This work has been put into an Acceleration Reader format to help readers practice the comprehension of common lexical phrases and structures. The text on this page can be saved and reformatted into a .txt-file and used in a program like the Reading Acceleration Machine. Note that translations into English from the original Greek are available on the web: use a search engine to find them.
XXVIII XXIX XXX XXXI XXXII XXXIII XXXIV
XXXV XXXVI XXXVII XXXVIII XXXIX XL
XLI XLII XLIII XLIV XLV XLVI XLVII XLVIII XLIX
Hac dicacitate
multos sibi inimicos paravit,
Clodiusque
cum aliis
adversus eum conspiravit,
nactus hujusmodi occasionem.
Erat Clodius patricio genere natus,
juvenis audax et insolens.
Is
quum Pompeiam Caesaris amaret uxorem,
inque hujus domo mulieres sacra Bonae Deae
(quae viris adiri spectarive nefas)
peragerent,
vestitu et habitu psaltriae sumpto
occulte se ingessit,
sperans
se
quod adhuc imberbis esset
latere posse
et ita per mulieres ad Pompeiam venire.
Ceterum
noctu in tam amplam ingressus domum,
quum transituum esset ignarus,
hinc atque hinc oberrans
ab ancilla Aureliae
(mater haec erat Caesaris)
conspectus est,
jussusque nomen edere
et loqui coactus,
quaerere se Auram Pompeiae pedissequam dixit.
Ancilla
voce maris cognita
exclamavit
ac mulieres convocavit,
atque illae
foribus clausis
omnia loca perscrutatae,
Clodium deprehenderunt,
qui in cubiculum ancillae,
quacum ingressus fuerat,
confugerat.
Hac re divulgata
Caesar
nuntium uxori remisit
et Clodium pollutorum sacrorum postulavit.
XXIX.
Erat sane amicus Clodii
Cicero
ejusque in negotio Catilinario
promptissima opera et custodia corporis
usus fuerat.
Verum tunc
eo crimen ita depellente,
ut affirmaret
se tempore sacrorum istorum
longissime ab urbe abfuisse,
testimonium Cicero contra tulit,
Clodium tum ad se domum suam venisse,
ac de quibusdam rebus collocutum
affirmans.
Erat quidem hoc verum,
sed Cicero videtur
non tam veritatis studio,
quam ut se uxori Terentiae purgaret,
testimonium dixisse.
Infensa enim Clodio
Terentia erat
propter sororem ejus Clodiam,
quam Ciceroni nubere cupere suspicabatur,
idque agere per Tullium quendam,
qui Ciceronis socius atque familiaris conjunctissimus
crebro
ad Clodiam
in propinquo habitantem
commeabat.
Itaque uxor
morosa et marito imperans,
perpulit eum
ut Clodium simul aggrederetur
atque testimonio premeret.
(2) Multi etiam alii praestantissimi viri
Clodium peierasse,
falsum commisisse,
ambitus sontem esse,
ac mulieres ab eo corruptas
testati sunt.
Lucullus
etiam ancillas ad quaestionem praebuit,
quae eum cum sorore natu minima,
dum ea uxor sua fuit,
rem habuisse
dicebant.
Tenebat fama
ceteris etiam duabus sororibus
corpus eum miscuisse,
Tertiae nimirum,
quae Marcio Regi,
et Clodiae,
quae Metello Celeri nupta fuit,
quam et Quadrantariam appellabant,
quod amator quidam ipsi
quadrantes
(aereum nomisma est,
omnium minimum)
in loculis pro argento
miserat.
Propter hanc
praesertim male
audiebat Clodius.
(3) Verum
populo se testibus illis et adversariis opponente,
judices sibi metuentes
praesidio se cinxerunt,
plerique
etiam tabulas confusas literis intulerunt.
Pluribus tamen
visus est absolvi Clodius
suffragiis.
Largitione autem corrupti
ferebantur.
ltaque
Catulus judicibus istis obviam factus,
Vere, inquit,
securitatis causa
praesidium petiistis;
metuebatis enim
ne quis vobis numos eriperet.
Cicero
quum ei Clodius objiceret
testimonio ipsius fidem a judicibus non habitam,
At vero, ait,
mihi viginti quinque judices crediderunt;
tot enim te damnaverunt;
tibi triginta non crediderunt,
qui te nisi prius accepta pecunia non absolverunt.
Caesar quidem vocatus
testimonium adversus Clodium
non dixit,
seque uxorem pro adultera habere negavit,
repudiasse autem eam,
quod Caesaris conjugium
non facto modo turpi,
sed etiam fama sinistra
vacare debeat.
XXX.
Absolutus Clodius,
ac tribunus plebis creatus,
statim Ciceronem insectari coepit
et contra eum
omnes res,
omnes homines
concitare.
Itaque plebem sibi legibus gratis devincire,
consulibus magnas provincias,
nempe Pisoni Macedoniam,
Gabinio Syriam decernere,
multorum inopum manum contrahere,
quorum opera propositum conficeret,
servos armatos secum habere.
(2) Summa tum potentia
Crassus, Pompeius ac Caesar
valebant.
Ex his
Crassus
Ciceronem
palam impugnabat,
Pompeius
fastidiebat utrumque,
simulate eum ludificabatur,
Caesar
cum exercitu
in Galliam iturus erat.
Hunc
quanquam non amicum,
sed ob Catilinariam rem suspectum,
Cicero subiit,
oravitque
ut se Iegatum in bellum secum duceret.
(3) Annuente Caesare,
Clodius
videns
Ciceronem ex tribunatu suo elapsurum,
simulavit
se cupere cum eo ingratiam redire,
Terentiae majorem culpae partem imputans
Ciceronisque mentionem honestam identidem faciens
ac prae se ferens,
non odisse eum se,
aut male ei velle,
sed esse de quibus cum ipso
amice et leviter
queratur.
Hac arte
effecit
ut omni excusso metu
Cicero
legationem Caesarianam detrectaret,
rursusque
ad rempublicam
se conferret.
(4) Ea re irritatus
Caesar Clodium confirmavit,
Pompeium a Cicerone plane abalienavit,
atque ipse apud populum testatus est:
videri sibi
contra leges
Lentulum et Cethegum reliquosque
indicta causa necatos.
Hujus enim rei causa
Cicero postulabatur.
Is itaque
tum reus factus et periclitans,
vestem mutavit,
comaque profluente obambulans
populo supplicabat.
At Clodius
hominum petulantium et temerariorum caterva stipatus undique
in angiportibus
ei occurrebat,
qui
contumeliose mutatum Ciceronis habitum exagitantes,
saepe etiam luto et lapidibus jacientes
supplicationes ejus impediebant.
XXXI.
Enimvero Ciceroni
primum universus fere equestris ordo
vestem una mutans,
et haud pauciores viginti millibus juvenes
promissis crinibus
ei in deprecando aderant.
Deinde
quum senatus convenisset,
ut populum
veluti in publico luctu
squalidum amictum sumere
senatusconsulto juberet,
eique rei
consules repugnarent,
Clodius autem
cum armatis
ante curiam oberraret:
haud pauci senatores
foras excurrerunt,
vestes dilacerantes suas
et vociferantes.
Qui aspectus
quum
nullam misericordiam,
nullam verecundiam
moveret,
Cicero
quum
aut exsulandum sibi,
aut rem vi et ferro decernendam
sentiret,
coactus est
Pompeii implorare auxilium,
qui tum
dedita ad hoc opera
se
in agros apud Albanum
subduxerat.
(2) Ad hunc
primo Pisonem generum suum misit,
deinde ipse adiit.
Pompeius
ut de adventu ejus cognovit,
in conspectum venire
non sustinuit,
verecundia ejus viri perculsus,
qui
pro ipso
gravia sustinuisset certamina
et in ipsius gratiam
multa egisset,
sed tum Caesare socero ita volente
prodito officio referendae gratiae
eum destituit,
ac per aliud ostium elapsus
congressum ejus evitavit.
(3) Ita proditus desertusque
Cicero
ad consules confugit,
quorum Gabinius
semper se difficilem praebuit,
Piso autem humanius collocutus,
jussit ut cederet
impetuique Clodiano se subduceret,
mutationem temporum
aequo animo
ferret,
rursusque
patriam
seditionibus et malis ipsius causa objectam
servaret.
Hoc responso accepto,
cum amicis deliberavit;
ex his
Lucullus manere jubebat,
ut victoria potiturum;
alii fugere,
mox enim populum furore et vecordia Clodii saturatum,
desiderio ipsius captum iri.
(4) Horum sententia approbata,
Cicero
signum Minervae,
quod diu domi dedicatum habuerat atque coluerat,
in Capitolium portavit,
ibique dedicavit,
hac inscriptione,
MINERVAE URBIS CUSTODI.
Deinde comitibus ab amicis acceptis,
circa mediam noctem
urbe exiit
ac per Lucaniam
pedestri itinere contendit,
Siciliam petens.
Postquam fugisse eum
innotuit,
Clodius
de exsilio ejus
legem fert
edictumque proponit,
quo aqua et igni ei interdiceretur,
neque tecto eum recipere
intra quingentesimum ab Italia miliare
licitum esset.
Nemo fere
id edictum curavit,
reverentibus omnibus Ciceronem,
omnique officio prosequentibus.
Hipponii,
quae urbs est Lucaniae,
et nunc Vibo dicitur,
Vibius homo Siculus,
qui
et alios multos fructus amicitiae Ciceronis perceperat,
et ab eo consule praefectus fabrum factus fuerat,
venientem domo non recepit,
pollicitus tamen est
se ei locum in agro perscripturum;
C. autem Vergilius Siciliae praetor,
qui plurimum Cicerone usus erat,
missis literis ei Sicilia interdixit.
(2) Debilitato eam ob rem animo,
Brundusium perrexit,
atque inde vento secundo Dyrrhachium vectus,
quum ventus ab alto contrarius incidisset,
postero die retro unde venerat avectus est,
deinde rursus trajecit.
Ferunt,
quum jam littus apud Dyrrhachium attigisset
essetque in terram egressurus,
simul et motum terrae exstitisse
et mare aestu retro absorptum,
indeque collegisse divinos homines,
haud diu eum exsulaturum,
quod ista signa essent mutationis.
(3) Quanquam autem multi ad eum benevoli viri convenirent,
Graeciaeque urbes
certatim per legatos officiis prosequerentur,
moestus tamen
et in summo dolore
vivebat,
crebro ad Italiam,
ut infeliciter amantes ad amasias,
respiciens,
animo calamitate plane dejecto,
quod
de viro ita in optimis studiis diu multumque versato
nemo exspectasset.
(4) Atqui frequenter
ipse ab amicis postulabat,
ut non oratorem se,
verum philosophum appellarent;
nam se philosophiam,
ut rem,
sibi proposuisse,
arte oratoria tanquam instrumento
in rebus publicis tractandis
uti.
Sed profecto
ea vis est gloriae cupidinis,
ut eorum
qui in republica versantur
ex animis
doctrinam veluti tincturam aliquam
eluere possit,
affectusque multitudinis
ob longum usum et consuetudinem
in iis effingere,
nisi si quis admodum cautus
ita cum hominibus agat,
ut rerum,
non affectionum
quae eas sequuntur,
particeps esse
studeat.
Clodius
ejecti Ciceronis villas et domum incendit,
inque ea area
aedem Libertatis aedificavit,
reliqua bona ejus venditavit,
quotidie praecone ea proclamante.
Sed nemo quicquam emebat.
Terrori exinde optimatibus esse coepit,
populumque,
cujus libidini et temeritati habenas laxarat,
secum trahens,
ipsum etiam Pompeium adortus est,
quaedam ab eo dum bella gereret constituta
rescindens.
Quapropter Pompeius
infamia laborans,
incusare se ipsum,
qui Ciceronem projecisset,
mutatoque consilio
in omnes se partes vertere,
et reditum ei amicorum opera machinari.
Quum intercederet Clodius,
S. C. factum est,
ne qua de re publica statueretur,
nisi Ciceroni reditu decreto.
(3) Lentulo consule,
quum augesceret seditio,
ita ut
et in foro vulnerarentur tribuni plebis,
et Quintus Ciceronis frater
inter cadavera veluti mortuus lateret,
animi populi mutari coeperunt,
ac primus tribunorum plebis
Annius Milo
ausus est
Clodium de vi reum facere.
Pompeio etiam se
multi ex populo et vicinis urbibus adjunxerunt,
cum quibus
ille in forum progressus,
pulso Clodio
ad suffragia cives vocavit.
Nihil unquam tanto populi consensu
decretum ferunt.
Senatus
ne a populo hac in parte vinceretur,
decrevit
ut gratiae agerentur urbibus,
quae in exsilio Ciceronem fovissent,
utque villae ejus et domus,
quas Clodius perdiderat,
publicis sumptibus instaurarentur.
(3) Rediit Cicero
decimo sexto quam fugerat mense.
Tanto autem gaudio civitates,
tanto studio homines obviam ei contenderunt,
ut quod ipse postea Cicero dixit,
minus quam ipsa rei veritas fuerit,
se humeris Italiae Romam reportatum.
Quando Crassus etiam,
inimicus ejus ante exsilium,
revertenti studiose obviam ivit
atque in gratiam rediit,
gratificatus,
ut aiebat,
filio suo Publio Ciceronis studioso.
Parvo interjecto tempore,
quam Clodium peregre abiisse
deprehenderet Cicero,
multis comitantibus
in Capitolium
ascendit
et tabulas,
quibus
res a Clodio in tribunatu plebis gestae
inscriptae erant,
deturbavit
atque perdidit.
Quam rem
quum ei Clodius objiceret
et ipse diceret,
Clodium
contra leges a patriciis ad plebeios transivisse,
neque eorum
quae egisset
quicquam ratum esse:
Cato moleste id tulit
ac contradixit,
non quod Clodium probaret,
cujus actiones admodum oderat,
sed quod iniquum et violentum.
fore censebat,
si tot decreta et actiones
senatus rescinderet,
inter quae
et sua erat negotii Cyprii et Byzantii administratio.
Ea res fecit
ut simultas inter Ciceronem et Catonem exsisteret,
quae tamen
non in apertas inimicitias erupit,
sed usum tantum familiaritatis imminuit.
XXXV.
Post haec
Clodium obtruncat Milo,
eaque de caede postulatus,
patronum sumpsit Ciceronem.
Senatus autem
metuens ne
illustri et animoso viro Milone in judicio periclitante
tumultus in urbe exsisteret,
Pompeium huic et reliquis quaestionibus praefecit,
ea lege,
ut is
urbem et judicia tuta praestaret.
(2) Pompeius
ante diem
summa fori militibus cinxit.
Milo itaque
metuens
ne insolens conspectus armatorum
Ciceronem pertubaret,
isque
eo deterius certaret
in agenda causa,
consuluit ei
ut lectica in forum delatus,
in ea se contineret,
dum convenissent
et frequentes adessent judices.
Cicero autem erat,
ut apparet,
non in armis modo timidus,
sed et ad dicendum trepide accedebat,
vixque titubandi et tremendi finem faciebat
plerisque in certaminibus,
provecta jam oratione et augescente,
idemque Licinium Murenam a Catone accusatum defensurus,
quum Hortensium superare contenderet
florentem tunc laude eloquentiae,
nullam noctis partem conquievit,
ita ut nimiis curis vigiliisque laesus,
deterior se ipso visus fuerit.
(3) Tum ergo ex lectica
ad dicendam pro Milone causam progressus,
quum sublimi loco Pompeium tanquam in castris sedere,
arma circumjecta foro splendere conspexit,
conturbatus aegre tandem dicendi initium fecit,
corpore ante toto tremente,
ac voce suppressa,
quum quidem ipse Milo
fortiter sane constantique animo astaret,
dedignatus etiam comam alere,
aut sordidam vestem induere;
quod quidem haud parum fecisse
ad damnationem ejus videtur.
Verum hoc tamen judicio factum est
ut magis amicorum studiosus
quam timidus crederetur Cicero.
Augur
in locum Crassi junioris
apud Parthos interfecti
creatus est.
Sortitus deinde provinciam Ciliciam
et exercitum duodecim peditum millia,
equites bis mille sexcentos continentem,
Roma navigavit.
Mandatum ei erat
ut Cappadociam
regi Ariobarzani benevolam et obedientem
redderet.
Non haec modo ita absque bello confecit,
ut reprehendi a nemine posset,
sed et Cilices ob Parthicam Romanorum cladem
et res novas in Syria ad seditionem inclinantes
mansueta provinciae gubernatione
continuit.
(2) Munera regibus offerentibus repudiavit,
coenas provincialibus remisit,
quotidie autem ipse
urbaniores ex illis
convivio non sumptuoso quidem,
sed liberali tamen
adhibebat.
Domus ipsius
nullo janitore
tenebatur,
neque ipsum cubantem
conspexit quisquam,
sed prima luce
ante domum suam stans
aut obambulans
salutantes excipiebat.
Ferunt
eum neque virgis cecidisse quenquam,
neque vestes ullius deripuisse,
neque convicium per iram fecisse cuiquam,
neminem etiam contumeliose mulctasse.
Quum invenisset multos peculatus per provinciam factos,
quum
iis quae surrepta erant restituendis
urbes ditavit,
tum iis qui ablata redderent nullo praeterea supplicio affectis
integram famam conservavit.
(3) Bellum quoque attigit,
latronibus qui Amanum montem insederant profligatis;
ejusque rei causa
Imperator
a militibus est appellatus.
Caelio autem oratori petenti,
ut sibi ad ludos quosdam pantheras Romam mitteret,
ostentans res a se gestas
ita rescripsit:
non esse pantheras in Cilicia,
sed omnes diffugisse in Cariam,
quod aegre ferrent
omnibus aliis pacatis
se unas bello infestari.
(4) E provincia decedens
Rhodum appulit.
Athenis autem
desiderio actae olim ibi vitae
aliquantisper commoratus,
cum doctissimisque viris collocutus,
salutatis,
quos tunc ibi habebat,
amicis et familiaribus dignisque honoribus a Graecis acceptis,
Romam revertit,
jam republica velut ex inflammatione quadam in bellum erumpente civile.
Ibi
quum in senatu de triumpho ei decernendo agerent,
jucundius sibi fore dixit
compositis discordiis
Caesaris triumphantis currum sequi.
Privatim quoque
et Caesarem per literas
et ipsum Pompeium coram
deprecans,
auctor pacis fuit,
mitigare utrumque et placare tentans.
Postquam insanabile malum esse vidit,
et Caesare adventante
Pompeius non substitit,
sed cum multis et bonis viris Roma cessit,
in hac quidem fuga Cicero non fugit,
adeoque Caesari visus est accedere.
(2) Et vero constat
diu eum consilii incertum fuisse,
gravique sollicitudine
in utramque partem distractum.
Scribit enim in epistolis:
dubitare se,
utram in partem se vertat,
quum Pompeius quidem
gloriosam et honestam belli causam habeat,
Caesar autem
rem melius gerat,
magisque suae et amicorum saluti consulat.
Itaque se habere
quem fugiat,
non autem ad quem confugiat.
(3) Quum Trebatii,
unius de amicis Caesaris,
epistolam accepisset,
quae ostendebat Caesaris eam esse sententiam,
debere Ciceronem omnino sibi se adjungere,
eandemque spem sequi,
si tamen ob senectutem a bello abhorreret,
in Graeciam proficisci,
et ab utraque parte remotum
ibi quietem agere,
miratus
Caesarem ipsum nihil scripsisse,
cum stomacho respondit
nihil se suis rebus gestis indignum commissurum.
Ejusmodi sunt
quae in epistolis produntur.
Ceterum
profecto in Hispaniam Caesare,
statim ad Pompeium navigavit.
Adventus ejus
gratus omnibus aliis fuit:
Cato autem privatim
eum graviter objurgavit,
qui se Pompeio adjunxisset.
Se quidem dicebat
honeste non potuisse eam,
quam ad initio delegisset,
reipublicae constitutionem deserere,
Ciceronem autem,
qui et patriae et amicis utilior fuisse potuerit,
si Romae manens
neutram partem secutus
ad eventum se accommodasset,
inconsulte et nulla necessitate hostem Caesaris factum
ad tanti periculi societatem venisse.
(2) Quum hoc Ciceronem
ut consilii poeniteret
effecit,
tum
quod nulla magna in re
opera ejus
Pompeius utebatur,
in causa fuit ipse Cicero,
non negans
se poenitere facti sui,
et apparatum Pompeii exagitans,
occulteque consilia ejus improbans,
et a facetiis dicteriisque in socios non abstinens,
ac quum ipse
austero vultu
in castris circumiret atque tristis,
subinde aliis ridendi occasionem intempestive objiciens.
Non abs re est,
quaedam ejus generis narrare.
(3) Domitio
hominem belli imperitum militari imperio praeficere volenti
ejusque morum probitatem et temperantiam laudanti,
Cur ergo, inquit,
non eum liberis tuis tutorem servas?
Laudantibus quibusdam Theophanem Lesbium fabrum in castris praefectum,
quod Rhodios de amissa classe pulchre esset consolatus;
Magnum vero, inquit,
bonum est,
Graecum habere praefectum.
(4) Quum Caesari pleraque succederent,
et is Pompeianos quasi in obsidione haberet,
Lentulo dicenti audisse se amicos Caesaris tristes esse,
Ais, inquit,
eos Caesarem odisse.
Marcio cuidam,
qui recens ex Italia quum venisset,
rumorem Romae esse ferebat Pompeium obsideri:
Ergo, inquit,
propterea huc navigasti,
ut coram ipse spectans crederes.
(5) Post acceptam cladem
quum Nonius ad bene sperandum hortaretur,
superesse enim septem aquilas in castris Pompeii:
praeclare eum dicere respondit,
si quidem adversus graculos bellum gereretur.
Labieno ex vaticinationibus quibusdam asseverante,
omnino victoriam Pompeii fore:
Nunc ergo, inquit,
quod amisimus castra nostra,
id
dolo quodam bellico
a nobis factum est.
Enimvero
pugna apud Pharsalum facta,
cui Cicero [o]b malam valetudinem non interfuit,
et fugato Pompeio,
Cato
qui Dyrrhachii magnas copias et numerosam classem habebat,
Ciceroni,
nimirum legibus et ob dignitatem consularem se praestantiori,
imperium detulit.
Quod quum recusaret Cicero,
et omnino cum illis amplius militare subterfugeret,
Pompeius junior et amici
proditorem eum vocantes
et gladios stringentes
occidissent,
nisi Cato obsistens eum caedi eripuisset
et per castra deduxisset.
(3) Cicero Brundusium appulit,
ibique Caesarem praestolatus est,
ob negotia Asiatica et Aegyptiaca morantem.
Qui
ut nuntiatus est
Tarentum applicuisse,
atque inde terrestri itinere Brundusium proficisci,
occurrere ei statuit,
non quidem admodum diffidens,
sed veritus tamen nonnihil in tot hominum conspectu
victoris hostis animum experiri.
Verum nihil opus fuit ei
vel facere vel dicere
praeter dignitatem suam.
Caesar enim
ut eum longe ante alios occurrere sibi vidit,
ex equo descendit,
hominemque salutavit,
cumque eo solo colloquens
per multa stadia processit.
Exinde constanter
eum honore et benevolentia prosecutus est,
adeo,
ut Iaudationi quoque Catonis ab eo scriptae respondens,
vitam et orationem Ciceronis
ut Periclis maxime et Theramenis similia
laudaret.
Oratio Ciceronis
Cato,
Caesaris
Anticato
inscribitur.
(3) Q. etiam Ligario accusato,
quod in hostium Caesaris numero fuisset,
ac Cicerone eum defendere aggresso,
Caesarem dixisse ferunt:
Quid obstat
quominus Ciceronem
aliquamdiu a nobis non auditum
audiamus orantem,
quando Ligarius
jam pridem malus homo et hostis
est judicatus?
Ut vero orsus dicere
Cicero mirifice animos movit,
et oratio
quum varietate affectuum tum venustate mirabili
crevit,
varios in Caesaris vultu colores apparuisse,
neque fefellisse eum animum varias in partes versantem,
et tandem
quum ad Pharsalici proelii mentionem orator pervenisset,
victum animi perturbationibus contremuisse corpore,
et quasdam schedas manibus ei excidisse.
Ligarium quidem
vi ejus orationis expugnatus
absolvit.
XL.
Porro reipublicae et forma mutata
et omnibus in potestatem unius redactis,
Cicero,
publicorum negotiorum dimissa cura,
adolescentibus philosophiae studiosis vacavit,
eorumque fere consuetudine
(erant enim nobilissimi et primarii)
iterum in urbe plurimum valuit.
Ipse autem
operam suam
in scribendis philosophicis dialogis
vel convertendis et vocabulis dialecticorum
ac physicorum in Latinum sermonem transferendis.
Hic enim est,
ut perhibent,
qui de Graecis nominibus
visa,
assensionem,
assensionis retentionem,
perceptionemque,
tum individuum,
simplex corpus,
vacuum,
et multa horum similia
aut primus expressit,
aut maxime omnium Romanorum usitata et nota reddidit,
pro Graecis vocibus
Latinas
commodis translationibus aut aliis proprietatibus
effingens.
Sua in scribendo carmine facilitate
animi causa
utebatur;
fertur enim
quoties ad eam rem se dedisset,
una nocte
quingentos versus fecisse.
(2) Ejus temporis majorem partem
in praedio suo
apud Tusculum exigens,
amicis scribebat,
Laertae vitam se vivere,
sive ita jocabatur,
sive omnino prae ambitione immodico reipublicae desiderio ardens,
praesentem rerum statum inique ferebat.
Raro autem in urbem veniebat,
idque colendi Caesaris causa,
princepsque erat eorum,
qui honores ei decernerent,
novique aliquid
in laudem ejus et rerum ab eo gestarum
dicere studerent.
Cujus generis est
quod de Pompeii statuis,
quae
quum ab aliis dejectae essent,
jussu Caesaris
restitutae erant,
dixit:
ea humanitate sua
Caesarem Pompeii statuas erexisse,
suas vero fixisse.
XLI.
Quum autem animum induxisset,
ut traditum est,
Romanam historiam conscribere,
multaque ei operi
de Graecis rebus immiscere
omninoque fabulas narrationesque
quas sibi collegerat,
inserere,
multis publicis privatisque occupationibus ingratis et calamitatibus
impeditus est,
quorum tamen majori parti causam
ipse videtur praebuisse.
(2) Primum cum Terentia divortium fecit,
quod tempore belli ab ea ita neglectus fuisset,
ut et necessario viatico destitutus dimitteretur,
neque revertens in Italiam
sui curam gerentem reperiret,
nam neque Brundusium ipsa venit,
quum diu ibi Cicero moraretur,
et filiae eo proficiscenti adolescentulae
ad tam longum iter
neque comitatum,
neque sumptus,
ut par erat,
praebuit,
quin et domum Ciceronis
inanem omnium rerum vacuamque
redegit,
multis insuper nominibus factis,
gravique aere alieno conflato.
(3) Hae sunt
quae honestissimae feruntur ejus divortii causae,
quas ipsas neganti veras esse Terentiae,
defensionis ille ipse argumentum praebuit,
ducta non multo post virgine.
Id amore formae factum
Terentia spargebat rumorem;
Tiro,
libertus Ciceronis,
ut esset
qui aes alienum dissolveret.
Erat enim puella dives admodum,
ejusque bona fidei suae commissa
Cicero haeres ab ea scriptus servabat,
et quum magnam pecuniae summam deberet,
persuasum ei ab amicis est,
ut eam praeter aetatem duceret,
ipsiusque pecunia creditoribus satisfaceret.
Antonius
in Philippicarum refutatione
nuptiarum earum mentionem faciens,
ejecisse eum mulierem ait,
apud quam consenuisset,
eleganter Ciceronem notans,
quod a negotiis et bello otiosus
domi semper haesisset.
(4) Paullo post nuptias
filia Ciceronis
in partu apud Lentulum periit,
cui post Pisonis mariti prioris mortem nupserat.
Ad consolandum vero Ciceronem
undique philosophi convenerunt.
Nam nimis quam graviter
eum casum ferebat,
adeo ut uxorem quoque repudiarit,
quod morte Tulliae voluptatem cepisse videbatur.
XLII.
Hoc modo
res domesticae Ciceronis habebant.
Conjurationis autem in Caesarem particeps non fuit,
quanquam summus Bruti amicus esset,
neque eo quisquam praesentem statum iniquius ferret
pristinamve rempublicam magis desideraret.
Verum illi quum ingenium Ciceronis metuebant,
natura timidum,
tum aetatem,
qua etiam fortissimorum hominum audacia deficit.
(2) Interfecto Caesare a Bruto et Cassio,
et amicis caesi adversus hos viros coeuntibus,
quum periculum esset
ne civitas denuo bello intestino concuteretur,
Antonius consul
senatu convocato
de concordia paucis verbis dixit.
Cicero autem
copiosam et tempori illi congruentem orationem habuit,
persuasitque senatui,
ut Atheniensium exemplo oblivionem eorum,
quae de Caesare acta essent,
sancirent,
Brutoque et Cassio ac sociis eorum
provincias decernerent.
(3) Sed horum nihil
perfectum fuit.
Nam populus
quum ultro ad miserationem Caesaris trucidati duceretur,
ut funus efferri per forum vidit,
Antonio insuper vestem ejus cruore oppletam et plurimis vulneribus discissam ostentante,
ira ad furorem concitatus
per forum
percussores Caesaris quaesivit,
arreptoque igne
ad domos eorum accurrit,
easque inflammare conatus est.
Illi hoc evitato periculo,
quod praeviderant et se contra munierant,
quum multa alia et magna imminere viderunt,
urbe cesserunt.
Statim vero Antonius elatus,
omnibus terrori fuit,
tanquam omnia in se unum tracturus,
maxime autem omnium Ciceroni,
cujus quam redintegratam in civitate potentiam videret;
Brutique amicum esse nosset,
praesentiam ejus moleste ferebat.
Augebant
suspicionem
simultates
jam ante ob vitae et morum dissimilitudinem obortae.
Haec metuens
Cicero statuit
cum Dolabella
in Syriam
legatus proficisci.
Quum autem consules post Antonium designati Hirtius et Pansa,
boni viri et Ciceronis imitatores,
orarent ne ipsos desereret,
promitterentque
se praesente eo Antonium oppressuros,
neque fidens eis plane,
neque diffidens,
jusso valere Dolabella,
cum Hirtio et Pansa pactus
se aestatem Athenis acturum,
quumque ipsi consulatum occepissent,
rediturum,
solus navigavit.
(2) Mora autem navigationi injecta,
quum,
ut fieri assolet,
novi Roma afferrentur nuntii.
Antonium mirifice mutatum esse
et omnia secundum voluntatem senatus agere;
id modo ad optimum reipublicae statum deesse,
quod ipse Roma abesset,
se ipsum propter nimiam culpans timiditatem,
Romam revertit.
Prima spes
non sane eum fefellit.
Tanta enim multitudo
prae gaudio et desiderio ei obviam effusa est,
ut totus fere dies
excipiendo eum
dextrasque jungendo
apud portas
et ingressum ejus exactus sit.
(3) Postridie ab Antonio
senatus convocatus est,
atque ipse etiam vocatus,
sed non venit,
praetexens
se male affecto ob navigationem corpore decumbere.
Re ipsa autem
id metu insidiarum faciebat,
quas sibi structas suspicabatur
ex indicio
ad se in via delato.
Antonius graviter ea contumelia irritatus,
militibus missis adduci eum,
aut domum incendi jussit;
multis tamen obstantibus deprecantibus,
pignoribus ab eo acceptis
quievit.
Reliquum tempus
paulatim sibi alter ab altero caventes
mutuoque vitantes
exegerunt,
donec Caesar junior Apollonia advenit,
haereditatemque Caesaris interfecti crevit,
et propter millies sestertium
quod Antonius de bonis Caesaris detinebat,
cum eo litem contraxit.
XLIV.
Eo tempore
Philippus,
qui matrem adolescentis in matrimonio habebat,
et Marcellus,
sororis maritus,
adolescentem Caesarem ad Ciceronem adduxerunt,
pactique sunt
ut ei Cicero
suam in dicendo et republica potentiam
in senatu et apud populum accommodaret,
vicissimque Caesar
opibus eum suis et armis
(multos enim jam tum adolescens milites Caesarianos secum habebat)
tutum praestaret.
(2) Videbatur autem
major quaedam causa fuisse
cur tam cupide Cicero
amicitiam Caesaris amplexus sit.
Nam Pompeio adhuc et Julio viventibus
per quietem imaginatus esse fertur,
vocare quendam
patricios pueros in Capitolium,
ex quibus Juppiter
unum ducem Romae deligeret,
accurrisse autem cives certatim
et templum circumstetisse,
puerosque praetextatos tacite assedisse.
Tum subito foribus apertis
pueros surrexisse,
et in orbem circum deum obivisse,
eumque omnes inspexisse,
aegreque ferentes dimisisse.
Ut vero accessit Octavius,
tum deum manum ad eum protendisse,
ac dixisse:
Hic, o Romani,
dux vester factus
finem civilibus bellis imponet.
(3) Ex hac somnii specie
pueri ejus effigiem animo comprehensam
fertur retinuisse Cicero,
quum ipsum non nosset.
Postridie
quum in campum Martium escendisset,
ac pueri jam ab exercitationibus discederent;
primum omnium eum Ciceroni visum
eadem qua in somnis forma,
itaque eum admiratione perculsum,
quaesivisse quinam parentes ejus essent.
Erat autem
filius Octavii,
viri non plane illustris,
et Attiae sorore Caesaris natae.
Itaque Caesar eum,
quod liberos non habebat,
testamento haeredem instituit
et sibi filium adoptavit.
Atque exinde Ciceronem aiunt,
quoties occurrisset Octavio puero,
accurate cum eo collocutum
et puerum hoc ejus studium amice probasse;
ita autem fortuna tulerat,
ut Cicerone consule nasceretur.
XLV.
Hae igitur
Ciceronis cum Caesare conjunctionis occasiones
ferebantur.
Enimvero
Ciceronem
odium in Antonium primo,
deinde ambitiosum ingenium Caesari conjunxit,
sperantem
se ejus potentia auctum
eo majorem in republica fore.
Nam adolescens ita ei se submittebat,
ut patrem quoque eum suum appellaret.
Quod indignissime ferens Brutus,
in epistolis ad Atticum Ciceronem culpat,
qui metu Antonii Caesarem colens,
palam ostendat
se non libertatem reipublicae quaerere,
sed dominum sibi ipsi benignum.
Filium tamen Ciceronis
Brutus Athenis apud philosophos degentem
ad se recepit,
eoque usus legato
multas res feliciter gessit.
(2) Maxime tunc Romae
potentia Ciceronis vigebat,
ita ut quidquid vellet obtinens
Antonium
factione sua victum
urbe ejiceret,
duosque consules Hirtium et Pansam
ad bellum ei faciendum mitteret;
effecit etiam
ut senatus Caesari,
tanquam pro patria bellum gerenti,
lictores honoresque praetorios decerneret.
(3) Victo Antonio
et utroque consule mortuo,
quum post pugnam ad Caesarem copiae confluerent,
senatus
sibi a juvene fortuna ita secunda uso metuens,
donis et honoribus ab eo avocare copias
viresque distrahere
intendit,
non indigere se propugnatoribus dicens,
Antonio jam profligato.
Qua re Caesar perterritus
submisit ad Ciceronem
qui ei persuaderent,
ut sibi Caesarique consulatum adipisceretur
res autem omnes suo arbitrio administraret
et adolescentem Caesarem
gloriae honorisque cupidum
ipse regeret.
Ac fassus est quidem
ipse Caesar,
se,
quum periculum esset
ne opprimeretur et destitueretur,
Ciceronis ambitione tempestive usum fuisse,
eoque adjuvante consulatum petiisse.
XLVI.
Cicero
sane tum senex
a juvene inductus deceptusque,
in petitione consulatus eum juvit
senatusque ei voluntatem conciliavit;
quam ob rem
statim ab amicis culpatus,
paullo post et se perditum,
et libertatem populi a se proditam
sensit.
Caesar enim
consulatum potentiamque adeptus,
jusso valere Cicerone,
cum Antonio et Lepido amicitiam contraxit,
collataque in unum omni potentia,
imperii Romani quasi praedii alicujus divisio inter eos facta est,
proscriptique,
qui necarentur,
viri plures quam ducenti.
(2) Maxima inter eos contentione
de proscriptione
Ciceronis certatum est,
quum Antonius
nisi necato Cicerone
pacem se accepturum negaret,
Lepidusgne ei astipularetur,
Caesar autem utrique repugnaret.
Convenerunt soli tres isti
occulte apud Bononiam,
in loco aqua circumfluo
procul a castris,
totoque triduo inter se collocuti sunt.
Tertia die
Caesar fertur,
quum biduum pro Ciceronis salute certasset,
cessisse
eumque destituisse.
Fuit autem permutatio ita instituta,
ut Caesar Ciceronem,
Lepidus Paulum fratrem,
L. Caesarem avunculum
Antonius proscribi permitterent.
Adeo ira eis et rabies
omnes humanas cogitationes excusserant,
imo autem illi demonstraverunt,
nullam esse belluam saeviorem
homine potestate ad exsequendum quod perturbato animo decrevit armato.
Erat tunc in Tusculano
Cicero,
una cum fratre.
Ut de proscriptione renuntiatum est,
statuerunt
Asturam descendere,
praedium Ciceronis maritimum,
atque inde ad Brutum in Macedoniam navigare,
quem obtinere jam istas regiones
rumor ferebat.
Ferebantur autem lecticis,
moerore confecti,
et saepe in itinere subsistebant,
junctisque lecticis
sortem suam deplorabant.
Magis tamen Q. Cicero moerebat,
penuriae recordatione motus,
quod neque ipse quicquam
secum domo abstulisset,
et fratri quoque viaticum erat perexiguum;
itaque praestare dicebat
ut M. Cicero fugam occuparet,
ipse propere sequeretur,
quum necessaria domo accepisset.
Hoc consilio probato,
mutuo se complexi,
facta salulatione
digressi sunt.
Et Quintus quidem
paucis post diebus
a servis proditus,
et percussoribus traditus,
una cum filio necatus est.
(2) Cicero autem
Asturam perrexit,
inventoque ibi navigio,
statim solvit,
et usque ad Circaeum
vento perlatus est.
Inde
quum recta navigaturi essent gubernatores,
sive maris metu,
sive quod nondum omnino
de fide Caesaris
desperasset,
in terram exiit,
pedestrique itinere
ad centum stadia Romam versus
profectus est.
Rursus deinde animo aestuans,
mutata sententia
itinere ad mare flexo Asturam repetiit,
ibique pernoctavit,
incertus animi
et varia atque gravia consilia agitans;
nam id etiam cogitabat,
occulte in domum Caesaris intrare;
seque apud lares ejus jugulare,
eoque diras in eum ultrices concitare.
(3) A quo consilio
metu tormentorum depulsus,
aliisque rursum tumultuosis et contrariis cogitationibus ductus,
famulis se devehendum mari commisit,
ad praedia juxta Caietam.
Habebat enim ibi praedia,
et commodum tempore aestivo refugium,
quum suavissimi sunt Etesiarum flatus.
Erat et
parva ibi Apollinis aedes
supra mare.
Ex ea corvi
confertim advolantes
cum clangore
navim Ciceronis terrae accedentem
petierunt
et utrimque insessis antennis
partim crocitarunt,
partim rudentum capita rostris momorderunt;
idque
ab omnibus
pro infausto signo
est acceptum.
(4) Egressus tamen est Cicero,
et villam intravit,
ibique quietis captandae causa accubuit.
Corvi autem
ad fenestram assidentes,
clamorem importunum ediderunt,
unusque eorum ad lectum advolans,
Ciceronis vestem,
qua se velaverat,
paulatim rostro a facie detraxit.
Haec videntes servi,
suamque ipsorum ignaviam damnantes,
quod inspicere heri caedem sustinerent,
et non defenderent potius eum,
cujus pro salute indigna fortuna utentis
etiam bruta animantia
sollicita essent,
partim exoratum,
partim invitum
in lectica ad mare detulerunt.
Interim
percussores superveniunt,
Herennius centurio et Popillius tribunus militum,
quem olim de paterna caede postulatum
defenderat Cicero,
cum ministris.
Quum autem fores clausas invenirent,
iisque effractis
neque intus reperiretur Cicero,
et scire se ubi esset reliqui negarent,
ferunt adolescentem quendam Philologum nomine,
libertum Quinti,
et a Cicerone in bonis literis educatum,
Popillio indicasse,
lecticam
per silvestres et umbrosas ambulationes
ad mare deferri.
(2) Is ergo
paucis comitatus
ad exitum accurrit.
Herennio cursim per ambulationes properante,
sensit rem
Cicero,
famulosque deponere lecticam
jussit.
Ipse
more suo
Iaeva mentum tangens,
immoto vultu
in percussores intuitus est,
squalore oppletus
et coma profusa,
facie ob sollicitudines confecta,
ita ut plerique necante eum Herennio
ora velaverint sua.
Jugulatus est autem,
collum ex lectica protendens,
annum aetatis agens sexagesimum et quartum.
Caput ejus et manus,
quibus orationes in Antonium Philippicas scripserat,
jussu hujus
amputavit Herennius.
Etenim orationes
in Antonium habitas
ipse Cicero Philippicas inscripsit,
quemadmodum etiam nunc appellantur.
XLIX.
Quae quum essent Romam allata,
Antonius,
qui tum forte comitia habebat,
audita re
et visis membris,
exclamavit:
finitas jam esse proscriptiones,
ac pro rostris poni
manus caputque Ciceronis
jussit,
horrendum Romanis spectaculum:
non enim Ciceronis se videre faciem,
sed imaginem animi Antonii putabant.
Unum tamen id Antonii factum
inter ista
aequum videtur,
quod Philologum Pomponiae Q. Ciceronis uxori dedidit,
quae eum
quum aliis gravibus cruciatibus ulta est,
tum
ut suas ipse carnes paulatim
abscinderet, assaret atque comederet,
coegit.
Sic enim nonnulli scriptores tradiderunt,
quum Tiro libertus Ciceronis
ne verbum quidem
de proditione Philologi
scripserit.
(2) Audio
Caesarem
Iongo post tempore
ad sobrinum quendam ingressum,
eumque Ciceronis librum quendam
in manibus habuisse,
perterritumque veste eum involvisse,
Caesarem autem,
quum id animadvertisset,
librum arripuisse,
ac stantem magnam ejus partem perlegisse,
tum adolescenti reddidisse,
atque ita fatum:
Doctus hic vir fuit,
fili,
doctus et patriae amans.
(3) Sane ut primum debellavit Antonium,
consul creatus
collegam assumpsit Ciceronis filium,
quibus consulibus
et Antonii statuas senatus dejecit,
et honores ei antea decretos rescidit,
decrevitque
ne quis unquam Antoniae gentis
Marci praenomen ferret.
Ita fatum
finem poenarum,
quas Antonius luit,
in Ciceronis domum
intulit.
Latin Teaching Materials at Saint Louis University: © Claude Pavur 1997 - 2009. This material is being made freely available for non-commercial educational use.