M. Tulli Ciceronis

Pro Archia Poeta

  

Acceleration Reader Index

Textus Articulis Paucioribus - Low Segmentation

  

Available for Nook and Kindle.

  

This material can be saved as a text file and run in a tachistoscopic reader like the Reading Acceleration Machine to improve your comprehension-speed.

Direct mp3 links: 1  2  3  4 

  


  

Ad sectionem primam audiendam:   

[1] Si quid est in me ingeni,
judices,
quod sentio quam sit exiguum,
aut si qua exercitatio dicendi,
in qua
me non infitior mediocriter esse versatum,
aut si hujusce rei ratio aliqua
ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta,
a qua
ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse,
earum rerum omnium vel in primis
hic A.~Licinius
fructum
a me repetere
prope suo jure
debet.

Nam quoad longissime potest
mens mea
respicere
spatium praeteriti temporis,
et pueritiae memoriam recordari ultimam,
inde usque repetens
hunc video mihi principem
et ad suscipiendam
et ad ingrediendam rationem horum studiorum
exstitisse.

Quod si haec vox,
hujus hortatu praeceptisque conformata,
non nullis aliquando saluti fuit,
a quo id accepimus
quo ceteris opitulari
et alios servare possemus,
huic profecto ipsi,
quantum est situm in nobis,
et opem et salutem ferre
debemus.

Ac ne quis
a nobis
hoc ita dici
forte miretur,
quod
alia quaedam in hoc facultas sit ingeni,
neque haec dicendi ratio aut disciplina,
ne nos quidem
huic uni studio
penitus umquam dediti fuimus.

Etenim omnes artes,
quae ad humanitatem pertinent,
habent
quoddam commune vinculum,
et quasi cognatione quadam
inter se continentur.

Ad sectionem secundam audiendam:   

[2] Sed ne cui vestrum
mirum esse videatur
me
in quaestione legitima
et in judicio publico
— cum res agatur
apud praetorem populi Romani,
lectissimum virum,
et apud severissimos judices,
tanto conventu hominum ac frequentia—
hoc uti genere dicendi,
quod
non modo a consuetudine judiciorum,
verum etiam a forensi sermone abhorreat;
quaeso a vobis,
ut
in hac causa
mihi detis hanc veniam,
adcommodatam huic reo,
vobis
(quem ad modum spero)
non molestam,
ut
me
pro summo poeta
atque eruditissimo homine
dicentem,
hoc concursu hominum literatissimorum,
hac vestra humanitate,
hoc denique praetore exercente judicium,
patiamini
de studiis humanitatis ac litterarum
paulo loqui liberius,
et in ejus modi persona,
quae propter otium ac studium
minime in judiciis periculisque
tractata est,
uti
prope novo quodam et inusitato genere dicendi.

Quod si mihi a vobis tribui concedique sentiam,
perficiam profecto
ut hunc A.~Licinium
non modo non segregandum,
cum sit civis,
a numero civium,
verum etiam si non esset,
putetis asciscendum fuisse.

Ad sectionem tertiam audiendam:   

[3] Nam ut primum ex pueris excessit Archias,
atque ab eis artibus
quibus
aetas puerilis
ad humanitatem informari solet
se ad scribendi studium contulit,
primum Antiochiae
— nam ibi natus est loco nobili—
celebri quondam urbe et copiosa,
atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluenti,
celeriter antecellere omnibus
ingeni gloria
contigit.

Post
in ceteris Asiae partibus
cunctaeque Graeciae
sic ejus adventus celebrabantur,
ut famam ingeni
exspectatio hominis,
exspectationem
ipsius adventus admiratioque
superaret.

Erat Italia tunc
plena Graecarum artium ac disciplinarum,
studiaque haec et in Latio
vehementius tum colebantur
quam nunc eisdem in oppidis,
et hic Romae
propter tranquillitatem rei publicae
non neglegebantur.

Itaque hunc
et Tarentini et Regini et Neopolitani
civitate ceterisque praemiis donarunt;
et omnes, qui aliquid de ingeniis poterant judicare,
cognitione atque hospitio dignum
existimarunt.

Hac tanta celebritate famae
cum esset jam absentibus notus,
Romam venit
Mario consule et Catulo.

Nactus est primum
consules eos,
quorum alter
res ad scribendum maximas,
alter
cum res gestas
tum etiam studium atque auris
adhibere posset.

Statim Luculli,
cum praetextatus etiam tum Archias esset,
eum
domum suam receperunt.

Sic etiam hoc
non solum ingeni ac litterarum,
verum etiam naturae atque virtutis,
ut domus,
quae hujus adulescentiae prima fuit,
eadem esset
familiarissima senectuti.

Erat temporibus illis
jucundus
Metello illi Numidico et ejus Pio filio;
audiebatur a M.~Aemilio;
vivebat cum Q.~Catulo
et patre et filio;
a L.Crasso colebatur;
Lucullos vero
et Drusum et Octavios et Catonem
et totam Hortensiorum domum
devinctam consuetudine
cum teneret,
adficiebatur summo honore,
quod eum
non solum colebant
qui aliquid percipere atque audire studebant,
verum etiam si qui forte simulabant.


Ad sectionem quartam audiendam:   

[4] Interim satis longo intervallo,
cum esset cum M.~Lucullo in Siciliam profectus,
et cum ex ea provincia
cum eodem Lucullo decederet,
venit Heracliam:
quae
cum esset civitas
aequissimo jure ac foedere,
ascribi se in eam civitatem voluit;
idque,
cum ipse per se dignus putaretur,
tum auctoritate et gratia Luculli
ab Heracliensibus impetravit.

Data est civitas
Silvani lege et Carbonis:
Si qui foederatis civitatibus ascripti fuissent;
si tum, cum lex ferebatur,
in Italia domicilium habuissent;
et si sexaginta diebus
apud praetorem essent professi.

Cum hic domicilium Romae
multos jam annos haberet,
professus est
apud praetorem Q.~Metellum
familiarissimum suum.

Si nihil aliud
nisi de civitate ac lege
dicimus,
nihil dico amplius:
causa dicta est.

Quid enim horum infirmari,
Grati,
potest?

Heracliaene esse tum ascriptum
negabis?

Adest
vir summa auctoritate et religione et fide,
M.~Lucullus,
qui se
non opinari sed scire
non audisse sed vidisse,
non interfuisse sed egisse
dicit.

Adsunt Heraclienses legati,
nobilissimi homines:
hujus judici causa
cum mandatis
et cum publico testimonio
venerunt;
qui
hunc
ascriptum Heracliensem dicunt.

His
tu
tabulas desideras Heracliensium publicas:
quas
Italico bello
incenso tabulario
interisse
scimus omnis.

Est ridiculum
ad ea
quae habemus
nihil dicere,
quaerere
quae habere non possumus;
et de hominum memoria tacere,
litterarum memoriam flagitare;
et,
cum habeas amplissimi viri religionem,
integerrimi municipi jus jurandum fidemque,
ea
quae depravari nullo modo possunt
repudiare,
tabulas,
quas idem dicis solere corrumpi,
desiderare.

An domicilium Romae
non habuit is,
qui tot annis
ante civitatem datam
sedem omnium rerum ac fortunarum suarum
Romae conlocavit?

At non est professus.

Immo vero
eis tabulis professus,
quae solae
ex illa professione conlegioque praetorum
obtinent
publicarum tabularum auctoritatem.

[5] Nam —cum Appi tabulae
neglegentius adservatae dicerentur;
Gabini, quam diu incolumis fuit,
levitas,
post damnationem
calamitas
omnem tabularum fidem resignasset—
Metellus,
homo sanctissimus
modestissimusque omnium,
tanta diligentia fuit,
ut ad L.~Lentulum praetorem
et ad judices venerit,
et unius nominis litura
se commotum esse dixerit.

In his igitur tabulis
nullam lituram
in nomine A.~Licini videtis.

Quae cum ita sunt,
quid est quod
de ejus civitate dubitetis,
praesertim cum aliis quoque in civitatibus
fuerit ascriptus?

Etenim
cum mediocribus multis
et aut nulla
aut humili aliqua arte praeditis
gratuito civitatem in Graecia
homines impertiebant,
Reginos
credo
aut Locrensis
aut Neapolitanos
aut Tarentinos,
quod scenicis artificibus largiri solebant,
id huic summa ingeni praedito gloria noluisse!

Quid?

cum ceteri
non modo post civitatem datam,
sed etiam post legem Papiam
aliquo modo
in eorum municipiorum tabulas
inrepserunt,
hic,
qui ne utitur quidem
illis
in quibus est scriptus,
quod semper se Heracliensem esse voluit,
reicietur?

Census nostros
requiris scilicet.

Est enim obscurum proximis censoribus
hunc
cum clarissimo imperatore L.~Lucullo
apud exercitum fuisse;
superioribus,
cum eodem quaestore fuisse in Asia;
primis Julio et Crasso
nullam populi partem esse censam.

Sed
—quoniam census
non jus civitatis confirmat,
ac tantum modo indicat
eum qui sit census
ita se jam tum gessisse pro cive—
eis temporibus
quibus tu criminaris
ne ipsius quidem judicio
in civium Romanorum jure
esse versatum,
et testamentum saepe fecit nostris legibus,
et adiit hereditates civium Romanorum,
et in beneficiis ad aerarium delatus est
a L.~Lucullo pro consule.

[6] Quaere argumenta,
si qua potes:
numquam enim his
neque suo
neque amicorum judicio
revincetur.

Quaeres a nobis, Grati,
cur tanto opere hoc homine delectemur.

Quia suppeditat nobis
ubi et animus
ex hoc forensi strepitu
reficiatur,
et aures convicio defessae
conquiescant.

An tu existimas
aut suppetere nobis posse
quod cotidie dicamus
in tanta varietate rerum,
nisi animos nostros doctrina excolamus;
aut ferre animos
tantam posse contentionem,
nisi eos doctrina eadem relaxemus?

Ego vero fateor
me
his studiis esse deditum:
ceteros pudeat,
si qui se ita litteris abdiderunt
ut nihil possint
ex eis
neque ad communem adferre fructum,
neque in aspectum lucemque proferre:
me autem quid pudeat,
qui tot annos ita vivo,
judices,
ut a nullius umquam me tempore
aut commodo
aut otium meum abstraxerit,
aut voluptas avocarit,
aut denique somnus retardit?

Qua re
quis tandem me reprehendat,
aut quis mihi jure suscenseat,
si,
quantum ceteris ad suas res obeundas,
quantum ad festos dies ludorum celebrandos,
quantum ad alias voluptates
et ad ipsam requiem animi et corporis
conceditur temporum,
quantum alii tribuunt tempestivis conviviis,
quantum denique alveolo,
quantum pilae,
tantum mihi egomet
ad haec studia recolenda
sumpsero?

Atque hoc
ideo mihi concedendum est magis,
quod
ex his studiis
haec quoque crescit
oratio et facultas;
quae,
quantacumque in me est,
numquam amicorum periculis defuit.

Quae si cui levior videtur,
illa quidem certe,
quae summa sunt,
ex quo fonte
hauriam sentio.

Nam nisi
multorum praeceptis
multisque litteris
mihi ab adulescentia suasissem,
nihil esse in vita magno opere expetendum
nisi laudem atque honestatem,
in ea autem persequenda
omnis cruciatus corporis,
omnia pericula mortis atque exsili
parvi esse ducenda,
numquam me pro salute vestra
in tot ac tantas dimicationes
atque in hos profligatorum hominum cotidianos impetus
objecissem.

Sed pleni omnes sunt libri,
plenae sapientium voces,
plena exemplorum vetustas:
quae jacerent in tenebris omnia,
nisi litterarum lumen accederet.

Quam multas nobis imagines
— non solum ad intuendum,
verum etiam ad imitandum---
fortissimorum virorum expressas
scriptores
et Graeci et Latini
reliquerunt?

Quas ego mihi semper in administranda re publica proponens
animum et mentem meam
ipsa cognitatione hominum excellentium
conformabam.

[7] Quaeret quispiam:
"Quid?

Illi ipsi summi viri,
quorum virtutes litteris proditae sunt,
istane doctrina,
quam tu effers laudibus,
eruditi fuerunt?"

Difficile est
hoc de omnibus confirmare,
sed tamen est certe
quod respondeam.

Ego
multos homines
excellenti animo ac virtute fuisse,
et sine doctrina
naturae ipsius habitu prope divino
per se ipsos
et moderatos et gravis exstitisse,
fateor:
etiam illud adjungo,
saepius ad laudem atque virtutem
naturam sine doctrina
quam sine natura
valuisse doctrinam.

Atque idem ego contendo,
cum ad naturam eximiam atque inlustrem
accesserit
ratio quaedam
conformatioque doctrinae,
tum illud nescio quid praeclarum ac singulare
solere exsistere.

Ex hoc esse hunc numero,
quem patres nostri viderunt,
divinum hominem Africanum;
ex hoc C.~Laelium, L.~Furium,
moderatissimos homines et continentissimos;
ex hoc
fortissimum virum
et illis temporibus doctissimum,
M.~Catonem
illum senem:
qui profecto
si nihil
ad percipiendam colendamque virtutem
litteris adjuvarentur,
numquam
se
ad earum studium contulissent.

Quod si non his
tantus fructus ostenderetur,
et si ex his studiis
delectatio sola peteretur,
tamen (ut opinor)
hanc animi adversionem
humanissimam ac liberalissimam judicaretis.

Nam ceterae
neque temporum sunt
neque aetatum omnium
neque locorum:
haec studia
adulescentiam alunt,
senectutem oblectant,
secundas res ornant,
adversis perfugium ac solacium praebent,
delectant domi,
non impediunt foris,
pernoctant nobiscum,
peregrinantur,
rusticantur.

Quod si ipsi
haec
neque attingere
neque sensu nostro gustare
possemus,
tamen ea mirari deberemus,
etiam cum in aliis videremus.

[8] Quis nostrum
tam animo agresti ac duro fuit,
ut Rosci morte
nuper non commoveretur?

qui cum esset senex mortuus,
tamen propter excellentem artem ac venustatem
videbatur omnino mori non debuisse.

Ergo ille
corporis motu
tantum amorem sibi conciliarat
a nobis omnibus:
nos
animorum incredibilis motus
celeritatemque ingeniorum
neglegemus?

Quotiens
ego
hunc Archiam vidi,
judices,
—utar enim vestra benignitate,
quoniam me in hoc novo genere dicendi
tam diligenter attenditis,—
quotiens
ego hunc vidi,
cum litteram scripsisset nullam,
magnum numerum optimorum versuum
de eis ipsis rebus
quae tum agerentur
dicere ex tempore!

Quotiens
revocatum eandem rem dicere,
commutatis verbis atque sententiis!

Quae vero adcurate cogitateque scripsisset,
ea sic vidi probari,
ut ad veterum scriptorum laudem perveniret.

Hunc
ego non diligam?

non admirer?

non omni ratione defendendum putem!

Atque sic
a summis hominibus eruditissimisque
accepimus,
ceterarum rerum studia et doctrina
et praeceptis et arte constare:
poetam natura ipsa valere,
et mentis viribus excitari,
et quasi divino quodam spiritu inflari.

Qua re suo jure
noster ille Ennius
sanctos appellat poetas,
quod
quasi deorum aliquo dono atque munere commendati
nobis esse videantur.

Sit igitur, judices,
sanctum apud vos,
humanissimos homines,
hoc poetae nomen,
quod nulla umquam barbaria violavit.

Saxa et solitudines
voci respondent,
bestiae saepe immanes
cantu flectuntur
atque consistunt:
nos, instituti rebus optimis,
non poetarum voce moveamur?

Homerum
Colophonii
civem esse dicunt suum,
Chii
suum vindicant,
Salaminii
repetunt,
Smyrnaei vero
suum esse confirmant,
itaque etiam delubrum ejus
in oppido dedicaverunt:
permulti alii praeterea pugnant inter se
atque contendunt.

[9] Ergo illi alienum,
quia poeta fuit,
post mortem etiam expetunt:
nos hunc vivum,
qui
et voluntate
et legibus
noster est,
repudiabimus?

praesertim cum omne olim studium
atque omne ingenium
contulerit Archias
ad populi Romani gloriam laudemque celebrandam?

Nam et Cimbricas res
adulescens attigit,
et ipsi illi C.~Mario,
qui durior ad haec studia videbatur,
jucundus fuit.

Neque enim quisquam est
tam aversus a Musis,
qui non mandari versibus
aeternum suorum laborum facile praeconium
patiatur.

Themistoclem illum,
summum Athenis virum,
dixisse aiunt,
cum ex eo quaereretur,
quod acroama aut cujus vocem libentissime audiret:
"Ejus,
a quo sua virtus optime praedicaretur."

Itaque ille Marius
item eximie L.~Plotium dilexit,
cujus ingenio putabat
ea quae gesserat
posse celebrari.

Mithridaticum vero bellum,
magnum atque difficile
et in multa varietate terra marique versatum,
totum ab hoc expressum est:
qui libri non modo L.~Lucullum,
fortissimum et clarissimum virum,
verum etiam populi Romani nomen inlustrant.

Populus enim Romanus
aperuit Lucullo imperante Pontum,
et regiis quondam opibus
et ipsa natura
et regione vallatum:
populi Romani exercitus,
eodem duce,
non maxima manu
innumerabilis Armeniorum copias fudit:
populi Romani laus est
urbem amicissimam Cyzicenorum
ejusdem consilio
ex omni impetu regio
atque totius belli ore ac faucibus
ereptam esse atque servatam:
nostra semper feretur
et praedicabitur
L.~Lucullo dimicante,
cum interfectis ducibus
depressa hostium classis,
et incredibilis apud Tenedum pugna illa navalis:
nostra sunt tropaea,
nostra monimenta,
nostri triumphi.

Quae quorum ingeniis efferuntur,
ab eis
populi Romani fama
celebratur.

Carus fuit Africano superiori
noster Ennius,
itaque etiam in sepulcro Scipionum
putatur is
esse constitutus
ex marmore.

At eis laudibus certe
non solum ipse qui laudatur,
sed etiam populi Romani nomen ornatur.

In caelum
hujus proavus Cato tollitur:
magnus honos populi Romani
rebus adjungitur.

Omnes denique
illi Maximi, Marcelli, Fulvii,
non sine communi omnium nostrum laude
decorantur.

[10] Ergo illum,
qui haec fecerat,
Rudinum hominem,
majores nostri
in civitatem receperunt:
nos hunc Heracliensem,
multis civitatibus expetitum,
in hac autem legibus constitutum,
de nostra civitate
eiciemus?

Nam si quis
minorem gloriae fructum putat
ex Graecis versibus percipi
quam ex Latinis,
vehementer errat:
propterea quod Graeca leguntur
in omnibus fere gentibus,
Latina suis finibus,
exiguis sane,
continentur.

Qua re
si res eae
quas gessimus
orbis terrae regionibus definiuntur,
cupere debemus,
quo manuum nostrarum tela pervenerint,
eodem gloriam famamque penetrare:
quod cum ipsis populis de quorum rebus scribitur,
haec ampla sunt,
tum eis certe,
qui de vita gloriae causa dimicant,
hoc maximum et periculorum incitamentum est
et laborum.

Quam multos scriptores rerum suarum
magnus ille Alexander
secum habuisse dicitur!

Atque is tamen,
cum in Sigeo
ad Achillis tumulum astitisset:
"O fortunate" inquit "adulescens,
qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris!"

Et vere.

Nam nisi Illias illa exstitisset,
idem tumulus,
qui corpus ejus contexerat,
nomen etiam obruisset.

Quid?

noster hic Magnus,
qui cum virtute fortunam adaequavit,
nonne Theophanem Mytilenaeum,
scriptorem rerum suarum,
in contione militum
civitate donavit;
et nostri illi fortes viri,
sed rustici ac milites,
dulcedine quadam gloriae commoti,
quasi participes ejusdem laudis,
magno illud clamore approbaverunt?

Itaque, credo,
si civis Romanus
Archias
legibus non esset,
ut ab aliquo imperatore civitate donaretur
perficere non potuit.

Sulla
cum Hispanos donaret et Gallos,
credo hunc petentem repudiasset:
quem
nos in contione vidimus,
cum ei libellum
malus poeta
de populo subjecisset,
quod epigramma in eum fecisset,
tantummodo alternis versibus longiusculis,
statim ex eis rebus
quas tunc vendebat
jubere
ei praemium tribui,
sed ea condicione,
ne quid postea scriberet.

Qui
sedulitatem mali poetae
duxerit
aliquo tamen praemio dignam,
hujus ingenium
et virtutem in scribendo
et copiam
non expetisset?

Quid?

a Q.~Metello Pio,
familiarissimo suo,
qui civitate multos donavit,
neque per se
neque per Lucullos
impetravisset?

qui
praesertim usque eo
de suis rebus scribi cuperet,
ut
etiam Cordubae
natis poetis,
pingue quiddam sonantibus atque peregrinum,
tamen auris suas dederet.

[11] Neque enim est hoc dissimulandum
(quod obscurari non potest)
sed prae nobis ferendum:
trahimur omnes
studio laudis,
et optimus quisque
maxime gloria ducitur.

Ipsi illi philosophi,
etiam in eis libellis
quos de contemnenda gloria scribunt,
nomen suum inscribunt:
in eo ipso,
in quo
praedicationem nobilitatemque despiciunt,
praedicari de se ac nominari volunt.

Decimus quidem Brutus,
summus vir et imperator,
Acci, amicissimi sui,
carminibus
templorum ac monumentorum aditus exornavit suorum.

Jam vero ille,
qui cum Aetolis Ennio comite bellavit,
Fulvius,
non dubitavit
Martis manubias
Musis consecrare.

Qua re
in qua urbe
imperatores prope armati
poetarum nomen
et Musarum delubra
coluerunt,
in ea
non debent togati judices
a Musarum honore
et a poetarum salute abhorrere.

Atque
ut id libentius faciatis,
jam me vobis,
judices,
indicabo,
et de meo quodam amore gloriae,
nimis acri fortasse
verum tamen honesto
vobis
confitebor.

Nam quas res
nos
in consulatu nostro vobiscum
simul pro salute hujusce imperi
et pro vita civium
prope universa re publica gessimus,
attigit hic versibus
atque inchoavit:
quibus auditis,
quod mihi magna res
et jucunda visa est,
hunc ad perficiendum adornavi.

Nullam enim
virtus
aliam mercedem laborum periculorumque
desiderat,
praeter hanc laudis et gloriae:
qua quidem detracta, judices,
quid est quod
in hoc tam exiguo vitae curriculo
et tam brevi
tantis nos in laboribus
exerceamus?

Certe
si nihil animus praesentiret
in posterum,
et si quibus regionibus
vitae spatium
circumscriptum est,
eisdem
omnis cogitationes terminaret suas;
nec tantis se laboribus frangeret,
neque tot curis vigiliisque angeretur,
nec totiens de ipsa vita dimicaret.

Nunc insidet
quaedam in optimo quoque virtus
quae
noctis ac dies
animum
gloriae stimulis concitat,
atque admonet
non cum vitae tempore
esse dimittendam
commemorationem nominis nostri,
sed cum omni posteritate adaequandam.

[12] An vero
tam parvi animi
videamur esse omnes,
qui in re publica
atque in his vitae periculis laboribusque
versamur,
ut,
cum usque ad extremum spatium
nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus,
nobiscum simul moritura
omnia arbitremur?

An statuas et imagines,
non animorum simulacra sed corporum,
studiose
multi summi homines reliquerunt;
consiliorum relinquere
ac virtutum nostrarum effigiem
nonne multo malle debemus,
summis ingeniis expressam
et politam?

Ego vero
omnia quae gerebam,
jam tum in gerendo spargere me
ac disseminare
arbitrabar
in orbis terrae memoriam sempiternam.

Haec vero
sive
a meo sensu post mortem afutura est
sive
—ut sapientissimi homines putaverunt—
ad aliquam mei partem
pertinebit,
nunc quidem certe
cogitatione quadam speque
delector.

Qua re
conservate,
judices,
hominem pudore eo,
quem amicorum videtis comprobari
cum dignitate tum etiam vetustate;
ingenio autem tanto,
quantum id convenit existimari,
quod summorum hominum ingeniis
expetitum esse videatis;
causa vero ejus modi,
quae beneficio legis,
auctoritate municipi,
testimonio Luculli,
tabulis Metelli
comprobetur.

Quae cum ita sint,
petimus a vobis, judices,
si qua non modo humana,
verum etiam divina
in tantis ingeniis
commendatio debet esse,
ut eum qui vos,
qui vestros imperatores,
qui populi Romani res gestas semper ornavit,
qui
etiam his recentibus nostris vestrisque domesticis periculis
aeternum se testimonium laudis
daturum esse profitetur,
estque ex eo numero
qui semper apud omnis
sancti sunt habiti
itaque dicti,
sic in vestram accipiatis fidem,
ut humanitate vestra levatus
potius quam
acerbitate violatus
esse videatur.

Quae de causa
pro mea consuetudine
breviter simpliciterque dixi,
judices,
ea confido probata esse omnibus.

Quae autem remota
a mea judicialique consuetudine,
et de hominis ingenio
et communiter de ipsius studio
locutus sum,
ea,
judices,
a vobis spero
esse in bonam partem accepta;
ab eo
qui judicium exercet,
certo scio.

  


  

top

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

© 1998 - 2009 Claude Pavur at Saint Louis University. This material is made freely available for non-commercial educational use. Last edited: January 8, 2006. For further information, preface to the series, revisions, updates, and related materials, see Latin Teaching Materials at Saint Louis University.

  

  

  

pagekeeper