aut animo; verum huic licet, serenitatem suam et tranquillitatem servare et non opinari, esse malum; omne enim judicium et impetus et appetitus et aversatio intus est, eoque nihil mali adscendit.
29. Exstingue visa, saepe tecum loquens: Nunc in potestate mea situm est, ut nulla in hoc animo improbitas insit, nulla cupiditas, nulla omnino perturbatio, sed ut, omnibus, qualia sint, perspectis, singulis pro dignitate utar. Memor esto hujus potestatis a natura tibi tributae.
30. Loqui et in senatu et cum quolibet modeste nec voce nimis intenta: sano sermone uti.
31. Aula Augusti, uxor, filia, nepotes, privigni, soror, Agrippa, cognati, familiares, amici, Areus, Maecenas, medici, sacrificuli: totius aulae mors. Tum perge ad alia, quae non ad unius mortem pertinent, ut Pompeiorum, ad id, quod in monumentis inscribitur: ULTIMUS CENTIS SUAE, et reputa tecum, quanto studio majores eorum in id incubuerint ut successorem relinquerent: tum, necesse esse, ut aliquis ultimus sit: hic iterum totius gentis mortem.
32. Componere te oportet vitam ex singulis actionibus atque si singulae, quantum fieri potest, praestant, quod suum est, in eo acquiescere; nemo autem prohibere potest, quin quaevis praestet, quod suum est. — Verum extrinsecus aliquid obstabit. — Nihil certe, quo minus juste, moderate et considerate agas. At alius fortasse effectus impedietur. Verum hoc ipsum impedimentum placide ferendo et aequo animo ad id, quod conceditur, te transferendo alia statim succedit actio, quae cum illa, quam dixi, vitae compositione conveniet.
33. Sine fastu accipere, aequo animo dimittere.
34. Si quando manum vidisti abscissam aut pedem aut caput [amputatum], seorsim alicubi a reliquo corpore, jacens, scito talem se facere, quantum penes ipsum est, eum, qui id, quod contingit, non vult, aut aliquid facit quod societatis saluti obest. Abjectus jaces alicubi revulsus ab ea, quae secundum naturam est, unione: pars enim natura fuisti, nunc autem te avulsisti. Verum hic scitum est illud, quod tibi licet, te rursus unire. Hoc nulli alii parti deus concessit, ut revulsa et praecisa denuo coalesceret. Verum considera benignitatem, quae homini tantum honoris tribuit: nam in hominis potestate posuit, ut ab initio ne avelleretur a toto, et ut avulsus redire et coalescere et partis locum recuperare possit.
35. Sicut reliquas facultates unicuique eorum, qui ratione praediti sunt, * ac propemodum quantum habet ipsa attribuit rationalis universi natura*, sic hanc quoque ab ea accepimus. Quemadmodum enim illa quidquid obstat et resisiit, circumvertit et in necessaria rerum serie collocat et sui partem facit, ita etiam animal ratione praeditum omne impedimentum suam ipsius materiam facere potest eoque uti ad consilium suum consequendum, qualecunque hoc fuerit.
36. Ne te confundat totius vitae cogitatio, neque animo simul complectere, quot et quantas molestias tibi superventuras esse vero simile est, sed in singulis, quae adsunt, te ipse interroga, quid hac in re sit, quod ferri et sustineri nequeat; erubesces enim, id confiteri. Tum in memoriam tibi revoca, neque futurum nec praeteritum tibi molestiam allaturum esse, sed semper id tantum, quod praesens est. Hoc autem minuitur, si suis id limitibus terminas et mentem tuam redarguis, quod ne huic quidem soli ferendo par est.
37. Numquid nunc domini tumulo assidet Panthea et Pergamus? num Hadriani Chabrias aut Diotimus ridiculum. Quid vero si assiderent, sentirentne illi? quid. si sentirent, num voluptatem inde caperent? quid, si hanc caperent, num hi immortales essent? Nonne etiam his fato constitutum erat, ut senes ac vetulae fierent, deinde morerentur?, quid igitur postea illi facerent, his mortuis? Foetor est hoc omne et sanies in sacco.
38. Si potes acute videre, vide, inquit, ut quam * sapientissime judices.
39. Quae justitiae opponatur virtutem nullam video in natura animalis ratione praediti; at voluptati quae opponatur, video temperantiam.
40. Si opinionem ab eo, quod tibi dolorem efferre videtur, sejungis, ipse in tutissimo es collocatus. — Quis ipse? — Ratio. — Verum non sum ratio. — Esto. Igitur ne ratio se tristitia affciat; si quid aliud male habet, id ipsum de se ipso opinetur.
41. Impedimentum sensus est malum naturae animantis; impedimentum motus pariter naturae animantis malum: est vero etiam aliud, quod pariter vegetabilem naturam impediat ejusque malum sit: ita porro impedimentum mentis malum naturae ratione praeditae. Jam vero haec omnia ad te transfer. Dolor aut voluptas tangit te? Viderit sensus. Consilio obstitit aliquid? si quidem sine exceptione hoc moliebaris, jam malum est tuum ut animalis ratione praediti; sin commune et universum intelligis, nec laesus es, neque impeditus: mentis sane quae propria sunt, nemo solet impedire; hanc enim neque ignis nec ferrum nec tyrannus neque criminatio neque aliud quidquam tangit. Quum sphaera facta est, teres ac rotunda manet.
42. Indignum est, me mihi dolorem afferre, qui neminem unquam alium meapte sponte laeserim.
43. Alia alios oblectant: me, si animi principatum habeo sanum neque hominem neque quidquam quod homini accidit aversantem, sed quidquid evenit benignis oculis adspicientem et excipientem et singulis pro dignitate utentem.
44. Hoc, quod est, tempus fac tibi impertias. Qui studiosius famam posthumam sectantur, non cogitant, alios quosdam ejusmodi fore illos, cujusmodi hi sunt, quos gravatim ferunt: etiam illi mortales. Quid vero omnino tua interest, si talibus vocibus illi strepant aut sic de te opinentur?
45. Tolle me et projice, quocunque vis. Nam ibi genio meo utar propitio, hoc est, contento, si se habet et agit naturae meae convenienter. Num hoc tanti est, ut animus meus ejus causa male se habeat et se ipso deterior sit, depressus, cupiditate extensus, in semet compressus, consternatus? Atque quid reperies, quod tanti sit?
46. Nulli homini aliquid evenire potest, quod non sit casus humanus, neque bovi, quod bovis non sit, neque viti, quod non sit vitis, neque lapidi, quod lapidis non sit. Si igitur singulis accidit, quod et consuetum et a natura advectum est, quid est, quod aegre feras? nihil enim tibi ferebat natura communis, quod ferri non possit.
47. Si quam ob rem externam te. dolore affectum sentis, non res ipsa, sed tuum de ea judicium dolore te afficit id autem delere in tua est potestate. Si in tua dispositione inest, quod te dolore afficit, quis te prohibet, quominus decretum corrigas ? Ita quoque si doles idcirco, quod non id facis quod sanum videtur, cur non potius hoc facis, quam doles? Verum obstat aliquid potentius. — Noli igitur dolere: non enim penes te est causa, quod nihil agitur. — Verum nullius pretii est vita, si hoc non agitur. — Decede igitur e vita aequo animo, * ut is quoque qui agit moritur, atque propitius obstantibus.
48. Memento, partem tui principalem fieri inexpugnabilem, quum, in, se collecta, contenta sit se ipsa nihil, quod nolit, faciente, etiamsi sine ratione obstet. Quid igitur, ubi ratione in consilium adhibita de re aliqua judicat? Hinc arx quaedam est mens perturbationibus libera: nihil enim munitius habet homo, quo quum confugerit, in posterum expugnari nom possit. Hoc igitur qui non videt, imperitus est; qui videt nec tamen eo se recipit, infelix.
49. Noli quidquam ultra tecum addere iis, quae visa praeeuntia renunciant. Nunciatum est, illum tibi male dicere? nunciatum est hoc, neque vero etiam illud, te laesum esse. Video, puerulum aegrotare: video; eum autem in vitae discrimen adduci, non video. Sic semper in primis visis consiste neu quidquam intrinsecus iis adjice, et nihil tibi accidit; aut potius adjice, sed ut qui omnia, quae in mundo eveniunt, perspecta habeas.
50. Cucumis amarus: mitte! Vepres in via: declina! sufficit. Noli haec verba addere: "Quare quaeso haec quoque in mundo sunt?" ludibrio enim fores homini rerum naturalium perito, perinde atque fabro et sutori ludibrio esses, si ei exprobrares, quod eorum, quae conficiuntur, ramenta et segmenta in officina ejus vides. Quamquam ii quidem, quo talia projiciant, habent; rerum natura autem nihil extra se habet: sed quod potissimum in hac arte admireris, hoc est, quod, quum se certis finibus circumscripserit, quidquid intra se corrumpi, senescere et inutile fieri videtur, id in se ipsam mutat rursusque ex his alia nova efficit, ita ut neque materia extrinsecus opus habeat, neque, quo putrefacta projiciat, desideret: itaque manet contenta, suo loco, et sua materia, et arte sibi propria.
51. Neque in actionibus negligentem esse, neque in sermonibus turbidum, neque in visis vagari, neque animo omnino contrabi aut exsilire, neque in vita negotiis districtum esse. Occidunt, mactant, diris devovent. Quid igitur haec obstant, quominus mens pura maneat, prudens, moderata, justa? Perinde ac si quis fonti limpido ac dulci adsistens eum vituperaret, at ille nihilominus non cessaret aqua potui apta scatere; quin etiam si quis lutum injecerit aut stercus, cito haec disperget et eluet, neque ullo modo inquinabitur. Quomodo igitur fontem habebis perennem, [non puteum]? * Vindica te quavis hora in libertatem cum benevolentia, simplicitate et verecundia.
52. Qui, quid mundus sit, ignorat, is etiam, ubi sit, ignorat. Qui vero, ad quid natus sit, ignorat, non, quis ipse sit, novit, neque, quid mundus sit: qui in horum alterutro deficit, neque, ad quid natus sit, dixerit. Quis igitur tibi videturis, qui eorum hominum plausum [fugit aut] captat, qui neque ubi sint, neque quinam sint ipsi, norunt?
53. Laudari cupis ab homine, qui intra unius horae spatium se ipse ter exsecratur? placere cupis ei, qui sibi ipse non placet? Num vero sibi placet, quem omnium fere, quae ipse facit, poenitet?
54. In posterum non tantum cum aere ambiente conspirare te oportet, verum etiam cum mente, quae omnia continet, consentire. Non minus enim vis intelligendi ubique funditur et permeat per ea, quae eam attrahere possunt, quam aerea per ea, quae respirare possunt.
55. Omnino vitiositas non nocet mundo, singulatim non nocet alteri. Ei tantum damnum affert, cui concessum est, ea liberari, quam primum ipse voluerit.
56. Arbitrio meo pariter indifferens est alterius arbitrium, atque animula ejus et caruncula. Etenim si vel maxime alter alterius causa nati sumus, tamen mentium nostrarum cuivis propria sua constat potestas: alioquin profecto alterius vitiositas meum malum foret: quod deo non visum est, ne in alterius esset potestate, me miserum reddere.
57. Sol diffundi videtur et ubique funditur, non effunditur tamen. Fusio enim hasc tensio est. Quapropter radii ejus *aktines* dicuntur ab *ekteinesthai*, extendi. Qualis autem res sit radius, intellexeris, si per angustum, foramen in domum tenebricosam lumen a sole profectum videris immissum: recta enim tenditur et quasi * illiditur sane ad solidum, quodcunque el obstiterit, aerem arcens; ibi, autem consistit et nec delabitur nec decidit. Ejusmodi igitur fusionem et diffusionem mentis habere te oportet, minime effusionem, sed tensionem, atque adversus impedimenta ei objecta nec violento nec rapido illisu ferri, neque vero decidere, sed consistere et illustrare id quod eam recipit. Ipsum enim se splendore privabit, quod eam praetermittit.
58. Qui mortem timet, aut sensuum exstinctionem timet, aut diversam sensuum affectionem. Verum sive nullum amplius habebis sensum, neque mali quid senties, sive diversum alignem sensum habebis, aliud animal eris nec vivere desines.
59. Homines, alter alterius causa nati sunt. Eos igitur doce aut fer.
60. Aliter sagttta, aliter mens fertur; mens utique etiam, quum cavet et quam in considerando versatur, non minus recta fertur et ad propositum.
61. Intrare in mentem cujusvis, sed etiam alteri concedere, ut in suam ipsius mentem intret.