The Letters of Pliny the Younger:

Book II Low-Segmentation Acceleration Reader



Acceleration Reader Index

 

Note: Where the syntax allowed it, I have divided the lines into intelligible sub-units that can be understood even apart from the context. But I have also tried to highlight syntactical parallelisms and to keep the phrase lengths short and manageable. Where Greek is quoted, you will only see a coded version of the Greek letters.

 


 

LIBER SECVNDVS

 

II. 1     C.~PLINIVS ROMANO SVO S.

Post aliquot annos
insigne atque etiam memorabile populi Romani oculis spectaculum
exhibuit publicum funus Vergini Rufi,
maximi et clarissimi ciuis,
perinde felicis.

Triginta annis gloriae suae superuixit;
legit scripta de se carmina,
legit historias
et posteritati suae interfuit.

Perfunctus est tertio consulatu,
ut summum fastigium priuati hominis impleret,
cum principis noluisset.

Caesares,
quibus suspectus atque etiam inuisus uirtutibus fuerat,
euasit,
reliquit incolumem optimum atque amicissimum,
tamquam ad hunc ipsum honorem publici funeris reseruatus.

Annum tertium et octogensimum excessit
in altissima tranquillitate,
pari ueneratione.

Usus est firmâ ualetudine,
nisi quod solebant ei manus tremere,
citra dolorem tamen.

Aditus tantum mortis
durior longiorque,
sed hic ipse laudabilis.

Nam
cum uocem praepararet
acturus in consulatu principi gratias,
liber
quem forte acceperat grandiorem,
et seni et stanti
ipso pondere elapsus est.

Hunc
dum sequitur colligitque,
per leue et lubricum pauimentum
fallente uestigio
cecidit coxamque fregit,
quae parum apte collocata
reluctante aetate
male coiit.

Huius uiri exsequiae
magnum ornamentum principi
magnum saeculo
magnum etiam foro et rostris
attulerunt.

Laudatus est a consule Cornelio Tacito;

nam
hic supremus felicitati eius cumulus accessit,
laudator eloquentissimus.

Et ille quidem
plenus annis abit,
plenus honoribus,
illis etiam
quos recusauit:

nobis tamen quaerendus ac desiderandus est
ut exemplar aeui prioris,
mihi uero praecipue,
qui illum
non solum publice
quantum admirabar
tantum diligebam;

primum quod utrique eadem regio,
municipia finitima,
agri etiam possessionesque coniunctae,
praeterea quod
ille mihi tutor relictus
adfectum parentis exhibuit.

Sic
candidatum me suffragio ornauit;

sic
ad omnes honores meos
ex secessibus
accucurrit,
cum iam pridem eiusmodi officiis renuntiasset;

sic
illo die
quo sacerdotes solent nominare
quos dignissimos sacerdotio iudicant,
me semper nominabat.

Quin etiam in hac nouissima ualetudine,
ueritus
ne forte inter quinqueuiros crearetur,
qui
minuendis publicis sumptibus
iudicio senatus constituebantur,
cum illi tot amici senes consularesque superessent,
me huius aetatis
per quem excusaretur
elegit,
his quidem uerbis:

'Etiam si filium haberem,
tibi mandarem.'

Quibus ex causis
necesse est
tamquam immaturam mortem eius
in sinu tuo defleam,
si tamen fas est
aut flere
aut omnino mortem uocare,
qua tanti uiri mortalitas
magis finita
quam uita est.

Viuit enim
uiuetque semper,
atque etiam latius
in memoria hominum et sermone uersabitur,
postquam ab oculis recessit.

Volo tibi multa alia scribere,
sed totus animus
in hac una contemplatione
defixus est.

Verginium cogito,
Verginium uideo,
Verginium iam
uanis imaginibus,
recentibus tamen,
audio, adloquor, teneo;

cui fortasse
ciues aliquos
uirtutibus pares
et habemus
et habebimus,
gloriâ neminem.

Vale.

top

  

II. 2     C.~PLINIVS PAVLINO SVO S.

Irascor,
nec liquet mihi
an debeam,
sed irascor.

Scis,
quam sit amor iniquus interdum,
impotens saepe,
mikrai/tioj semper.

Haec tamen causa
magna est,
nescio an iusta;

sed ego,
tamquam non minus iusta
quam magna sit,
grauiter irascor,
quod a te tam diu litterae nullae.

Exorare me potes uno modo,
si nunc saltem plurimas et longissimas miseris.

Haec mihi sola excusatio uera,
ceterae falsae uidebuntur.

Non sum auditurus
'non eram Romae'
uel
'occupatior eram';

illud enim nec di sinant,
ut 'infirmior'.

Ipse ad uillam
partim studiis
partim desidia
fruor,
quorum utrumque ex otio nascitur.

Vale.

top

  

II. 3     C.~PLINIVS NEPOTI SVO S.

Magna Isaeum fama praecesserat,
maior inuentus est.

Summa est facultas, copia, ubertas;

dicit semper ex tempore,
sed
tamquam diu scripserit.

Sermo Graecus,
immo Atticus;

praefationes
tersae, graciles, dulces,
graues interdum, et erectae.

Poscit controuersias plures;

electionem auditoribus permittit,
saepe etiam partes;

surgit, amicitur, incipit;

statim omnia
ac paene pariter ad manum,
sensus reconditi
occursant,
uerba sed qualia!

quaesita et exculta.

Multa lectio in subitis,
multa scriptio elucet.

Prohoemiatur apte,
narrat aperte,
pugnat acriter,
colligit fortiter,
ornat excelse.

Postremo
docet, delectat, adficit;

quid maxime,
dubites.

Crebra e)nqumh/mata, crebri syllogismi,
circumscripti et effecti,
quod stilo quoque adsequi magnum est.

Incredibilis memoria:

repetit altius
quae dixit ex tempore,
ne uerbo quidem labitur.

Ad tantam e(/cin
studio et exercitatione
peruenit;

nam
diebus et noctibus
nihil aliud agit
nihil audit
nihil loquitur.

Annum sexagensimum excessit
et
adhuc scholasticus tantum est:

quo genere hominum
nihil
aut sincerius
aut simplicius
aut melius.

Nos enim,
qui in foro uerisque litibus terimur,
multum malitiae
quamuis nolimus
addiscimus:

schola
et auditorium
et ficta causa
res inermis innoxia est,
nec minus felix,
senibus praesertim.

Nam
quid in senectute felicius,
quam
quod dulcissimum est in iuuenta?

Quare ego
Isaeum
non disertissimum tantum,
uerum etiam beatissimum
iudico.

Quem tu
nisi cognoscere concupiscis,
saxeus ferreusque es.

Proinde
si non ob alia nosque ipsos,
at certe
ut hunc audias
ueni.

Numquamne legisti,
Gaditanum quendam
Titi Liui nomine gloriaque commotum
ad uisendum eum
ab ultimo terrarum orbe uenisse,
statimque ut uiderat
abisse?

)afilo/kalon inlitteratum
iners ac paene etiam turpe est,
non putare tanti cognitionem
quâ
nulla est iucundior,
nulla pulchrior,
nulla denique humanior.

Dices:

'Habeo hic
quos legam
non minus disertos.'

Etiam;

sed
legendi semper occasio est,
audiendi non semper.

Praeterea multo magis,
ut uulgo dicitur,
uiua uox adficit.

Nam
licet acriora sint
quae legas,
altius tamen in animo sedent,
quae
pronuntiatio, uultus, habitus, gestus etiam dicentis
adfigit;

nisi uero falsum putamus
illud Aeschinis,
qui
cum legisset Rhodiis orationem Demosthenis
admirantibus cunctis,
adiecisse fertur:

ti/ de/, ei) au)tou= tou= qhri/ou h)kou/sate;
et erat Aeschines
si Demostheni credimus
lamprofwno/tatoj.

Fatebatur tamen
longe melius eadem illa pronuntiasse ipsum
qui pepererat.

Quae omnia huc tendunt,
ut audias Isaeum,
uel ideo tantum
ut audieris.

Vale.

top

  

II. 4     C.~PLINIVS CALVINAE SVAE S.

Si pluribus
pater tuus
uel uni cuilibet alii
quam mihi
debuisset,
fuisset fortasse dubitandum,
an adires hereditatem etiam uiro grauem.

Cum uero ego
ductus adfinitatis officio,
dimissis omnibus
qui
non dico molestiores
sed diligentiores erant,
creditor solus exstiterim,
cumque
uiuente eo
nubenti tibi in dotem centum milia contulerim,
praeter eam summam
quam pater tuus quasi de meo dixit
(erat enim soluenda de meo),
magnum habes facilitatis meae pignus,
cuius fiduciâ debes
famam defuncti pudoremque
suscipere.

Ad quod
te
ne uerbis magis quam rebus
horter,
quidquid mihi pater tuus debuit,
acceptum tibi fieri iubebo.

Nec est quod uerearis
ne sit mihi onerosa
ista donatio.

Sunt quidem omnino nobis
modicae facultates,
dignitas sumptuosa,
reditus
propter condicionem agellorum
nescio minor an incertior;

sed
quod cessat ex reditu,
frugalitate suppletur,
ex qua uelut fonte
liberalitas nostra decurrit.

Quae tamen ita temperanda est,
ne nimia profusione inarescat;

sed
temperanda in aliis,
in te uero facile ei ratio constabit,
etiamsi modum excesserit.

Vale.

top

  

II. 5     C.~PLINIVS LVPERCO SVO S.

Actionem
et a te frequenter efflagitatam,
et a me saepe promissam,
exhibui tibi,
nondum tamen totam;

adhuc enim
pars eius perpolitur.

Interim
quae absolutiora mihi uidebantur,
non fuit alienum iudicio tuo tradi.

His tu rogo intentionem scribentis accommodes.

Nihil enim adhuc inter manus habui,
cui maiorem sollicitudinem praestare deberem.

Nam
in ceteris actionibus
existimationi hominum
diligentia tantum et fides nostra,
in hâc
etiam pietas subicietur.

Inde et liber creuit,
dum ornare patriam et amplificare
gaudemus,
pariterque
et defensioni eius seruimus
et gloriae.

Tu tamen haec ipsa
quantum ratio exegerit
reseca.

Quotiens enim
ad fastidium legentium deliciasque respicio,
intellego
nobis commendationem
et ex ipsa mediocritate libri petendam.

Idem tamen
qui a te hanc austeritatem exigo,
cogor id
quod diuersum est postulare,
ut in plerisque frontem remittas.

Sunt enim quaedam adulescentium auribus danda,
praesertim si materia non refragetur;

nam
descriptiones locorum,
quae in hoc libro frequentiores erunt,
non historice tantum
sed prope poetice
prosequi fas est.

Quod tamen si quis exstiterit,
qui putet nos laetius fecisse
quam orationis seueritas exigat,
huius
(ut ita dixerim)
tristitiam
reliquae partes actionis exorare debebunt.

Adnisi certe sumus,
ut quamlibet diuersa genera lectorum
per plures dicendi species
teneremus,
ac
sicut ueremur,
ne quibusdam pars aliqua
secundum suam cuiusque naturam
non probetur,
ita
uidemur posse confidere,
ut uniuersitatem omnibus
uarietas ipsa commendet.

Nam
et in ratione conuiuiorum,
quamuis a plerisque cibis singuli temperemus,
totam tamen cenam laudare omnes solemus,
nec ea
quae stomachus noster recusat,
adimunt gratiam illis
quibus capitur.

Atque haec ego sic accipi uolo,
non tamquam adsecutum esse me credam,
sed tamquam adsequi laborauerim,
fortasse non frustra,
si modo tu curam tuam admoueris
interim istis,
mox iis
quae sequuntur.

Dices
te non posse satis diligenter id facere,
nisi prius totam actionem cognoueris:

fateor.

In praesentia tamen
et ista tibi familiariora fient,
et quaedam ex his talia erunt
ut per partes emendari possint.

Etenim,
si auulsum statuae caput
aut membrum aliquod
inspiceres,
non tu quidem
ex illo posses
congruentiam aequalitatemque deprendere,
posses tamen
iudicare,
an id ipsum satis elegans esset;

nec alia ex causa
principiorum libri circumferuntur,
quam
quia existimatur pars aliqua
etiam sine ceteris esse perfecta.

Longius me prouexit
dulcedo quaedam
tecum loquendi;

sed iam finem faciam
ne modum,
quem etiam orationi adhibendum puto,
in epistula excedam.

Vale.

top

  

II. 6     C.~PLINIVS AVITO SVO S.

Longum est
altius repetere
nec refert,
quemadmodum acciderit,
ut homo minime familiaris cenarem apud quendam,
ut sibi uidebatur,
lautum et diligentem,
ut mihi,
sordidum simul et sumptuosum.

Nam
sibi et paucis
opima quaedam,
ceteris
uilia et minuta
ponebat.

Vinum
etiam paruolis lagunculis
in tria genera
discripserat,
non
ut potestas eligendi,
sed
ne ius esset recusandi,
aliud sibi et nobis,
aliud minoribus amicis
(nam gradatim amicos habet),
aliud suis nostrisque libertis.

Animaduertit
qui mihi proximus recumbebat,
et
an probarem
interrogauit.

Negaui.

'Tu ergo' inquit
'quam consuetudinem sequeris?'

'Eadem omnibus pono;

ad cenam enim,
non ad notam
inuito
cunctisque rebus exaequo,
quos mensâ et toro aequaui.'

'Etiamne libertos?'

'Etiam;

conuictores enim tunc,
non libertos
puto.'

Et ille:

'Magno tibi constat.'

'Minime.'

'Qui fieri potest?'

'Quia scilicet liberti mei
non
idem quod ego
bibunt,
sed
idem ego quod liberti.'

Et hercule
si gulae temperes,
non est onerosum
quo utaris ipse
communicare cum pluribus.

Illa ergo reprimenda,
illa quasi in ordinem redigenda est,
si sumptibus parcas,
quibus aliquanto rectius
tuâ continentiâ
quam alienâ contumeliâ
consulas.

Quorsus haec?

ne tibi,
optimae indolis iuueni,
quorundam in mensa
luxuria specie frugalitatis imponat.

Conuenit autem amori in te meo,
quotiens tale aliquid inciderit,
sub exemplo praemonere,
quid debeas fugere.

Igitur memento
nihil magis esse uitandum
quam
istam luxuriae et sordium nouam societatem;

quae cum sint turpissima
discreta ac separata,
turpius iunguntur.

Vale.

top

  

II. 7     C.~PLINIVS MACRINO SVO S.

Here
a senatu
Vestricio Spurinnae
principe auctore
triumphalis statua decreta est,
non ita
ut multis,
qui
numquam in acie steterunt,
numquam castra uiderunt,
numquam denique tubarum sonum
nisi in spectaculis audierunt,
uerum
ut illis,
qui decus istud
sudore et sanguine et factis
adsequebantur.

Nam
Spurinna
Bructerum regem
ui et armis
induxit in regnum,
ostentatoque bello
ferocissimam gentem,
quod est pulcherrimum uictoriae genus,
terrore perdomuit.

Et
hoc quidem uirtutis praemium,
illud solacium doloris
accepit,
quod
filio eius Cottio,
quem amisit absens,
habitus est honor statuae.

Rarum id in iuuene;

sed pater hoc quoque merebatur,
cuius grauissimo uulneri
magno aliquo fomento
medendum fuit.

Praeterea
Cottius ipse
tam clarum specimen indolis
dederat,
ut
uita eius breuis et angusta
debuerit
hâc uelut immortalitate proferri.

Nam
tanta ei sanctitas, grauitas, auctoritas etiam,
ut posset senes illos prouocare uirtute,
quibus nunc honore adaequatus est.

Quo quidem honore,
quantum ego interpretor,
non modo
defuncti memoriae, dolori patris,
uerum etiam exemplo
prospectum est.

Acuent ad bonas artes iuuentutem
adulescentibus quoque,
digni sint modo,
tanta praemia constituta;

acuent principes uiros
ad liberos suscipiendos
et gaudia ex superstitibus
et ex amissis tam gloriosa solacia.

His ex causis
statuâ Cotti
publice laetor,
nec priuatim minus.

Amaui consummatissimum iuuenem
tam ardenter
quam nunc impatienter
requiro.

Erit ergo pergratum mihi
hanc effigiem eius
subinde intueri,
subinde respicere,
sub hac consistere
praeter hanc commeare.

Etenim si defunctorum imagines
domi positae
dolorem nostrum leuant,
quanto magis hae
quibus in celeberrimo loco
non modo species et uultus illorum,
sed honor etiam et gloria
refertur!

Vale.

top

  

II. 8     C.~PLINIVS CANINIO SVO S.

Studes
an piscaris
an uenaris
an simul omnia?

Possunt enim omnia
simul fieri
ad Larium nostrum.

Nam
lacus piscem,
feras siluae quibus lacus cingitur,
studia altissimus iste secessus
adfatim suggerunt.

Sed
siue omnia simul
siue aliquid
facis,
non possum dicere

'inuideo';

angor tamen
non et mihi licere,
qui
sic concupisco
ut aegri
uinum, balinea, fontes.

Numquamne
hos artissimos laqueos,
si soluere negatur,
abrumpam?

Numquam,
puto.

Nam
ueteribus negotiis noua accrescunt,
nec tamen priora peraguntur:
tot nexibus,
tot quasi catenis
maius in dies occupationum agmen extenditur.

Vale.

II. 9     C.~PLINIVS APOLLINARI SVO S.

Anxium me et inquietum
habet petitio Sexti Eruci mei.

Adficior curâ
et,
quam pro me sollicitudinem non adii,
quasi pro me altero patior;

et alioqui
meus pudor,
mea existimatio,
mea dignitas
in discrimen adducitur.

Ego Sexto latum clauum
a Caesare nostro,
ego quaesturam
impetraui;

meo suffragio
peruenit
ad ius tribunatus petendi,
quem
nisi obtinet in senatu,
uereor
ne decepisse Caesarem uidear.

Proinde
adnitendum est mihi,
ut talem eum iudicent omnes,
qualem esse princeps mihi credidit.

Quae causa
si studium meum non incitaret,
adiutum tamen cuperem iuuenem
probissimum, grauissimum, eruditissimum,
omni denique laude dignissimum,
et quidem cum tota domo.

Nam
pater ei Erucius Clarus,
uir sanctus, antiquus, disertus,
atque in agendis causis exercitatus,
quas
summa fide, pari constantia,
nec uerecundia minore
defendit.

Habet auunculum C.~Septicium,
quo
nihil uerius,
nihil simplicius,
nihil candidius,
nihil fidelius
noui.

Omnes me
certatim
et tamen aequaliter
amant,
omnibus nunc ego
in uno referre gratiam
possum.

Itaque
prenso amicos,
supplico,
ambio,
domos stationesque circumeo,
quantumque
uel auctoritate
uel gratiâ ualeam,
precibus experior,
teque obsecro
ut aliquam oneris mei partem suscipere
tanti putes.

Reddam uicem
si reposces,
reddam
et si non reposces.

Diligeris, coleris, frequentaris:

ostende modo
uelle te,
nec deerunt
qui
quod tu uelis
cupiant.

Vale.

top

  

II. 10     C.~PLINIVS OCTAVIO SVO S.

Hominem te patientem
uel potius durum
ac paene crudelem,
qui
tam insignes libros
tam diu
teneas!

Quousque
et tibi et nobis
inuidebis,
tibi maxima laude,
nobis uoluptate?

Sine
per ora hominum ferantur
isdemque quibus lingua Romana spatiis
peruagentur.

Magna et iam longa
exspectatio est,
quam
frustrari adhuc et differre
non debes.

Enotuerunt quidam tui uersus,
et
inuito te
claustra sua refregerunt.

Hos
nisi retrahis in corpus,
quandoque
ut errones
aliquem
cuius dicantur
inuenient.

Habe ante oculos mortalitatem,
a qua
adserere te
hoc uno monimento
potes;

nam
cetera fragilia et caduca
non minus quam ipsi homines
occidunt desinuntque.

Dices,
ut soles:

'Amici mei uiderint.'

Opto equidem amicos tibi
tam fideles, tam eruditos, tam laboriosos,
ut tantum curae intentionisque suscipere
et possint
et uelint,
sed
dispice
ne sit parum prouidum,
sperare ex aliis
quod tibi ipse non praestes.

Et de editione quidem interim
ut uoles:

recita saltem
quo magis libeat emittere,
utque tandem percipias gaudium,
quod ego olim pro te non temere praesumo.

Imaginor enim
qui concursus,
quae admiratio
te,
qui clamor
quod etiam silentium
maneat;

quo ego,
cum dico uel recito,
non minus quam clamore
delector,
sit modo silentium
acre et intentum,
et
cupidum ulteriora audiendi.

Hoc fructu tanto tam parato
desine
studia tua infinita
ista cunctatione
fraudare;

quae
cum modum excedit,
uerendum est
ne
inertiae et desidiae uel etiam timiditatis nomen
accipiat.

Vale.

top

  

II. 11     C.~PLINIVS ARRIANO SVO S.

Solet esse gaudio tibi,
si quid acti est in senatu
dignum ordine illo.

Quamuis enim quietis amore secesseris,
insidet tamen animo tuo
maiestatis publicae cura.

Accipe ergo
quod per hos dies actum est,
personae claritate famosum,
seueritate exempli salubre,
rei magnitudine aeternum.

Marius Priscus
accusantibus Afris
quibus pro consule praefuit,
omissa defensione
iudices petiit.

Ego et Cornelius Tacitus,
adesse prouincialibus iussi,
existimauimus
fidei nostrae conuenire
notum senatui facere
excessisse Priscum
immanitate et saeuitiâ crimina
quibus dari iudices possent,
cum
ob innocentes condemnandos,
interficiendos etiam,
pecunias accepisset.

Respondit Fronto Catius
deprecatusque est,
ne quid ultra repetundarum legem quaereretur,
omniaque actionis suae uela
uir
mouendarum lacrimarum peritissimus
quodam uelut uento miserationis
impleuit.

Magna contentio,
magni utrimque clamores
aliis
cognitionem senatus lege conclusam,
aliis
liberam solutamque
dicentibus,
quantumque admisisset reus,
tantum uindicandum.

Nouissime consul designatus Iulius Ferox,
uir rectus et sanctus,
Mario quidem iudices interim censuit
dandos,
euocandos autem
quibus diceretur
innocentium poenas uendidisse.

Quae sententia
non praeualuit modo,
sed omnino post tantas dissensiones
fuit sola frequens,
adnotatumque experimentis,
quod fauor et misericordia
acres et uehementes primos impetus habent,
paulatim consilio et ratione
quasi restincta
considunt.

Unde euenit
ut,
quod multi clamore permixto tuentur,
nemo tacentibus ceteris dicere uelit;

patescit enim,
cum separaris a turba,
contemplatio rerum
quae turbâ teguntur.

Venerunt
qui adesse erant iussi,
Vitellius Honoratus et Flauius Marcianus;

ex quibus
Honoratus
trecentis milibus
exsilium equitis Romani
septemque amicorum eius ultimam poenam,
Marcianus unius equitis Romani
septingentis milibus
plura supplicia arguebatur emisse;

erat enim fustibus caesus,
damnatus in metallum,
strangulatus in carcere.

Sed Honoratum cognitioni senatûs
mors opportuna subtraxit,
Marcianus inductus est
absente Prisco.

Itaque Tuccius Cerialis consularis
iure senatorio postulauit,
ut Priscus certior fieret,
siue quia miserabiliorem
siue quia inuidiosiorem
fore arbitrabatur,
si praesens fuisset,
siue
(quod maxime credo)
quia aequissimum erat
commune crimen
ab utroque defendi,
et si dilui non potuisset
in utroque puniri.

Dilata res est
in proximum senatum,
cuius ipse conspectus augustissimus fuit.

Princeps praesidebat
(erat enim consul),
ad hoc
Ianuarius mensis
cum cetera
tum praecipue senatorum frequentia
celeberrimus;

praeterea
causae amplitudo
auctaque dilatione exspectatio
et
fama,
insitumque mortalibus
studium magna et inusitata noscendi,
omnes
undique exciuerat.

Imaginare
quae sollicitudo nobis,
qui metus,
quibus
super tanta re in illo coetu
praesente Caesare
dicendum erat.

Equidem
in senatu non semel egi,
quin immo nusquam
audiri benignius soleo:

tunc me tamen
ut noua omnia
nouo metu
permouebant.

Obuersabatur
praeter illa
quae supra dixi
causae difficultas:

stabat
modo consularis,
modo septemuir epulonum,
iam neutrum.

Erat ergo perquam onerosum
accusare damnatum,
quem
ut premebat atrocitas criminis,
ita
quasi peractae damnationis miseratio
tuebatur.

Utcumque tamen
animum cogitationemque collegi,
coepi dicere
non minore audientium adsensu
quam
sollicitudine mea.

Dixi
horis paene quinque;

nam
duodecim clepsydris,
quas spatiosissimas acceperam,
sunt additae quattuor.

Adeo illa ipsa,
quae dura et aduersa dicturo uidebantur,
secunda dicenti fuerunt.

Caesar quidem
tantum mihi studium,
tantam etiam curam
(nimium est enim dicere sollicitudinem)
praestitit,
ut libertum meum
post me stantem
saepius admoneret
uoci laterique consulerem,
cum me uehementius putaret intendi,
quam
gracilitas mea perpeti posset.

Respondit mihi
pro Marciano
Claudius Marcellinus.

Missus deinde senatus
et
reuocatus in posterum;

neque enim iam
incohari poterat actio,
nisi
ut noctis interuentu scinderetur.

Postero die
dixit pro Mario Saluius Liberalis,
uir subtilis, dispositus, acer, disertus;

in illa uero causa
omnes artes suas protulit.

Respondit Cornelius Tacitus eloquentissime
et,
quod eximium orationi eius inest,
semnw=j.

Dixit pro Mario rursus
Fronto Catius insigniter,
utque iam locus ille poscebat,
plus in precibus temporis
quam in defensione
consumpsit.

Huius actionem uespera inclusit,
non tamen sic
ut abrumperet.

Itaque
in tertium diem
probationes exierunt.

Iam
hoc ipsum pulchrum et antiquum,
senatum
nocte dirimi,
triduo uocari,
triduo contineri.

Cornutus Tertullus consul designatus,
uir egregius et pro ueritate firmissimus,
censuit
septingenta milia
quae acceperat Marius
aerario inferenda,
Mario urbe Italiâque interdicendum,
Marciano hoc amplius Africâ.

In fine sententiae adiecit,
quod
ego et Tacitus
iniunctâ aduocatione
diligenter et fortiter functi essemus,
arbitrari senatum
ita nos fecisse
ut dignum mandatis partibus fuerit.

Adsenserunt consules designati,
omnes etiam consulares
usque ad Pompeium Collegam:

ille
et septingenta milia aerario inferenda
et Marcianum in quinquennium relegandum,
Marium
repetundarum poenae
quam iam passus esset
censuit
relinquendum.

Erant in utrâque sententiâ multi,
fortasse etiam plures
in hâc
uel solutiore uel molliore.

Nam
quidam ex illis quoque,
qui Cornuto uidebantur adsensi,
hunc
qui post ipsos censuerat
sequebantur.

Sed
cum fieret discessio,
qui sellis consulum adstiterant,
in Cornuti sententiam
ire coeperunt.

Tum illi
qui se Collegae adnumerari patiebantur
in diuersum
transierunt;

Collega cum paucis relictus.

Multum postea
de impulsoribus suis,
praecipue de Regulo
questus est,
qui se in sententia
quam ipse dictauerat
deseruisset.

Est alioqui Regulo
tam mobile ingenium,
ut plurimum audeat,
plurimum timeat.

Hic finis cognitionis amplissimae.

Superest tamen
litou/rgion non leue,
Hostilius Firminus
legatus Mari Prisci,
qui permixtus causae
grauiter uehementerque uexatus est.

Nam
et rationibus Marciani,
et sermone
quem ille habuerat in ordine Lepcitanorum,
operam suam Prisco ad turpissimum ministerium commodasse,
stipulatusque de Marciano
quinquaginta milia denariorum probabatur,
ipse praeterea accepisse sestertia decem milia
foedissimo quidem titulo,
nomine unguentarii,
qui titulus
a uita hominis
compti semper et pumicati
non abhorrebat.

Placuit
censente Cornuto
referri de eo
proximo senatu;

tunc enim,
casu an conscientiâ,
afuerat.

Habes res urbanas;

inuicem rusticas scribe.

Quid arbusculae tuae,
quid uineae,
quid segetes agunt,
quid oues delicatissimae?

In summa,
nisi aeque longam epistulam reddis,
non est quod postea nisi breuissimam exspectes.

Vale.

top

  

II. 12     C.~PLINIVS ARRIANO SVO S.

litou/rgion illud,
quod
superesse Mari Prisci causae
proxime scripseram,
nescio an satis,
circumcisum tamen
et
adrasum est.

Firminus
inductus in senatum
respondit crimini noto.

Secutae sunt
diuersae sententiae
consulum designatorum.

Cornutus Tertullus censuit
ordine mouendum,
Acutius Nerua
in sortitione prouinciae
rationem eius non habendam.

Quae sententia tamquam mitior uicit,
cum sit alioqui durior tristiorque.

Quid enim miserius
quam
exsectum et exemptum honoribus senatoriis,
labore et molestiâ non carere?

quid grauius
quam
tantâ ignominiâ adfectum
non
in solitudine latêre,
sed
in hac altissima specula
conspiciendum se monstrandumque praebere?

Praeterea
quid publice minus
aut congruens
aut decorum?

notatum a senatu
in senatu sedere,
ipsisque illis
a quibus sit notatus
aequari;

summotum a proconsulatu
quia se in legatione turpiter gesserat,
de proconsulibus iudicare,
damnatumque sordium
uel damnare alios
uel absoluere!

Sed hoc pluribus uisum est.

Numerantur enim sententiae,
non ponderantur;

nec aliud in publico consilio potest fieri,
in quo nihil est
tam inaequale
quam aequalitas ipsa.

Nam
cum sit impar prudentia,
par omnium ius est.

Impleui promissum
priorisque epistulae fidem exsolui,
quam
ex spatio temporis
iam recepisse te
colligo;

nam
et festinanti
et diligenti tabellario
dedi,
nisi
quid impedimenti in uia passus est.

Tuae nunc partes,
ut primum illam,
deinde hanc
remunereris litteris,
quales istinc redire uberrimae possunt.

Vale.

top

  

II. 13     C.~PLINIVS PRISCO SVO S.

Et tu
occasiones obligandi me
auidissime amplecteris,
et ego
nemini libentius debeo.

Duabus ergo de causis
a te potissimum
petere constitui,
quod impetratum maxime cupio.

Regis exercitum amplissimum:

hinc tibi
beneficiorum larga materia,
longum praeterea tempus,
quo amicos tuos exornare potuisti.

Conuertere
ad nostros
nec
hos multos.

Malles tu quidem multos;

sed meae uerecundiae sufficit
unus aut alter,
ac
potius unus.

Is erit Voconius Romanus.

Pater ei
in equestri gradu clarus,
clarior uitricus,
immo pater alius
(nam huic quoque nomini pietate successit),
mater e primis.

Ipse
citerioris Hispaniae
(scis
quod iudicium prouinciae illius,
quanta sit grauitas)
flamen
proxime fuit.

Hunc ego,
cum simul studeremus,
arte familiariterque dilexi;

ille meus in urbe
ille in secessu contubernalis,
cum hocirc;c seria
cum hocirc;c iocos miscui.

Quid enim illo
aut fidelius amico
aut sodale iucundius?

Mira
in sermone,
mira etiam
in ore ipso uultuque
suauitas.

Ad hoc
ingenium
excelsum, subtile, dulce, facile,
eruditum in causis agendis;

epistulas quidem scribit,
ut
Musas ipsas Latine loqui
credas.

Amatur a me plurimum
nec
tamen uincitur.

Equidem
iuuenis statim iuueni,
quantum potui per aetatem,
auidissime contuli,
et nuper
ab optimo principe
trium liberorum ius
impetraui;

quod
quamquam
parce et cum delectu
daret,
mihi tamen
tamquam eligeret
indulsit.

Haec beneficia mea tueri
nullo modo
melius quam
ut augeam possum,
praesertim cum ipse illa tam grate interpretetur,
ut dum
priora accipit
posteriora mereatur.

Habes
qualis quam probatus carusque sit nobis,
quem rogo
pro ingenio,
pro fortuna tua
exornes.

In primis ama hominem;

nam
licet tribuas ei
quantum amplissimum potes,
nihil tamen amplius potes amicitiâ tuâ

cuius esse eum
usque ad intimam familiaritatem capacem
quo magis scires,
breuiter tibi
studia, mores, omnem denique uitam eius
expressi.

Extenderem preces
nisi
et tu rogari diu nolles
et ego totâ hoc epistulâ
fecissem;

rogat enim
et quidem efficacissime,
qui reddit causas rogandi.

Vale.

top

  

II. 14     C.~PLINIVS MAXIMO SVO S.

Verum opinaris:

distringor centumuiralibus causis,
quae me exercent
magis quam delectant.

Sunt enim pleraeque paruae et exiles;

raro incidit
uel personarum claritate
uel negotii magnitudine insignis.

Ad hoc
pauci
cum quibus iuuet dicere;

ceteri
audaces
atque
etiam magna ex parte adulescentuli
obscuri
ad declamandum
huc transierunt,
tam inreuerenter et temere,
ut mihi Atilius noster expresse dixisse uideatur,
sic in foro
pueros a centumuiralibus causis auspicari,
ut ab Homero in scholis.

Nam
hic quoque
ut illic
primum coepit esse
quod maximum est.

At hercule
ante memoriam meam
(ita maiores natu solent dicere),
ne nobilissimis quidem adulescentibus
locus erat
nisi aliquo consulari producente:

tanta ueneratione
pulcherrimum opus colebatur.

Nunc
refractis pudoris et reuerentiae claustris,
omnia patent omnibus,
nec inducuntur
sed inrumpunt.

Sequuntur auditores
actoribus similes,
conducti et redempti.

Manceps conuenitur;

in media basilica
tam palam sportulae
quam in triclinio
dantur;

ex iudicio in iudicium
pari mercede
transitur.

Inde iam non inurbane
Sofoklei=j uocantur
a)po\ tou= sofw=j kai\ kalei=sqai,
isdem Latinum nomen
impositum est Laudiceni;

et tamen
crescit in dies foeditas
utrâque linguâ notata.

Here
duo nomenclatores mei
(habent sane aetatem eorum
qui nuper togas sumpserint)
ternis denariis
ad laudandum trahebantur.

Tanti constat
ut sis disertissimus.

Hocirc;c pretiocirc;
quamlibet numerosa subsellia
implentur,
hocirc;c ingens corona colligitur,
hocirc;c infiniti clamores commouentur,
cum mesochorus dedit signum.

Opus est enim signo
apud non intellegentes,
ne audientes quidem;

nam
plerique non audiunt,
nec ulli magis laudant.

Si quando
transibis per basilicam
et uoles scire,
quo modo quisque dicat,
nihil est quod tribunal ascendas,
nihil quod praebeas aurem;

facilis diuinatio:

scito
eum pessime dicere,
qui laudabitur maxime.

Primus
hunc audiendi morem
induxit Larcius Licinus,
hactenus tamen
ut auditores corrogaret.

Ita certe
ex Quintiliano praeceptore meo
audisse me memini.

Narrabat ille:

'Adsectabar Domitium Afrum.

Cum apud centumuiros diceret
grauiter et lente
(hoc enim illi actionis genus erat),
audit ex proximo
immodicum insolitumque clamorem.

Admiratus reticuit;

ubi silentium factum est,
repetit
quod abruperat.

Iterum clamor,
iterum reticuit,
et post silentium coepit.

Idem tertio.

Nouissime
quis diceret
quaesiit.

Responsum est:

"Licinus."

Tum intermissâ causâ
"Centumuiri," inquit,
"hoc artificium perit."'

Quod alioqui perire incipiebat
cum perisse Afro uideretur,
nunc uero
prope funditus exstinctum et euersum est.

Pudet referre
quae
quam fracta pronuntiatione
dicantur,
quibus
quam teneris clamoribus
excipiantur.

Plausus tantum
ac potius sola
cymbala et tympana
illis canticis
desunt:

ululatus quidem
(neque enim alio uocabulo
potest exprimi
theatris quoque indecora laudatio)
large supersunt.

Nos tamen adhuc
et utilitas amicorum
et ratio aetatis
moratur ac retinet;

ueremur enim
ne forte non has indignitates reliquisse,
sed laborem fugisse uideamur.

Sumus tamen solito rariores,
quod initium est gradatim desinendi.

Vale.

top

  

II. 15     C.~PLINIVS VALERIANO SVO S.

Quo modo te
ueteres Marsi tui?

quo modo
emptio noua?

Placent agri,
postquam tui facti sunt?

Rarum id quidem;

nihil enim aeque gratum est adeptis
quam concupiscentibus.

Me praedia materna parum commode tractant,
delectant tamen
ut materna,
et alioqui longâ patientiâ occallui.

Habent hunc finem adsiduae querellae,
quod queri pudet.

Vale.

top

  

II. 16     C.~PLINIVS ANNIO SVO S.

Tu quidem
pro cetera tua diligentia
admones me
codicillos Aciliani,
qui me ex parte instituit heredem,
pro non scriptis habendos,
quia non sint confirmati testamento;

quod ius ne mihi quidem ignotum est,
cum sit iis etiam notum,
qui nihil aliud sciunt.

Sed ego propriam quandam legem mihi dixi,
ut defunctorum uoluntates,
etiamsi iure deficerentur,
quasi perfectas tuerer.

Constat autem
codicillos istos Aciliani manu scriptos.

Licet ergo non sint confirmati testamento,
a me tamen
ut confirmati obseruabuntur,
praesertim
cum delatori locus non sit.

Nam
si uerendum esset
ne
quod ego dedissem
populus eriperet,
cunctantior fortasse et cautior
esse deberem;

cum uero liceat heredi donare,
quod in hereditate subsedit,
nihil est quod obstet illi meae legi,
cui publicae leges non repugnant.

Vale.

top

  

II. 17     C.~PLINIVS GALLO SVO S.

Miraris
cur me Laurentinum
uel
(si ita mauis),
Laurens meum
tanto opere delectet;

desines mirari,
cum cognoueris
gratiam uillae,
opportunitatem loci,
litoris spatium.

Decem septem milibus passuum ab urbe secessit,
ut
peractis quae agenda fuerint
saluo iam et composito die
possis ibi manere.

Aditur
non unâ uiâ

nam
et Laurentina et Ostiensis eodem ferunt,
sed Laurentina
a quarto decimo lapide,
Ostiensis
ab undecimo
relinquenda est.

Utrimque excipit iter
aliquâ ex parte harenosum,
iunctis paulo grauius et longius,
equo breue et molle.

Varia
hinc atque inde
facies;

nam
modo occurrentibus siluis
uia coartatur,
modo latissimis pratis
diffunditur et patescit;

multi greges ouium,
multa ibi equorum boum armenta,
quae
montibus hieme depulsa
herbis et tepore uerno
nitescunt.

Villa usibus capax,
non sumptuosa tutela.

Cuius in prima parte
atrium frugi,
nec tamen sordidum;

deinde
porticûs in D litterae similitudinem circumactae,
quibus paruola sed festiua area includitur.

Egregium hae aduersus tempestates receptaculum;

nam
specularibus
ac
multo magis imminentibus tectis
muniuntur.

Est contra medias cauaedium hilare,
mox triclinium satis pulchrum,
quod in litus excurrit
ac
si quando Africo mare impulsum est,
fractis iam et nouissimis fluctibus
leuiter adluitur.

Undique ualuas
aut fenestras non minores ualuis
habet
atque ita
a lateribus, a fronte
quasi tria maria
prospectat;

a tergo
cauaedium, porticum, aream, porticum rursus,
mox atrium, siluas,
et longinquos respicit montes.

Huius a laeua retractius paulo cubiculum
est amplum,
deinde aliud minus
quod
alterâ fenestrâ admittit orientem,
occidentem alterâ retinet;

hac et subiacens mare
longius quidem sed securius
intuetur.

Huius cubiculi et triclinii illius obiectu
includitur angulus,
qui purissimum solem continet et accendit.

Hoc hibernaculum,
hoc etiam gymnasium meorum est;

ibi omnes silent uenti,
exceptis
qui nubilum inducunt,
et serenum
ante quam usum loci eripiunt.

Adnectitur angulo
cubiculum in hapsida curuatum,
quod ambitum solis
fenestris omnibus
sequitur.

Parieti eius
in bibliothecae speciem
armarium insertum est,
quod
non legendos libros
sed lectitandos capit.

Adhaeret dormitorium membrum
transitu interiacente,
qui
suspensus et tubulatus
conceptum uaporem
salubri temperamento
huc, illuc
digerit et ministrat.

Reliqua pars lateris huius
seruorum libertorumque usibus
detinetur,
plerisque tam mundis,
ut accipere hospites possint.

Ex alio latere
cubiculum est politissimum;

deinde
uel cubiculum grande
uel modica cenatio,
quae plurimo sole,
plurimo mari lucet;

post hanc cubiculum cum procoetone,
altitudine aestiuum,
munimentis hibernum;

est enim subductum omnibus uentis.

Huic cubiculo
aliud et procoeton
communi pariete iunguntur.

Inde
balinei cella frigidaria spatiosa et effusa,
cuius in contrariis parietibus
duo baptisteria uelut eiecta sinuantur,
abunde capacia
si mare in proximo cogites.

Adiacet unctorium,
hypocauston,
adiacet propnigeon balinei,
mox duae cellae
magis elegantes quam sumptuosae;

cohaeret calida piscina mirifica,
ex qua natantes mare adspiciunt,
nec procul sphaeristerium
quod calidissimo soli
inclinato iam die
occurrit.

Hic turris erigitur,
sub qua diaetae duae,
totidem in ipsa,
praeterea cenatio
quae
latissimum mare, longissimum litus, uillas amoenissimas possidet.

Est et alia turris;

in hac
cubiculum,
in quo
sol nascitur conditurque;

lata post apotheca et horreum,
sub hoc triclinium,
quod
turbati maris
non nisi fragorem et sonum
patitur,
eumque
iam languidum ac desinentem;

hortum et gestationem uidet,
qua hortus includitur.

Gestatio
buxo aut rore marino,
ubi deficit buxus,
ambitur;

nam
buxus,
qua parte defenditur tectis,
abunde uiret;

aperto caelo
apertoque uento
et
quamquam longinqua aspergine maris
inarescit.

Adiacet gestationi
interiore circumitu
uinea tenera et umbrosa,
nudisque etiam pedibus
mollis et cedens.

Hortum
morus et ficus frequens uestit,
quarum arborum illa uel maxime ferax terra est,
malignior ceteris.

Hâc
non deteriore quam maris facie
cenatio, remota a mari, fruitur,
cingitur diaetis duabus a tergo,
quarum fenestris subiacet uestibulum uillae
et hortus alius pinguis et rusticus.

Hinc
cryptoporticus prope publici operis
extenditur.

Utrimque
fenestrae,
a mari plures,
ab horto singulae sed alternis pauciores.

Hae
cum serenus dies et immotus,
omnes,
cum hinc uel inde uentis inquietus,
quâ uenti quiescunt
sine iniuria patent.

Ante cryptoporticum
xystus uiolis odoratus.

Teporem solis infusi
repercussu cryptoporticus auget,
quae
ut tenet solem
sic aquilonem inhibet summouetque,
quantumque caloris ante
tantum retro frigoris;

similiter africum sistit,
atque
ita diuersissimos uentos
alium alio latere
frangit et finit.

Haec iucunditas eius hieme,
maior aestate.

Nam
ante meridiem xystum,
post meridiem gestationis hortique proximam partem
umbra sua temperat,
quae,
ut dies creuit decreuitue,
modo breuior
modo longior
hac uel illa cadit.

Ipsa uero cryptoporticus
tum maxime caret sole,
cum ardentissimus culmini eius insistit.

Ad hoc
patentibus fenestris
fauonios accipit transmittitque
nec umquam
aere pigro et manente
ingrauescit.

In capite xysti,
deinceps cryptoporticus horti,
diaeta est amores mei,
re uera amores:

ipse posui.

In hac
heliocaminus quidem
aliâ xystum,
aliâ mare,
utrâque solem,
cubiculum autem ualuis cryptoporticum,
fenestrâ prospicit mare.

Contra parietem medium
zotheca perquam eleganter recedit,
quae
specularibus et uelis obductis reductisue
modo adicitur cubiculo
modo aufertur.

Lectum et duas cathedras
capit;

a pedibus mare,
a tergo uillae,
a capite siluae:

tot facies locorum
totidem fenestris
et distinguit
et miscet.

Iunctum est cubiculum noctis et somni.

Non illud
uoces seruolorum,
non maris murmur,
non tempestatum motus
non fulgurum lumen,
ac ne diem quidem sentit,
nisi fenestris apertis.

Tam alti abditique secreti illa ratio,
quod
interiacens andron
parietem cubiculi hortique
distinguit
atque ita
omnem sonum
mediâ inanitate
consumit.

Adplicitum est cubiculo
hypocauston perexiguum,
quod
angustâ fenestrâ
suppositum calorem,
ut ratio exigit,
aut effundit aut retinet.

Procoeton inde et cubiculum porrigitur in solem,
quem orientem statim exceptum
ultra meridiem oblicum quidem
sed tamen seruat.

In hanc ego diaetam
cum me recepi,
abesse mihi etiam a uilla mea
uideor,
magnamque eius uoluptatem
praecipue Saturnalibus capio,
cum reliqua pars tecti
licentia dierum
festisque clamoribus personat;

nam
nec ipse meorum lusibus
nec illi studiis meis
obstrepunt.

Haec utilitas, haec amoenitas
deficitur aquâ salienti,
sed
puteos ac potius fontes habet;

sunt enim in summo.

Et omnino
litoris illius
mira natura:

quocumque loco
moueris humum,
obuius et paratus umor occurrit,
isque sincerus
ac
ne leuiter quidem tanta maris uicinitate corruptus.

Suggerunt adfatim
ligna proximae siluae;

ceteras copias Ostiensis colonia ministrat.

Frugi quidem homini
sufficit etiam uicus,
quem una uilla discernit.

In hoc
balinea meritoria tria,
magna commoditas,
si forte balineum domi
uel subitus aduentus
uel breuior mora
calfacere dissuadeat.

Litus ornant uarietate gratissimâ
nunc continua, nunc intermissa
tecta uillarum,
quae praestant multarum urbium faciem,
siue mari
siue ipso litore utare;

quod non numquam longa tranquillitas mollit,
saepius frequens et contrarius fluctus indurat.

Mare
non sane pretiosis piscibus abundat,
soleas tamen et squillas optimas egerit.

Villa uero nostra
etiam mediterraneas copias praestat,
lac in primis;

nam
illuc e pascuis
pecora conueniunt,
si quando
aquam umbramue sectantur.

Iustisne de causis
iam tibi uideor
incolere, inhabitare, diligere secessum?

quem
tu nimis urbanus es
nisi concupiscis.

Atque utinam concupiscas!

ut
tot tantisque dotibus
uillulae nostrae
maxima commendatio
ex tuo contubernio
accedat.

Vale.

top

  

II. 18     C.~PLINIVS MAVRICO SVO S.

Quid a te mihi iucundius potuit iniungi,
quam
ut praeceptorem fratris tui liberis quaererem?

Nam
beneficio tuo
in scholam redeo,
et
illam dulcissimam aetatem
quasi resumo:

sedeo inter iuuenes
ut solebam,
atque etiam experior
quantum apud illos auctoritatis
ex studiis habeam.

Nam
proxime
frequenti auditorio
inter se
coram multis ordinis nostri
clare iocabantur;

intraui,
conticuerunt;

quod non referrem,
nisi ad illorum magis laudem
quam ad meam pertineret,
ac
nisi sperare te uellem posse fratris tui filios probe discere.

Quod superest,
cum omnes
qui profitentur
audiero,
quid de quoque sentiam
scribam,
efficiamque
quantum tamen epistulâ
consequi potero,
ut ipse omnes audisse uidearis.

Debeo enim tibi,
debeo memoriae fratris tui
hanc fidem, hoc studium,
praesertim super tanta re.

Nam
quid magis interest uestrâ,
quam
ut liberi
(dicerem tui,
nisi nunc illos magis amares)
digni illo patre, te patruo
reperiantur?

quam curam mihi
etiam si non mandasses
uindicassem.

Nec ignoro
suscipiendas offensas in eligendo praeceptore,
sed oportet
me
non modo offensas,
uerum etiam simultates
pro fratris tui filiis
tam aequo animo subire
quam parentes pro suis.

Vale.

top

  

II. 19     C.~PLINIVS CERIALI SVO S.

Hortaris
ut orationem amicis pluribus recitem.

Faciam
quia hortaris,
quamuis uehementer addubitem.

Neque enim
me praeterit
actiones,
quae recitantur,
impetum omnem caloremque
ac prope nomen suum
perdere,
ut
quas soleant
commendare simul et accendere
iudicum consessus,
celebritas aduocatorum,
exspectatio euentûs,
fama non unius actoris,
diductumque in partes audientium studium,
ad hoc
dicentis gestus, incessus, discursus etiam
omnibusque motibus animi consentaneus uigor corporis.

Unde accidit
ut ii
qui sedentes agunt,
quamuis illis maximâ ex parte supersint eadem illa
quae stantibus,
tamen hoc
quod sedent
quasi debilitentur et deprimantur.

Recitantium uero praecipua pronuntiationis adiumenta,
oculi, manus
praepediuntur.

Quo minus mirum est,
si auditorum intentio relanguescit,
nullis extrinsecus
aut blandimentis capta
aut aculeis excitata.

Accedit his
quod oratio
de qua loquor
pugnax et quasi contentiosa est.

Porro ita naturâ comparatum est,
ut ea
quae scripsimus cum labore,
cum labore etiam audiri putemus.

Et sane
quotus quisque tam rectus auditor,
quem non potius dulcia haec et sonantia
quam austera et pressa
delectent?

Est quidem omnino turpis ista discordia,
est tamen,
quia plerumque euenit
ut aliud auditores
aliud iudices exigant,
cum alioqui iis praecipue
auditor adfici debeat,
quibus idem
si foret iudex,
maxime permoueretur.

Potest tamen fieri
ut quamquam in his difficultatibus
libro isti nouitas lenocinetur,
nouitas apud nostros;

apud Graecos
enim est quiddam
quamuis ex diuerso,
non tamen omnino dissimile.

Nam
ut illis erat moris,
leges
quas
ut contrarias prioribus legibus arguebant,
aliarum collatione conuincere,
ita nobis inesse repetundarum legi
quod postularemus,
cum hac ipsa lege
tum aliis colligendum fuit;

quod nequaquam blandum
auribus imperitorum,
tanto maiorem apud doctos habere gratiam debet,
quanto minorem apud indoctos habet.

Nos autem
si placuerit recitare
adhibituri sumus eruditissimum quemque.

Sed plane adhuc
an sit recitandum
examina tecum,
omnesque
quos ego moui in utraque parte
calculos pone,
idque elige
in quo uicerit ratio.

A te enim ratio exigetur,
nos excusabit obsequium.

Vale.

top

  

II. 20     C.~PLINIVS CALVISIO SVO S.

Assem para
et
accipe auream fabulam,
fabulas immo;

nam
me priorum noua admonuit,
nec refert
a qua potissimum incipiam.

Verania Pisonis grauiter iacebat,
huius dico Pisonis,
quem Galba adoptauit.

Ad hanc
Regulus uenit.

Primum
impudentiam hominis,
qui uenerit ad aegram,
cuius marito inimicissimus,
ipsi inuisissimus fuerat!

Esto,
si uenit tantum;

at ille
etiam proximus toro sedit,
quo die, qua hora nata esset
interrogauit.

Vbi audiit,
componit uultum,
intendit oculos,
mouet labra,
agitat digitos,
computat.

Nihil.

Ut diu miseram exspectatione suspendit,
'Habes' inquit
'climactericum tempus
sed euades.

Quod
ut tibi magis liqueat,
haruspicem consulam,
quem sum frequenter expertus.'

Nec mora,
sacrificium facit,
adfirmat
exta cum siderum significatione congruere.

Illa
ut in periculo credula
poscit codicillos,
legatum Regulo scribit.

Mox ingrauescit,
clamat moriens
hominem nequam, perfidum,
ac plus etiam quam periurum,
qui sibi per salutem filii peierasset.

Facit hoc Regulus
non minus scelerate
quam frequenter,
quod iram deorum,
quos ipse cotidie fallit,
in caput infelicis pueri detestatur.

Velleius Blaesus
ille locuples consularis
nouissima ualetudine conflictabatur:

cupiebat mutare testamentum.

Regulus
qui speraret aliquid
ex nouis tabulis,
quia nuper captare
eum coeperat,
medicos hortari, rogare,
quoquo modo spiritum homini prorogarent.

Postquam signatum est testamentum,
mutat personam,
uertit adlocutionem isdemque medicis:

'Quousque miserum cruciatis?

quid inuidetis bona morte,
cui dare uitam non potestis?'

Moritur Blaesus
et,
tamquam omnia audisset,
Regulo ne tantulum quidem.

Sufficiunt duae fabulae,
an scholastica lege tertiam poscis?

est unde fiat.

Aurelia ornata femina
signatura testamentum
sumpserat pulcherrimas tunicas.

Regulus
cum uenisset ad signandum,
'Rogo' inquit
'has mihi leges.'

Aurelia
ludere hominem putabat,
ille serio instabat;

ne multa,
coegit
mulierem aperire tabulas
ac sibi tunicas
quas erat induta legare;

obseruauit scribentem,
inspexit
an scripsisset.

Et Aurelia quidem uiuit,
ille tamen istud tamquam morituram coegit.

Et hic hereditates,
hic legata quasi mereatur accipit.

)alla\ ti/ diatei/nomai
in ea ciuitate,
in qua iam pridem
non minora praemia,
immo maiora nequitia et improbitas
quam pudor et uirtus
habent?

Adspice Regulum,
qui
ex paupere et tenui
ad tantas opes per flagitia
processit,
ut ipse mihi dixerit,
cum consuleret
quam cito sestertium sescentiens impleturus esset,
inuenisse se exta duplicia,
quibus portendi miliens et ducentiens habiturum.

Et habebit,
si modo
ut coepit,
aliena testamenta,
quod est improbissimum genus falsi,
ipsis
quorum sunt illa
dictauerit.

Vale.

 


 

top

  

AR Index

  

  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

Copyright 1998-2006 Claude Pavur, Department of Modern and Classical Languages at   Saint Louis University.   This edition is made freely available for non-commercial educational use. Alter the font-size on your browser to adjust the appearance of the text. Last revised February 4, 2003.   See http://www.slu.edu/colleges/AS/languages/classical/latin/tchmat/tchmat.html for updates and further information.

  

  

  

pagekeeper