[21]
Per idem fere tempus
litterae ex Sicilia Sardiniaque Romam allatae.
Priores ex Sicilia T. Otacili propraetoris
in senatu recitatae sunt:
P. Furium praetorem
cum classe
ex Africa
Lilybaeum uenisse;
ipsum grauiter saucium
in discrimine ultimo uitae esse;
militi ac naualibus sociis
neque stipendium
neque frumentum
ad diem dari
neque unde detur esse;
magno opere suadere
ut quam primum ea mittantur,
sibique,
si ita uideatur,
ex nouis praetoribus
successorem mittant.
Eademque ferme
de stipendio frumentoque
ab A. Cornelio Mammula propraetore
ex Sardinia scripta.
Responsum utrique
non esse unde mitteretur,
iussique ipsi
classibus atque exercitibus suis consulere.
T. Otacilius
ad unicum subsidium populi Romani,
Hieronem,
legatos cum misisset,
in stipendium
quanti argenti opus fuit
et sex mensum frumentum accepit;
Cornelio in Sardinia
ciuitates sociae benigne contulerunt.
Et Romae quoque
propter penuriam argenti
triumuiri mensarii
rogatione M. Minucii tribuni plebis
facti,
L. Aemilius Papus,
qui consul censorque fuerat,
et M. Atilius Regulus,
qui bis consul fuerat,
et L. Scribonius Libo,
qui tum tribunus plebis erat.
Et duumuiri creati M. et C. Atilii
aedem Concordiae,
quam L. Manlius praetor uouerat,
dedicauerunt;
et tres pontifices creati,
Q. Caecilius Metellus
et Q. Fabius Maximus
et Q. Fuluius Flaccus,
in locum P. Scantini demortui
et L. Aemili Pauli consulis
et Q. Aeli Paeti,
qui ceciderant
pugna Cannensi.
[22]
Cum cetera
quae continuis cladibus fortuna minuerat,
quantum consiliis humanis adsequi poterant,
patres explessent,
tandem se quoque
et solitudinem curiae
paucitatemque conuenientium
ad publicum consilium respexerunt;
neque enim
post L. Aemilium et C. Flaminium censores
senatus lectus fuerat,
cum tantum senatorum aduersae pugnae,
ad hoc sui quemque casus
per quinquennium absumpsissent.
Cum de ea re
M. Aemilius praetor,
dictatore post Casilinum amissum profecto
iam ad exercitum,
exposcentibus cunctis rettulisset,
tum Sp. Caruilius
cum longa oratione
non solum inopiam
sed paucitatem etiam ciuium
ex quibus
in patres legerentur
conquestus esset,
explendi senatus causa
et iungendi artius Latini nominis cum populo Romano
magno opere se suadere dixit
ut ex singulis populis Latinorum
binis senatoribus,
quibus patres Romani censuissent,
ciuitas daretur,
atque inde in demortuorum locum
in senatum legerentur.
Eam sententiam
haud aequioribus animis
quam ipsorum quondam postulatum Latinorum
patres audierunt;
et cum fremitus indignantium
tota curia esset
et praecipue T. Manlius esse
etiam nunc eius stirpis uirum diceret
ex qua quondam in Capitolio
consul minatus esset
quem Latinum in curia uidisset
eum sua manu se interfecturum,
Q. Fabius Maximus
nunquam rei ullius alieniore tempore
mentionem factam
in senatu dicit quam
inter tam suspensos sociorum animos
incertamque fidem
id iactum
quod insuper sollicitaret eos;
eam unius hominis temerariam uocem
silentio omnium
exstinguendam esse
et,
si quid unquam arcani sanctiue
ad silendum in curia fuerit,
id omnium maxime tegendum,
occulendum,
obliuiscendum,
pro non dicto habendum esse.
Ita eius rei oppressa mentio est.
Dictatorem,
qui censor ante fuisset
uetustissimusque ex iis
qui uiuerent censoriis esset,
creari placuit
qui senatum legeret,
accirique C. Terentium consulem
ad dictatorem dicendum
iusserunt.
Qui ex Apulia
relicto ibi praesidio
cum magnis itineribus
Romam redisset,
nocte proxima,
ut mos erat,
M. Fabium Buteonem
ex senatus consulto
sine magistro equitum
dictatorem in sex menses dixit.
[23]
Is ubi cum lictoribus in rostra escendit,
neque duos dictatores
tempore uno,
quod nunquam antea factum esset,
probare se dixit,
neque dictatorem sine magistro equitum,
nec censoriam uim uni permissam et eidem iterum,
nec dictatori,
nisi rei gerendae causa creato,
in sex menses datum imperium.
Quae immoderata fors, tempus, ac necessitas fecerit,
iis se modum impositurum;
nam neque senatu quemquam moturum
ex iis
quos C. Flaminius L. Aemilius censores in senatum legissent;
transcribi tantum
recitarique eos
iussurum,
ne penes unum hominem
iudicium arbitriumque
de fama ac moribus senatoriis
fuerit;
et ita in demortuorum locum sublecturum
ut ordo ordini,
non homo homini praelatus uideretur.
Recitato uetere senatu,
inde primos in demortuorum locum legit
qui
post L. Aemilium C. Flaminium censores
curulem magistratum cepissent
necdum in senatum lecti essent,
ut quisque eorum
primus creatus erat;
tum legit qui aediles,
tribuni plebis,
quaestoresue fuerant;
tum ex iis
qui non magistratus cepissent,
qui spolia ex hoste fixa domi haberent
aut ciuicam coronam accepissent.
Ita centum septuaginta septem
cum ingenti adprobatione hominum
in senatum lectis,
extemplo se magistratu abdicauit
priuatusque de rostris descendit
lictoribus abire iussis,
turbaeque se immiscuit priuatas agentium res,
tempus hoc sedulo terens
ne deducendi sui causa
populum de foro abduceret.
Neque tamen elanguit
cura hominum
ea mora
frequentesque
eum domum deduxerunt.
Consul
nocte insequenti
ad exercitum
redit
non facto certiore senatu
ne comitiorum causa
in urbe retineretur.
[24]
Postero die
consultus a M. Pomponio praetore
senatus decreuit
dictatori scribendum uti,
si e re publica censeret esse,
ad consules subrogandos ueniret
cum magistro equitum et praetore M. Marcello,
ut
ex iis praesentibus
noscere patres possent
quo statu res publica esset
consiliaque ex rebus caperent.
Qui acciti erant,
omnes uenerunt
relictis legatis
qui legionibus praeessent.
Dictator
de se
pauca ac modice locutus
in magistrum equitum Ti. Sempronium Gracchum
magnam partem gloriae
uertit
comitiaque edixit,
quibus L. Postumius tertium absens,
qui tum Galliam prouinciam obtinebat,
et Ti. Sempronius Gracchus,
qui tum magister equitum
et aedilis curulis erat,
consules creantur.
Praetores inde creati
M. Valerius Laeuinus iterum,
Ap. Claudius Pulcher,
Q. Fuluius Flaccus,
Q. Mucius Scaeuola.
Dictator
creatis magistratibus
Teanum
in hiberna
ad exercitum redit
relicto magistro equitum Romae,
qui,
cum
post paucos dies
magistratum initurus esset,
de exercitibus scribendis comparandisque
in annum
patres consuleret.
Cum eae res maxime agerentur,
noua clades nuntiata
aliam super aliam cumulante in eum annum fortuna,
L. Postumium consulem designatum
in Gallia ipsum atque exercitum deletos.
Silua erat uasta
— Litanam Galli uocabant—
qua exercitum traducturus erat.
Eius siluae
dextra laeuaque
circa uiam Galli
arbores ita inciderunt
ut immotae starent,
momento leui impulsae occiderent.
Legiones duas Romanas
habebat Postumius,
sociumque
ab supero mari
tantum conscripserat
ut uiginti quinque milia armatorum
in agros hostium induxerit.
Galli
oram extremae siluae cum circumsedissent,
ubi intrauit agmen saltum,
tum extremas arborum succisarum impellunt;
quae alia in aliam,
instabilem per se
ac male haerentem,
incidentes ancipiti strage arma,
uiros, equos obruerunt,
ut uix decem homines effugerent.
Nam cum exanimati plerique essent
arborum truncis fragmentisque ramorum,
ceteram multitudinem
inopinato malo trepidam
Galli
saltum omnem armati circumsedentes
interfecerunt
paucis e tanto numero captis,
qui pontem fluminis petentes
obsesso ante ab hostibus
ponte interclusi sunt.
Ibi Postumius
omni ui
ne caperetur dimicans
occubuit.
Spolia corporis
caputque praecisum ducis
Boii ouantes
templo
quod sanctissimum est apud eos
intulere.
Purgato inde capite,
ut mos iis est,
caluam auro caelauere,
idque sacrum uas
iis erat
quo sollemnibus libarent
poculumque idem sacerdoti esset
ac templi antistitibus.
Praeda quoque
haud minor Gallis
quam uictoria fuit;
nam etsi magna pars animalium
strage siluae
oppressa erat,
tamen ceterae res,
quia nihil dissipatum fuga est,
stratae
per omnem iacentis agminis ordinem
inuentae sunt.
[25]
Hac nuntiata clade
cum
per dies multos
in tanto pauore
fuisset ciuitas
ut tabernis clausis
uelut nocturna solitudine per urbem acta
senatus aedilibus negotium daret
ut urbem circumirent
aperirique tabernas
et maestitiae publicae speciem
urbi demi iuberent,
tum
Ti. Sempronius senatum habuit
consolatusque patres est,
et adhortatus
ne qui Cannensi ruinae non succubuissent
ad minores calamitates
animos summitterent:
quod ad Carthaginienses hostes Hannibalemque attineret,
prospera modo essent, sicut speraret, futura,
Gallicum bellum
et omitti tuto et differri posse
ultionemque eam fraudis
in deorum ac populi Romani potestate
fore:
de hoste Poeno exercitibusque,
per quos
id bellum gereretur,
consultandum atque agitandum.
Ipse primum
quid peditum equitumque,
quid ciuium,
quid sociorum in exercitu esset dictatoris,
disseruit;
tum Marcellus
suarum copiarum summam exposuit.
Quid in Apulia
cum C. Terentio consule esset
a peritis quaesitum est
nec unde
duo consulares exercitus
satis firmi ad tantum bellum efficerentur
inibatur ratio.
Itaque Galliam,
quamquam stimulabat iusta ira,
omitti eo anno placuit.
Exercitus dictatoris
consuli decretus est.
De exercitu M. Marcelli,
qui eorum ex fuga Cannensi essent,
in Siciliam
eos traduci
atque ibi militare
donec in Italia bellum esset
placuit;
eodem
ex dictatoris legionibus
reici militem minimi quemque roboris
nullo praestituto militiae tempore
nisi quod stipendiorum legitimorum esset.
Duae legiones urbanae
alteri consuli,
qui in locum L. Postumi
suffectus esset,
decretae sunt
eumque,
cum primum saluis auspiciis posset,
creari placuit;
legiones praeterea duas
primo quoque tempore
ex Sicilia acciri,
atque inde consulem,
cui legiones urbanae euenissent,
militum sumere quantum opus esset;
C. Terentio consuli prorogari
in annum imperium
neque de eo exercitu
quem ad praesidium Apuliae haberet
quicquam minui.
[26]
Dum haec in Italia geruntur
apparanturque,
nihilo segnius
in Hispania
bellum erat
sed ad eam diem
magis prosperum Romanis.
P. et Cn. Scipionibus inter se partitis copias
ut Gnaeus terra,
Publius nauibus
rem gereret,
Hasdrubal,
Poenorum imperator,
neutri parti uirium satis fidens,
procul ab hoste
interuallo ac locis tutus
tenebat se,
quoad multum ac diu obtestanti
quattuor milia peditum et quingenti equites
in supplementum
missi ex Africa sunt.
Tum refecta tandem spe,
castra propius hostem mouit
classemque et ipse instrui pararique iubet
ad insulas
maritimamque oram tutandam.
In ipso impetu mouendarum de integro rerum
perculit
eum
praefectorum nauium transitio,
qui
post classem
ad Hiberum per pauorem desertam
grauiter increpiti
nunquam deinde satis fidi
aut duci aut Carthaginiensium rebus fuerant.
Fecerant hi transfugae
motum in Tartesiorum gente,
desciuerantque his auctoribus
urbes aliquot;
una etiam ab ipsis
ui capta fuerat.
In eam gentem
uersum ab Romanis bellum est,
infestoque exercitu
Hasdrubal
ingressus agrum hostium
pro captae ante dies paucos urbis moenibus
Chalbum,
nobilem Tartesiorum ducem,
cum ualido exercitu
castris se tenentem,
adgredi statuit.
Praemissa igitur leui armatura
quae eliceret
hostes ad certamen,
equitum partem
ad populandum
per agros passim dimisit
et
ut palantes exciperent.
Simul
et ad castra
tumultus erat
et per agros
fugaque et caedes;
deinde undique
diuersis itineribus
cum in castra se recepissent,
adeo repente decessit animis pauor
ut non ad munimenta modo defendenda
satis animorum esset
sed etiam ad lacessendum proelio hostem.
Erumpunt igitur agmine e castris,
tripudiantes more suo,
repentinaque eorum audacia
terrorem hosti
paulo ante ultro lacessenti
incussit.
Itaque et ipse Hasdrubal
in collem satis arduum,
flumine etiam obiecto tutum,
copias subducit
et praemissam leuem armaturam
equitesque palatos eodem recipit,
nec aut colli aut flumini satis fidens,
castra uallo permunit.
In hoc alterno pauore
certamina aliquot sunt contracta;
nec Numida Hispano eques par fuit
nec iaculator Maurus caetrato,
uelocitate pari,
robore animi uiriumque aliquantum praestanti.
[27]
Postquam
neque elicere Poenum ad certamen
obuersati castris poterant
neque castrorum oppugnatio facilis erat,
urbem Ascuam,
quo fines hostium ingrediens
Hasdrubal
frumentum commeatusque alios
conuexerat,
ui capiunt
omnique circa agro potiuntur;
nec iam
aut in agmine
aut in castris
ullo imperio contineri.
Quam ubi neglegentiam
ex re, ut fit, bene gesta
oriri senserat Hasdrubal,
cohortatus milites
ut palatos sine signis hostes adgrederentur,
degressus colle
pergit ire
acie instructa ad castra.
Quem ut adesse tumultuose
nuntii refugientes
ex speculis stationibusque attulere,
ad arma
conclamatum est.
Ut quisque arma ceperat,
sine imperio,
sine signo,
incompositi,
inordinati in proelium ruunt.
Iam primi conseruerant manus,
cum alii cateruatim currerent,
alii nondum e castris exissent;
tamen primo
ipsa audacia
terruere hostem;
deinde rari in confertos inlati,
cum paucitas parum tuta esset,
respicere alii alios
et undique pulsi
coire in orbem,
et,
dum corpora corporibus applicant
armaque armis iungunt,
in artum compulsi,
cum uix mouendis armis
satis spatii esset,
corona hostium cincti
ad multum diei
caeduntur;
exigua pars
eruptione facta
siluas ac montes petit.
Parique terrore
et castra sunt deserta
et uniuersa gens
postero die
in deditionem uenit.
Nec diu in pacto mansit;
nam subinde ab Carthagine allatum est
ut Hasdrubal
primo quoque tempore
in Italiam exercitum duceret,
quae uolgata res per Hispaniam
omnium ferme animos ad Romanos auertit.
Itaque Hasdrubal
extemplo
litteras Carthaginem mittit,
indicans
quanto fama profectionis suae damno fuisset:
si uero inde pergeret,
priusquam Hiberum transiret
Romanorum Hispaniam fore;
nam praeterquam quod
nec praesidium
nec ducem haberet
quem relinqueret pro se,
eos imperatores esse Romanos
quibus uix aequis uiribus resisti possit.
Itaque
si ulla Hispaniae cura esset,
successorem sibi cum ualido exercitu mitterent;
cui
si omnia prospere euenirent,
non tamen otiosam
prouinciam fore.
[28]
Eae litterae
quamquam primo admodum mouerunt senatum,
tamen,
quia Italiae cura prior potiorque erat,
nihil de Hasdrubale
neque de copiis eius mutatum est:
Himilco cum exercitu iusto
et aucta classe
ad retinendam terra marique
ac tuendam Hispaniam
est missus.
Qui
ut pedestres naualesque copias traiecit,
castris communitis
nauibusque subductis
et uallo circumdatis
cum equitibus delectis ipse,
quantum maxime accelerare poterat,
per dubios infestosque populos
iuxta intentus
ad Hasdrubalem peruenit.
Cum decreta senatus mandataque
exposuisset
atque edoctus fuisset ipse
in uicem quemadmodum
tractandum bellum in Hispania foret,
retro in sua castra rediit,
nulla re quam celeritate tutior,
quod undique abierat
antequam consentirent.
Hasdrubal
priusquam moueret castra
pecunias imperat
populis omnibus suae dicionis,
satis gnarus
Hannibalem
transitus quosdam pretio mercatum
nec auxilia Gallica
aliter quam conducta habuisse;
inopem
tantum iter ingressum
uix penetraturum ad Alpes fuisse.
Pecuniis igitur raptim exactis
ad Hiberum descendit.
Decreta Carthaginiensium
et Hasdrubalis iter
ubi ad Romanos sunt perlata,
omnibus omissis rebus
ambo duces
iunctis copiis
ire obuiam coeptis
atque obsistere parant,
rati,
si Hannibali,
uix per se ipsi tolerando Italiae hosti,
Hasdrubal dux
atque Hispaniensis exercitus
esset iunctus,
illum
finem Romani imperii fore.
His anxii curis
ad Hiberum contrahunt copias
et transito amne,
cum diu consultassent
utrum castra castris conferrent
an satis haberent
sociis Carthaginiensium oppugnandis
morari ab itinere proposito hostem,
urbem
a propinquo flumine Hiberam appellatam,
opulentissimam ea tempestate regionis eius,
oppugnare parant.
Quod ubi sensit Hasdrubal,
pro ope ferenda sociis
pergit ire ipse
ad urbem
deditam nuper
in fidem Romanorum
oppugnandam.
Ita iam coepta obsidio omissa ab Romanis est
et in ipsum Hasdrubalem uersum bellum.
[29]
Quinque milium interuallo
castra distantia
habuere paucos dies
nec sine leuibus proeliis
nec ut in aciem exirent:
tandem uno eodemque die
uelut ex composito
utrimque signum pugnae propositum est
atque omnibus copiis
in campum descensum.
Triplex stetit Romana acies;
uelitum
pars
inter antesignanos locata,
pars
post signa accepta;
equites cornua cinxere.
Hasdrubal mediam aciem
Hispanis firmat;
in cornibus,
dextro Poenos locat,
laeuo
Afros mercenariorumque auxilia;
equitum Numidas Poenorum peditibus,
ceteros Afris,
pro cornibus apponit.
Nec omnes Numidae
in dextro locati cornu
sed quibus
desultorum in modum
binos trahentibus equos
inter acerrimam saepe pugnam
in recentem equum
ex fesso
armatis transultare
mos erat;
tanta uelocitas ipsis
tamque docile equorum genus est.
Cum hoc modo instructi starent,
imperatorum utriusque partis
haud ferme dispares
spes erant;
nam
ne multum quidem
aut numero aut genere
militum hi aut illi praestabant;
militibus longe dispar animus erat.
Romanis enim,
quamquam procul a patria pugnarent,
facile persuaserant duces
pro Italia atque urbe Romana
eos pugnare;
itaque,
uelut quibus reditus
in patriam
in eo discrimine pugnae
uerteretur,
obstinauerant animis
uincere aut mori.
Minus pertinaces uiros
habebat altera acies;
nam maxima pars Hispani erant,
qui uinci in Hispania
quam uictores in Italiam
trahi malebant.
Primo igitur concursu,
cum uix pila coniecta essent,
rettulit pedem
media acies
inferentibusque se
magno impetu
Romanis uertit terga.
Nihilo segnius
in cornibus
proelium fuit.
Hinc Poenus,
hinc Afer urget,
et uelut in circumuentos
proelio ancipiti
pugnant;
sed cum in medium
tota iam coisset Romana acies,
satis uirium
ad dimouenda hostium cornua habuit.
Ita duo diuersa proelia erant.
Utroque Romani,
ut
qui
pulsis iam ante mediis
et numero et robore uirorum
praestarent,
haud dubie superant.
Magna uis hominum ibi occisa et,
nisi Hispani uixdum conserto proelio
tam effuse fugissent,
perpauci ex tota superfuissent acie.
Equestris pugna nulla admodum fuit,
quia,
simul inclinatam mediam aciem
Mauri Numidaeque uidere,
extemplo
fuga effusa
nuda cornua elephantis
quoque prae se actis
deseruere.
Et Hasdrubal
usque ad ultimum euentum pugnae
moratus
e media caede
cum paucis effugit.
Castra Romani cepere atque diripuere.
Ea pugna
si qua dubia in Hispania erant
Romanis adiunxit,
Hasdrubalique
non modo
in Italiam traducendi exercitus
sed
ne manendi quidem
satis tuto in Hispania
spes reliqua erat.
Quae posteaquam
litteris Scipionum
Romae uolgata sunt,
non tam uictoria
quam prohibito Hasdrubalis in Italiam transitu
laetabantur.
[30]
Dum haec in Hispania geruntur,
Petelia in Bruttiis
aliquot post mensibus
quam coepta oppugnari erat
ab Himilcone
praefecto Hannibalis
expugnata est.
Multo sanguine ac uolneribus
ea Poenis uictoria
stetit
nec ulla magis uis
obsessos
quam fames expugnauit.
Absumptis enim frugum alimentis
carnisque omnis generis
quadrupedum
suetae insuetaeque postremo coriis
herbisque
et radicibus
et corticibus teneris
strictisque foliis
uixere
nec ante quam uires
ad standum in muris
ferendaque arma
deerant
expugnati sunt.
Recepta Petelia
Poenus
ad Consentiam copias traducit,
quam minus pertinaciter defensam
intra paucos dies
in deditionem accepit.
Iisdem ferme diebus
et Bruttiorum exercitus
Crotonem,
Graecam urbem,
circumsedit,
opulentam quondam armis uirisque,
tum iam adeo multis magnisque cladibus adflictam
ut omnis aetatis
minus duo milia ciuium superessent.
Itaque
urbe
a defensoribus uasta
facile potiti hostes sunt:
arx tantum retenta,
in quam
inter tumultum captae urbis
e media caede
quidam effugere.
Et Locrenses desciuere
ad Bruttios Poenosque
prodita multitudine a principibus.
Regini tantummodo regionis eius
et in fide erga Romanos
et potestatis suae
ad ultimum manserunt.
In Siciliam quoque
eadem inclinatio animorum peruenit
et
ne domus quidem Hieronis
tota ab defectione abstinuit.
Namque Gelo,
maximus stirpis,
contempta simul senectute patris simul
post Cannensem cladem
Romana societate ad Poenos defecit,
mouissetque in Sicilia res,
nisi mors,
adeo opportuna
ut patrem quoque suspicione aspergeret,
armantem eum multitudinem
sollicitantemque socios
absumpsisset.
Haec eo anno in Italia,
in Africa,
in Sicilia,
in Hispania uario euentu acta.
Exitu anni
Q. Fabius Maximus
a senatu postulauit
ut aedem Veneris Erycinae,
quam dictator uouisset,
dedicare liceret.
Senatus decreuit
ut Ti. Sempronius,
consul designatus,
cum primum magistratum inisset,
ad populum ferret
ut Q. Fabium duumuirum esse iuberent
aedis dedicandae causa.
Et M. Aemilio Lepido,
qui bis consul augurque fuerat,
filii tres,
Lucius, Marcus, Quintus,
ludos funebres
per triduum et gladiatorum paria duo et uiginti
per triduum
in foro dederunt.
Aediles curules
C. Laetorius et Ti. Sempronius Gracchus,
consul designatus,
qui in aedilitate
magister equitum fuerat,
ludos Romanos fecerunt,
qui per triduum instaurati sunt.
Plebeii ludi
aedilium M. Aurelii Cottae et M. Claudii Marcelli
ter instaurati.
Circumacto tertio anno Punici belli,
Ti. Sempronius consul
idibus Martiis
magistratum init.
Praetores Q. Fuluius Flaccus,
qui antea consul censorque fuerat,
urbanam,
M. Valerius Laeuinus
peregrinam sortem
in iurisdictione habuit;
Ap. Claudius Pulcher Siciliam,
Q. Mucius Scaeuola Sardiniam sortiti sunt.
M. Marcello pro consule
imperium esse populus iussit,
quod
post Cannensem cladem
unus Romanorum imperatorum
in Italia
prospere rem gessisset.
© Claude Pavur 2004-2006. This edition is being made freely available for non-commercial educational use through the facilities at Saint Louis University.