Index 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
[31]
Senatus
quo die
primum est in Capitolio consultus
decreuit
ut quod
eo anno
duplex tributum imperaretur
simplex confestim exigeretur,
ex quo
stipendium praesens
omnibus militibus daretur
praeterquam qui milites ad Cannas fuissent.
De exercitibus
ita decreuerunt
ut duabus legionibus urbanis
Ti. Sempronius consul Cales
ad conueniendum diem
ediceret;
inde eae legiones
in castra Claudiana
supra Suessulam
deducerentur.
Quae ibi legiones essent-
erant autem
Cannensis maxime exercitus-
eas
Ap. Claudius Pulcher praetor
in Siciliam
traiceret
quaeque in Sicilia essent
Romam deportarentur.
Ad exercitum
cui
ad conueniendum Cales edicta dies erat
M. Claudius Marcellus missus,
isque iussus
in castra Claudiana deducere
urbanas legiones.
Ad ueterem exercitum accipiendum
deducendumque inde
in Siciliam
Ti. Maecilius Croto legatus
ab Ap. Claudio est missus.
Taciti primo exspectauerant homines
uti consul
comitia collegae creando haberet;
deinde
ubi ablegatum
uelut de industria M. Marcellum
uiderunt,
quem maxime
consulem
in eum annum
ob egregie
in praetura
res gestas
creari uolebant,
fremitus in curia ortus.
Quod ubi sensit,
consul
"utrumque" inquit
"e re publica fuit,
patres conscripti,
et M. Claudium
ad permutandos exercitus
in Campaniam proficisci
et comitia non prius edici
quam is
inde
confecto quod mandatum est negotio
reuertisset,
ut uos consulem,
quem
tempus rei publicae postularet,
quem
maxime uoltis,
haberetis."
Ita
de comitiis
donec rediit Marcellus
silentium fuit.
Interea duumuiri creati sunt
Q. Fabius Maximus
et T. Otacilius Crassus
aedibus dedicandis,
Menti Otacilius,
Fabius Veneri Erycinae;
utraque
in Capitolio est,
canali uno discretae.
Et de trecentis equitibus Campanis
qui in Sicilia
cum fide
stipendiis emeritis
Romam uenerant
latum ad populum
ut ciues Romani essent;
item uti municipes Cumani essent
pridie quam populus Campanus
a populo Romano defecisset.
Maxime
ut hoc ferretur
mouerat
quod quorum hominum essent
scire se ipsi negabant
uetere patria relicta,
in eam in quam redierant
nondum adsciti.
Postquam Marcellus
ab exercitu rediit,
comitia
consuli uni rogando
in locum L. Postumi
edicuntur.
Creatur ingenti consensu
Marcellus
qui extemplo magistratum occiperet.
Cui ineunti consulatum
cum tonuisset,
uocati augures
uitio creatum uideri
pronuntiauerunt;
uolgoque patres ita fama ferebant,
quod tum primum
duo plebeii consules
facti essent,
id deis cordi non esse.
In locum Marcelli,
ubi is
se magistratu abdicauit,
suffectus Q. Fabius Maximus tertium.
Mare arsit eo anno;
ad Sinuessam bos eculeum peperit;
signa Lanuui
ad Iunonis Sospitae
cruore manauere
lapidibusque circa id templum pluit,
ob quem imbrem nouendiale,
ut adsolet,
sacrum fuit;
ceteraque prodigia
cum cura
expiata.
[32]
Consules
exercitus inter sese diuiserunt.
Fabio
exercitus Teani,
cui M. Iunius dictator praefuerat,
euenit;
Sempronio
uolones qui ibi erant et sociorum uiginti quinque milia,
M. Valerio praetori
legiones quae ex Sicilia redissent decretae;
M. Claudius pro consule
ad eum exercitum
qui supra Suessulam Nolae praesideret
missus;
praetores
in Siciliam ac Sardiniam profecti.
Consules edixerunt,
quotiens in senatum uocassent,
uti senatores
quibusque in senatu dicere sententiam liceret
ad portam Capenam
conuenirent.
Praetores
quorum iuris dictio erat
tribunalia
ad Piscinam publicam
posuerunt;
eo uadimonia fieri iusserunt
ibique eo anno ius dictum est.
Interim Carthaginem,
unde Mago,
frater Hannibalis,
duodecim milia peditum et mille quingentos equites,
uiginti elephantos,
mille argenti talenta
in Italiam
transmissurus erat
cum praesidio sexaginta nauium longarum,
nuntius adfertur
in Hispania
rem male gestam
omnesque ferme eius prouinciae populos
ad Romanos defecisse.
Erant qui
Magonem
cum classe ea copiisque
omissa Italia
in Hispaniam auerterent,
cum Sardiniae recipiendae repentina spes adfulsit:
paruum ibi exercitum Romanum esse;
ueterem praetorem inde
A. Cornelium prouinciae peritum decedere,
nouum exspectari;
ad hoc
fessos iam animos Sardorum
esse diuturnitate imperii Romani,
et proximo iis anno
acerbe atque auare imperatum;
graui tributo et conlatione iniqua frumenti pressos;
nihil deesse aliud quam auctorem
ad quem deficerent.
Haec clandestina legatio
per principes missa erat,
maxime eam rem moliente Hampsicora,
qui tum auctoritate atque opibus
longe primus erat.
His nuntiis
prope uno tempore
turbati erectique
Magonem
cum classe sua copiisque
in Hispaniam mittunt,
in Sardiniam
Hasdrubalem deligunt ducem
et tantum ferme copiarum
quantum Magoni decernunt.
Et Romae consules
transactis rebus
quae in urbe agendae erant
mouebant iam sese ad bellum.
Ti. Sempronius
militibus
Sinuessam diem ad conueniendum edixit,
et Q. Fabius
consulto prius senatu
ut frumenta
omnes ex agris
ante kalendas Iunias
primas in urbes munitas
conueherent;
qui non inuexisset
eius se agrum populaturum,
seruos sub hasta uenditurum,
uillas incensurum.
Ne praetoribus quidem
qui ad ius dicendum creati erant
uacatio a belli administratione data est.
Valerium praetorem
in Apuliam ire placuit
ad exercitum a Terentio accipiendum;
cum ex Sicilia legiones uenissent,
iis potissimum uti
ad regionis eius praesidium,
Terentianum exercitum Tarentum mitti
cum aliquo legatorum;
et uiginti quinque naues datae
quibus
oram maritimam
inter Brundisium ac Tarentum
tutari posset.
Par nauium numerus
Q. Fuluio praetori urbano decretus
ad suburbana litora tutanda.
C. Terentio proconsuli
negotium datum
ut in Piceno agro
conquisitionem militum haberet
locisque iis praesidio esset.
Et T. Otacilius Crassus,
postquam aedem Mentis in Capitolio dedicauit,
in Siciliam
cum imperio
qui classi praeesset missus.
[33]
In hanc dimicationem
duorum opulentissimorum in terris populorum
omnes reges
gentesque animos
intenderant,
inter quos
Philippus Macedonum rex
eo magis quod
propior Italiae ac mari tantum Ionio
discretus erat.
Is
ubi primum fama accepit
Hannibalem Alpes transgressum,
ut bello inter Romanum Poenumque orto laetatus erat,
ita utrius populi mallet
uictoriam esse incertis adhuc uiribus
fluctuatus animo fuerat.
Postquam
tertia iam pugna,
tertia uictoria cum Poenis erat,
ad fortunam inclinauit
legatosque ad Hannibalem misit;
qui uitantes portus
Brundisinum Tarentinumque,
quia custodiis nauium Romanarum tenebantur,
ad Laciniae Iunonis templum
in terram
egressi sunt.
Inde per Apuliam
petentes Capuam
media in praesidia Romana
inlati sunt
deductique ad Valerium Laeuinum praetorem,
circa Luceriam castra habentem.
Ibi intrepide Xenophanes,
legationis princeps,
a Philippo rege
se missum ait
ad amicitiam societatemque iungendam
cum populo Romano;
mandata habere
ad consules ac senatum populumque Romanum.
Praetor
inter defectiones ueterum sociorum
noua societate tam clari regis laetus admodum
hostes pro hospitibus comiter accepit.
Dat qui prosequantur;
itinera cum cura demonstrat
et quae loca
quosque saltus
aut Romanus
aut hostes
teneant.
Xenophanes
per praesidia Romana
in Campaniam,
inde qua proximum fuit
in castra Hannibalis
peruenit
foedusque
cum eo
atque amicitiam
iungit legibus his:
ut Philippus rex
quam maxima classe
— ducentas autem naues
uidebatur effecturus—
in Italiam traiceret
et uastaret maritimam oram,
bellum pro parte sua
terra marique gereret;
ubi debellatum esset,
Italia omnis
cum ipsa urbe Roma
Carthaginiensium atque Hannibalis esset
praedaque omnis Hannibali cederet;
perdomita Italia
nauigarent in Graeciam
bellumque
cum quibus regi placeret
gererent;
quae ciuitates continentis
quaeque insulae
ad Macedoniam uergunt,
eae Philippi regnique eius essent.
[34]
In has ferme leges
inter Poenum ducem legatosque Macedonum
ictum foedus;
missique cum iis
ad regis ipsius firmandam fidem legati,
Gisgo et Bostar et Mago,
eodem
ad Iunonis Laciniae,
ubi nauis
occulta in statione erat,
perueniunt.
Inde profecti
cum altum tenerent,
conspecti a classe Romana sunt
quae praesidio erat Calabriae litoribus;
Valeriusque Flaccus
cercuros
ad persequendam retrahendamque nauem
cum misisset,
primo fugere regii conati,
deinde,
ubi celeritate uinci senserunt,
tradunt se Romanis
et ad praefectum classis adducti,
cum quaereret
qui et unde et quo tenderent cursum,
Xenophanes
primo
satis iam semel felix mendacium struere,
a Philippo
se ad Romanos missum
ad M. Valerium,
ad quem unum iter tutum fuerit,
peruenisse,
Campaniam superare nequisse,
saeptam hostium praesidiis.
Deinde
ut Punicus cultus habitusque
suspectos legatos fecit Hannibalis
interrogatosque sermo prodidit,
tum comitibus eorum seductis
ac metu territis,
litterae quoque
ab Hannibale ad Philippum inuentae
et pacta
inter regem Macedonum Poenumque ducem.
Quibus satis cognitis
optimum uisum est
captiuos comitesque eorum
Romam ad senatum
aut ad consules
ubicunque essent,
quam primum deportare.
Ad id
celerrimae quinque naues
delectae
ac L. Valerius Antias,
qui praeesset,
missus,
eique mandatum
ut
in omnes naues
legatos separatim custodiendos
diuideret
daretque operam
ne quod iis conloquium
inter se
neue
quae communicatio consilii esset.
Per idem tempus
Romae
cum A. Cornelius Mammula,
ex Sardinia prouincia decedens,
rettulisset
qui status rerum in insula esset:
bellum ac defectionem
omnes spectare;
Q. Mucium
qui successisset sibi,
grauitate caeli aquarumque aduenientem exceptum,
non tam in periculosum
quam longum morbum implicitum,
diu ad belli munia sustinenda
inutilem fore,
exercitumque ibi
ut satis firmum
pacatae prouinciae praesidem esse,
ita parum bello
quod motum iri
uideretur,
decreuerunt patres
ut Q. Fuluius Flaccus
quinque milia peditum,
quadringentos equites
scriberet
eamque legionem
primo quoque tempore
in Sardiniam
traiciendam curaret,
mitteretque
cum imperio
quem ipsi uideretur,
qui rem gereret
quoad Mucius conualuisset.
Ad eam rem
missus est T. Manlius Torquatus,
qui
bis consul et censor fuerat
subegeratque in consulatu Sardos.
Sub idem fere tempus
et a Carthagine
in Sardiniam
classis missa
duce Hasdrubale,
cui Caluo cognomen erat,
foeda tempestate uexata
ad Baliares insulas
deicitur,
ibique
— adeo non armamenta modo
sed etiam aluei nauium quassati erant—
subductae naues
dum reficiuntur
aliquantum temporis
triuerunt.
[35]
In Italia cum
post Cannensem pugnam
fractis partis alterius uiribus,
alterius mollitis animis,
segnius bellum esset,
Campani
per se
adorti sunt
rem Cumanam
suae dicionis facere,
primo sollicitantes
ut ab Romanis deficerent;
ubi id parum processit,
dolum ad capiendos eos
comparant.
erat Campanis omnibus
statum sacrificium ad Hamas.
Eo
senatum Campanum uenturum
certiores Cumanos fecerunt
petieruntque
ut et Cumanus eo senatus ueniret
ad consultandum communiter
ut eosdem
uterque populus
socios hostesque haberet;
praesidium ibi armatum
se habituros
ne quid ab Romano Poenoue periculi esset.
Cumani,
quamquam suspecta fraus erat,
nihil abnuere,
ita tegi fallax consilium posse rati.
Interim Ti. Sempronius
consul Romanus
Sinuessae,
quo ad conueniendum diem edixerat,
exercitu lustrato
transgressus Volturnum flumen
circa Liternum posuit castra.
Ibi
quia otiosa statiua erant,
crebro decurrere milites cogebat
ut tirones
— ea maxima pars uolonum erant—
adsuescerent signa sequi
et in acie
agnoscere ordines suos.
Inter quae
maxima erat cura duci
— itaque legatis tribunisque praeceperat—
ne qua exprobratio
cuiquam ueteris fortunae
discordiam
inter ordines sereret;
uetus miles tironi,
liber uoloni
sese exaequare sineret;
omnes
satis honestos generososque
ducerent
quibus arma sua signaque
populus Romanus commisisset;
quae fortuna coegisset ita fieri,
eandem cogere tueri factum.
Ea non maiore cura
praecepta ab ducibus sunt
quam a militibus obseruata
breuique
tanta concordia
coaluerant omnium animi
ut prope in obliuionem ueniret
qua ex condicione
quisque esset miles factus.
Haec agenti Graccho
legati Cumani nuntiarunt
quae a Campanis legatio
paucos ante dies
uenisset
et quid iis ipsi respondissent:
triduo
post eum diem festum esse;
non senatum solum omnem
ibi futurum
sed castra etiam
et exercitum Campanum.
Gracchus
iussis Cumanis
omnia ex agris in urbem conuehere
et manere intra muros,
ipse
pridie quam statum sacrificium Campanis esset
Cumas mouet castra.
Hamae inde
tria milia passuum absunt.
Iam Campani
eo frequentes
ex composito conuenerant,
nec procul inde
in occulto
Marius Alfius medix tuticus
— [is]
summus magistratus
erat Campanis—
cum quattuordecim milibus armatorum
habebat castra,
sacrificio adparando
et inter id instruendae fraudi aliquanto intentior
quam muniendis castris aut ulli militari operi.
triduum sacrificatum ad Hamas.
nocturnum erat sacrum,
ita ut
ante mediam noctem
compleretur.
Huic Gracchus insidiandum tempori ratus,
custodibus ad portas positis,
ne quis enuntiare posset coepta,
et ab decima diei hora
coactis militibus
corpora curare
somnoque operam dare,
ut primis tenebris conuenire
ad signum possent,
uigilia ferme prima tolli
iussit signa,
silentique profectus agmine
cum ad Hamas media nocte peruenisset,
castra Campana
ut in peruigilio neglecta
simul omnibus portis inuadit;
alios somno stratos,
alios perpetrato sacro
inermes redeuntes obtruncat.
Hominum
eo tumultu nocturno
caesa
plus duo milia
cum ipso duce Mario Alfio;
capta sunt signa militaria
quattuor et triginta.
[36]
Gracchus
minus centum militum iactura
castris hostium potitus
Cumas se propere recepit,
ab Hannibale metuens,
qui
super Capuam
in Tifatis habebat castra.
Nec eum
prouida futuri fefellit opinio.
Nam simul Capuam
ea clades est nuntiata,
ratus Hannibal
ab re bene gesta
insolenter laetum exercitum tironum,
magna ex parte seruorum,
spoliantem uictos
praedasque agentem
ad Hamas
se inuenturum,
citatum agmen
praeter Capuam
rapit
obuiosque ex fuga Campanorum
dato praesidio
Capuam duci,
saucios
uehiculis portari iubet.
Ipse
Hamis uacua ab hostibus castra
nec quicquam praeter recentis uestigia caedis
strataque passim corpora sociorum
inuenit.
Auctores erant quidam
ut protinus inde Cumas duceret
urbemque oppugnaret.
Id quamquam haud modice Hannibal cupiebat,
ut,
quia Neapolim non potuerat,
Cumas saltem
maritimam urbem haberet,
tamen,
quia praeter arma
nihil secum
miles
raptim acto agmine extulerat,
retro in castra super Tifata
se recepit.
Inde fatigatus Campanorum precibus
sequenti die
cum omni apparatu oppugnandae urbis
Cumas redit
perpopulatoque agro Cumano
mille passus ab urbe
castra locat,
cum Gracchus
magis uerecundia
in tali necessitate deserendi socios
implorantes fidem suam populique Romani
substitisset
quam satis fidens exercitui.
Nec alter consul Fabius,
qui ad Cales castra habebat,
Volturnum flumen traducere audebat exercitum,
occupatus primo
auspiciis repetendis,
dein prodigiis quae alia super alia nuntiabantur;
expiantique ea
haud facile litari
haruspices respondebant.
[37]
Eae causae cum Fabium tenerent,
Sempronius
in obsidione erat
et iam operibus oppugnabatur.
Aduersus ligneam ingentem
admotam urbi aliam turrem
ex ipso muro
excitauit consul Romanus,
aliquanto altiorem,
quia muro satis per se alto
subiectis ualidis sublicis
pro solo usus erat.
Inde primum
saxis sudibusque et ceteris missilibus
propugnatores
moenia atque urbem tuebantur;
postremo,
ubi promouendo adiunctam muro uiderunt turrem,
facibus ardentibus
plurimum simul ignem coniecerunt.
Quo incendio
trepida armatorum multitudo
cum de turre sese praecipitaret,
eruptio
ex oppido simul
duabus portis
stationes hostium fudit
fugauitque in castra
ut eo die
obsesso quam obsidenti similior
esset Poenus.
Ad mille trecenti Carthaginiensium caesi
et undesexaginta uiui capti,
qui
circa muros
et in stationibus
solute ac neglegenter agentes,
cum nihil minus quam eruptionem timuissent,
ex improuiso
oppressi fuerant.
Gracchus,
priusquam se hostes
ab repentino pauore
colligerent,
receptui signum dedit
ac suos intra muros recepit.
Postero die
Hannibal,
laetum secunda re consulem
iusto proelio ratus certaturum,
aciem
inter castra atque urbem instruxit;
ceterum
postquam neminem moueri ab solita custodia urbis uidit
nec committi quicquam temerariae spei,
ad Tifata redit
infecta re.
Quibus diebus
Cumae liberatae sunt obsidione,
iisdem diebus
et in Lucanis
ad Grumentum
Ti. Sempronius,
cui Longo cognomen erat,
cum Hannone Poeno
prospere pugnat.
Supra duo milia hominum
occidit
et ducentos octoginta milites
amisit,
signa militaria
ad quadraginta unum cepit.
Pulsus finibus Lucanis
Hanno
retro in Bruttios
sese recepit.
Et ex Hirpinis oppida
tria,
quae a populo Romano defecerant
ui recepta
per M. Valerium praetorem,
Vercellium,
Vescellium,
Sicilinum,
et auctores defectionis securi percussi.
Supra quinque milia captiuorum
sub hasta uenierunt;
praeda alia militi concessa,
exercitusque Luceriam reductus.
[38]
Dum haec
in Lucanis atque in Hirpinis
geruntur,
quinque naues,
quae
Macedonum atque Poenorum captos legatos
Romam portabant,
ab supero mari ad inferum
circumuectae
prope omnem Italiae oram,
cum praeter Cumas uelis ferrentur
neque hostium an sociorum essent
satis sciretur,
Gracchus
obuiam ex classe sua
naues misit.
Cum
percontando in uicem
cognitum esset
consulem Cumis esse,
naues Cumas adpulsae
captiuique ad consulem deducti
et litterae datae.
Consul
litteris Philippi atque Hannibalis perlectis
consignata omnia
ad senatum
itinere terrestri misit,
nauibus deuehi legatos
iussit.
Cum
eodem fere die
litterae legatique Romam uenissent
et percontatione facta
dicta cum scriptis
congruerent,
primo grauis cura patres incessit,
cernentes
quanta
uix tolerantibus Punicum bellum
Macedonici belli moles instaret;
cui tamen adeo
non succubuerunt
ut extemplo agitaretur
quemadmodum ultro inferendo bello
auerterent ab Italia hostem.
Captiuis in uincula condi iussis
comitibusque eorum sub hasta uenditis,
ad naues uiginti quinque,
quibus P. Valerius Flaccus praefectus praeerat,
uiginti quinque paratis alias decernunt.
His comparatis deductisque
et additis quinque nauibus,
quae aduexerant captiuos legatos,
triginta naues
ab Ostia Tarentum profectae,
iussusque P. Valerius
militibus Varronianis,
quibus L. Apustius legatus Tarenti praeerat,
in naues
impositis
quinquaginta quinque nauium classe
non tueri modo Italiae oram
sed explorare de Macedonico bello;
si
congruentia litteris
legatorumque indiciis Philippi
consilia essent,
ut M. Valerium praetorem
litteris certiorem faceret,
isque
L. Apustio legato exercitui praeposito
Tarentum
ad classem profectus
primo quoque tempore
in Macedoniam
transmitteret
daretque operam
ut Philippum in regno contineret.
Pecunia
ad classem tuendam
bellumque Macedonicum
ea decreta est,
quae
Ap. Claudio in Siciliam missa erat
ut redderetur Hieroni regi;
ea
per L. Antistium legatum
Tarentum
est deuecta.
Simul
ab Hierone missa
ducenta milia modium tritici et hordei centum.
[39]
Dum haec
Romani parant aguntque,
ad Philippum captiua nauis
una ex iis
quae Romam missae erant,
ex cursu refugit;
inde scitum
legatos cum litteris captos.
Itaque
ignarus rex
quae cum Hannibale legatis suis conuenissent
quaeque legati eius ad se allaturi fuissent,
legationem aliam
cum eisdem mandatis
mittit.
Legati
ad Hannibalem missi
Heraclitus
cui Scotino cognomen erat
et Crito Boeotus et Sositheus Magnes.
Hi prospere tulerunt
ac rettulerunt mandata;
sed prius se aestas circumegit
quam mouere ac moliri quicquam
rex posset.
tantum nauis una
capta cum legatis
momenti fecit
ad dilationem imminentis Romanis belli.
Et circa Capuam
transgresso Volturnum Fabio
post expiata tandem prodigia
ambo consules
rem gerebant.
Combulteriam
et Trebulam
et Austiculam
urbes,
quae ad Poenum defecerant
Fabius ui cepit,
praesidiaque in his Hannibalis
Campanique permulti
capti.
Et
Nolae,
sicut priore anno,
senatus Romanorum,
plebs Hannibalis erat,
consiliaque occulta
de caede principum
et proditione urbis
inibantur.
Quibus
ne incepta procederent,
inter Capuam castraque Hannibalis,
quae in Tifatis erant,
traducto exercitu
Fabius
super Suessulam
in castris Claudianis
consedit;
inde M. Marcellum propraetorem
cum iis copiis
quas habebat
Nolam in praesidium misit.
[40]
Et in Sardinia
res
per T. Manlium praetorem
administrari coeptae,
quae omissae erant
postquam
Q. Mucius praetor
graui morbo
est implicitus.
Manlius
nauibus longis ad Carales subductis
naualibusque sociis armatis
ut terra rem gereret
et a praetore exercitu accepto,
duo et uiginti milia peditum,
mille ducentos equites confecit.
Cum his equitum peditumque copiis
profectus
in agrum hostium
haud procul ab Hampsicorae castris
castra posuit.
Hampsicora
tum forte profectus erat
in Pellitos Sardos
ad iuuentutem armandam
qua copias augeret;
filius
nomine Hostus
castris praeerat.
Is
adulescentia ferox
temere proelio inito
fusus fugatusque.
Ad tria milia Sardorum
eo proelio caesa,
octingenti ferme uiui capti;
alius exercitus
primo
per agros siluasque
fuga palatus,
dein,
quo ducem fugisse fama erat,
ad urbem nomine Cornum,
caput eius regionis,
confugit;
debellatumque eo proelio
in Sardinia esset,
ni classis Punica
cum duce Hasdrubale,
quae tempestate deiecta
ad Baliares erat,
in tempore
ad spem rebellandi aduenisset.
Manlius
post famam adpulsae Punicae classis
Carales se recepit;
ea occasio
Hampsicorae
data est Poeno
se iungendi.
Hasdrubal
copiis in terram expositis
et classe remissa
Carthaginem
duce Hampsicora
ad sociorum populi Romani agrum populandum
profectus,
Carales peruenturus erat,
ni Manlius
obuio exercitu
ab effusa eum populatione continuisset.
Primo
castra castris
modico interuallo
sunt obiecta;
deinde
per procursationes
leuia certamina
uario euentu inita;
postremo descensum in aciem.
Signis conlatis
iusto proelio
per quattuor horas pugnatum.
Diu pugnam ancipitem Poeni,
Sardis facile uinci adsuetis,
fecerunt;
postremo et ipsi,
cum
omnia circa
strage ac fuga Sardorum
repleta essent,
fusi;
ceterum
terga dantes
circumducto cornu
quo pepulerat Sardos
inclusit Romanus.
Caedes inde
magis quam pugna
fuit.
Duodecim milia hostium caesa,
Sardorum simul Poenorumque,
ferme tria milia et septingenti capti
et signa militaria septem et uiginti.
Index 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
© Claude Pavur 2004-2009. This edition is being made freely available for non-commercial educational use through the facilities at Saint Louis University.