The Letters of Pliny the Younger:

Book I Low-Segmentation Acceleration Reader


Acceleration Reader Index

 

Note: Where the syntax allowed it, I have divided the lines into intelligible sub-units that can be understood even apart from the context. But I have also tried to highlight syntactical parallelisms and to keep the phrase lengths short and manageable. Where Greek is quoted, you will only see a coded version of the Greek letters.

 


 

LIBER PRIMVS

 

I. 1 C.~PLINIVS SEPTICIO CLARO SVO S.

Frequenter hortatus es
ut epistulas,
si quas paulo curatius scripsissem,
colligerem publicaremque.

Collegi
non seruato temporis ordine
(neque enim historiam componebam),
sed
ut quaeque in manus uenerat.

Superest
ut nec te consilii nec me paeniteat obsequii.

Ita enim fiet,
ut eas
quae adhuc neglectae iacent
requiram
et
si quas addidero
non supprimam.

Vale.

top

  

I. 2 C.~PLINIVS MATVRO ARRIANO SVO S.

Quia tardiorem aduentum tuum prospicio,
librum
quem prioribus epistulis promiseram
exhibeo.

Hunc rogo
ex consuetudine tua
et legas et emendes,
eo magis quod
nihil ante peraeque eodem zh/l%
scripsisse uideor.

Temptaui enim imitari
Demosthenen semper tuum,
Caluum nuper meum,
dumtaxat figuris orationis;

nam uim tantorum uirorum,
'pauci quos aequus...'
adsequi possunt.

Nec materia ipsa
huic
(uereor ne improbe dicam)
aemulationi
repugnauit:

erat enim prope tota in contentione dicendi,
quod me longae desidiae indormientem excitauit,
si modo is sum ego
qui excitari possim.

Non tamen omnino
Marci nostri lhku/qouj fugimus,
quotiens paulum itinere decedere
non intempestiuis amoenitatibus
admonebamur:

acres enim esse
non tristes
uolebamus.

Nec est quod putes
me sub hac exceptione ueniam postulare.

Nam quo magis intendam limam tuam,
confitebor
et ipsum me et contubernales
ab editione non abhorrere,
si modo tu fortasse
errori nostro album calculum adieceris.

Est enim plane aliquid edendum--
atque utinam hoc potissimum
quod paratum est!
audis desidiae uotum--
edendum autem ex pluribus causis,
maxime quod
libelli
quos emisimus
dicuntur in manibus esse,
quamuis iam gratiam nouitatis exuerint;

nisi tamen auribus nostris bibliopolae blandiuntur.

Sed sane blandiantur,
dum per hoc mendacium
nobis studia nostra commendent.

Vale.

top

  

I. 3 C.~PLINIVS CANINIO RVFO SVO S.

Quid agit Comum,
tuae meaeque deliciae?

quid suburbanum amoenissimum,
quid illa porticus uerna semper,
quid platanon opacissimus,
quid euripus uiridis et gemmeus,
quid subiectus et seruiens lacus,
quid illa mollis et tamen solida gestatio,
quid balineum illud
quod plurimus sol implet et circumit,
quid triclinia illa popularia illa paucorum,
quid cubicula diurna nocturna?

Possident te
et per uices partiuntur?

an,
ut solebas,
intentione rei familiaris obeundae
crebris excursionibus auocaris?

Si possident,
felix beatusque es;

si minus,
'unus ex multis'.

Quin tu
(tempus enim)
humiles et sordidas curas aliis mandas,
et ipse te
in alto isto pinguique secessu
studiis adseris?

Hoc sit negotium tuum
hoc otium;

hic labor
haec quies;

in his uigilia,
in his etiam somnus
reponatur.

Effinge aliquid
et excude,
quod sit perpetuo tuum.

Nam reliqua rerum tuarum post te
alium atque alium dominum sortientur,
hoc numquam tuum desinet esse
si semel coeperit.

Scio
quem animum,
quod horter ingenium;

tu modo enitere
ut tibi ipse sis tanti,
quanti uideberis aliis
si tibi fueris.

Vale.

top

  

I. 4 C.~PLINIVS POMPEIAE CELERINAE SOCRVI S.

Quantum copiarum
in Ocriculano,
in Narniensi,
in Carsulano,
in Perusino tuo,
in Narniensi uero etiam balineum!

Ex epistulis meis,
nam iam tuis
opus non est:
una illa breuis et uetus sufficit.

Non mehercule tam mea sunt
quae mea sunt,
quam
quae tua;

hoc tamen differunt,
quod sollicitius et intentius
tui me
quam mei
excipiunt.

Idem fortasse eueniet tibi,
si quando in nostra deuerteris.

Quod uelim facias,
primum
ut perinde nostris rebus ac nos tuis perfruaris,
deinde
ut mei expergiscantur aliquando,
qui me secure ac prope neglegenter exspectant.

Nam mitium dominorum apud seruos
ipsâ consuetudine
metus exolescit;

nouitatibus excitantur,
probarique dominis
per alios magis quam per ipsos
laborant.

Vale.

top

  

I. 5 C.~PLINIVS VOCONIO ROMANO SVO S.

Vidistine quemquam
M.~Regulo timidiorem humiliorem
post Domitiani mortem?

sub quo
non minora flagitia commiserat
quam sub Nerone
sed tectiora.

Coepit uereri
ne sibi irascerer,
nec fallebatur:

irascebar.

Rustici Aruleni periculum fouerat,
exsultauerat morte;

adeo
ut librum recitaret publicaretque,
in quo Rusticum insectatur
atque etiam
'Stoicorum simiam' adpellat,
adicit
'Vitelliana cicatrice stigmosum'
(agnoscis eloquentiam Reguli),
lacerat Herennium Senecionem
tam intemperanter quidem,
ut dixerit ei Mettius Carus

'Quid tibi cum meis mortuis?

Numquid ego Crasso aut Camerino
molestus sum?'

quos ille sub Nerone accusauerat.

Haec me Regulus dolenter tulisse credebat,
ideoque etiam
cum recitaret librum
non adhibuerat.

Praeterea reminiscebatur,
quam capitaliter ipsum me apud centumuiros lacessisset.

Aderam Arrionillae Timonis uxori,
rogatu Aruleni Rustici;
Regulus contra.

Nitebamur nos in parte causae
sententia Metti Modesti optimi uiri:

is tunc in exsilio erat,
a Domitiano relegatus.

Ecce tibi Regulus
'Quaero,' inquit,
'Secunde,
quid de Modesto sentias.'

Vides
quod periculum,
si respondissem 'bene';
quod flagitium
si 'male'.

Non possum dicere aliud tunc
mihi quam deos adfuisse.

'Respondebo' inquam
'si de hoc centumuiri iudicaturi sunt.'

Rursus ille:

'Quaero,
quid de Modesto sentias.'

Iterum ego:

'Solebant testes
in reos, non in damnatos interrogari.'

Tertio ille:

'Non iam quid de Modesto,
sed quid de pietate Modesti sentias
quaero.'

'Quaeris' inquam
'quid sentiam;

at ego ne interrogare quidem fas puto,
de quo pronuntiatum est.'

Conticuit;

me laus et gratulatio secuta est,
quod
nec famam meam aliquo responso
utili fortasse,
inhonesto tamen
laeseram,
nec me
laqueis tam insidiosae interrogationis
inuolueram.

Nunc ergo conscientiâ exterritus
adprehendit Caecilium Celerem,
mox Fabium Iustum;

rogat
ut me sibi reconcilient.

Nec contentus peruenit ad Spurinnam;

huic suppliciter,
ut est
cum timet abiectissimus:

'Rogo
mane uideas Plinium domi,
sed plane mane
(neque enim ferre diutius sollicitudinem possum),
et quoquo modo efficias,
ne mihi irascatur.'

Euigilaueram;

nuntius a Spurinna:

'Venio ad te.'

'Immo ego ad te.'

Coimus in porticum Liuiae,
cum alter ad alterum tenderemus.

Exponit Reguli mandata,
addit preces suas,
ut decebat optimum uirum pro dissimillimo,
parce.

Cui ego:

'Dispicies ipse
quid renuntiandum Regulo
putes.

Te decipi a me
non oportet.

Exspecto Mauricum'
(nondum ab exsilio uenerat):

'ideo nihil alterutram in partem
respondere tibi possum,
facturus
quidquid ille decreuerit;

illum enim esse huius consilii ducem,
me comitem
decet.'

Paucos post dies
ipse me Regulus conuenit
in praetoris officio;

illuc persecutus secretum petit;

ait
timere se
ne animo meo penitus haereret,
quod in centumuirali iudicio aliquando dixisset,
cum responderet mihi et Satrio Rufo:

'Satrius Rufus,
cui non est cum Cicerone aemulatio
et
qui contentus est eloquentiâ saeculi nostri'.

Respondi
nunc me intellegere
maligne dictum
quia ipse confiteretur,
ceterum potuisse
honorificum existimari.

'Est enim' inquam
'mihi cum Cicerone aemulatio,
nec sum contentus eloquentiâ saeculi nostri;
nam stultissimum credo
ad imitandum non optima quaeque
proponere.

Sed tu
qui huius iudicii meministi,
cur illius oblitus es,
in quo me interrogasti,
quid de Metti Modesti pietate sentirem?'

Expalluit notabiliter,
quamuis palleat semper,
et haesitabundus:

'Interrogaui
non ut tibi nocerem,
sed
ut Modesto.'

Vide hominis crudelitatem,
qui se non dissimulet
exsuli nocere uoluisse.

Subiunxit egregiam causam:

'Scripsit' inquit
'in epistula quadam,
quae apud Domitianum recitata est:

"Regulus,
omnium bipedum nequissimus"';

quod quidem Modestus uerissime scripserat.

Hic fere nobis sermonis terminus;

neque enim uolui progredi longius,
ut mihi omnia libera seruarem
dum Mauricus uenit.

Nec me praeterit
esse Regulum duskaqai/reton;

est enim locuples, factiosus,
curatur a multis,
timetur a pluribus,
quod plerumque fortius amore est.

Potest tamen fieri
ut haec concussa labantur;

nam gratia malorum
tam infida est
quam ipsi.

Verum,
ut idem saepius dicam,
exspecto Mauricum.

Vir est grauis prudens,
multis experimentis eruditus,
et qui futura possit ex praeteritis prouidere.

Mihi
et temptandi aliquid
et quiescendi illo auctore
ratio constabit.

Haec tibi scripsi,
quia aequum erat
te pro amore mutuo
non solum omnia mea facta dictaque,
uerum etiam consilia cognoscere.

Vale.

top

  

I. 6 C.~PLINIVS CORNELIO TACITO SVO S.

Ridebis,
et licet rideas.

Ego,
ille quem nosti,
apros tres et quidem pulcherrimos cepi.

'Ipse?' inquis.

Ipse;

non tamen
ut omnino ab inertia mea et quiete discederem.

Ad retia sedebam;

erat in proximo non uenabulum aut lancea,
sed stilus et pugillares;

meditabar aliquid
enotabamque,
ut
si manus uacuas,
plenas tamen ceras reportarem.

Non est quod contemnas hoc studendi genus;

mirum est
ut animus agitatione motuque corporis excitetur;

iam undique
siluae et solitudo ipsumque illud silentium
quod uenationi datur,
magna cogitationis incitamenta sunt.

Proinde cum uenabere,
licebit auctore me
ut panarium et lagunculam
sic etiam pugillares feras:

experieris
non Dianam magis montibus
quam Mineruam inerrare.

Vale.

top

  

I. 7 C.~PLINIVS OCTAVIO RVFO SVO S.

Vide
in quo me fastigio collocaris,
cum mihi
idem potestatis
idemque regni
dederis
quod Homerus Ioui Optimo Maximo:

tw= d' e(/teron me\n e)/dwke path/r,
e(/teron d' a)ne/neusen.

Nam ego quoque
simili nutu ac renutu
respondere uoto tuo possum.

Etenim,
sicut fas est mihi,
praesertim te exigente,
excusare Baeticis contra unum hominem aduocationem,
ita nec fidei nostrae nec constantiae
quam diligis
conuenit,
adesse contra prouinciam
quam
tot officiis, tot laboribus, tot etiam periculis meis
aliquando deuinxerim.

Tenebo ergo hoc temperamentum,
ut ex duobus,
quorum alterutrum petis,
eligam id potius,
in quo
non solum studio tuo
uerum etiam iudicio
satisfaciam.

Neque enim tantopere
mihi considerandum est,
quid uir optimus in praesentia uelis,
quam
quid semper sis probaturus.

Me circa idus Octobris spero Romae futurum,
eademque haec praesentem
quoque tua meaque fide Gallo confirmaturum;

cui tamen iam nunc licet
spondeas de animo meo
h)= kai\ kuane/hsin e)p' o)fru/si neu=se.

Cur enim non usquequaque
Homericis uersibus agam tecum?

quatenus tu
me tuis agere
non pateris,
quorum tanta cupiditate ardeo,
ut uidear mihi
hac sola mercede posse corrumpi,
ut uel contra Baeticos adsim.

Paene praeterii,
quod minime praetereundum fuit,
accepisse me careotas optimas,
quae nunc cum ficis et boletis certandum habent.

Vale.

top

  

I. 8 C.~PLINIVS POMPEIO SATVRNINO SVO S.

Peropportune mihi redditae sunt litterae tuae
quibus flagitabas,
ut tibi aliquid ex scriptis meis mitterem,
cum ego id ipsum destinassem.

Addidisti ergo calcaria sponte currenti,
pariterque
et tibi ueniam recusandi laboris
et mihi exigendi uerecundiam
sustulisti.

Nam
nec me timide uti decet
eo quod oblatum est,
nec te grauari
quod depoposcisti.

Non est tamen quod
ab homine desidioso
aliquid noui operis
exspectes.

Petiturus sum enim
ut rursus uaces sermoni
quem apud municipes meos habui
bibliothecam dedicaturus.

Memini quidem
te iam quaedam adnotasse,
sed generaliter;

ideo nunc rogo
ut non tantum uniuersitati eius attendas,
uerum etiam particulas
qua soles limâ persequaris.
Erit enim
et post emendationem
liberum nobis
uel publicare uel continere.

Quin immo fortasse
hanc ipsam cunctationem nostram
in alterutram sententiam
emendationis ratio deducet,
quae
aut indignum editione
dum saepius retractat inueniet,
aut dignum
dum id ipsum experitur
efficiet.

Quamquam huius cunctationis meae causae
non tam in scriptis
quam in ipso materiae genere
consistunt:

est enim paulo quasi gloriosius et elatius.

Onerabit hoc modestiam nostram,
etiamsi stilus ipse pressus demissusque fuerit,
propterea quod
cogimur
cum de munificentia parentum nostrorum
tum de nostra
disputare.

Anceps hic et lubricus
locus est,
etiam cum illi necessitas lenocinatur.

Etenim si alienae quoque laudes
parum aequis auribus
accipi solent,
quam difficile est obtinere,
ne molesta uideatur
oratio de se aut de suis disserentis!

Nam
cum ipsi honestati
tum aliquanto magis gloriae eius praedicationique
inuidemus,
atque ea demum recte
facta
minus detorquemus et carpimus,
quae in obscuritate et silentio reponuntur.

Qua ex causa
saepe ipse mecum,
nobisne tantum,
quidquid est istud,
composuisse
an et aliis debeamus.

Ut nobis,
admonet illud,
quod pleraque
quae sunt agendae rei necessaria,
eadem peracta
nec utilitatem parem
nec gratiam
retinent.

Ac,
ne longius exempla repetamus,
quid utilius fuit
quam
munificentiae rationem etiam stilo prosequi?

Per hoc enim adsequebamur,
primum
ut honestis cogitationibus immoraremur,
deinde
ut pulchritudinem illarum longiore tractatu peruideremus,
postremo
ut subitae largitionis comitem paenitentiam caueremus.

Nascebatur ex his
exercitatio quaedam contemnendae pecuniae.

Nam
cum omnes homines ad custodiam eius natura restrinxerit,
nos contra
multum ac diu pensitatus amor liberalitatis
communibus auaritiae uinculis eximebat,
tantoque laudabilior munificentia nostra fore
uidebatur,
quod ad illam
non impetu quodam,
sed consilio
trahebamur.

Accedebat his causis,
quod
non ludos aut gladiatores
sed annuos sumptus in alimenta ingenuorum
pollicebamur.

Oculorum porro et aurium uoluptates
adeo non egent commendatione,
ut non
tam incitari debeant oratione
quam reprimi;

ut uero aliquis
libenter educationis taedium laboremque suscipiat,
non praemiis modo
uerum etiam exquisitis adhortationibus
impetrandum est.

Nam
si medici salubres sed uoluptate carentes cibos
blandioribus adloquiis prosequuntur,
quanto magis decuit
publice consulentem utilissimum munus,
sed non perinde populare,
comitate orationis inducere?

praesertim cum enitendum haberemus,
ut
quod parentibus dabatur
et orbis probaretur,
honoremque paucorum ceteri patienter
et exspectarent
et mererentur.

Sed
ut tunc
communibus magis commodis
quam
priuatae iactantiae
studebamus,
cum
intentionem effectumque muneris nostri
uellemus intellegi,
ita nunc in ratione edendi ueremur,
ne forte
non aliorum utilitatibus
sed propriae laudi
seruisse uideamur.

Praeterea meminimus
quanto maiore animo
honestatis fructus in conscientia
quam
in fama reponatur.

Sequi enim gloria,
non adpeti debet,
nec,
si casu aliquo non sequatur,
idcirco quod gloriam meruit
minus pulchrum est.

Ii uero,
qui benefacta sua uerbis adornant,
non ideo praedicare
quia fecerint,
sed
ut praedicarent
fecisse creduntur.

Sic
quod magnificum
referente alio
fuisset,
ipso qui gesserat recensente
uanescit;

homines enim
cum rem destruere non possunt,
iactationem eius incessunt.

Ita
si silenda feceris,
factum ipsum,
si laudanda non sileas,
ipse culparis.

Me uero peculiaris quaedam impedit ratio.

Etenim hunc ipsum sermonem
non apud populum,
sed apud decuriones habui,
nec in propatulo
sed in curia.

Vereor ergo
ut sit satis congruens,
cum in dicendo
adsentationem uulgi adclamationemque
defugerim,
nunc eadem illa editione sectari,
cumque plebem ipsam,
cui consulebatur,
limine curiae parietibusque discreuerim,
ne quam in speciem ambitionis inciderem,
nunc eos etiam,
ad quos ex munere nostro
nihil pertinet praeter exemplum,
uelut obuia ostentatione conquirere.

Habes cunctationis meae causas;

obsequar tamen consilio tuo,
cuius mihi auctoritas pro ratione sufficiet.

Vale.

top

  

I. 9 C.~PLINIVS MINICIO FVNDANO SVO S.

Mirum est
quam singulis diebus in urbe
ratio
aut constet
aut constare uideatur,
pluribus iunctisque
non constet.

Nam
si quem interroges
'Hodie quid egisti?',
respondeat:

'Officio togae uirilis interfui,
sponsalia aut nuptias frequentaui,
ille me ad signandum testamentum,
ille in aduocationem,
ille in consilium rogauit.'

Haec
quo die feceris,
necessaria,
eadem,
si cotidie fecisse te reputes,
inania uidentur,
multo magis
cum secesseris.

Tunc enim subit recordatio:

'Quot dies quam frigidis rebus absumpsi!'

Quod euenit mihi,
postquam in Laurentino meo
aut lego aliquid
aut scribo
aut etiam corpori uaco,
cuius fulturis animus sustinetur.

Nihil audio
quod audisse,
nihil dico
quod dixisse
paeniteat;

nemo apud me quemquam
sinistris sermonibus carpit,
neminem ipse reprehendo,
nisi tamen me
cum parum commode scribo;

nulla spe, nullo timore sollicitor,
nullis rumoribus inquietor:

mecum tantum
et
cum libellis
loquor.

O rectam sinceramque uitam!

O dulce otium honestumque
ac paene omni negotio pulchrius!

O mare,
o litus,
uerum secretumque mousei=on,
quam multa inuenitis,
quam multa dictatis!

Proinde tu quoque
strepitum istum
inanemque discursum
et multum ineptos labores,
ut primum fuerit occasio,
relinque
teque studiis uel otio trade.

Satius est enim,
ut Atilius noster
eruditissime simul et facetissime dixit,
otiosum esse
quam
nihil agere.

Vale.

top

  

I. 10 C.~PLINIVS ATTIO CLEMENTI SVO S.

Si quando
urbs nostra liberalibus studiis floruit,
nunc
maxime floret.

Multa claraque
exempla sunt;

sufficeret unum,
Euphrates philosophus.

Hunc ego in Syria,
cum adulescentulus militarem,
penitus et domi inspexi,
amarique ab eo laboraui,
etsi non erat laborandum.

Est enim obuius et expositus,
plenusque humanitate
quam praecipit.

Atque utinam
sic ipse
quam spem tunc ille de me concepit
impleuerim,
ut ille multum uirtutibus suis addidit!

aut ego nunc illas magis miror
quia magis intellego.

Quamquam ne nunc quidem
satis intellego;

ut enim
de pictore, scalptore, fictore
nisi artifex iudicare,
ita
nisi sapiens
non potest perspicere sapientem.

Quantum tamen mihi cernere datur,
multa in Euphrate
sic eminent et elucent,
ut mediocriter quoque doctos aduertant et adficiant.

Disputat subtiliter, grauiter, ornate,
frequenter
etiam Platonicam illam sublimitatem et latitudinem
effingit.

Sermo est
copiosus et uarius,
dulcis in primis,
et qui repugnantes quoque ducat, impellat.

Ad hoc
proceritas corporis,
decora facies,
demissus capillus,
ingens et cana barba;

quae licet fortuita et inania putentur,
illi tamen plurimum uenerationis adquirunt.

Nullus horror in cultu,
nulla tristitia,
multum seueritatis;

reuerearis occursum,
non reformides.

Vitae sanctitas summa;
comitas par:

insectatur uitia non homines,
nec castigat errantes
sed emendat.

Sequaris monentem attentus et pendens,
et persuaderi tibi
etiam cum persuaserit
cupias.

Iam uero
liberi tres,
duo mares,
quos diligentissime instituit.

Socer Pompeius Iulianus,
cum ceterâ uitâ
tum uel hoc uno
magnus et clarus,
quod ipse prouinciae princeps
inter altissimas condiciones
generum non honoribus principem,
sed sapientiâ
elegit.

Quamquam quid ego plura de uiro
quo mihi frui non licet?

an
ut magis angar
quod non licet?

Nam distringor officio,
ut maximo
sic molestissimo:

sedeo pro tribunali,
subnoto libellos,
conficio tabulas,
scribo plurimas sed inlitteratissimas litteras.

Soleo non numquam
(nam id ipsum quando contingit!)
de his occupationibus apud Euphraten queri.

Ille me consolatur,
adfirmat
etiam esse hanc philosophiae et quidem pulcherrimam partem,
agere negotium publicum,
cognoscere,
iudicare,
promere et exercere iustitiam,
quaeque ipsi doceant
in usu habere.

Mihi tamen hoc unum non persuadet,
satius esse ista facere
quam
cum illo dies totos
audiendo discendoque consumere.

Quo magis
te
cui uacat
hortor,
cum in urbem proxime ueneris
(uenias autem ob hoc maturius),
illi te expoliendum limandumque permittas.

Neque enim ego
ut multi
inuideo aliis bono
quo ipse careo,
sed contra:

sensum quendam uoluptatemque percipio,
si ea
quae mihi denegantur
amicis uideo superesse.

Vale.

top

  

I. 11 C.~PLINIVS FABIO IVSTO SVO S.

Olim mihi nullas epistulas mittis.

Nihil est, inquis,
quod scribam.

At hoc ipsum scribe,
nihil esse quod scribas,
uel solum illud
unde incipere priores solebant:

'Si uales,
bene est;

ego ualeo.'

Hoc mihi sufficit;

est enim maximum.

Ludere me putas?

serio peto.

Fac sciam
quid agas,
quod sine sollicitudine summa
nescire non possum.

Vale.

top

  

I. 12 C.~PLINIVS CALESTRIO TIRONI SVO S.

Iacturam grauissimam feci,
si iactura dicenda est tanti uiri amissio.

Decessit Corellius Rufus
et quidem sponte,
quod dolorem meum exulcerat.

Est enim luctuosissimum genus mortis,
quae
non ex natura
nec fatalis
uidetur.

Nam
utcumque in illis
qui morbo finiuntur,
magnum ex ipsa necessitate solacium est;

in iis uero
quos accersita mors aufert,
hic insanabilis dolor est,
quod creduntur potuisse diu uiuere.

Corellium quidem summa ratio,
quae sapientibus pro necessitate est,
ad hoc consilium compulit,
quamquam plurimas uiuendi causas habentem,
optimam conscientiam,
optimam famam,
maximam auctoritatem,
praeterea filiam, uxorem, nepotem, sorores,
interque tot pignora
ueros amicos.

Sed
tam longa,
tam iniqua ualetudine
conflictabatur,
ut haec tanta pretia uiuendi
mortis rationibus uincerentur.

Tertio et tricensimo anno,
ut ipsum audiebam,
pedum dolore correptus est.

Patrius hic illi;

nam plerumque morbi quoque
per successiones quasdam
ut alia
traduntur.

Hunc abstinentiâ, sanctitate,
quoad uiridis aetas,
uicit et fregit;

nouissime
cum senectute ingrauescentem uiribus animi sustinebat,
cum quidem incredibiles cruciatus et indignissima tormenta pateretur.

Iam enim dolor non pedibus solis
ut prius
insidebat,
sed omnia membra peruagabatur.

Veni ad eum
Domitiani temporibus
in suburbano iacentem.

Serui e cubiculo recesserunt

(habebat hoc moris,
quotiens intrasset fidelior amicus);
quin etiam uxor
quamquam omnis secreti capacissima digrediebatur.

Circumtulit oculos
et
'Cur' inquit
'me putas
hos tantos dolores tam diu sustinere?
ut scilicet isti latroni uel uno die supersim.'

Dedisses huic animo par corpus,
fecisset
quod optabat.

Adfuit tamen deus uoto,
cuius ille compos
ut iam securus liberque moriturus,
multa illa uitae
sed minora retinacula
abrupit.

Increuerat ualetudo,
quam temperantiâ mitigare temptauit;

perseuerantem constantia fugit.

Iam dies alter, tertius, quartus:
abstinebat cibo.

Misit ad me uxor eius Hispulla
communem amicum C.~Geminium
cum tristissimo nuntio,
destinasse Corellium mori
nec
aut suis aut filiae precibus
inflecti;

solum superesse me,
a quo reuocari posset ad uitam.

Cucurri.

Perueneram in proximum,
cum mihi ab eadem Hispulla Iulius Atticus nuntiat
nihil iam ne me quidem impetraturum:

tam obstinate magis ac magis induruisse.

Dixerat sane medico admouenti cibum:

ke/krika,
quae uox
quantum admirationis in animo meo
tantum desiderii
reliquit.

Cogito
quo amico,
quo uiro caream.

Impleuit quidem annum septimum et sexagensimum,
quae aetas etiam robustissimis satis longa est;

scio.

Euasit perpetuam ualetudinem;

scio.

Decessit
superstitibus suis,
florente re publica,
quae illi omnibus carior erat;

et hoc scio.

Ego tamen
tamquam et iuuenis et firmissimi
mortem doleo,
doleo autem
(licet me imbecillum putes)
meo nomine.

Amisi enim,
amisi
uitae meae testem, rectorem, magistrum.

In summâ dicam,
quod
recenti dolore
contubernali meo Caluisio dixi:

'Vereor
ne neglegentius uiuam.'

Proinde
adhibe solacia mihi,
non haec:

'Senex erat,
infirmus erat'
(haec enim noui),
sed noua aliqua,
sed magna,
quae audierim numquam,
legerim numquam.

Nam
quae audiui,
quae legi
sponte succurrunt,
sed
tanto dolore superantur.

Vale.

top

  

I. 13 C.~PLINIVS SOSIO SENECIONI SVO S.

Magnum prouentum poetarum
annus hic attulit:

toto mense Aprili
nullus fere dies,
quo non recitaret aliquis.

Iuuat me
quod uigent studia,
proferunt se ingenia hominum
et ostentant,
tametsi ad audiendum pigre coitur.

Plerique in stationibus sedent
tempusque audiendi fabulis conterunt,
ac subinde sibi nuntiari iubent,
an iam recitator intrauerit,
an dixerit praefationem,
an ex magna parte euoluerit librum;

tum demum ac tunc quoque
lente cunctanterque ueniunt,
nec tamen permanent,
sed ante finem recedunt,
alii dissimulanter et furtim,
alii simpliciter et libere.

At hercule memoriâ parentum
Claudium Caesarem ferunt,
cum in Palatio spatiaretur
audissetque clamorem,
causam requisisse,
cumque dictum esset
recitare Nonianum,
subitum recitanti inopinatumque uenisse.

Nunc otiosissimus quisque
multo ante rogatus
et
identidem admonitus
aut non uenit
aut,
si uenit,
queritur
se diem
(quia non perdidit)
perdidisse.

Sed tanto magis laudandi probandique sunt,
quos
a scribendi recitandique studio
haec auditorum uel desidia uel superbia
non retardat.

Equidem prope nemini defui.

Erant sane plerique amici;

neque enim est fere quisquam,
qui studia,
ut non simul et nos amet.

His ex causis
longius quam destinaueram tempus
in urbe consumpsi.

Possum iam
repetere secessum
et
scribere aliquid,
quod non recitem,
ne uidear,
quorum recitationibus adfui,
non auditor fuisse
sed creditor.

Nam
ut in ceteris rebus
ita in audiendi officio
perit gratia
si reposcatur.

Vale.

top

  

I. 14 C.~PLINIVS IVNIO MAVRICO SVO S.

Petis
ut fratris tui filiae prospiciam maritum;

quod merito mihi potissimum iniungis.

Scis enim
quanto opere summum illum uirum
suspexerim dilexerimque,
quibus ille adulescentiam meam exhortationibus fouerit,
quibus etiam laudibus
ut laudandus uiderer
effecerit.

Nihil est
quod
a te mandari mihi
aut maius aut gratius,
nihil quod
honestius a me suscipi
possit,
quam
ut eligam iuuenem,
ex quo nasci nepotes Aruleno Rustico deceat.

Qui quidem diu quaerendus fuisset,
nisi paratus et quasi prouisus esset Minicius Acilianus,
qui me
ut iuuenis iuuenem
(est enim minor pauculis annis)
familiarissime diligit,
reueretur
ut senem.

Nam
ita formari a me
et institui
cupit,
ut ego a uobis solebam.

Patria est ei Brixia,
ex illa nostra Italia
quae multum adhuc
uerecundiae, frugalitatis,
atque etiam rusticitatis antiquae,
retinet ac seruat.

Pater Minicius Macrinus,
equestris ordinis princeps,
quia nihil altius uoluit;

adlectus enim a diuo Vespasiano inter praetorios
honestam quietem
huic nostrae ambitioni
--dicam an dignitati?--
constantissime praetulit.

Habet
auiam maternam Serranam Proculam
e municipio Patauio.

Nosti loci mores:

Serrana tamen Patauinis quoque
seueritatis exemplum est.

Contigit et auunculus ei P.~Acilius
grauitate, prudentia, fide prope singulari.

In summa
nihil erit in domo tota,
quod non tibi
tamquam in tua
placeat.

Aciliano uero ipsi
plurimum uigoris, industriae,
quamquam in maxima uerecundia.

Quaesturam, tribunatum, praeturam
honestissime percucurrit,
ac iam pro se
tibi necessitatem ambiendi remisit.

Est illi facies liberalis,
multo sanguine, multo rubore suffusa,
est
ingenua totius corporis pulchritudo
et
quidam senatorius decor.

Quae ego nequaquam arbitror neglegenda;

debet enim hoc
castitati puellarum
quasi praemium
dari.

Nescio an adiciam
esse patri eius amplas facultates.

Nam
cum imaginor uos
quibus quaerimus generum,
silendum de facultatibus
puto;

cum publicos mores atque etiam leges ciuitatis intueor,
quae uel in primis census hominum spectandos arbitrantur,
ne id quidem praetereundum
uidetur.

Et sane
de posteris et his pluribus cogitanti,
hic quoque in condicionibus deligendis
ponendus est calculus.

Tu fortasse me putes indulsisse amori meo,
supraque ista
quam res patitur
sustulisse.

At ego fide mea
spondeo futurum
ut
omnia longe ampliora
quam a me praedicantur
inuenias.

Diligo quidem adulescentem ardentissime
sicut meretur;

sed hoc ipsum amantis est,
non onerare eum laudibus.

Vale.

top

  

I. 15 C.~PLINIVS SEPTICIO CLARO SVO S.

Heus tu!

promittis ad cenam,
nec uenis?

Dicitur ius:

ad assem impendium reddes,
nec id modicum.

Paratae erant
lactucae singulae,
cochleae ternae,
oua bina,
halica cum mulso et niue
(nam hanc quoque computabis,
immo hanc in primis
quae perit in ferculo),
oliuae, betacei, cucurbitae bulbi,
alia mille non minus lauta.

Audisses comoedos
uel lectorem uel lyristen uel
(quae mea liberalitas)
omnes.

At tu apud nescio quem
ostrea, uuluas, echinos Gaditanas maluisti.

Dabis poenas,
non dico quas.

Dure fecisti:

inuidisti,
nescio an tibi,
certe mihi,
sed tamen et tibi.

Quantum nos lusissemus, risissemus, studuissemus!

Potes adparatius cenare apud multos,
nusquam hilarius, simplicius, incautius.

In summa experire,
et
nisi postea te aliis potius excusaueris,
mihi semper excusa.

Vale.

top

  

I. 16 C.~PLINIVS ERVCIO SVO S.

Amabam Pompeium Saturninum
(hunc dico nostrum)
laudabamque eius ingenium,
etiam antequam scirem,
quam uarium, quam flexibile, quam multiplex esset;

nunc uero totum me tenet, habet, possidet.

Audiui causas agentem acriter et ardenter,
nec minus polite et ornate,
siue meditata siue subita
proferret.

Adsunt aptae crebraeque sententiae,
grauis et decora constructio,
sonantia uerba et antiqua.

Omnia haec mire placent
cum impetu quodam et flumine peruehuntur,
placent
si retractentur.

Senties quod ego,
cum orationes eius in manus sumpseris,
quas facile cuilibet ueterum,
quorum est aemulus,
comparabis.

Idem tamen in historia magis satisfaciet
uel breuitate uel luce uel suauitate uel splendore
etiam et sublimitate narrandi.

Nam in contionibus
eadem quae in orationibus uis est,
pressior tantum
et circumscriptior
et adductior.

Praeterea facit uersus,
quales Catullus meus aut Caluus,
re uera quales Catullus aut Caluus.

Quantum illis
leporis, dulcedinis, amaritudinis, amoris!

inserit sane,
sed datâ operâ,
mollibus leuibusque duriusculos quosdam;

et hoc quasi Catullus aut Caluus.

Legit mihi nuper epistulas;

uxoris esse dicebat.

Plautum uel Terentium metro solutum
legi credidi.

Quae siue uxoris sunt
ut adfirmat,
siue ipsius
ut negat,
pari gloriâ dignus,
qui
aut illa componat,
aut uxorem quam uirginem accepit,
tam doctam politamque reddiderit.

Est ergo mecum per diem totum;

eundem antequam scribam,
eundem cum scripsi,
eundem etiam cum remittor,
non tamquam eundem lego.

Quod te quoque
ut facias
et hortor et moneo;

neque enim debet
operibus eius obesse
quod uiuit.

An
si inter eos
quos numquam uidimus
floruisset,
non solum libros eius
uerum etiam imagines
conquireremus,
eiusdem nunc honor praesentis et gratia
quasi satietate languescit?

At hoc prauum malignumque est,
non admirari hominem admiratione dignissimum,
quia uidere, adloqui, audire, complecti,
nec
laudare tantum
uerum etiam amare
contingit.

Vale.

top

  

I. 17 C.~PLINIVS CORNELIO TITIANO SVO S.

Est adhuc curae hominibus fides et officium,
sunt qui defunctorum quoque amicos agant.

Titinius Capito ab imperatore nostro impetrauit,
ut sibi liceret
statuam L.~Silani in foro ponere.

Pulchrum et magna laude dignum
amicitiâ principis in hoc uti,
quantumque gratiâ ualeas,
aliorum honoribus experiri.

Est omnino Capitoni in usu
claros uiros colere;

mirum est
qua religione, quo studio
imagines Brutorum, Cassiorum, Catonum domi
ubi potest
habeat.

Idem
clarissimi cuiusque uitam
egregiis carminibus exornat.

Scias
ipsum plurimis uirtutibus abundare,
qui alienas sic amat.

Redditus est Silano debitus honor,
cuius immortalitati Capito prospexit pariter et suae.

Neque enim magis decorum et insigne est
statuam in foro populi Romani habere
quam ponere.

Vale.

top

  

I. 18 C.~PLINIVS SVETONIO TRANQVILLO SVO S.

Scribis
te perterritum somnio uereri
ne quid aduersi in actione patiaris;

rogas
ut dilationem petam,
et pauculos dies,
certe proximum,
excusem.

Difficile est,
sed experiar,
kai\ ga/r t' o)/nar e)k dio/j e)stin.

Refert tamen,
euentura soleas
an contraria
somniare.

Mihi reputanti somnium meum
istud,
quod times tu,
egregiam actionem portendere
uidetur.

Susceperam causam Iuni Pastoris,
cum mihi quiescenti uisa est
socrus mea aduoluta genibus
ne agerem obsecrare;

et eram acturus adulescentulus adhuc,
eram in quadruplici iudicio,
eram contra potentissimos ciuitatis
atque etiam Caesaris amicos,
quae singula excutere mentem mihi
post tam triste somnium poterant.

Egi tamen logisa/menoj illud
ei(=j oi)wno\j a)/ristoj a)mu/nesqai peri\ pa/trhj.

Nam mihi patria,
et si quid carius patriâ,
fides uidebatur.

Prospere cessit,
atque adeo illa actio
mihi aures hominum,
illa ianuam famae patefecit.

Proinde dispice
an tu quoque sub hoc exemplo
somnium istud in bonum uertas;

aut si tutius putas
illud cautissimi cuiusque praeceptum
'Quod dubites,
ne feceris',
id ipsum rescribe.

Ego aliquam stropham inueniam
agamque causam tuam,
ut istam agere
tu cum uoles
possis.

Est enim sane alia ratio tua,
alia mea fuit.

Nam iudicium centumuirale
differri nullo modo,
istuc aegre quidem
sed tamen potest.

Vale.

top

  

I. 19 C.~PLINIVS ROMATIO FIRMO SVO S.

Municeps tu meus
et condiscipulus
et ab ineunte aetate contubernalis,
pater tuus
et
matri et auunculo meo,
mihi etiam
quantum aetatis diuersitas passa est,
familiaris:

magnae et graues causae,
cur suscipere, augere dignitatem tuam debeam.

Esse autem tibi centum milium censum,
satis indicat
quod apud nos decurio es.

Igitur
ut te
non decurione solum
uerum etiam equite Romano
perfruamur,
offero tibi
ad implendas equestres facultates
trecenta milia nummum.

Te memorem huius muneris
amicitiae nostrae diuturnitas spondet:

ego ne illud quidem admoneo,
quod admonere deberem,
nisi scirem sponte facturum,
ut dignitate a me datâ
quam modestissime
ut a me datâ
utare.

Nam sollicitius custodiendus est honor,
in quo
etiam beneficium amici tuendum est.

Vale.

top

  

I. 20 C.~PLINIVS CORNELIO TACITO SVO S.

Frequens mihi disputatio est
cum quodam docto homine et perito,
cui nihil aeque in causis agendis
ut breuitas
placet.

Quam ego custodiendam esse confiteor,
si causa permittat:

alioqui praeuaricatio est transire dicenda,
praeuaricatio etiam cursim et breuiter attingere
quae sint inculcanda, infigenda, repetenda.

Nam plerisque longiore tractatu
uis quaedam et pondus accedit,
utque corpori ferrum,
sic oratio animo
non ictu magis quam morâ
imprimitur.

Hic ille mecum auctoritatibus agit
ac
mihi ex Graecis orationes Lysiae ostentat,
ex nostris Gracchorum Catonisque,
quorum sane plurimae sunt circumcisae et breues:

ego
Lysiae
Demosthenen, Aeschinen, Hyperiden multosque praeterea,
Gracchis et Catoni
Pollionem, Caesarem, Caelium, in primis M.~Tullium
oppono,
cuius oratio optima fertur esse
quae maxima.

Et hercule
ut aliae bonae res
ita bonus, liber, melior est quisque
quo maior.

Vides
ut statuas, signa, picturas,
hominum denique multorumque animalium formas,
arborum etiam,
si modo sint decorae,
nihil magis quam amplitudo commendet.

Idem orationibus euenit;

quin etiam uoluminibus ipsis
auctoritatem quandam et pulchritudinem
adicit magnitudo.

Haec ille multaque alia,
quae a me in eandem sententiam solent dici,
ut est in disputando incomprehensibilis et lubricus,
ita eludit
ut contendat hos ipsos,
quorum orationibus nitar,
pauciora dixisse
quam ediderint.

Ego contra puto.

Testes sunt multae multorum orationes
et Ciceronis pro Murena pro Vareno,
in quibus breuis et nuda
quasi subscriptio quorundam criminum
solis titulis indicatur.

Ex his adparet
illum permulta dixisse,
cum ederet
omisisse.

Idem pro Cluentio ait
se totam causam uetere instituto solum perorasse,
et pro C.~ Cornelio quadriduo egisse,
ne dubitare possimus,
quae per plures dies
(ut necesse erat)
latius dixerit,
postea recisa ac repurgata
in unum librum
grandem quidem unum tamen
coartasse.

At
aliud est actio bona,
aliud oratio.

Scio
nonnullis ita uideri,
sed ego
(forsitan fallar)
persuasum habeo
posse fieri
ut sit actio bona
quae non sit bona oratio,
non posse non bonam actionem esse
quae sit bona oratio.

Est enim oratio
actionis exemplar
et quasi a)rxe/tupon.

Ideo in optima quaque
mille figuras extemporales inuenimus,
in iis etiam quas tantum editas scimus,
ut in Verrem:

'artificem quem?
quemnam?
recte admones;
Polyclitum esse
dicebant.'

Sequitur ergo
ut actio sit absolutissima,
quae maxime orationis similitudinem expresserit,
si modo iustum et debitum tempus accipiat;

quod si negetur,
nulla oratoris
maxima iudicis culpa est.

Adsunt huic opinioni meae leges,
quae longissima tempora largiuntur
nec breuitatem dicentibus
sed copiam
(hoc est diligentiam)
suadent;

quam praestare
nisi in angustissimis causis
non potest breuitas.

Adiciam
quod me docuit usus,
magister egregius.

Frequenter egi,
frequenter iudicaui,
frequenter in consilio fui:

aliud alios mouet,
ac plerumque paruae res maximas trahunt.

Varia sunt hominum iudicia,
uariae uoluntates.

Inde
qui eandem causam simul audierunt,
saepe diuersum,
interdum idem
sed ex diuersis animi motibus
sentiunt.

Praeterea suae quisque inuentioni fauet,
et quasi fortissimum amplectitur,
cum ab alio dictum est
quod ipse praeuidit.

Omnibus ergo dandum est aliquid
quod teneant,
quod agnoscant.

Dixit aliquando mihi Regulus,
cum simul adessemus:

'Tu omnia
quae sunt in causa
putas exsequenda;

ego iugulum
statim uideo,
hunc premo.'

Premit sane quod elegit,
sed in eligendo frequenter errat.

Respondi posse fieri,
ut genu esset aut talus,
ubi ille iugulum putaret.

At ego,
inquam,
qui iugulum perspicere non possum,
omnia pertempto,
omnia experior,
pa/nta denique li/qon kinw=;

utque in cultura agri
non uineas tantum,
uerum etiam arbusta,
nec arbusta tantum
uerum etiam campos
curo et exerceo,
utque in ipsis campis non far, aut siliginem solam,
sed hordeum, fabam, ceteraque legumina sero,
sic in actione plura quasi semina latius spargo,
ut
quae prouenerint
colligam.

Neque enim minus imperspicua, incerta, fallacia sunt
iudicum ingenia
quam tempestatum terrarumque.

Nec me praeterit
summum oratorem Periclen
sic a comico Eupolide laudari:

pro\j de/ g' au)tou= tw= ta/xei
peiqw/ tij e)peka/qhto toi=si xei/lesin.
ou(/twj e)kh/lei, kai\ mo/noj tw=n r(hto/rwn
to\ ke/ntron e)gkate/leipe toi=j a)krowme/noij.

Verum huic ipsi Pericli
nec illa peiqw\
nec illud e)kh/lei
breuitate uel uelocitate uel utrâque
(differunt enim)
sine facultate summa
contigisset.

Nam delectare, persuadere
copiam dicendi spatiumque desiderat,
relinquere uero aculeum in audientium animis
is demum potest
qui non pungit sed infigit.

Adde
quae de eodem Pericle comicus alter:

h)/strapt', e)bro/nta, suneku/ka th\n *(ella/da.

Non enim amputata oratio et abscisa,
sed lata et magnifica et excelsa
tonat, fulgurat,
omnia denique
perturbat ac miscet.

'Optimus tamen modus est':
quis negat?

sed non minus non seruat modum
qui infra rem
quam qui supra,
qui adstrictius
quam
qui effusius dicit.

Itaque audis frequenter
ut illud:

'immodice et redundanter',
ita hoc:

'ieiune et infirme'.

Alius excessisse materiam,
alius dicitur
non implesse.

Aeque uterque,
sed
ille imbecillitate, hic uiribus
peccat;

quod certe
etsi non limatioris,
maioris tamen ingeni
uitium est.

Nec uero
cum haec dico
illum Homericum a)metroeph= probo,
sed hunc:

kai\ e)/pea nifa/dessin e)oiko/ta xeimeri/hsin,
non quia non et ille mihi ualdissime placeat:

pau=ra me/n, a)lla\ ma/la lige/wj:

si tamen detur electio,
illam orationem similem niuibus hibernis,
id est crebram et adsiduam sed et largam,
postremo diuinam et caelestem
uolo.

'At est gratior multis
actio breuis.'

Est,
sed inertibus
quorum delicias desidiamque
quasi iudicium respicere
ridiculum est.

Nam
si hos in consilio habeas,
non solum satius breuiter dicere,
sed omnino non dicere.

Haec est adhuc sententia mea,
quam mutabo
si dissenseris tu;

sed plane
cur dissentias
explices rogo.

Quamuis enim
cedere auctoritati tuae debeam,
rectius tamen arbitror
in tanta re
ratione quam auctoritate
superari.

Proinde,
si non errare uideor,
id ipsum
quam uoles breui epistulâ,
sed tamen scribe
(confirmabis enim iudicium meum);

si erraro,
longissimam para.

Num corrupi te,
qui tibi
si mihi accederes
breuis epistulae necessitatem,
si dissentires,
longissimae
imposui?

Vale.

top

  

I. 21 C.~PLINIVS PLINIO PATERNO SVO S.

Ut animi tui iudicio
sic oculorum
plurimum tribuo,
non quia multum
(ne tibi placeas)
sed quia tantum quantum ego sapis;

quamquam hoc quoque multum est.

Omissis iocis
credo
decentes esse seruos,
qui sunt empti mihi
ex consilio tuo.

Superest
ut frugi sint,
quod de uenalibus
melius auribus quam oculis
iudicatur.

Vale.

top

  

I. 22 C.~PLINIVS CATILIO SEVERO SVO S.

Diu iam in urbe haereo
et quidem attonitus.

Perturbat me
longa et pertinax ualetudo Titi Aristonis,
quem singulariter et miror et diligo.

Nihil est enim illo grauius, sanctius, doctius,
ut mihi
non unus homo
sed litterae ipsae omnesque bonae artes
in uno homine
summum periculum adire
uideantur.

Quam peritus ille
et priuati iuris
et publici!

quantum rerum,
quantum exemplorum,
quantum antiquitatis tenet!

Nihil est

quod discere uelis
quod ille docere
non possit;

mihi certe
quotiens aliquid abditum quaero,
ille thesaurus est.

Iam quanta sermonibus eius fides,
quanta auctoritas,
quam pressa et decora cunctatio!

quid est
quod non statim sciat?

Et tamen plerumque
haesitat, dubitat,
diuersitate rationum,
quas
acri magnoque iudicio
ab origine causisque primis
repetit, discernit, expendit.

Ad hoc
quam parcus in uictu,
quam modicus in cultu!

Soleo
ipsum cubiculum illius ipsumque lectum
ut imaginem quandam priscae frugalitatis
adspicere.

Ornat haec
magnitudo animi,
quae
nihil ad ostentationem,
omnia ad conscientiam
refert
recteque facti
non ex populi sermone mercedem,
sed ex facto
petit.

In summa
non facile quemquam ex istis
qui sapientiae studium habitu corporis praeferunt,
huic uiro comparabis.

Non quidem gymnasia sectatur aut porticus,
nec disputationibus longis
aliorum otium suumque delectat,
sed in toga negotiisque uersatur,
multos aduocatione, plures consilio iuuat.

Nemini tamen
istorum castitate, pietate, iustitia, fortitudine
etiam primo loco cesserit.

Mirareris
si interesses,
quâ patientiâ hanc ipsam ualetudinem toleret,
ut dolori resistat,
ut sitim differat,
ut incredibilem febrium ardorem
immotus opertusque transmittat.

Nuper me paucosque mecum,
quos maxime diligit,
aduocauit rogauitque,
ut medicos consuleremus de summa ualetudinis,
ut
si esset insuperabilis
sponte exiret e uita;

si tantum difficilis et longa,
resisteret maneretque:

dandum enim precibus uxoris,
dandum filiae lacrimis,
dandum etiam nobis amicis,
ne spes nostras,
si modo non essent inanes,
uoluntariâ morte desereret.
Id ego
arduum in primis
et
praecipua laude dignum
puto.

Nam
impetu quodam et instinctu
procurrere ad mortem
commune cum multis,
deliberare uero
et
causas eius expendere,
utque suaserit ratio,
uitae mortisque consilium
uel suscipere uel ponere
ingentis est animi.

Et medici quidem
secunda nobis pollicentur:

superest
ut promissis deus adnuat
tandemque me hac sollicitudine exsoluat;

quâ liberatus
Laurentinum meum,
hoc est libellos et pugillares,
studiosumque otium repetam.

Nunc enim
nihil legere,
nihil scribere
aut adsidenti uacat
aut anxio libet.

Habes
quid timeam,
quid optem,
quid etiam in posterum destinem:

tu
quid egeris,
quid agas,
quid uelis agere inuicem nobis,
sed laetioribus epistulis scribe.

Erit confusioni meae non mediocre solacium,
si tu nihil quereris.

Vale.

top

  

I. 23 C.~PLINIVS POMPEIO FALCONI SVO S.

Consulis
an existimem
te in tribunatu causas agere debere.

Plurimum refert,
quid esse tribunatum putes,
inanem umbram et sine honore nomen
an potestatem sacrosanctam,
et quam in ordinem cogi
ut a nullo
ita ne a se quidem
deceat.

Ipse cum tribunus essem,
errauerim fortasse
qui me esse aliquid
putaui,
sed tamquam essem
abstinui causis agendis:

primum quod deforme arbitrabar,
cui adsurgere
cui loco cedere omnes oporteret,
hunc omnibus sedentibus stare,
et qui iubere posset tacere quemcumque,
huic silentium clepsydrâ indici,
et quem interfari nefas esset,
hunc etiam conuicia audire
et
si inulta pateretur inertem,
si ulcisceretur insolentem uideri.

Erat hic quoque aestus ante oculos,
si forte me adpellasset
uel ille cui adessem,
uel ille quem contra,
intercederem
et auxilium ferrem
an quiescerem sileremque,
et quasi eiurato magistratu priuatum
ipse me facerem.

His rationibus motus
malui
me tribunum omnibus
exhibere
quam paucis aduocatum.

Sed tu
(iterum dicam)
plurimum interest
quid esse tribunatum putes,
quam personam tibi imponas;

quae sapienti uiro ita aptanda est
ut perferatur.

Vale.

top

  

I. 24 C.~PLINIVS BAEBIO HISPANO SVO S.

Tranquillus contubernalis meus
uult emere agellum,
quem uenditare amicus tuus dicitur.

Rogo cures,
quanti aequum est
emat;

ita enim delectabit emisse.

Nam mala emptio semper ingrata,
eo maxime quod
exprobrare stultitiam domino uidetur.

In hoc autem agello,
si modo adriserit pretium,
Tranquilli mei stomachum multa sollicitant,
uicinitas urbis,
opportunitas uiae,
mediocritas uillae,
modus ruris,
qui auocet
magis quam distringat.

Scholasticis porro dominis,
ut hic est,
sufficit abunde tantum soli,
ut releuare caput,
reficere oculos,
reptare per limitem
unamque semitam terere
omnesque uiteculas suas nosse
et numerare arbusculas
possint.

Haec tibi exposui,
quo magis scires,
quantum esset ille mihi, ego tibi, debiturus,
si praediolum istud,
quod commendatur his dotibus,
tam salubriter emerit
ut paenitentiae locum non relinquat.

Vale.

 


 

top

  

AR Index

  

  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

Copyright 1998-2006 Claude Pavur, Department of Modern and Classical Languages at  Saint Louis University.   This edition is made freely available for non-commercial educational use. Alter the font-size on your browser to adjust the appearance of the text. Last revised February 4, 2003.   See http://www.slu.edu/colleges/AS/languages/classical/latin/tchmat/tchmat.html for updates and further information.

  

  

  

pagekeeper