Livy: Ab Urbe Condita XXIII.11-20

Low-segmentation Acceleration Reader

  

  

Acceleration Reader Index

  

Index    11    12    13    14    15    16    17    18    19    20   

  


  

[11]  Dum haec geruntur,
Q. Fabius Pictor
legatus
a Delphis
Romam rediit
responsumque
ex scripto recitauit.

Diui diuaeque
in eo erant
quibus quoque modo supplicaretur;
tum:
"si ita faxitis,
Romani,
uestrae res
meliores facilioresque erunt
magisque ex sententia
res publica uestra
uobis procedet
uictoriaque duelli
populi Romani erit.

Pythio Apollini
re publica uestra bene gesta
seruataque lucris meritis
donum mittitote
deque praeda manubiis spoliisque
honorem habetote;
lasciuiam a uobis prohibetote."

Haec ubi
ex Graeco carmine
interpretata
recitauit,
tum dixit
se oraculo egressum extemplo
iis omnibus diuis
rem diuinam
ture ac uino fecisse,
iussumque ab templi antistite,
sicut coronatus laurea corona
et oraculum adisset
et rem diuinam fecisset,
ita coronatum nauem adscendere
nec ante deponere eam
quam Romam peruenisset;
se,
quaecumque imperata sint,
cum summa religione ac diligentia
exsecutum
coronam Romae
in aram Apollinis
deposuisse.

Senatus decreuit
ut eae res diuinae supplicationesque
primo quoque tempore
cum cura
fierent.

Dum haec Romae atque in Italia geruntur,
nuntius uictoriae ad Cannas
Carthaginem uenerat
Mago Hamilcaris filius,
non ex ipsa acie a fratre missus
sed retentus aliquot dies
in recipiendis ciuitatibus Bruttiorum
quae deficiebant.

Is,
cum ei senatus datus esset,
res gestas
in Italia
a fratre exponit:
cum sex imperatoribus eum,
quorum quattuor consules,
duo dictator ac magister equitum fuerint,
cum sex consularibus exercitibus
acie conflixisse;
occidisse supra ducenta milia hostium,
supra quinquaginta milia cepisse.

Ex quattuor consulibus
duos occidisse;
ex duobus
saucium alterum,
alterum
toto amisso exercitu
uix cum quinquaginta hominibus
effugisse.

Magistrum equitum,
quae consularis potestas sit,
fusum fugatum;
dictatorem,
quia
se in aciem nunquam commiserit,
unicum haberi imperatorem.

Bruttios Apulosque,
partim Samnitium ac Lucanorum
defecisse ad Poenos.

Capuam,
quod caput non Campaniae modo
sed
post adflictam rem Romanam Cannensi pugna
Italiae sit,
Hannibali se tradidisse.

Pro his tantis totque uictoriis
uerum esse grates
deis immortalibus agi haberique.

  

top

  

[12]  Ad fidem deinde tam laetarum rerum
effundi in uestibulo curiae
iussit anulos aureos,
qui tantus aceruus fuit
ut metientibus dimidium
supra tres modios
explesse sint
quidam auctores:
fama tenuit
quae propior uero est,
haud plus fuisse modio.

Adiecit deinde uerbis,
quo maioris cladis indicium esset,
neminem nisi equitem,
atque eorum ipsorum primores,
id gerere insigne.

Summa fuit orationis,
quo propius spem belli perficiendi sit,
eo magis
omni ope iuuandum Hannibalem esse;
procul enim ab domo militiam esse,
in media hostium terra;
magnam uim frumenti pecuniae absumi,
et tot acies,
ut hostium exercitus delesse,
ita uictoris etiam copias parte aliqua minuisse;
mittendum igitur supplementum esse,
mittendam in stipendium pecuniam frumentumque
tam bene meritis de nomine Punico militibus.

Secundum haec dicta Magonis
laetis omnibus,
Himilco,
uir factionis Barcinae,
locum Hannonis increpandi esse ratus,
"quid est, Hanno?" inquit;
"etiam nunc paenitet
belli suscepti aduersus Romanos?

Iube dedi Hannibalem;
ueta
in tam prosperis rebus
grates deis immortalibus agi;
audiamus
Romanum senatorem
in Carthaginiensium curia."

Tum Hanno:
"tacuissem hodie,
patres conscripti,
ne quid
in communi omnium gaudio
minus laetum
quod esset
uobis loquerer;
nunc interroganti senatori,
paeniteatne adhuc
suscepti aduersus Romanos belli,
si reticeam,
aut superbus
aut obnoxius uidear,
quorum alterum est
hominis alienae libertatis obliti,
alterum suae.

Respondeam" inquit
"Himilconi non desisse
paenitere me belli
neque desiturum
ante inuictum uestrum imperatorem incusare
quam
finitum aliqua tolerabili condicione bellum
uidero;
nec mihi pacis antiquae desiderium
ulla alia res quam pax noua finiet.

Itaque ista
quae modo Mago iactauit
Himilconi ceterisque Hannibalis satellitibus
iam laeta sunt:
mihi possunt laeta esse,
quia res bello bene gestae,
si uolumus fortuna uti,
pacem nobis aequiorem dabunt;
nam si praetermittimus
hoc tempus
quo
magis dare
quam accipere possumus uideri pacem,
uereor
ne haec quoque laetitia
luxuriet nobis
ac uana euadat.

Quae tamen nunc
quoque qualis est?

Occidi exercitus hostium;
mittite milites mihi.

Quid aliud rogares,
si esses uictus?

Hostium cepi bina castra,
praedae uidelicet plena et commeatuum;
frumentum et pecuniam date.

Quid aliud,
si spoliatus,
si exutus castris esses,
peteres?

Et ne omnia ipse mirer
— mihi quoque enim,
quoniam respondi Himilconi,
interrogare ius fasque est—
uelim
seu Himilco seu Mago
respondeat,
cum
ad internecionem Romani imperii
pugnatum ad Cannas sit
constetque
in defectione totam Italiam esse,
primum,
ecquis Latini nominis populus
defecerit ad nos,
deinde,
ecquis homo
ex quinque et triginta tribubus
ad Hannibalem
transfugerit."

Cum utrumque Mago negasset,
"hostium quidem ergo" inquit
"adhuc nimis multum superest.

Sed multitudo ea
quid animorum quidue spei habeat
scire uelim."

  

top

  

[13]  Cum id nescire Mago diceret,
"nihil facilius
scitu est"
inquit.

"Ecquos legatos
ad Hannibalem
Romani miserunt de pace?

Ecquam denique mentionem pacis
Romae factam esse
allatum ad uos est?"

Cum id quoque negasset,
"bellum igitur" inquit
"tam integrum habemus
quam habuimus
qua die
Hannibal
in Italiam est transgressus.

Quam
uaria uictoria priore Punico bello fuerit
plerique qui meminerimus supersumus.

Nunquam
terra marique
magis prosperae
res nostrae uisae sunt
quam ante
consules C. Lutatium et A. Postumium fuerunt;
Lutatio et Postumio consulibus
deuicti ad Aegates insulas sumus.

Quod si,
id quod di omen auertant,
nunc quoque
fortuna aliquid uariauerit,
tum pacem speratis
cum uincemur,
quam nunc cum uincimus
dat nemo?

Ego,
si quis de pace consulet
seu deferenda hostibus
seu accipienda,
habeo
quid sententiae dicam;
si de iis
quae Mago postulat
refertis,
nec uictoribus mitti attinere
puto
et frustrantibus nos
falsa atque inani spe
multo minus censeo
mittenda esse."

Haud multos mouit
Hannonis oratio;
nam et simultas
cum familia Barcina
leuiorem auctorem faciebat
et occupati animi
praesenti laetitia
nihil quo uanius fieret
gaudium suum
auribus admittebant
debellatumque mox fore,
si adniti paulum uoluissent,
rebantur.

Itaque ingenti consensu
fit senatus consultum
ut Hannibali
quattuor milia Numidarum
in supplementum mitterentur
et quadraginta elephanti et argenti talenta,
dictatorque
cum Magone
in Hispaniam praemissus est
ad conducenda uiginti milia peditum,
quattuor milia equitum,
quibus exercitus
qui in Italia quique in Hispania erant,
supplerentur.

  

top

  

[14]  Ceterum haec,
ut in secundis rebus,
segniter otioseque gesta;
Romanos
praeter insitam industriam animis
fortuna etiam
cunctari prohibebat.

Nam
nec consul
ulli rei
quae per eum agenda esset
deerat,
et dictator M. Iunius Pera,
rebus diuinis perfectis
latoque,
ut solet,
ad populum
ut equum escendere liceret,
praeter duas urbanas legiones
quae
principio anni
a consulibus
conscriptae fuerant
et seruorum dilectum
cohortesque
ex agro Piceno et Gallico collectas,
ad ultimum prope desperatae rei publicae auxilium
— cum honesta utilibus cedunt—
descendit
edixitque
qui capitalem fraudem ausi
quique pecuniae iudicati in uinculis essent,
qui eorum apud se milites fierent,
eos
noxa pecuniaque sese exsolui iussurum.

Ea sex milia hominum
Gallicis spoliis,
quae triumpho C. Flamini tralata erant,
armauit,
itaque
cum uiginti quinque milibus armatorum
ab urbe proficiscitur.

Hannibal
Capua recepta,
cum iterum
Neapolitanorum animos
partim spe,
partim metu
nequiquam temptasset,
in agrum Nolanum
exercitum traducit,
ut non hostiliter statim,
quia non desperabat uoluntariam deditionem,
ita,
si morarentur spem,
nihil eorum
quae pati aut timere possent
praetermissurus.

Senatus
ac maxime primores eius
in societate Romana cum fide
perstare;
plebs nouarum,
ut solet,
rerum atque Hannibalis tota esse
metumque agrorum populationis
et patienda in obsidione
multa grauia indignaque
proponere animo;
neque auctores defectionis deerant.

Itaque
ubi senatum metus cepit,
si propalam tenderent,
resisti multitudini concitatae non posse,
secunda simulando
dilationem mali inueniunt.

Placere enim sibi
defectionem ad Hannibalem simulant;
quibus autem condicionibus
in foedus amicitiamque nouam transeant,
parum constare.

Ita spatio sumpto
legatos propere
ad praetorem Romanum Marcellum  Claudium,
qui Casilini cum exercitu erat,
mittunt
docentque
quanto in discrimine sit Nolana res:
agrum Hannibalis esse et Poenorum,
urbem extemplo futuram
ni subueniatur;
concedendo plebei
senatum
ubi uelint
defecturos se,
ne deficere praefestinarent
effecisse.

Marcellus
conlaudatis Nolanis
eadem simulatione extrahi
rem in suum aduentum iussit;
interim celari
quae secum acta essent
spemque omnem auxilii Romani.

Ipse
a Casilino Caiatiam petit
atque inde
Volturno amni traiecto
per agrum Saticulanum
Trebianumque super Suessulam
per montes Nolam
peruenit.

  

top

  

[15]  Sub aduentum praetoris Romani
Poenus agro Nolano excessit
et ad mare proxime Neapolim descendit,
cupidus maritimi oppidi potiundi,
quo cursus nauibus tutus ex Africa esset;
ceterum postquam
Neapolim a praefecto Romano teneri
accepit
— M. Iunius Silanus erat,
ab ipsis Neapolitanis accitus—
Neapoli quoque, sicut Nola,
omissa petit Nuceriam.

Eam cum aliquamdiu circumsedisset,
saepe ui,
saepe sollicitandis nequiquam
nunc plebe,
nunc principibus,
fame demum
in deditionem accepit,
pactus
ut inermes
cum singulis abirent uestimentis.

Deinde
ut qui a principio
mitis omnibus Italicis
praeter Romanos
uideri uellet,
praemia atque honores
qui remanserint ac militare secum uoluissent
proposuit.

Nec ea spe quemquam tenuit;
dilapsi omnes,
quocumque
hospitia aut fortuitus animi impetus
tulit,
per Campaniae urbes,
maxime Nolam Neapolimque.

Cum ferme triginta senatores,
ac forte primus quisque,
Capuam petissent,
exclusi inde,
quod portas Hannibali clausissent,
Cumas se contulerunt.

Nucerina praeda militi data est,
urbs direpta atque incensa.

Nolam Marcellus
non sui magis fiducia praesidii
quam uoluntate principum habebat;
plebs timebatur
et ante omnes L. Bantius,
quem
conscientia temptatae defectionis
ac metus a praetore Romano
nunc ad proditionem patriae,
nunc,
si ad id fortuna defuisset,
ad transfugiendum stimulabat.

Erat iuuenis acer
et sociorum
ea tempestate
prope nobilissimus eques.

Seminecem eum
ad Cannas
in aceruo caesorum corporum inuentum
curatumque benigne,
etiam cum donis
Hannibal domum remiserat.

Ob eius gratiam meriti
rem Nolanam
in ius dicionemque
dare uoluerat Poeno,
anxiumque eum et sollicitum cura nouandi res
praetor cernebat.

Ceterum
cum aut poena cohibendus esset
aut beneficio conciliandus,
sibi adsumpsisse
quam hosti ademisse
fortem ac strenuum maluit socium,
accitumque ad se
benigne appellat:
multos eum inuidos
inter populares habere
inde existimatu facile esse
quod nemo ciuis Nolanus
sibi indicauerit
quam multa
eius egregia facinora militaria
essent;
sed qui in Romanis militauerit castris,
non posse obscuram eius uirtutem esse.

Multos sibi
qui cum eo stipendia fecerint,
referre
qui uir esset ille
quaeque et quotiens pericula
pro salute ac dignitate populi Romani adisset,
utique Cannensi proelio
non prius pugna abstiterit
quam prope exsanguis
ruina superincidentium uirorum equorum armorumque
sit oppressus.

"Itaque macte uirtute esto" inquit.

"Apud me
tibi omnis honos
atque omne praemium erit et,
quo frequentior mecum fueris,
senties eam rem
tibi dignitati atque emolumento esse."

Laetoque iuueni promissis
equum eximium dono dat
bigatosque quingentos
quaestorem numerare iubet;
lictoribus imperat
ut eum se adire
quotiens uelit
patiantur.

  

top

  

[16]  Hac comitate
Marcelli ferocis iuuenis animus
adeo est mollitus
ut nemo inde sociorum
rem Romanam fortius ac fidelius iuuerit.

Cum Hannibal ad portas esset
— Nolam enim rursus
a Nuceria
mouit castra—
plebesque Nolana
de integro
ad defectionem spectaret,
Marcellus
sub aduentum hostium
intra muros se recepit,
non castris metuens sed
ne prodendae urbis occasionem
nimis multis in eam imminentibus daret.

Instrui deinde utrimque acies coeptae,
Romanorum pro moenibus Nolae,
Poenorum ante castra sua.

Proelia hinc parua inter urbem
castraque et uario euentu fiebant,
quia duces
nec prohibere paucos temere prouocantes
nec dare signum uniuersae pugnae
uolebant.

In hac cotidiana duorum exercituum statione
principes Nolanorum nuntiant Marcello
nocturna conloquia inter plebem ac Poenos fieri
statutumque esse
ut,
cum Romana acies
egressa portis foret,
impedimenta eorum
ac sarcinas diriperent,
clauderent deinde portas
murosque occuparent,
ut potentes rerum suarum atque urbis
Poenum inde pro Romano acciperent.

Haec ubi nuntiata Marcello sunt,
conlaudatis senatoribus Nolanis,
priusquam aliqui motus in urbe oreretur,
fortunam pugnae experiri statuit.

Ad tres portas
in hostes uersas
tripertito exercitum instruxit;
impedimenta subsequi iussit,
calones lixasque et inualidos milites
uallum ferre.

Media porta
robora legionum et Romanos equites,
duabus circa portis
nouos milites
leuemque armaturam
ac sociorum equites
statuit.

Nolani
muros portasque adire uetiti
subsidiaque destinata impedimentis data,
ne occupatis proelio legionibus
in ea impetus fieret.

Ita instructi intra portas stabant.

Hannibali sub signis,
id quod per aliquot dies fecerat,
ad multum diei
in acie stanti
primo miraculo esse
quod nec exercitus Romanus
porta egrederetur
nec armatus quisquam in muris esset.

Ratus deinde
prodita conloquia esse
metuque resides factos,
partem militum
in castra remittit
iussos
propere apparatum omnem oppugnandae urbis
in primam aciem adferre,
satis fidens,
si cunctantibus instaret,
tumultum aliquem in urbe plebem moturam.

Dum in sua quisque ministeria
discursu trepidat
ad prima signa
succeditque ad muros acies,
patefacta repente porta
Marcellus signa canere
clamoremque tolli ac pedites primum,
deinde equites,
quanto maximo possent impetu
in hostem erumpere iubet.

Satis terroris tumultusque
in aciem mediam intulerant,
cum duabus circa portis
P. Valerius Flaccus et C. Aurelius legati
in cornua hostium erupere.

Addidere clamorem
lixae calonesque
et alia turba
custodiae impedimentorum adposita,
ut paucitatem maxime spernentibus Poenis
ingentis repente exercitus speciem fecerit.

Vix equidem ausim adfirmare,
quod quidam auctores sunt,
duo milia et octingentos hostium caesos
non plus quingentis Romanorum amissis;
sed,
siue tanta siue minor uictoria fuit,
ingens eo die res
ac nescio an maxima
illo bello gesta sit;
non uinci enim ab Hannibale uincentibus
difficilius fuit
quam postea uincere.

  

top

  

[17]  Hannibal
spe potiundae Nolae adempta
cum Acerras recessisset,
Marcellus
extemplo
clausis portis
custodibusque dispositis
ne quis egrederetur
quaestionem
in foro
de iis
qui clam in conloquiis hostium fuerant
habuit.

Supra septuaginta damnatos proditionis
securi percussit
bonaque eorum iussit
publica populi Romani esse
et summa rerum senatui tradita
cum exercitu omni profectus
supra Suessulam castris positis
consedit.

Poenus
Acerras
primum ad uoluntariam deditionem
conatus perlicere,
inde postquam obstinatos uidet,
obsidere atque oppugnare parat.

Ceterum
Acerranis
plus animi quam uirium erat;
itaque desperata tutela urbis,
ut circumuallari moenia uiderunt,
priusquam continuarentur hostium opera,
per intermissa munimenta
neglectasque custodias
silentio noctis dilapsi,
per uias inuiaque
qua quemque
aut consilium aut error tulit,
in urbes Campaniae,
quas satis certum erat non mutasse fidem,
perfugerunt.

Hannibal
Acerris direptis atque incensis,
cum a Casilino
dictatorem Romanum legionesque acciri
nuntiassent,
ne quid noui
tam propinquis hostium castris
Capuae quoque occurreret,
exercitum ad Casilinum ducit.

Casilinum
eo tempore
quingenti Praenestini habebant
cum paucis Romanis Latinique nominis,
quos eodem
audita Cannensis clades
contulerat.

Hi,
non confecto Praeneste ad diem dilectu,
serius profecti domo
cum Casilinum ante famam aduersae pugnae uenissent
et aliis adgregantibus sese Romanis sociisque,
profecti a Casilino
cum satis magno agmine irent,
auertit eos retro Casilinum
nuntius Cannensis pugnae.

Ibi cum dies aliquot,
suspecti Campanis timentesque,
cauendis ac struendis in uicem insidiis
traduxissent,
ut de Capuae defectione
agi accipique Hannibalem
satis pro certo habuere,
interfectis nocte oppidanis
partem urbis,
quae cis Volturnum est
— eo enim diuiditur amni—
occupauere
idque praesidii Casilini habebant Romani.

Additur et Perusina cohors,
homines quadringenti sexaginta,
eodem nuntio
quo Praenestini
paucos ante dies,
Casilinum compulsi.

Et satis ferme armatorum
ad tam exigua moenia
et flumine altera parte cincta
tuenda erat:
penuria frumenti,
nimium etiam
ut uideretur hominum,
efficiebat.

  

top

  

[18]  Hannibal
cum iam inde haud procul esset,
Gaetulos
cum praefecto nomine Isalca
praemittit
ac primo,
si fiat conloquii copia,
uerbis benignis
ad portas aperiundas
praesidiumque accipiendum
perlicere iubet:
si in pertinacia perstent,
ui rem gerere ac temptare
si qua parte
inuadere urbem possit.

Ubi ad moenia accessere,
quia silentium erat,
solitudo uisa;
metuque concessum barbarus ratus
moliri portas
et claustra refringere
parat
cum patefactis repente portis
cohortes duae,
ad id ipsum instructae intus,
ingenti cum tumultu
erumpunt
stragemque hostium faciunt.

Ita primis repulsis
Maharbal
cum maiore robore uirorum missus
nec ipse
eruptionem cohortium sustinuit.

Postremo Hannibal
castris ante ipsa moenia oppositis
paruam urbem
paruumque praesidium
summa ui
atque omnibus copiis
oppugnare parat,
ac dum instat
lacessitque corona undique
circumdatis moenibus,
aliquot milites
et promptissimum quemque
e muro turribusque ictos amisit.

Semel
ultro erumpentes
agmine elephantorum opposito
prope interclusit
trepidosque compulit
in urbem
satis multis ut ex tanta paucitate interfectis;
plures cecidissent
ni nox proelio interuenisset.

Postero die
omnium animi
ad oppugnandum accenduntur,
utique postquam corona aurea muralis proposita est
atque ipse dux
castelli plano loco positi
segnem oppugnationem
Sagunti expugnatoribus
exprobrabat,
Cannarum Trasumennique et Trebiae
singulos admonens uniuersosque.

Inde uineae quoque coeptae agi cuniculique;
nec ad uarios conatus hostium
aut uis ulla
aut ars
deerat sociis Romanorum.

Propugnacula aduersus uineas
statuere,
transuersis cuniculis
hostium cuniculos excipere,
et palam et clam
coeptis obuiam ire,
donec pudor
etiam Hannibalem ab incepto auertit,
castrisque communitis
ac praesidio modico imposito,
ne omissa res uideretur,
in hiberna Capuam concessit.

Ibi partem maiorem hiemis
exercitum in tectis habuit,
aduersus omnia humana mala
saepe ac diu duratum,
bonis inexpertum atque insuetum.

Itaque,
quos nulla mali uicerat uis,
perdidere nimia bona
ac uoluptates immodicae,
et eo impensius
quo auidius
ex insolentia
in eas
se merserant.

Somnus enim
et uinum et epulae
et scorta balineaque
et otium
consuetudine
in dies blandius ita eneruauerunt
corpora animosque
ut magis deinde praeteritae uictoriae eos
quam praesentes tutarentur uires,
maiusque id peccatum ducis
apud peritos artium militarium haberetur
quam quod non ex Cannensi acie
protinus ad urbem Romanam duxisset;
illa enim cunctatio
distulisse modo uictoriam uideri potuit,
hic error
uires ademisse ad uincendum.

Itaque hercule,
uelut si cum alio exercitu a Capua exiret,
nihil usquam pristinae disciplinae tenuit.

Nam et redierunt plerique
scortis impliciti et,
ubi primum
sub pellibus
haberi coepti sunt,
uiaque et alius militaris labor excepit,
tironum modo
corporibus animisque deficiebant,
et deinde
per omne aestiuorum tempus
magna pars
sine commeatibus
ab signis dilabebantur
neque aliae latebrae quam Capua
desertoribus erant.

  

top

  

[19]  Ceterum
mitescente iam hieme
educto ex hibernis milite
Casilinum redit,
ubi,
quamquam ab oppugnatione cessatum erat,
obsidio tamen continua
oppidanos praesidiumque
ad ultimum inopiae adduxerat.

Castris Romanis Ti. Sempronius praeerat
dictatore auspiciorum repetendorum causa profecto Romam.

Marcellum et ipsum cupientem
ferre auxilium obsessis
et Volturnus amnis inflatus aquis
et preces Nolanorum Acerranorumque
tenebant,
Campanos timentium
si praesidium Romanum abscessisset.

Gracchus
adsidens tantum Casilino,
quia praedictum erat dictatoris
ne quid absente eo rei gereret,
nihil mouebat,
quamquam
quae facile omnem patientiam uincerent
nuntiabantur a Casilino;
nam et praecipitasse se quosdam
non tolerantes famem
constabat
et stare inermes in muris,
nuda corpora
ad missilium telorum ictus
praebentes.

Ea aegre patiens
Gracchus,
cum
neque pugnam conserere
dictatoris iniussu
auderet
— pugnandum autem esse,
si palam frumentum importaret,
uidebat—
neque clam importandi spes esset,
farre ex agris circa undique conuecto
cum complura dolia complesset,
nuntium ad magistratum Casilinum misit
ut exciperent dolia
quae amnis deferret.

Insequenti nocte
intentis omnibus in flumen
ac spem ab nuntio Romano factam
dolia medio missa amni defluxerunt;
aequaliter inter omnes frumentum diuisum.

Id
postero quoque die ac tertio
factum est;
nocte et mittebantur
et perueniebant;
eo custodias hostium
fallebant.

Imbribus deinde continuis
citatior solito
amnis
transuerso uertice
dolia impulit
ad ripam
quam hostes seruabant.

Ibi haerentia
inter obnata ripis salicta
conspiciuntur,
nuntiatumque Hannibali est
et deinde intentiore custodia
cautum
ne quid falleret Volturno
ad urbem missum.

Nuces tamen
fusae ab Romanis castris,
cum
medio amni
ad Casilinum defluerent,
cratibus excipiebantur.

Postremo
ad id uentum inopiae est,
ut lora detractasque scutis pelles,
ubi feruida mollissent aqua,
mandere conarentur
nec muribus alioue animali abstinerent
et omne herbarum radicumque genus
aggeribus infimis muri eruerent.

Et cum hostes obarassent
quidquid herbidi terreni
extra murum erat,
raporum semen iniecerunt,
ut Hannibal
"eone usque dum ea nascuntur
ad Casilinum sessurus sum?"

exclamaret;
et qui nullam antea pactionem
auribus admiserat,
tum demum
agi secum
est passus
de redemptione liberorum capitum.

Septunces auri in singulos
pretium conuenit.

Fide accepta
tradiderunt sese.

Donec omne aurum persolutum est,
in uinculis habiti;
tum remissi
summa cum fide.

Id uerius est
quam ab equite in abeuntes immisso interfectos.

Praenestini maxima pars fuere.

Ex quingentis septuaginta
qui in praesidio fuerunt,
minus dimidium
ferrum famesque absumpsit:
ceteri incolumes Praeneste
cum praetore suo M. Anicio
— scriba is antea fuerat—
redierunt.

Statua eius indictio fuit,
Praeneste in foro statuta,
loricata, amicta toga,
uelato capite,
et tria signa cum titulo lamnae aeneae inscripto,
M. Anicium pro militibus \
qui Casilini in praesidio fuerint
uotum soluisse.

Idem titulus
tribus signis
in aede Fortunae positis
fuit subiectus.

  

top

  

[20]  Casilinum oppidum redditum Campanis est,
firmatum
septingentorum militum de exercitu Hannibalis praesidio,
ne,
ubi Poenus inde abscessisset,
Romani oppugnarent.

Praenestinis militibus
senatus Romanus
duplex stipendium
et quinquennii militiae uacationem
decreuit;
ciuitate cum donarentur
ob uirtutem,
non mutauerunt.

Perusinorum casus
obscurior fama est,
quia nec ipsorum monumento ullo
est illustratus
nec decreto Romanorum.

Eodem tempore
Petelinos,
qui uni ex Bruttiis manserant in amicitia Romana,
non Carthaginienses modo
qui regionem obtinebant
sed Bruttii quoque ceteri
ob separata ab se consilia
oppugnabant.

Quibus cum obsistere malis nequirent Petelini,
legatos
Romam ad praesidium petendum miserunt.

Quorum preces lacrimaeque
— in questus enim flebiles,
cum
sibimet ipsi consulere
iussi sunt,
sese
in uestibulo curiae
profuderunt—
ingentem misericordiam
patribus ac populo mouerunt,
consultique iterum a M. Aemilio praetore
patres
circumspectis omnibus imperii uiribus
fateri coacti
nihil iam longinquis sociis in se praesidii esse,
redire domum
fideque ad ultimum expleta
consulere sibimet
ipsos in reliquum
pro praesenti fortuna
iusserunt.

Haec postquam renuntiata legatio Petelinis est,
tantus repente maeror pauorque
senatum eorum cepit
ut pars profugiendi
qua quisque posset
ac deserendae urbis auctores essent,
pars,
quando deserti a ueteribus sociis essent,
adiungendi se ceteris Bruttiis
ac per eos dedendi Hannibali.

Vicit tamen
ea pars
quae nihil raptim
nec temere agendum consulendumque
de integro censuit.

Relata
postero die
per minorem trepidationem
re tenuerunt optimates
ut
conuectis omnibus ex agris
urbem ac muros
firmarent.

  

Index    11    12    13    14    15    16    17    18    19    20   

  


  

top

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

© Claude Pavur 2004-2006.   This edition is being made freely available for non-commercial educational use through the facilities at Saint Louis University.

  

pagekeeper