Seneca's Letters, Book I

Low-segmentation Acceleration Reader

  

  

Acceleration Reader Index

1    2    3    4    5    6    7    8    9    10    11    12

Seneca Index

  


  

Acceleration Readers segment the text into small units of meaning to facilitate the practice of comprehension. For more on this kind of pedagogical typography, see the Preface to the Acceleration Reader Series. When saved as a simple ascii text-file, this material can be broken into shorter files and conveniently used in the Windows freeware program Reading Acceleration Machine.   Use the controls on the embedded player or left-click the speaker icon speaker icon to hear the text read if your browser has the appropriate plug-in for mp3 files. A right-click may allow you to download the file to your own computer.

  


  

  

LIBER PRIMUS

  

1.1 Seneca Lucilio Suo Salutem  mp3 audio file   866k

Ita fac,
mi Lucili:
vindica te tibi,
et tempus
quod adhuc
aut auferebatur
aut subripiebatur
aut excidebat
collige
et serva.

Persuade tibi
hoc sic esse
ut scribo:
quaedam tempora
eripiuntur nobis,
quaedam subducuntur,
quaedam effluunt.

Turpissima tamen est
iactura
quae per neglegentiam fit.

Et si volueris adtendere,
magna pars vitae
elabitur
male agentibus,
maxima
nihil agentibus,
tota vita
aliud agentibus.

Quem mihi dabis
qui aliquod pretium tempori ponat,
qui diem aestimet,
qui intellegat
se cotidie mori?

In hoc enim fallimur,
quod mortem prospicimus:
magna pars eius
iam praeterit;
quidquid aetatis
retro est
mors tenet.

Fac ergo,
mi Lucili,
quod facere te scribis,
omnes horas conplectere;
sic fiet
ut minus ex crastino pendeas,
si hodierno manum inieceris.

Dum differtur
vita transcurrit.

Omnia, Lucili,
aliena sunt,
tempus tantum
nostrum est;
in huius rei unius fugacis ac lubricae possessionem
natura nos misit,
ex qua
expellit
quicumque vult.

Et tanta stultitia mortalium est
ut
quae minima et vilissima sunt,
certe reparabilia,
inputari sibi
cum inpetravere
patiantur,
nemo
se iudicet quicquam debere
qui tempus accepit,
cum interim hoc unum est
quod
ne gratus quidem
potest reddere.

Interrogabis fortasse
quid ego faciam
qui tibi ista praecipio.

Fatebor ingenue:
quod
apud luxuriosum sed diligentem
evenit,
ratio mihi constat inpensae.

Non possum dicere
nihil perdere,
sed quid perdam
et quare
et quemadmodum
dicam;
causas paupertatis meae
reddam.

Sed evenit mihi
quod
plerisque
non suo vitio ad inopiam redactis:
omnes ignoscunt,
nemo succurrit.

Quid ergo est?
Non puto pauperem
cui quantulumcumque superest
sat est;
tu tamen
malo
serves tua,
et
bono tempore
incipies.

Nam ut visum est
maioribus nostris,
'sera
parsimonia in fundo est';
non enim tantum minimum
in imo
sed pessimum remanet.

Vale.

top

  

1.2 Seneca Lucilio Suo Salutem  mp3 audio file  989k


Ex iis
quae mihi scribis
et ex iis
quae audio
bonam spem de te
concipio:
non discurris
nec
locorum mutationibus
inquietaris.

Aegri animi
ista iactatio est:
primum argumentum compositae mentis
existimo
posse
consistere
et
secum morari.

Illud autem vide,
ne ista lectio
auctorum multorum
et omnis generis voluminum
habeat
aliquid vagum et instabile.

Certis ingeniis
inmorari et innutriri
oportet,
si velis
aliquid trahere
quod in animo fideliter sedeat.

Nusquam est
qui ubique est.

Vitam in peregrinatione exigentibus
hoc evenit,
ut
multa hospitia habeant,
nullas amicitias;
idem accidat necesse est iis
qui
nullius se ingenio
familiariter applicant
sed omnia
cursim et properantes
transmittunt.

Non prodest cibus
nec corpori accedit
qui statim sumptus emittitur;
nihil aeque sanitatem inpedit
quam remediorum crebra mutatio;
non venit vulnus ad cicatricem
in quo medicamenta temptantur;
non convalescit planta
quae saepe transfertur;
nihil tam utile est
ut in transitu prosit.

Distringit
librorum multitudo;
itaque
cum legere non possis
quantum habueris,
satis est habere
quantum legas.

'Sed modo'
inquis,
'hunc librum
evolvere volo,
modo illum.'

Fastidientis stomachi est
multa degustare;
quae ubi varia sunt et diversa,
inquinant
non alunt.

Probatos itaque
semper lege,
et si quando
ad alios deverti libuerit,
ad priores redi.

Aliquid cotidie adversus paupertatem,
aliquid adversus mortem auxili
compara,
nec minus adversus ceteras pestes;
et cum multa percurreris,
unum excerpe
quod illo die concoquas.

Hoc
ipse quoque facio;
ex pluribus
quae legi
aliquid adprehendo.

Hodiernum hoc est
quod apud Epicurum nanctus sum
(soleo enim
et in aliena castra transire,
non tamquam transfuga,
sed tamquam explorator):
'honesta' inquit 'res
est laeta paupertas.'

Illa vero non est paupertas,
si laeta est;
non qui parum habet,
sed qui plus cupit,
pauper est.

Quid enim refert
quantum illi in arca,
quantum in horreis iaceat,
quantum pascat aut feneret,
si alieno imminet,
si non adquisita
sed adquirenda
conputat?

Quis sit divitiarum modus
quaeris?

Primus
habere quod necesse est,
proximus
quod sat est.

Vale.

top

  

1.3 Seneca Lucilio Suo Salutem  mp3 audio file   1049k

Epistulas ad me perferendas
tradidisti,
ut scribis,
amico tuo;
deinde admones me
ne
omnia cum eo ad te pertinentia
communicem,
quia non soleas
ne ipse quidem
id facere:
ita eâdem epistulâ
illum
et dixisti amicum
et negasti.

Itaque
si
proprio illo verbo
quasi publico
usus es
et sic illum
amicum vocasti
quomodo omnes candidatos
'bonos viros' dicimus,
quomodo obvios,
si nomen non succurrit,
'dominos' salutamus,
hac abierit.

Sed
si aliquem amicum existimas
cui non tantundem credis
quantum tibi,
vehementer erras
et non satis nosti
vim verae amicitiae.

Tu vero omnia
cum amico delibera,
sed de ipso prius:
post amicitiam
credendum est,
ante amicitiam
iudicandum.

Isti vero
praepostero officia permiscent
qui,
contra praecepta Theophrasti,
cum amaverunt
iudicant,
et non amant
cum iudicaverunt.

Diu cogita
an tibi
in amicitiam
aliquis recipiendus sit.

Cum placuerit fieri,
toto illum pectore admitte;
tam audaciter
cum illo loquere
quam tecum.

Tu quidem
ita vive
ut nihil tibi committas
nisi quod committere
etiam inimico tuo
possis;
sed
quia interveniunt quaedam
quae consuetudo fecit arcana,
cum amico
omnes curas,
omnes cogitationes tuas
misce.

Fidelem si putaveris,
facies;
nam quidam
fallere docuerunt
dum timent falli,
et illi
ius peccandi
suspicando
fecerunt.

Quid est
quare ego ulla verba
coram amico meo retraham?

Quid est
quare me
coram illo
non putem solum?

Quidam
quae
tantum amicis committenda sunt
obviis narrant,
et in quaslibet aures
quidquid illos urit
exonerant;
quidam rursus
etiam carissimorum conscientiam
reformidant
et, si possent,
ne sibi quidem credituri
interius premunt
omne secretum.

Neutrum faciendum est;
utrumque enim
vitium est,
et omnibus credere
et nulli,
sed alterum
honestius dixerim vitium,
alterum tutius.

Sic utrosque reprehendas,
et eos
qui semper inquieti sunt,
et eos
qui semper quiescunt.

Nam illa tumultu gaudens
non est industria
sed exagitatae mentis concursatio,
et haec non est quies
quae
motum omnem
molestiam iudicat,
sed dissolutio et languor.

Itaque hoc
quod apud Pomponium legi
animo mandabitur
'quidam
adeo in latebras refugerunt
ut putent in turbido esse
quidquid in luce est.'

Inter se
ista miscenda sunt:
et quiescenti agendum
et agenti quiescendum est.

Cum rerum natura
delibera:
illa dicet tibi
et diem fecisse se
et noctem.

Vale.

top

  


 

1.4 Seneca Lucilio Suo Salutem  mp3 audio file   1813k

Persevera
ut coepisti
et quantum potes
propera,
quo diutius frui
emendato animo et composito
possis.

Frueris quidem
etiam dum emendas,
etiam dum componis:
alia tamen illa voluptas est
quae percipitur
ex contemplatione mentis
ab omni labe purae et splendidae.

Tenes utique memoria
quantum senseris gaudium
cum praetexta posita
sumpsisti virilem togam
et in forum deductus es:
maius expecta
cum puerilem animum deposueris
et te in viros
philosophia transscripserit.

Adhuc enim
non pueritia
sed,
quod est gravius,
puerilitas
remanet;
et hoc quidem peior est,
quod auctoritatem habemus senum,
vitia puerorum,
nec puerorum tantum
sed infantum:
illi levia,
hi falsa
formidant,
nos utraque.

Profice modo:
intelleges
quaedam ideo minus timenda
quia multum metus adferunt.

Nullum malum
magnum
quod extremum est.

Mors
ad te venit:
timenda erat
si tecum esse posset:
necesse est
aut non perveniat
aut transeat.

'Difficile est'
inquis
'animum perducere
ad contemptionem animae.'

Non vides
quam
ex frivolis causis
contemnatur?

Alius
ante amicae fores
laqueo pependit,
alius
se praecipitavit e tecto
ne dominum stomachantem diutius audiret,
alius
ne reduceretur e fuga
ferrum adegit in viscera:
non putas
virtutem hoc effecturam
quod efficit
nimia formido?

Nulli
potest secura vita contingere
qui de producenda nimis cogitat,
qui
inter magna bona
multos consules
numerat.

Hoc cotidie meditare,
ut possis
aequo animo
vitam relinquere,
quam multi
sic conplectuntur
et tenent
quomodo
qui
aqua torrente rapiuntur
spinas et aspera.

Plerique
inter mortis metum et vitae tormenta
miseri fluctuantur
et vivere nolunt,
mori nesciunt.

Fac itaque tibi
iucundam vitam
omnem pro illa sollicitudinem deponendo.

Nullum bonum adiuvat habentem
nisi
ad cuius amissionem
praeparatus est animus;
nullius autem rei facilior amissio est
quam
quae desiderari amissa non potest.

Ergo
adversus haec
quae incidere possunt
etiam potentissimis
adhortare te
et indura.

De Pompei capite
pupillus et spado
tulere sententiam,
de Crasso
crudelis et insolens Parthus;
Gaius Caesar iussit
Lepidum
Dextro tribuno praebere cervicem,
ipse
Chaereae praestitit;
neminem
eo fortuna provexit
ut non tantum illi minaretur
quantum permiserat.

Noli
huic tranquillitati confidere:
momento
mare evertitur;
eodem die
ubi luserunt
navigia sorbentur.

Cogita
posse
et latronem et hostem
admovere iugulo tuo gladium;
ut potestas maior absit,
nemo non servus
habet in te
vitae necisque arbitrium.

Ita dico:
quisquis
vitam suam contempsit
tuae dominus est.

Recognosce
exempla eorum
qui domesticis insidiis perierunt,
aut aperta vi
aut dolo:
intelleges
non pauciores
servorum irâ cecidisse
quam regum.

Quid ad te itaque
quam potens sit
quem times,
cum id
propter quod times
nemo non possit?

At si forte in manus hostium incideris,
victor
te duci iubebit
eo nempe
quo duceris.

Quid te ipse decipis
et hoc nunc primum
quod
olim patiebaris
intellegis?

Ita dico:
ex quo natus es,
duceris.

Haec et eiusmodi
versanda in animo sunt
si volumus
ultimam illam horam
placidi expectare
cuius metus
omnes alias
inquietas facit.

sed ut finem epistulae inponam,
accipe
quod mihi hodierno die placuit
et hoc quoque
ex alienis hortulis
sumptum est:
'magnae divitiae sunt
lege naturae composita
paupertas.'

Lex autem illa naturae
scis
quos nobis terminos statuat?
Non esurire,
non sitire,
non algere.

Ut famem sitimque depellas
non est necesse
superbis adsidere liminibus
nec supercilium grave
et contumeliosam etiam humanitatem pati,
non est necesse
maria temptare
nec sequi castra:
parabile est
quod natura desiderat
et adpositum.

Ad supervacua
sudatur;
illa sunt
quae togam conterunt,
quae nos senescere sub tentorio cogunt,
quae in aliena litora inpingunt:
ad manum est
quod sat est.

Cui
cum paupertate bene convenit
dives est.

Vale.

  

top

  

  

1.5 Seneca Lucilio Suo Salutem  mp3 audio file  1322k

Quod pertinaciter studes
et omnibus omissis
hoc unum agis,
ut te meliorem cotidie facias,
et probo
et gaudeo,
nec tantum hortor
ut perseveres
sed etiam rogo.

Illud autem
te admoneo,
ne eorum more
qui non proficere
sed conspici cupiunt
facias aliqua
quae
in habitu tuo aut genere vitae
notabilia sint;
asperum cultum
et intonsum caput
et neglegentiorem barbam
et indictum argento odium
et cubile humi positum
et quidquid aliud
ambitionem perversâ viâ sequitur
evita.

Satis
ipsum nomen philosophiae,
etiam si modeste tractetur,
invidiosum est:
quid si nos
hominum consuetudini
coeperimus excerpere?

Intus omnia dissimilia sint,
frons populo nostra conveniat.

Non splendeat toga,
ne sordeat quidem;
non habeamus argentum
in quod solidi auri caelatura descenderit,
sed non putemus
frugalitatis indicium
auro argentoque caruisse.

Id agamus
ut meliorem vitam sequamur
quam vulgus,
non ut contrariam:
alioquin
quos emendari volumus
fugamus a nobis
et avertimus;
illud quoque efficimus,
ut nihil imitari velint nostri,
dum timent
ne imitanda sint omnia.

Hoc primum
philosophia promittit,
sensum communem,
humanitatem
et congregationem;
a qua professione
dissimilitudo nos separabit.

Videamus
ne ista
per quae admirationem parare volumus
ridicula et odiosa sint.

Nempe
propositum nostrum est
secundum naturam vivere:
hoc
contra naturam est,
torquere corpus suum
et faciles odisse munditias
et squalorem adpetere
et cibis non tantum vilibus uti
sed taetris et horridis.

Quemadmodum
desiderare delicatas
res luxuriae est,
ita
usitatas et non magno parabiles fugere
dementiae.

Frugalitatem
exigit philosophia,
non poenam;
potest autem esse
non incompta frugalitas.

Hic mihi modus placet:
temperetur vita
inter bonos mores et publicos;
suspiciant omnes
vitam nostram
sed agnoscant.

'Quid ergo?
Eadem faciemus
quae ceteri?
Nihil
inter nos et illos
intererit?'

Plurimum:
dissimiles esse nos
vulgo sciat
qui inspexerit propius;
qui domum intraverit
nos potius miretur
quam supellectilem nostram.

Magnus
ille est
qui fictilibus sic utitur
quemadmodum argento,
nec ille minor est
qui sic argento utitur
quemadmodum fictilibus;
infirmi animi est
pati non posse divitias.

Sed ut huius quoque diei lucellum
tecum communicem,
apud Hecatonem nostrum
inveni cupiditatum finem
etiam ad timoris remedia proficere.

'Desines'
inquit
'timere,
si sperare desieris.'

Dices,
'quomodo
ista tam diversa
pariter sunt?'

Ita est,
mi Lucili:
cum videantur dissidere,
coniuncta sunt.

Quemadmodum
eadem catena
et custodiam
et militem copulat,
sic ista
quae tam dissimilia sunt
pariter incedunt:
spem
metus sequitur.

Nec miror ista
sic ire:
utrumque
pendentis animi est,
utrumque
futuri expectatione solliciti.

Maxima autem utriusque causa est
quod non ad praesentia aptamur
sed cogitationes
in longinqua
praemittimus;
itaque providentia,
maximum bonum condicionis humanae,
in malum versa est.

Ferae
pericula
quae vident
fugiunt,
cum effugêre,
securae sunt:
nos
et venturo
torquemur
et praeterito.

Multa bona nostra
nobis nocent;
timoris enim tormentum
memoria reducit,
providentia anticipat;
nemo
tantum praesentibus
miser est.

Vale.

top

  

  


1.6 Seneca Lucilio Suo Salutem mp3 audio file  1100k

Intellego, Lucili,
non emendari me tantum
sed transfigurari;
nec hoc promitto iam
aut spero,
nihil in me superesse
quod mutandum sit.

Quidni multa habeam
quae debeant colligi,
quae extenuari,
quae attolli?

Et hoc ipsum
argumentum est
in melius translati animi,
quod vitia sua
quae adhuc ignorabat
videt;
quibusdam aegris
gratulatio fit
cum ipsi
aegros se esse
senserunt.

Cuperem itaque
tecum communicare
tam subitam mutationem mei;
tunc amicitiae nostrae certiorem fiduciam
habere coepissem,
illius verae
quam
non spes,
non timor,
non utilitatis suae cura divellit,
illius
cum qua
homines moriuntur,
pro qua
moriuntur.

Multos tibi dabo
qui
non amico
sed amicitiâ
caruerint:
hoc
non potest accidere
cum
animos
in societatem
honesta cupiendi
par voluntas
trahit.

Quidni non possit?
Sciunt enim
ipsos
omnia habere communia,
et quidem magis adversa.

Concipere animo
non potes
quantum momenti
adferre mihi
singulos dies
videam.

'Mitte'
inquis,
'et nobis ista
quae tam efficacia expertus es.'

Ego vero
omnia
in te
cupio transfundere,
et in hoc
aliquid gaudeo discere,
ut doceam;
nec me
ulla res delectabit,
licet sit eximia et salutaris,
quam mihi uni sciturus sum.

Si
cum hac exceptione
detur sapientia,
ut illam
inclusam teneam
nec enuntiem,
reiciam:
nullius boni
sine socio
iucunda
possessio est.

Mittam itaque
ipsos tibi libros,
et ne multum operae inpendas
dum passim profutura sectaris,
inponam notas,
ut ad ipsa protinus
quae probo et miror
accedas.

Plus tamen tibi
et viva vox
et convictus
quam oratio proderit;
in rem praesentem venias
oportet,
primum quia
homines
amplius oculis
quam auribus credunt,
deinde quia
longum iter est
per praecepta,
breve et efficax
per exempla.

Zenonem
Cleanthes non expressisset,
si tantummodo audisset:
vitae eius interfuit,
secreta perspexit,
observavit illum,
an ex formula sua viveret.

Platon et Aristoteles
et omnis in diversum itura sapientium turba
plus ex moribus
quam ex verbis Socratis
traxit;
Metrodorum et Hermarchum et Polyaenum
magnos viros
non schola Epicuri
sed contubernium
fecit.

Nec in hoc
te accerso tantum,
ut proficias,
sed ut prosis;
plurimum enim
alter alteri conferemus.

Interim
quoniam diurnam tibi mercedulam debeo,
quid
me
hodie apud Hecatonem delectaverit
dicam.

'Quaeris'
inquit
'quid profecerim?
amicus esse mihi
coepi.'

Multum profecit:
numquam erit solus.

Scito
esse hunc
amicum omnibus.

Vale.

top

  

  


1.7 Seneca Lucilio Suo Salutem

Quid
tibi vitandum praecipue existimes
quaeris?
turbam.

Nondum illi
tuto committeris.

Ego certe confitebor
inbecillitatem meam:
numquam mores
quos extuli
refero;
aliquid
ex eo
quod composui
turbatur,
aliquid
ex iis
quae fugavi
redit.

Quod aegris evenit
quos
longa inbecillitas
usque eo adfecit
ut nusquam sine offensa proferantur,
hoc accidit nobis
quorum animi
ex longo morbo
reficiuntur.

Inimica est
multorum conversatio:
nemo
non aliquod nobis vitium
aut commendat
aut inprimit
aut nescientibus adlinit.

Utique
quo maior est populus
cui miscemur,
hoc periculi plus est.

Nihil vero
tam damnosum bonis moribus
quam in aliquo spectaculo desidere;
tunc enim
per voluptatem
facilius vitia subrepunt.

Quid me existimas dicere?

Avarior redeo,
ambitiosior,
luxuriosior?

immo vero
crudelior et inhumanior,
quia inter homines fui.

Casu
in meridianum spectaculum incidi,
lusus expectans
et sales
et aliquid laxamenti
quo
hominum oculi
ab humano cruore
adquiescant.

Contra est:
quidquid ante pugnatum est
misericordia fuit;
nunc
omissis nugis
mera homicidia sunt.

Nihil habent
quo tegantur;
ad ictum totis corporibus expositi
numquam frustra manum mittunt.

Hoc
plerique
ordinariis paribus et postulaticiis
praeferunt.

Quidni praeferant?

Non galea,
non scuto
repellitur ferrum.

Quo munimenta?
quo artes?
Omnia ista
mortis morae sunt.

Mane
leonibus et ursis
homines,
meridie
spectatoribus suis obiciuntur.

Interfectores
interfecturis iubent obici
et victorem
in aliam detinent caedem;
exitus pugnantium
mors est.

Ferro et igne
res geritur.

Haec fiunt
dum vacat harena.

'Sed latrocinium
fecit aliquis,
occidit hominem.'

Quid ergo?
quia occidit,
ille meruit
ut hoc pateretur:
tu
quid meruisti
miser
ut hoc spectes?

'Occide,
verbera,
ure!

Quare
tam timide incurrit
in ferrum?
Quare
parum audacter occidit?
Quare
parum libenter moritur?

Plagis
agatur in vulnera,
mutuos ictus
nudis et obviis pectoribus
excipiant.'

Intermissum est spectaculum:
'interim
iugulentur homines,
ne nihil agatur.'

Age,
ne hoc quidem intellegitis,
mala exempla
in eos redundare
qui faciunt?

Agite dis immortalibus gratias
quod
eum docetis esse crudelem
qui non potest discere.

Subducendus populo est
tener animus
et parum tenax recti:
facile
transitur ad plures.

Socrati et Catoni et Laelio
excutere morem suum
dissimilis multitudo potuisset:
adeo nemo nostrum,
qui cum maxime concinnamus ingenium,
ferre impetum
vitiorum tam magno comitatu venientium
potest.

Unum exemplum luxuriae aut avaritiae
multum mali facit:
convictor delicatus
paulatim enervat et mollit,
vicinus dives
cupiditatem inritat,
malignus comes
quamvis candido et simplici
rubiginem suam adfricuit:
quid
tu accidere his moribus credis
in quos
publice factus est impetus?

Necesse est
aut imiteris
aut oderis.

Utrumque autem
devitandum est:
neve similis malis fias,
quia multi sunt,
neve inimicus multis,
quia dissimiles sunt.

Recede in te ipse
quantum potes;
cum his versare
qui te meliorem facturi sunt,
illos admitte
quos tu potes facere meliores.

Mutuo ista fiunt,
et homines
dum docent
discunt.

Non est
quod
te gloria publicandi ingenii
producat
in medium,
ut recitare istis velis
aut disputare;
quod facere te vellem,
si haberes
isti populo idoneam mercem:
nemo est
qui intellegere te possit.

Aliquis fortasse,
unus aut alter incidet,
et hic ipse
formandus tibi erit
instituendusque
ad intellectum tui.

'Cui ergo
ista didici?'

Non est
quod timeas
ne operam perdideris,
si tibi didicisti.

Sed ne soli mihi hodie didicerim,
communicabo tecum
quae occurrunt mihi egregie dicta
circa eundem fere sensum tria,
ex quibus unum
haec epistula
in debitum solvet,
duo in antecessum
accipe.

Democritus ait,
'unus mihi
pro populo est,
et populus
pro uno.'

Bene et ille,
quisquis fuit
(ambigitur enim de auctore),
cum quaereretur ab illo
quo tanta diligentia artis spectaret
ad paucissimos perventurae,
'satis sunt' inquit
'mihi pauci,
satis est unus,
satis est nullus.'

Egregie
hoc tertium Epicurus,
cum uni ex consortibus studiorum suorum scriberet:
haec'
inquit
'ego non multis,
sed tibi;
satis enim magnum
alter alteri
theatrum sumus.'

Ista, mi Lucili,
condenda in animum sunt,
ut contemnas
voluptatem
ex plurium adsensione venientem.

Multi te laudant:
ecquid habes
cur placeas tibi,
si is es
quem intellegant multi?

Introrsus
bona tua
spectent.

Vale.

top

  

  


1.8 Seneca Lucilio Suo Salutem

'Tu me' inquis,
'vitare turbam
iubes,
secedere
et conscientiâ esse contentum?

Ubi illa praecepta vestra
quae imperant
in actu mori?'

Quid?
ego tibi videor
inertiam suadere?

In hoc me recondidi
et fores clusi,
ut prodesse pluribus possem.

Nullus mihi per otium dies exit;
partem noctium
studiis vindico;
non vaco somno
sed succumbo,
et oculos vigiliâ fatigatos cadentesque
in opere detineo.

Secessi
non tantum ab hominibus
sed a rebus,
et in primis
a meis rebus:
posterorum negotium ago.

Illis aliqua
quae possint prodesse
conscribo;
salutares admonitiones,
velut medicamentorum utilium compositiones,
litteris mando,
esse illas efficaces in meis ulceribus expertus,
quae
etiam si persanata non sunt,
serpere desierunt.

Rectum iter,
quod sero cognovi
et lassus errando,
aliis monstro.

Clamo:
vitate
quaecumque vulgo placent,
quae casus adtribuit;
ad omne fortuitum bonum
suspiciosi pavidique
subsistite:
et fera
et piscis
spe aliqua oblectante
decipitur.

Munera ista fortunae
putatis?
Insidiae sunt.

Quisquis vestrum
tutam agere vitam volet,
quantum plurimum potest
ista viscata beneficia devitet
in quibus
hoc quoque miserrimi fallimur:
habere nos putamus,
haeremus.

In praecipitia
cursus iste deducit;
huius eminentis vitae exitus
cadere est.

Deinde
ne resistere quidem licet,
cum coepit transversos agere felicitas,
aut saltim rectis
aut semel ruere:
non vertit fortuna
sed cernulat
et allidit.

Hanc ergo
sanam ac salubrem formam vitae
tenete,
ut corpori tantum indulgeatis
quantum bonae valetudini satis est.

Durius tractandum est
ne animo male pareat:
cibus
famem sedet,
potio
sitim extinguat,
vestis
arceat frigus,
domus
munimentum sit
adversus infesta temporis.

Hanc
utrum caespes erexerit
an varius lapis gentis alienae,
nihil interest:
scitote
tam bene
hominem culmo
quam auro
tegi.

Contemnite omnia
quae supervacuus labor
velut ornamentum ac decus ponit;
cogitate
nihil praeter animum esse mirabile,
cui magno
nihil magnum est.'

Si haec mecum,
si haec cum posteris loquor,
non videor tibi plus prodesse
quam
cum ad vadimonium advocatus descenderem
aut tabulis testamenti anulum inprimerem
aut in senatu
candidato
vocem et manum
commodarem?

Mihi crede,
qui nihil agere videntur
maiora agunt:
humana divinaque
simul tractant.

Sed iam finis
faciendus est
et aliquid,
ut institui,
pro hac epistula dependendum.

Id
non de meo fiet:
adhuc Epicurum compilamus,
cuius hanc vocem
hodierno die legi:
'philosophiae servias
oportet,
ut tibi contingat
vera libertas.'

Non differtur
in diem
qui
se illi
subiecit et tradidit:
statim circumagitur;
hoc enim ipsum
philosophiae servire
libertas est.

Potest fieri
ut me interroges
quare ab Epicuro
tam multa bene dicta
referam
potius quam nostrorum:
quid est tamen
quare tu istas
Epicuri voces putes esse,
non publicas?

Quam multi poetae dicunt
quae philosophis
aut dicta sunt
aut dicenda!

Non attingam
tragicos
nec togatas nostras
(habent enim hae quoque
aliquid severitatis
et sunt
inter comoedias ac tragoedias
mediae):
quantum disertissimorum versuum
inter mimos iacet!

Quam multa Publilii
non excalceatis
sed coturnatis
dicenda sunt!

Unum versum eius,
qui ad philosophiam pertinet
et ad hanc partem
quae modo fuit in manibus,
referam,
quo negat fortuita in nostro habenda:

Alienum est omne
quidquid optando
evenit.

Hunc sensum
a te dici
non paulo melius et adstrictius
memini:
non est tuum
fortuna quod fecit tuum.

Illud etiamnunc
melius dictum a te
non praeteribo:
dari bonum quod potuit
auferri potest.

Hoc
non inputo in solutum:
de tuo tibi.

Vale.

top

  

  


1.9 Seneca Lucilio Suo Salutem

An merito reprehendat
in quadam epistula
Epicurus eos
qui dicunt
sapientem se ipso esse contentum
et propter hoc
amico non indigere,
desideras scire.

Hoc
` obicitur Stilboni ab Epicuro
et iis
quibus
summum bonum
visum est
animus inpatiens.

In ambiguitatem
incidendum est,
si exprimere A)PA/QEIAN
uno verbo
cito voluerimus
et inpatientiam dicere;
poterit enim
contrarium ei
quod significare volumus
intellegi.

Nos
eum volumus dicere
qui respuat
omnis mali sensum:
accipietur is
qui nullum ferre possit malum.

Vide ergo
num satius sit
aut invulnerabilem animum dicere
aut animum
extra omnem patientiam positum.

Hoc
inter nos et illos
interest:
noster sapiens
vincit quidem
incommodum omne
sed sentit,
illorum
ne sentit quidem.

Illud
nobis et illis commune est,
sapientem
se ipso esse contentum.

Sed tamen
et amicum habere vult
et vicinum
et contubernalem,
quamvis sibi ipse sufficiat.

Vide
quam sit
se contentus:
aliquando
sui parte contentus est.

Si illi
manum
aut morbus
aut hostis exciderit,
si quis
oculum vel oculos
casus excusserit,
reliquiae illi suae satisfacient
et erit
inminuto corpore et amputato
tam laetus
quam in integro fuit;
sed
si quae sibi desunt
non desiderat,
non deesse
mavult.

Ita sapiens
se contentus est,
non ut velit esse sine amico
sed ut possit;
et hoc
quod dico 'possit'
tale est:
amissum
aequo animo fert.

Sine amico quidem
numquam erit:
in sua potestate habet
quam cito reparet.

Quomodo
si perdiderit Phidias statuam
protinus alteram faciet,
sic hic faciendarum amicitiarum artifex
substituet alium
in locum amissi.

Quaeris
quomodo
amicum cito facturus sit?

Dicam,
si illud mihi tecum convenerit,
ut statim tibi solvam
quod debeo
et quantum ad hanc epistulam
paria faciamus.

Hecaton ait,
'ego tibi monstrabo
amatorium
sine medicamento,
sine herba,
sine ullius veneficae carmine:
si vis amari,
ama.'

Habet autem
non tantum
usus amicitiae veteris et certae
magnam voluptatem
sed etiam
initium et comparatio novae.

Quod interest
inter metentem agricolam et serentem,
hoc inter eum
qui amicum paravit
et qui parat.

Attalus philosophus
dicere solebat
iucundius esse
amicum facere
quam habere,
'quomodo artifici iucundius
pingere est
quam pinxisse.'

Illa in opere suo occupata sollicitudo
ingens oblectamentum habet
in ipsa occupatione:
non aeque delectatur
qui
ab opere perfecto
removit manum.

Iam fructu artis suae fruitur:
ipsâ fruebatur arte
cum pingeret.

Fructuosior est
adulescentia liberorum,
sed infantia dulcior.

Nunc
ad propositum revertamur.

Sapiens
etiam si
contentus est se,
tamen
habere amicum vult,
si nihil aliud,
ut exerceat amicitiam,
ne tam magna virtus iaceat,
non ad hoc
quod dicebat Epicurus
in hac ipsa epistula,
'ut habeat
qui sibi aegro adsideat,
succurrat in vincula coniecto vel inopi',
sed ut habeat aliquem
cui ipse aegro adsideat,
quem ipse circumventum hostili custodiâ liberet.

Qui se spectat
et propter hoc
ad amicitiam venit
male cogitat.

Quemadmodum coepit,
sic desinet:
paravit amicum
adversum vincla laturum opem;
cum primum crepuerit catena,
discedet.

Hae sunt amicitiae
quas
temporarias
populus appellat;
qui utilitatis causa adsumptus est
tamdiu placebit
quamdiu utilis fuerit.

Hac re
florentes
amicorum turba circumsedet,
circa eversos
solitudo est,
et inde amici fugiunt
ubi probantur;
hac re
ista tot nefaria exempla sunt
aliorum metu relinquentium,
aliorum metu prodentium.

Necesse est
initia inter se et exitus
congruant:
qui amicus esse coepit
quia expedit
et desinet
quia expedit;
placebit aliquod pretium
contra amicitiam,
si ullum in illa placet
praeter ipsam.

'In quid
amicum paras?'

Ut habeam
pro quo mori possim,
ut habeam
quem in exilium sequar,
cuius me morti
et opponam
et inpendam:
ista quam tu describis
negotiatio est,
non amicitia,
quae ad commodum accedit,
quae
quid consecutura sit
spectat.

Non dubie
habet
aliquid simile amicitiae
adfectus amantium;
possis dicere
illam esse
insanam amicitiam.

Numquid ergo
quisquam amat
lucri causa?
numquid
ambitionis aut gloriae?

Ipse per se amor,
omnium aliarum rerum neglegens,
animos
in cupiditatem formae
non sine spe mutuae caritatis
accendit.

Quid ergo?
Ex honestiore causa
coit turpis adfectus?

'Non agitur'
inquis,
'nunc de hoc,
an amicitia
propter se ipsam
adpetenda sit.'

Immo vero
nihil magis probandum est;
nam si
propter se ipsam
expetenda est,
potest ad illam accedere
qui
se ipso contentus est.

'Quomodo ergo
ad illam accedit?'
Quomodo ad rem pulcherrimam,
non lucro captus
nec varietate fortunae perterritus;
detrahit amicitiae maiestatem suam
qui illam parat
ad bonos casus.

'Se contentus
est sapiens.'

Hoc, mi Lucili,
plerique perperam interpretantur:
sapientem undique submovent
et intra cutem suam
cogunt.

Distinguendum autem est
quid et quatenus
vox ista promittat:
se contentus
est sapiens
ad beate vivendum,
non ad vivendum;
ad hoc enim
multis illi rebus opus est,
ad illud
tantum animo
sano
et erecto
et despiciente fortunam.

Volo
tibi Chrysippi quoque distinctionem
indicare.

Ait
sapientem nulla re egere,
et tamen
multis illi rebus opus esse:
'contra
stulto
nulla re opus est
(nulla enim re uti scit)
sed omnibus eget.'

Sapienti
et manibus
et oculis
et multis ad cotidianum usum necessariis
opus est,
eget nulla re;
egere enim necessitatis est,
nihil necesse sapienti est.

Ergo
quamvis se ipso contentus sit,
amicis illi opus est;
hos cupit habere
quam plurimos,
non ut beate vivat;
vivet enim etiam sine amicis beate.

Summum bonum
extrinsecus instrumenta
non quaerit;
domi colitur,
ex se totum est;
incipit fortunae esse subiectum
si quam partem sui
foris quaerit.

'Qualis tamen
futura est
vita sapientis,
si sine amicis relinquatur
in custodiam coniectus
vel in aliqua gente aliena destitutus
vel in navigatione longa retentus
aut in desertum litus eiectus?'

Qualis est Iovis,
cum
resoluto mundo
et dis in unum confusis
paulisper cessante natura
adquiescit sibi
cogitationibus suis traditus.

Tale quiddam
sapiens facit:
in se reconditur,
secum est.

Quamdiu quidem illi licet
suo arbitrio
res suas ordinare,
se contentus est
et ducit uxorem;
se contentus est
et liberos tollit;
se contentus est
et tamen non viveret
si foret sine homine victurus.

Ad amicitiam fert illum
nulla utilitas sua,
sed naturalis inritatio;
nam ut aliarum nobis rerum
innata dulcedo est,
sic amicitiae.

Quomodo solitudinis odium est
et adpetitio societatis,
quomodo hominem homini natura conciliat,
sic inest huic quoque rei
stimulus
qui nos
amicitiarum adpetentes
faciat.

Nihilominus
cum sit amicorum amantissimus,
cum illos sibi comparet,
saepe praeferat,
omne intra se bonum terminabit
et dicet
quod Stilbon ille dixit,
Stilbon
quem Epicuri epistula insequitur.

Hic enim
capta patria,
amissis liberis,
amissa uxore,
cum ex incendio publico
solus et tamen beatus exiret,
interroganti Demetrio,
cui cognomen
ab exitio urbium
Poliorcetes fuit,
num quid perdidisset,
'omnia' inquit 'bona mea
mecum sunt.'

Ecce
vir fortis ac strenuus!
ipsam hostis sui victoriam vicit.

'Nihil'
inquit
'perdidi':
dubitare illum coegit
an vicisset.

'Omnia mea
mecum sunt':
iustitia, virtus, prudentia,
hoc ipsum,
nihil bonum putare
quod eripi possit.

Miramur
animalia quaedam
quae per medios ignes
sine noxa corporum transeunt:
quanto hic mirabilior vir
qui
per ferrum et ruinas et ignes
inlaesus et indemnis
evasit!

Vides
quanto facilius sit
totam gentem
quam unum virum vincere?

Haec vox
illi communis est
cum Stoico.

Aeque et hic
intacta bona
per concrematas urbes fert;
se enim ipse contentus est;
hoc felicitatem suam
fine designat.

Ne existimes
nos solos
generosa verba iactare,
et ipse Stilbonis
obiurgator Epicurus
similem illi vocem emisit,
quam tu boni consule,
etiam si hunc diem
iam expunxi.

'Si cui'
inquit
'sua non videntur
amplissima,
licet totius mundi dominus sit,
tamen miser est.'

Vel si hoc modo
tibi melius enuntiari videtur
(id enim agendum est
ut non verbis serviamus
sed sensibus),
'miser est
qui
se
non beatissimum iudicat,
licet imperet mundo.'

Ut scias autem
hos sensus esse communes,
naturâ scilicet dictante,
apud poetam comicum invenies:
non est beatus,
esse se
qui non putat.

Quid enim refert
qualis status tuus sit,
si tibi videtur malus?

'Quid ergo?'
inquis
'si beatum se dixerit
ille turpiter dives
et ille multorum dominus
sed plurium servus,
beatus suâ sententiâ fiet?'

Non quid dicat
sed quid sentiat
refert,
nec quid uno die sentiat,
sed quid adsidue.

Non est autem
quod verearis
ne ad indignum
res tanta perveniat:
nisi sapienti
sua non placent;
omnis stultitia
laborat
fastidio sui.

Vale.

top

  

  


1.10 Seneca Lucilio Suo Salutem

Sic est,
non muto sententiam:
fuge multitudinem,
fuge paucitatem,
fuge etiam unum.

Non habeo
cum quo
te communicatum velim.

Et vide
quod
iudicium meum habeas:
audeo
te tibi credere.

Crates,
ut aiunt,
huius ipsius Stilbonis auditor,
cuius mentionem
priore epistula feci,
cum vidisset adulescentulum
secreto ambulantem,
interrogavit
quid
illic
solus faceret.

'Mecum' inquit
'loquor.'

Cui Crates
'cave' inquit
'rogo
et diligenter adtende:
cum homine malo
loqueris.'

Lugentem timentemque
custodire solemus,
ne solitudine male utatur.

Nemo est
ex inprudentibus
qui relinqui sibi debeat;
tunc
mala consilia agitant,
tunc
aut aliis aut ipsis
futura pericula struunt,
tunc
cupiditates inprobas ordinant;
tunc
quidquid aut metu aut pudore celabat
animus exponit,
tunc
audaciam acuit,
libidinem inritat,
iracundiam instigat.

Denique
quod unum solitudo habet commodum,
nihil ulli committere,
non timere indicem,
perit stulto:
ipse se prodit.

Vide itaque
quid de te sperem,
immo quid spondeam mihi
(spes enim
incerti boni nomen est):
non invenio
cum quo te malim esse
quam tecum.

Repeto memoria
quam magno animo
quaedam verba
proieceris,
quanti roboris plena:
gratulatus sum
protinus mihi
et dixi,
'non a summis labris
ista venerunt,
habent hae voces
fundamentum;
iste homo
non est
unus e populo;
ad salutem spectat.'

Sic loquere,
sic vive;
vide
ne te ulla res deprimat.

Votorum tuorum veterum
licet deis gratiam facias,
alia de integro suscipe:
roga bonam mentem,
bonam valetudinem animi,
deinde tunc corporis.

Quidni
tu
ista vota saepe facias?

Audacter
deum roga:
nihil
illum
de alieno rogaturus es.

sed ut
more meo
cum aliquo munusculo
epistulam mittam,
verum est
quod apud Athenodorum inveni:
'tunc scito
esse te
omnibus cupiditatibus solutum,
cum eo perveneris
ut nihil deum roges
nisi quod rogare possis palam.'

Nunc enim
quanta dementia
est hominum!

Turpissima vota
dis insusurrant;
si quis admoverit aurem,
conticiscent,
et quod scire hominem nolunt
deo narrant.

Vide ergo
ne hoc praecipi salubriter possit:
sic vive cum hominibus
tamquam deus videat,
sic loquere cum deo
tamquam homines audiant.

Vale.

top

  

  


1.11 Seneca Lucilio Suo Salutem

Locutus est mecum
amicus tuus bonae indolis,
in quo
quantum esset animi,
quantum ingenii,
quantum iam etiam profectus,
sermo primus
ostendit.

Dedit nobis gustum,
ad quem respondebit;
non enim
ex praeparato locutus est,
sed subito deprehensus.

Ubi se colligebat,
verecundiam,
bonum in adulescente signum,
vix potuit excutere;
adeo illi ex alto
suffusus est rubor.

Hic
illum,
quantum suspicor,
etiam cum se confirmaverit
et omnibus vitiis exuerit,
sapientem quoque sequetur.

Nullâ enim sapientiâ
naturalia corporis
aut animi vitia
ponuntur:
quidquid
infixum et ingenitum est
lenitur arte,
non vincitur.

Quibusdam etiam constantissimis
in conspectu populi
sudor erumpit
non aliter quam
fatigatis et aestuantibus solet,
quibusdam tremunt genua dicturis,
quorundam dentes colliduntur,
lingua titubat,
labra concurrunt:
haec
nec disciplina
nec usus umquam excutit,
sed natura vim suam exercet
et illo vitio sui
etiam robustissimos admonet.

Inter haec
esse et ruborem scio,
qui gravissimis quoque viris
subitus adfunditur.

Magis quidem in iuvenibus apparet,
quibus et plus caloris est
et tenera frons;
nihilominus
et veteranos
et senes tangit.

Quidam
numquam magis
quam cum erubuerint
timendi sunt,
quasi omnem verecundiam effuderint;
Sulla
tunc erat violentissimus
cum faciem eius
sanguis invaserat.

Nihil erat mollius
ore Pompei;
numquam
non coram pluribus rubuit,
utique in contionibus.

Fabianum,
cum in senatum testis esset inductus,
erubuisse memini,
et hic illum mire pudor decuit.

Non accidit hoc
ab infirmitate mentis
sed a novitate rei,
quae inexercitatos,
etiam si non concutit,
movet
naturali in hoc facilitate corporis pronos;
nam ut
quidam
boni sanguinis sunt,
ita quidam
incitati
et mobilis
et cito in os prodeuntis.

Haec,
ut dixi,
nulla sapientia abigit:
alioquin haberet
rerum naturam sub imperio,
si omnia eraderet vitia.

Quaecumque adtribuit
condicio nascendi
et corporis temperatura,
cum multum se diuque animus composuerit,
haerebunt;
nihil horum
vetari potest,
non magis quam accersi.

Artifices scaenici,
qui imitantur adfectus,
qui metum
et trepidationem exprimunt,
qui tristitiam repraesentant,
hoc indicio
imitantur verecundiam.

Deiciunt enim vultum,
verba summittunt,
figunt in terram oculos
et deprimunt:
ruborem sibi exprimere non possunt;
nec prohibetur hic
nec adducitur.

Nihil adversus haec
sapientia promittit,
nihil proficit:
sui iuris sunt,
iniussa veniunt,
iniussa discedunt.

Iam clausulam
epistula poscit.

Accipe,
et quidem utilem ac salutarem,
quam te adfigere animo volo:
'aliquis vir bonus
nobis diligendus est
ac semper ante oculos habendus,
ut
sic
tamquam illo spectante vivamus
et omnia
tamquam illo vidente
faciamus.'

Hoc,
mi Lucili,
Epicurus praecepit;
custodem nobis et paedagogum
dedit,
nec inmerito:
magna pars peccatorum tollitur,
si peccaturis testis adsistit.

Aliquem habeat
animus
quem vereatur,
cuius auctoritate
etiam secretum suum
sanctius faciat.

O felicem illum
qui
non praesens tantum
sed etiam cogitatus
emendat!

O felicem
qui sic aliquem vereri potest
ut ad memoriam quoque eius
se componat
atque ordinet!

Qui sic
aliquem vereri potest
cito erit verendus.

Elige itaque Catonem;
si hic tibi videtur
nimis rigidus,
elige remissioris animi virum
Laelium.

Elige eum
cuius tibi placuit
et vita et oratio
et ipse animum ante se ferens vultus;
illum
tibi semper ostende
vel custodem
vel exemplum.

Opus est,
inquam,
aliquo
ad quem
mores nostri
se ipsi exigant:
nisi ad regulam
prava non corriges.

Vale.

top

  

  

1.12 Seneca Lucilio Suo Salutem

Quocumque me verti,
argumenta senectutis meae video.

Veneram
in suburbanum meum
et querebar
de inpensis aedificii dilabentis.

Ait vilicus mihi
non esse neglegentiae suae
vitium,
omnia se facere,
sed villam
veterem esse.

Haec villa
inter manus meas crevit:
quid mihi futurum est,
si tam putria sunt
aetatis meae saxa?

Iratus illi
proximam occasionem stomachandi
arripio.

'Apparet' inquam,
'has platanos neglegi:
nullas habent frondes.
Quam nodosi sunt et retorridi rami,
quam tristes et squalidi trunci!
Hoc non accideret
si quis has circumfoderet,
si inrigaret.'

Iurat
per genium meum
se omnia facere,
in nulla re
cessare curam suam,
sed illas vetulas esse.

Quod intra nos sit,
ego illas posueram,
ego illarum primum videram folium.

Conversus ad ianuam
'quis est iste?'
inquam 'iste decrepitus
et merito ad ostium admotus?
foras enim spectat.
Unde istunc nanctus es?
quid te delectavit
alienum mortuum tollere?'

At ille
'non cognoscis me?'
inquit:
'ego sum Felicio,
cui solebas sigillaria adferre;
ego sum
Philositi vilici filius,
deliciolum tuum.'

'Perfecte'
inquam,
'iste delirat:
pupulus
etiam delicium meum
factus est?
Prorsus
potest fieri:
dentes illi cum maxime cadunt.'

Debeo hoc
suburbano meo,
quod mihi senectus mea
quocumque adverteram
apparuit.

Conplectamur illam
et amemus;
plena est voluptatis,
si illa scias uti.

Gratissima sunt poma
cum fugiunt;
pueritiae maximus in exitu decor est;
deditos vino
potio extrema delectat;
illa
quae mergit,
quae ebrietati
summam manum inponit.

Quod in se iucundissimum
omnis voluptas habet
in finem sui differt.

Iucundissima est aetas
devexa iam,
non tamen praeceps,
et illam quoque in extrema tegula stantem
iudico habere suas voluptates;
aut hoc ipsum succedit
in locum voluptatium,
nullis egere.

Quam dulce est
cupiditates fatigasse ac reliquisse!

'Molestum est'
inquis,
'mortem ante oculos habere.'

Primum ista
tam seni ante oculos debet esse
quam iuveni
(non enim citamur ex censu);
deinde nemo tam senex est
ut inprobe unum diem speret.

Unus autem dies
gradus vitae est.

Tota aetas
partibus constat
et orbes habet
circumductos maiores minoribus:
est aliquis
qui omnis conplectatur
et cingat
(hic pertinet
a natali
ad diem extremum);
est alter
qui
annos adulescentiae excludit;
est qui
totam pueritiam
ambitu suo adstringit;
est deinde
per se
annus
in se omnia continens tempora,
quorum multiplicatione
vita componitur;
mensis artiore praecingitur circulo;
angustissimum habet dies gyrum,
sed et hic
ab initio ad exitum
venit,
ab ortu
ad occasum.

Ideo Heraclitus,
cui cognomen fecit
orationis obscuritas,
'unus' inquit 'dies
par omni est.'

Hoc
alius aliter excepit.

Dixit enim
parem esse horis,
nec mentitur;
nam si dies est
tempus viginti et quattuor horarum,
necesse est
omnes inter se dies
pares esse,
quia nox habet
quod dies perdidit.

Alius ait
parem esse
unum diem
omnibus similitudine;
nihil enim habet
longissimi temporis spatium
quod non et in uno die invenias,
lucem et noctem,
et in alternas mundi vices
plura facit ista,
non alias contractior,
alias productior.

Itaque
sic ordinandus est
dies omnis
tamquam cogat agmen
et consummet
atque expleat vitam.

Pacuvius,
qui Syriam usu suam fecit,
cum
vino et illis funebribus epulis
sibi parentaverat,
sic in cubiculum ferebatur
a cena
ut inter plausus exoletorum
hoc
ad symphoniam caneretur:
BEBI/WTAI, BEBI/WTAI.

Nullo non se die extulit.

Hoc
quod
ille
ex mala conscientia faciebat
nos
ex bona faciamus,
et in somnum ituri
laeti hilaresque dicamus,
'vixi
et quem dederat cursum fortuna
peregi.'

Crastinum
si adiecerit deus,
laeti recipiamus.

Ille beatissimus est
et securus sui possessor
qui crastinum sine sollicitudine expectat;
quisquis dixit
'vixi'
cotidie
ad lucrum surgit.

Sed iam debeo
epistulam includere.

'Sic' inquis,
'sine ullo ad me peculio veniet?'

Noli timere:
aliquid secum fert.
Quare aliquid dixi?
multum.

Quid enim
hac voce praeclarius
quam illi trado
ad te perferendam?

'Malum est
in necessitate vivere,
sed in necessitate vivere
necessitas nulla est.'

Quidni nulla sit?
Patent undique
ad libertatem
viae multae, breves, faciles.

Agamus deo gratias
quod nemo in vita teneri potest:
calcare ipsas necessitates licet.

'Epicurus' inquis, 'dixit:
quid tibi cum alieno?'
quod verum est
meum est;
perseverabo
Epicurum tibi ingerere,
ut isti
qui in verba iurant
nec
quid dicatur
aestimant,
sed a quo,
sciant
quae optima sunt
esse communia.

Vale.

  

top

  


  

Acceleration Reader Index

  

1    2    3    4    5    6    7    8    9    10    11    12

  

Seneca Index

  


  

  

© Claude Pavur 1999-2006.   This edition of public-domain material is made freely available for non-commercial educational use through the facilities at Saint Louis University. Use the arrow-graphics and links for navigation.

  

top
navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

  

pagekeeper