Index 41 42 43 44 45 46 47 48 49
[41]
Ante omnia
claram et memorabilem pugnam
fecit
Hasdrubal imperator captus
et Hanno et Mago,
nobiles Carthaginienses,
Mago ex gente Barcina,
propinqua cognatione Hannibali iunctus,
Hanno
auctor rebellionis Sardis bellique eius
haud dubie concitor.
Nec Sardorum duces
minus nobilem eam pugnam
cladibus suis fecerunt;
nam et filius Hampsicorae
Hostus
in acie cecidit,
et Hampsicora
cum paucis equitibus fugiens,
ut super adflictas res
necem quoque filii audiuit,
nocte,
ne cuius interuentus
coepta impediret,
mortem sibi consciuit.
Ceteris
urbs Cornus eadem
quae ante
fugae receptaculum fuit;
quam
Manlius
uictore exercitu adgressus
intra dies paucos
recepit.
Deinde
aliae quoque ciuitates
quae ad Hampsicoram Poenosque defecerant
obsidibus datis
dediderunt sese;
quibus
stipendio frumentoque imperato
pro cuiusque
aut uiribus
aut delicto
Carales exercitum reduxit.
Ibi
nauibus longis deductis
impositoque quem secum aduexerat milite
Romam nauigat
Sardiniamque perdomitam
nuntiat patribus;
et stipendium quaestoribus,
frumentum aedilibus,
captiuos Q. Fuluio praetori tradit.
Per idem tempus
T. Otacilius praetor
ab Lilybaeo classi
in Africam transuectus
depopulatusque agrum Carthaginiensem,
cum Sardiniam inde peteret,
quo fama erat
Hasdrubalem a Baliaribus nuper traiecisse,
classi Africam repetenti occurrit,
leuique certamine
in alto commisso
septem inde naues
cum sociis naualibus cepit.
Ceteras metus
haud secus quam tempestas
passim disiecit.
Per eosdem forte dies
et Bomilcar
cum militibus
ad supplementum Carthagine
missis
elephantisque
et commeatu
Locros accessit.
Quem
ut incautum
opprimeret
Ap. Claudius,
per simulationem prouinciae circumeundae
Messanam raptim
exercitu ducto uento aestuque suo
Locros traiecit.
Iam inde Bomilcar
ad Hannonem
in Bruttios
profectus erat
et Locrenses portas Romanis clauserunt;
Appius
magno conatu
nulla re gesta
Messanam repetit.
Eadem aestate
Marcellus
ab Nola
quam praesidio obtinebat
crebras excursiones
in agrum Hirpinum
et Samnites Caudinos
fecit
adeoque omnia
ferro atque igni uastauit
ut antiquarum cladium Samnio memoriam
renouaret.
[42]
Itaque extemplo
legati ad Hannibalem missi
simul
ex utraque gente
ita Poenum adlocuti sunt.
"Hostes populi Romani,
Hannibal,
fuimus primum
per nos
ipsi quoad nostra arma,
nostrae uires
nos tutari poterant.
Postquam his parum fidebamus,
Pyrrho regi nos adiunximus;
a quo relicti
pacem necessariam accepimus
fuimusque in ea
per annos
prope quinquaginta
ad id tempus
quo tu in Italiam uenisti.
Tua
nos
non magis uirtus fortunaque
quam unica comitas ac benignitas
erga ciues nostros
quos captos nobis remisisti
ita conciliauit tibi
ut te saluo atque incolumi amico
non modo populum Romanum sed
ne deos quidem iratos,
si fas est dici,
timeremus.
At hercule
non solum
incolumi et uictore
sed praesente te,
cum ploratum
prope
coniugum ac liberorum nostrorum exaudire
et flagrantia tecta
posses conspicere,
ita sumus aliquotiens
hac aestate deuastati
ut M. Marcellus,
non Hannibal,
uicisse ad Cannas uideatur
glorienturque Romani
te,
ad unum modo ictum uigentem,
uelut aculeo emisso torpere.
Per annos centum
cum populo Romano
bellum gessimus,
nullo externo adiuti
nec duce nec exercitu
nisi quod per biennium
Pyrrhus
nostro magis milite suas
auxit uires
quam suis uiribus
nos defendit.
Non ego
secundis rebus nostris gloriabor
duos consules
ac duos consulares exercitus
ab nobis
sub iugum missos
et si qua alia
aut laeta
aut gloriosa
nobis euenerunt.
Quae aspera aduersaque
tunc acciderunt,
minore indignatione
referre possumus
quam quae hodie eueniunt.
Magni dictatores
cum magistris equitum,
bini consules
cum binis consularibus exercitibus
ingrediebantur fines nostros;
ante explorato
et subsidiis positis
et sub signis
ad populandum ducebant;
nunc propraetoris unius et parui
ad tuendam Nolam
praesidii
praeda sumus;
iam
ne manipulatim quidem
sed latronum modo
percursant
totis finibus nostris
neglegentius
quam si in Romano
uagarentur agro.
Causa autem haec est
quod neque tu defendis
et nostra iuuentus,
quae si domi esset tutaretur,
omnis
sub signis militat tuis.
Nec te nec exercitum tuum
norim
nisi,
a quo
tot acies Romanas
fusas stratasque esse sciam,
ei facile esse dicam
opprimere populatores nostros uagos
sine signis palatos
quo quemque trahit
quamuis uana praedae spes.
Numidarum paucorum illi quidem praeda erunt,
praesidiumque mis[eris sim]ul nobis
et Nolae ademeris,
si modo,
quos
ut socios haberes
dignos duxisti,
haud indignos iudicas
quos in fidem receptos tuearis."
[43]
Ad ea
Hannibal respondit
omnia simul facere
Hirpinos Samnitesque
et indicare clades suas
et petere praesidium
et queri indefensos se neglectosque;
indicandum autem primum fuisse,
dein petendum praesidium,
postremo ni impetraretur,
tum denique
querendum frustra opem imploratam.
Exercitum
sese
non in agrum Hirpinum Samnitemue,
ne et ipse oneri esset,
sed in proxima loca sociorum populi Romani
adducturum.
Iis populandis
et militem suum
repleturum se
et metu procul ab his
summoturum hostes.
Quod ad bellum Romanum attineret,
si Trasumenni quam Trebiae,
si Cannarum quam Trasumenni
pugna nobilior esset,
Cannarum se quoque memoriam obscuram
maiore et clariore uictoria
facturum.
Cum
hoc responso
muneribusque amplis
legatos dimisit;
ipse
praesidio modico relicto in Tifatis
profectus
cetero exercitu
ire Nolam pergit.
Eodem
Hanno
ex Bruttiis
cum supplemento Carthagine aduecto atque elephantis
uenit.
Castris haud procul positis
longe alia omnia
inquirenti comperta sunt
quam
quae a legatis sociorum audierat.
Nihil enim
Marcellus ita egerat
ut
aut fortunae aut temere hosti commissum
dici posset.
Explorato
cum firmisque praesidiis
tuto receptu
praedatum ierat
omniaque
uelut aduersus praesentem Hannibalem
cauta prouisaque fuerunt.
Tum,
ubi sensit hostem aduentare,
copias intra moenia tenuit;
per muros inambulare
senatores Nolanos iussit
et omnia circa explorare
quae apud hostes fierent.
Ex his Hanno,
cum ad murum successisset,
Herennium Bassum et Herium Pettium
ad conloquium euocatos
permissuque Marcelli
egressos per interpretem adloquitur.
Hannibalis uirtutem fortunamque extollit:
populi Romani obterit
senescentem cum uiribus maiestatem;
quae
si paria essent
ut quondam fuissent,
tamen expertis
quam graue Romanum imperium sociis,
quanta indulgentia Hannibalis
etiam in captiuos
omnes Italici nominis fuisset,
Punicam Romanae societatem atque amicitiam
praeoptandam esse.
Si ambo consules
cum suis exercitibus
ad Nolam essent,
tamen non magis pares
Hannibali futuros
quam ad Cannas fuissent,
nedum praetor unus
cum paucis et nouis militibus
Nolam tutari possit.
Ipsorum quam Hannibalis
magis interesse
capta an tradita Nola poteretur;
potiturum enim
ut Capua Nuceriaque potitus esset;
sed quid
inter Capuae ac Nuceriae fortunam interesset
ipsos
prope in medio sitos Nolanos scire.
Nolle ominari
quae captae urbi cessura forent
et potius spondere,
si
Marcellum cum praesidio
ac Nolam tradidissent,
neminem alium
quam ipsos
legem
qua in societatem amicitiamque Hannibalis uenirent
dicturum.
[44]
Ad ea
Herennius Bassus respondit
multos anno iam
inter Romanum Nolanumque populum
amicitiam esse,
cuius neutros
ad eam diem
paenitere et sibi,
si cum fortuna mutanda fides fuerit,
sero iam esse mutare.
An dedituris se Hannibali
fuisse accersendum
Romanorum praesidium?
Cum iis
qui ad sese tuendos uenissent
omnia sibi
et esse consociata
et ad ultimum fore.
Hoc conloquium
abstulit
spem Hannibali
per proditionem recipiendae Nolae.
Itaque corona
oppidum circumdedit
ut simul ab omni parte
moenia adgrederetur.
Quem
ut
successisse muris
Marcellus uidit,
instructa intra portam acie
cum magno tumultu
erupit.
Aliquot primo impetu perculsi
caesique sunt;
dein concursu ad pugnantes facto
aequatisque uiribus
atrox esse coepit pugna,
memorabilisque inter paucas fuisset
ni ingentibus procellis effusus
imber diremisset pugnantes.
Eo die
commisso modico certamine
atque inritatis animis
in urbem Romani,
Poeni
in castra receperunt sese;
tamen Poenorum prima eruptione perculsi
ceciderunt
haud plus quam triginta,
Romani quinquaginta.
Imber
continens per noctem totam
usque ad horam tertiam diei insequentis
tenuit.
Itaque,
quamquam utraque pars
auidi certaminis erant,
eo die
tenuerunt sese tamen munimentis.
Tertio die
Hannibal
partem copiarum
praedatum in agrum Nolanum misit.
Quod ubi animaduertit Marcellus,
extemplo
in aciem copias eduxit;
neque Hannibal detrectauit.
Mille fere passuum
inter urbem erant castraque;
eo spatio
— et sunt omnia campi circa Nolam—
concurrerunt.
Clamor
ex parte utraque sublatus
proximos
ex cohortibus
iis
quae in agros praedatum exierant
ad proelium iam commissum
reuocauit.
Et Nolani
aciem Romanam auxerunt,
quos conlaudatos
Marcellus
in subsidiis stare
et saucios ex acie efferre
iussit,
pugna abstinere
ni ab se signum accepissent.
[45]
Proelium erat anceps;
summa ui
et duces hortabantur
et milites pugnabant.
Marcellus
uictis ante diem tertium,
fugatis ante paucos dies a Cumis,
pulsis priore anno ab Nola ab eodem
se duce,
milite alio,
instare iubet:
non omnes esse in acie;
praedantes uagari in agro;
sed qui pugnent
marcere Campana luxuria,
uino et scortis omnibusque lustris
per totam hiemem confectos.
Abisse illam uim uigoremque,
delapsa esse
robora corporum animorumque
quibus
Pyrenaei Alpiumque superata sint iuga.
Reliquias illorum uirorum
uix arma membraque sustinentes pugnare.
Capuam Hannibali Cannas fuisse:
ibi uirtutem bellicam,
ibi militarem disciplinam,
ibi praeteriti temporis famam,
ibi spem futuri exstinctam.
Cum
haec exprobrando hosti
Marcellus
suorum militum animos erigeret,
Hannibal
multo grauioribus probris increpabat:
arma signaque eadem
se noscere
quae ad Trebiam Trasumennumque,
postremo ad Cannas uiderit habueritque;
militem alium
profecto se in hiberna Capuam duxisse,
alium inde eduxisse.
"Legatumne Romanum
et legionis unius atque alae
magno certamine uix toleratis pugnam,
quos
binae acies consulares
nunquam sustinuerunt?
Marcellus
tirone milite ac Nolanis subsidiis
inultus
nos iam iterum lacessit.
Ubi ille miles meus est,
qui
derepto ex equo C. Flaminio consuli
caput abstulit?
Ubi,
qui L. Paulum ad Cannas occidit?
Ferrum nunc hebet?
An dextrae torpent?
An quid prodigii est aliud?
Qui pauci plures uincere soliti estis,
nunc paucis plures uix restatis.
Romam uos expugnaturos,
si quis duceret,
fortes lingua iactabatis.
En,
minor res est:
hic
experiri uim uirtutemque
uolo.
Expugnate Nolam,
campestrem urbem,
non flumine,
non mari saeptam.
Hinc
uos
ex tam opulenta urbe
praeda spoliisque onustos
uel ducam
quo uoletis
uel sequar."
[46]
Nec bene nec male dicta
profuerunt
ad confirmandos animos.
Cum omni parte pellerentur,
Romanisque crescerent animi,
non duce solum adhortante
sed Nolanis etiam
per clamorem
fauoris indicem
accendentibus ardorem pugnae,
terga Poeni dederunt
atque in castra compulsi sunt.
Quae oppugnare cupientes
milites Romanos
Marcellus
Nolam reduxit
cum magno gaudio et gratulatione
etiam plebis
quae ante inclinatior ad Poenos fuerat.
Hostium plus quinque milia
caesa eo die,
uiui capti sescenti
et signa militaria undeuiginti
et duo elephanti;
quattuor in acie occisi;
Romanorum minus mille interfecti.
Posterum diem
indutiis tacitis
sepeliendo utrimque caesos in acie
consumpserunt.
Spolia hostium
Marcellus
Volcano uotum cremauit.
Tertio post die
ob iram, credo, aliquam
aut spem liberalioris militiae
ducenti septuaginta duo equites,
mixti Numidae et Hispani,
ad Marcellum
transfugerunt.
Eorum forti fidelique opera
in eo bello
usi sunt saepe
Romani.
Ager Hispanis in Hispania
et Numidis in Africa
post bellum
uirtutis causa
datus est.
Hannibal
ab Nola remisso in Bruttios Hannone
cum quibus uenerat copiis
ipse Apuliae hiberna petit
circaque Arpos consedit.
Q. Fabius
ut
profectum in Apuliam Hannibalem
audiuit,
frumento ab Nola Neapolique
in ea castra conuecto
quae super Suessulam erant,
munimentisque firmatis
et praesidio
quod
per hiberna
ad tenendum locum
satis esset
relicto
ipse
Capuam propius mouit castra
agrumque Campanum
ferro ignique
est depopulatus,
donec coacti sunt Campani,
nihil admodum uiribus suis fidentes,
egredi portis
et castra
ante urbem
in aperto communire.
Sex milia armatorum
habebant,
peditem imbellem,
equitatu plus poterant;
itaque equestribus proeliis
lacessebant hostem.
Inter multos nobiles equites Campanos
Cerrinus Vibellius erat,
cognomine Taurea.
Ciuis indidem erat,
longe omnium Campanorum fortissimus eques
adeo ut,
cum apud Romanos militaret,
unus eum Romanus Claudius Asellus
gloria equestri aequaret.
Tunc Taurea
cum
diu perlustrans oculis
obequitasset hostium turmis,
tandem silentio facto
ubi esset Claudius Asellus
quaesiuit
et,
quoniam uerbis secum
de uirtute
ambigere solitus esset,
cur non ferro decerneret
daretque opima spolia
uictus aut uictor caperet.
[47]
Haec ubi Asello sunt nuntiata in castra,
id modo moratus
ut consulem percontaretur
liceretne
extra ordinem
in prouocantem hostem pugnare,
permissu eius arma extemplo cepit,
prouectusque ante stationes equo
Tauream nomine compellauit
congredique
ubi uellet
iussit.
Hinc Romani
ad spectaculum pugnae eius
frequentes exierant,
et Campani
non uallum modo castrorum
sed moenia etiam urbis prospectantes
repleuerunt.
Cum
iam ante ferocibus dictis
rem nobilitassent,
infestis hastis
concitarunt equos;
dein libero spatio
inter se ludificantes
sine uolnere
pugnam extrahere.
Tum Campanus
Romano "equorum" inquit "hoc non equitum
erit certamen,
nisi e campo in cauam hanc uiam
demittimus equos.
Ibi nullo ad euagandum spatio
comminus conserentur manus".
Dicto prope citius
equum in uiam Claudius egit.
Taurea,
uerbis ferocior quam re,
"minime, sis," inquit "cantherium in fossam";
quae uox in rusticum inde prouerbium prodita est.
Claudius
cum ea uia longe perequitasset
quia
nullo obuio hoste
in campum
rursus euectus,
increpans ignauiam hostis,
cum magno gaudio et gratulatione
uictor in castra redit.
Huic pugnae equestri
rem
— quam uera sit
communis existimatio est—
mirabilem certe
adiciunt quidam annales:
cum refugientem
ad urbem Tauream
Claudius sequeretur,
patenti hostium portae inuectum
per alteram,
stupentibus miraculo hostibus,
intactum euasisse.
[48]
Quieta inde statiua fuere
ac retro etiam
consul mouit castra
ut sementem Campani facerent,
nec ante uiolauit agrum Campanum
quam iam altae in segetibus herbae
pabulum praebere poterant.
Id conuexit
in Claudiana castra
super Suessulam
ibique hiberna aedificauit.
M. Claudio proconsuli imperauit,
ut retento Nolae necessario
ad tuendam urbem praesidio
ceteros milites dimitteret Romam
ne
oneri
sociis et sumptui
rei publicae essent.
Et Ti. Gracchus
a Cumis
Luceriam in Apuliam
legiones cum duxisset,
M. Valerium inde praetorem
Brundisium
cum eo quem Luceriae habuerat
exercitum misit
tuerique oram agri Sallentini
et prouidere
quod ad Philippum bellumque Macedonicum attineret
iussit.
Exitu aestatis eius
qua haec gesta perscripsimus
litterae
a P. et Cn. Scipionibus uenerunt
quantas quamque prosperas in Hispania res gessissent;
sed pecuniam in stipendium
uestimentaque
et frumentum
exercitui et sociis naualibus
omnia deesse.
Quod ad stipendium attineat,
si aerarium inops sit,
se
aliquam rationem inituros
quomodo ab Hispanis sumatur;
cetera utique
ab Roma mittenda esse,
nec aliter
aut exercitum
aut prouinciam
teneri posse.
Litteris recitatis
nemo omnium erat
quin
et uera scribi
et postulari aequa fateretur;
sed occurrebat animis
quantos exercitus terrestres naualesque tuerentur
quantaque noua classis
mox paranda esset
si bellum Macedonicum moueretur:
Siciliam ac Sardiniam,
quae ante bellum uectigales fuissent,
uix praesides prouinciarum exercitus alere;
tributo sumptus suppeditari;
eum ipsum
tributum conferentium numerum tantis exercituum stragibus
et ad Trasumennum lacum
et ad Cannas imminutum;
qui superessent pauci,
si multiplici grauarentur stipendio,
alia perituros peste.
Itaque
nisi fide staretur,
rem publicam
opibus non staturam.
Prodeundum
in contionem
Fuluio praetori esse,
indicandas populo
publicas necessitates
cohortandosque
qui redempturis auxissent patrimonia,
ut rei publicae,
ex qua creuissent,
tempus commodarent,
conducerentque ea lege praebenda
quae ad exercitum Hispaniensem
opus essent,
ut,
cum pecunia in aerario esset,
iis primis solueretur.
Haec praetor in contione;
diemque edixit
quo uestimenta frumentum
Hispaniensi exercitui
praebenda
quaeque alia
opus essent
naualibus sociis
esset locaturus.
[49]
Ubi ea dies uenit,
ad conducendum
tres societates aderant
hominum undeuiginti,
quorum duo
postulata fuere,
unum
ut militia uacarent
dum in eo publico essent,
alterum
ut quae in naues imposuissent
ab hostium tempestatisque ui
publico periculo essent.
Utroque impetrato
conduxerunt
priuataque pecunia
res publica administrata est.
Ii mores
eaque caritas patriae
per omnes ordines
uelut tenore uno
pertinebat.
Quemadmodum
conducta omnia magno animo sunt,
sic summa fide praebita,
nec quicquam parcius
milites
quam si ex opulento aerario,
ut quondam, alerentur.
Cum hi commeatus uenerunt,
Iliturgi oppidum
ab Hasdrubale
ac Magone
et Hannibale Bomilcaris filio
ob defectionem
ad Romanos oppugnabatur.
Inter haec trina castra hostium
Scipiones
cum in urbem sociorum
magno certamine ac strage obsistentium
peruenissent,
frumentum,
cuius inopia erat,
aduexerunt,
cohortatique oppidanos,
ut
eodem animo
moenia tutarentur
quo
pro se pugnantem
Romanum exercitum
uidissent,
ad castra maxima oppugnanda,
quibus Hasdrubal praeerat,
ducunt.
Eodem
et duo duces
et duo exercitus Carthaginiensium,
ibi rem summam agi cernentes,
conuenerunt.
Itaque eruptione e castris
pugnatum est.
Sexaginta hostium milia
eo die
in pugna fuerunt,
sedecim circa ab Romanis;
tamen adeo
haud dubia uictoria fuit,
ut plures numero
quam ipsi erant Romani
hostium
occiderint,
ceperint amplius tria milia hominum,
paulo minus mille equorum,
undesexaginta militaria signa,
septem elephantos,
quinque in proelio occisis,
trinisque eo die castris potiti sint.
Iliturgi obsidione liberato
ad Intibili oppugnandum
Punici exercitus traducti
suppletis copiis
ex prouincia,
ut
quae maxime omnium belli auida,
modo praeda
aut merces esset,
et tum iuuentute abundante.
Iterum
signis conlatis
eadem fortuna
utriusque partis
pugnatum.
Supra tredecim milia hostium caesa,
supra duo milia capta
cum signis duobus
et quadraginta et nouem elephantis.
Tum uero
omnes prope Hispaniae populi
ad Romanos defecerunt,
multoque maiores
ea aestate
in Hispania
quam in Italia
res gestae.
Index 41 42 43 44 45 46 47 48 49
© Claude Pavur 2004-2009. This edition is being made freely available for non-commercial educational use through the facilities at Saint Louis University.