Seneca's Letters, Book II

Low-segmentation Acceleration Reader

  

  

Acceleration Reader Index

1    2    3    4    5    6    7    8    9

Seneca Index

Acceleration Readers segment the text into small units of meaning to facilitate the practice of comprehension. For more on this kind of pedagogical typography, see the Preface to the Acceleration Reader Series. When saved as a simple ascii text-file, this material can be broken into shorter files and conveniently used in the Windows freeware program Reading Acceleration Machine.

  


  

  

LIBER SECUNDUS

  

2.1 SENECA Lucilio Suo Salutem

Multum tibi esse animi scio;
nam etiam antequam instrueres te
praeceptis salutaribus
et dura vincentibus,
satis adversus fortunam
placebas tibi,
et multo magis postquam
cum illa
manum conseruisti
viresque expertus es tuas,
quae numquam certam dare fiduciam sui possunt
nisi cum multae difficultates
hinc et illinc apparuerunt,
aliquando vero
et propius accesserunt.

Sic verus ille animus
et in alienum non venturus arbitrium
probatur;
haec eius obrussa est.

Non potest athleta
magnos spiritus
ad certamen adferre
qui numquam suggillatus est:

ille
qui sanguinem suum vidit,
cuius dentes
crepuere sub pugno,
ille qui subplantatus
adversarium toto tulit corpore
nec proiecit animum proiectus,
qui quotiens cecidit
contumacior resurrexit,
cum magna spe
descendit ad pugnam.

Ergo,
ut similitudinem istam prosequar,
saepe iam fortuna
supra te fuit,
nec tamen tradidisti te,
sed subsiluisti
et acrior constitisti;
multum enim adicit sibi
virtus lacessita.

Tamen, si tibi videtur,
accipe a me auxilia
quibus munire te possis.

Plura sunt, Lucili,
quae nos terrent
quam quae premunt,
et saepius opinione quam re
laboramus.

Non loquor tecum
Stoica lingua,
sed hac summissiore;
nos enim dicimus
omnia ista
quae gemitus mugitusque exprimunt
levia esse et contemnenda.

Omittamus haec magna verba,
sed, di boni, vera:
illud tibi praecipio,
ne sis miser ante tempus,
cum illa
quae velut inminentia expavisti
fortasse nunquam ventura sint,
certe non venerint.

Quaedam ergo
nos magis torquent
quam debent,
quaedam ante torquent
quam debent,
quaedam torquent
cum omnino non debeant;
aut augemus dolorem
aut praecipimus
aut fingimus.

Primum illud,
quia res in controversia est
et litem contestatam habemus,
in praesentia differatur.

Quod ego leve dixero
tu gravissimum esse contendes;
scio alios inter flagella ridere,
alios gemere sub colapho.

Postea videbimus
utrum ista
suis viribus valeant
an inbecillitate nostra.

Illud praesta mihi,
ut,
quotiens circumsteterint
qui tibi te miserum esse persuadeant,
non quid audias
sed quid sentias
cogites,
et cum patientia tua
deliberes
ac te ipse interroges,
qui tua optime nosti:

'Quid est
quare isti me conplorent?
Quid est
quod trepident,
quod contagium quoque mei timeant,
quasi transilire calamitas possit?


Est aliquid istic mali,
an res ista
magis infamis est
quam mala?'

Ipse te interroga,
'numquid sine causa
crucior
et maereo
et quod non est
malum facio?'

'Quomodo' inquis,
'intellegam,
vana sint an vera
quibus angor?'

Accipe
huius rei regulam:
aut praesentibus torquemur
aut futuris
aut utrisque.

De praesentibus
facile iudicium est:
si corpus tuum
liberum et sanum est,
nec ullus ex iniuria dolor est,
videbimus
quid futurum sit:
hodie nihil negotii habet.

'At enim futurum est.'

Primum dispice
an certa argumenta sint venturi mali;
plerumque enim suspicionibus laboramus,
et inludit nobis
illa
quae conficere bellum solet
fama,
multo autem magis
singulos conficit.

Ita est, mi Lucili:
cito accedimus opinioni;
non coarguimus illa
quae nos in metum adducunt
nec excutimus,
sed trepidamus
et sic vertimus terga
quemadmodum illi
quos
pulvis,
motus fuga pecorum,
exuit castris
aut quos
aliqua fabula
sine auctore sparsa
conterruit.

Nescio quomodo magis
vana perturbant;
vera enim
modum suum habent:
quidquid ex incerto venit
coniecturae
et paventis animi licentiae
traditur.

Nulli itaque tam perniciosi,
tam inrevocabiles
quam lymphatici metus sunt.
Ceteri enim sine ratione,
hi sine mente sunt.

Inquiramus itaque
in rem diligenter.
Verisimile est
aliquid futurum mali:
non statim verum est.

Quam multa non expectata
venerunt!
quam multa expectata
nusquam conparuerunt!
etiam si futurum est,
quid iuvat
dolori suo occurrere?

Satis cito dolebis
cum venerit:
interim tibi meliora promitte.

Quid facies lucri?
tempus.

Multa intervenient
quibus vicinum periculum
vel prope admotum
aut subsistat
aut desinat
aut in alienum caput transeat:
incendium ad fugam patuit;
quosdam molliter
ruina deposuit;
aliquando gladius
ab ipsa cervice
revocatus est;
aliquis
carnifici suo
superstes fuit.

Habet
etiam mala fortuna
levitatem.


Fortasse erit,
fortasse non erit:
interim non est;
meliora propone.

Nonnumquam,
nullis apparentibus signis
quae mali aliquid praenuntient,
animus sibi falsas imagines fingit:

aut verbum aliquod dubiae significationis
detorquet in peius
aut maiorem sibi offensam
proponit alicuius
quam est,
et cogitat
non quam iratus ille sit,
sed quantum liceat irato.

Nulla autem causa vitae est,
nullus miseriarum modus,
si timetur
quantum potest.

Hic prudentia prosit,
hic robore animi
evidentem quoque metum
respue;
si minus,
vitio vitium repelle,
spe metum tempera.

Nihil tam certum est
ex his quae timentur
ut non certius sit
et formidata subsidere
et sperata decipere.

Ergo spem ac metum examina,
et quotiens incerta erunt omnia,
tibi fave:
crede quod mavis.

Si plures habebit sententias metus,
nihilominus in hanc partem
potius inclina
et perturbare te desine
ac subinde hoc in animo volve,
maiorem partem mortalium,
cum illi
nec sit quicquam mali
nec pro certo futurum sit,
aestuare ac discurrere.

Nemo enim resistit sibi,
cum coepit inpelli,
nec timorem suum
redigit ad verum;
nemo dicit
'vanus auctor est,
vanus est;
haec
aut finxit
aut credidit'.

Damus nos aurae ferendos;
expavescimus
dubia pro certis;
non servamus
modum rerum,
statim in timorem
venit scrupulus.

Pudet me ibi
sic tecum loqui
et tam lenibus te remediis focilare.

Alius dicat
'fortasse non veniet':
tu dic
'quid porro,
si veniet?
videbimus
uter vincat;
fortasse pro me venit,
et mors ista
vitam honestabit'.

Cicuta
magnum
Socratem
fecit.
Catoni gladium
adsertorem libertatis
extorque:
magnam partem detraxeris gloriae.

Nimium diu
te cohortor,
cum tibi
admonitione magis quam exhortatione
opus sit.

Non in diversum
te a natura tua ducimus:
natus es ad ista
quae dicimus;
eo magis
bonum tuum auge
et exorna.

Sed iam finem epistulae faciam,
si illi signum suum inpressero,
id est
aliquam magnificam vocem
perferendam ad te
mandavero.

"Inter cetera mala
hoc quoque habet stultitia:
semper incipit vivere."

Considera
quid vox ista significet,
Lucili virorum optime,
et intelleges
quam foeda sit
hominum levitas
cotidie nova vitae fundamenta ponentium,
novas spes etiam in exitu inchoantium.

Circumspice tecum
singulos:
occurrent tibi
senes
qui se
cum maxime
ad ambitionem,
ad peregrinationes,
ad negotiandum
parent.

Quid est autem turpius
quam senex
vivere incipiens?

Non adicerem
auctorem huic voci,
nisi esset secretior
nec inter vulgata Epicuri dicta,
quae mihi
et laudare et adoptare
permisi.

Vale.

top

  

2.2 SENECA Lucilio Suo Salutem

Fateor
insitam esse nobis
corporis nostri caritatem;
fateor
nos huius gerere tutelam.

Non nego indulgendum illi,
serviendum nego;
multis enim serviet
qui corpori servit,
qui pro illo nimium timet,
qui ad illud omnia refert.

Sic gerere nos debemus,
non tamquam propter corpus
vivere debeamus,
sed tamquam non possimus
sine corpore;
huius nos nimius amor
timoribus inquietat,
sollicitudinibus onerat,
contumeliis obicit;
honestum ei vile est
cui corpus nimis carum est.

Agatur eius diligentissime cura,
ita tamen ut,
cum exiget ratio,
cum dignitas,
cum fides,
mittendum in ignes sit.

Nihilominus
quantum possumus
evitemus incommoda quoque,
non tantum pericula,
et in tutum nos reducamus,
excogitantes subinde
quibus possint timenda depelli.

Quorum tria,
nisi fallor,
genera sunt:

timetur inopia,
timentur morbi,
timentur
quae per vim potentioris eveniunt.

Ex his omnibus
nihil nos magis concutit
quam quod ex aliena potentia inpendet;
magno enim strepitu et tumultu
venit.

Naturalia mala
quae rettuli,
inopia atque morbus,
silentio subeunt
nec oculis nec auribus quicquam terroris incutiunt:
ingens alterius mali pompa est;
ferrum circa se
et ignes habet
et catenas
et turbam ferarum
quam in viscera inmittat humana.

Cogita hoc loco
carcerem
et cruces et eculeos et uncum
et adactum per medium hominem
qui per os emergeret stipitem
et distracta in diversum actis curribus membra,
illam tunicam alimentis ignium et inlitam et textam,
et quidquid aliud
praeter haec commenta
saevitia est.

Non est itaque mirum,
si maximus huius rei timor
est cuius
et varietas magna
et apparatus terribilis est.

Nam quemadmodum plus agit tortor
quo plura instrumenta doloris exposuit
(specie enim vincuntur
qui patientiae restitissent),
ita ex iis
quae animos nostros subigunt et domant
plus proficiunt
quae habent
quod ostendant.

Illae pestes
non minus graves sunt
famem dico
et sitim
et praecordiorum suppurationes
et febrem viscera ipsa torrentem
sed latent,
nihil habent
quod intentent,
quod praeferant:
haec ut magna bella
aspectu paratuque vicerunt.

Demus itaque operam,
abstineamus offensis.

Interdum populus est
quem timere debeamus;
interdum,
si ea civitatis disciplina est
ut plurima per senatum transigantur,
gratiosi in eo viri;
interdum singuli
quibus potestas populi et in populum data est.

Hos omnes amicos habere
operosum est,
satis est
inimicos non habere.

Itaque sapiens
numquam potentium iras provocabit,
immo nec declinabit,
non aliter quam in navigando procellam.

Cum peteres Siciliam,
traiecisti fretum.

Temerarius gubernator
contempsit austri minas
(ille est enim
qui Siculum pelagus exasperet
et in vertices cogat);
non sinistrum petit litus
sed id a quo propior Charybdis maria convolvit.

At ille cautior
peritos locorum rogat
quis aestus sit,
quae signa dent nubes;
longe ab illa regione verticibus infami
cursum tenet.

Idem facit sapiens:
nocituram potentiam vitat,
hoc primum cavens,
ne vitare videatur;
pars enim securitatis
et in hoc est,
non ex professo eam petere,
quia
quae quis fugit
damnat.

Circumspiciendum ergo nobis est
quomodo
a vulgo tuti esse
possimus.

Primum nihil idem
concupiscamus:
rixa est inter competitores.

Deinde nihil habeamus
quod
cum magno emolumento insidiantis
eripi possit;
quam minimum sit in corpore tuo spoliorum.

Nemo
ad humanum sanguinem
propter ipsum venit,
aut admodum pauci;
plures conputant
quam oderunt.

Nudum
latro transmittit;
etiam in obsessa via
pauperi pax est.

Tria deinde
ex praecepto veteri
praestanda sunt
ut vitentur:
odium, invidia, contemptus.

Quomodo hoc fiat
sapientia sola monstrabit;
difficile enim temperamentum est,
verendumque
ne in contemptum
nos invidiae timor transferat,
ne dum calcare nolumus
videamur posse calcari.

Multis
timendi attulit causas
timeri posse.

Undique
nos reducamus:
non minus contemni quam suspici
nocet.

Ad philosophiam ergo
confugiendum est;
hae litterae,
non dico apud bonos
sed apud mediocriter malos
infularum loco sunt.

Nam forensis eloquentia
et quaecumque alia
populum movet
adversarios habet:
haec quieta
et sui negotii
contemni non potest,
cui ab omnibus artibus
etiam apud pessimos
honor est.

Numquam in tantum
convalescet nequitia,
numquam sic
contra virtutes coniurabitur,
ut non philosophiae nomen
venerabile et sacrum maneat.

Ceterum
philosophia ipsa
tranquille modesteque
tractanda est.

'Quid ergo?' inquis
'videtur tibi
M. Cato modeste philosophari,
qui bellum civile
sententia reprimit?
qui furentium principum armis
medius intervenit?
qui
aliis Pompeium offendentibus,
aliis Caesarem,
simul lacessit duos?'

 
Potest aliquis disputare
an illo tempore
capessenda fuerit sapienti res publica.

Quid tibi vis,
Marce Cato?
iam non agitur de libertate:
olim pessum data est.

Quaeritur
utrum Caesar an Pompeius
possideat rem publicam:
quid tibi cum ista contentione?
nullae partes tuae sunt.

Dominus eligitur:
quid tua,
uter vincat?

Potest melior vincere,
non potest
non peior esse
qui vicerit.

Ultimas partes attigi Catonis;
sed ne priores quidem anni fuerunt
qui sapientem
in illam rapinam rei publicae
admitterent.

Quid aliud quam vociferatus est Cato
et misit inritas voces,
cum modo
per populi levatus manus
et obrutus sputis
exportandus extra forum
traheretur,
modo
e senatu
in carcerem duceretur?

Sed postea videbimus
an sapienti
opera rei publicae danda sit:
interim
ad hos te Stoicos voco
qui a re publica exclusi
secesserunt
ad colendam vitam
et humano generi iura condenda
sine ulla potentioris offensa.

Non conturbabit sapiens
publicos mores
nec populum
in se
vitae novitate
convertet.

'Quid ergo?
Utique erit tutus
qui hoc propositum sequetur?'

Promittere tibi hoc
non magis possum
quam in homine temperanti
bonam valetudinem,
et tamen facit temperantia
bonam valetudinem.

Perit aliqua navis
in portu:
sed quid tu
accidere in medio mari
credis?

Quanto huic periculum paratius foret
multa agenti molientique,
cui ne otium quidem tutum est?

Pereunt aliquando
innocentes
(quis negat?),
nocentes
tamen saepius.

Ars ei constat
qui per ornamenta percussus est.

Denique
consilium rerum omnium
sapiens,
non exitum spectat.

Initia
in potestate nostra sunt,
de eventu
fortuna iudicat,
cui de me
sententiam non do.

'At aliquid vexationis adferet,
aliquid adversi.'
Non damnat latro
cum occidit.

Nunc ad cotidianam stipem
manum porrigis.

Aurea te stipe implebo,
et quia facta est auri mentio,
accipe quemadmodum
usus fructusque eius
tibi esse gratior possit.

"Is maxime divitiis fruitur
qui minime divitiis indiget."

"Ede" inquis, "auctorem."

Ut scias quam benigni simus,
propositum est
aliena laudare:
Epicuri est
aut Metrodori
aut alicuius
ex illa officina.

Et quid interest
quis dixerit?
omnibus dixit.

Qui eget divitiis
timet pro illis;
nemo autem
sollicito bono fruitur.

Adicere illis aliquid
studet;
dum de incremento cogitat,
oblitus est usus.

Rationes accipit,
forum conterit,
kalendarium versat:
fit ex domino procurator.

Vale.

top

  

2.3 SENECA Lucilio Suo Salutem

Mos antiquis fuit,
usque ad meam servatus aetatem,
primis epistulae verbis adicere
'si vales
bene est,
ego valeo'.

Recte nos dicimus
'si philosopharis,
bene est'.

Valere enim
hoc demum est.
Sine hoc
aeger est animus;
corpus quoque,
etiam si magnas habet vires,
non aliter quam
furiosi aut frenetici
validum est.

Ergo
hanc praecipue valetudinem
cura,
deinde
et illam secundam;
quae non magno tibi constabit,
si volueris bene valere.

Stulta est enim,
mi Lucili,
et minime conveniens litterato viro
occupatio exercendi lacertos
et dilatandi cervicem
ac latera firmandi;
cum tibi feliciter sagina cesserit
et tori creverint,
nec vires umquam opimi bovis
nec pondus
aequabis.

Adice nunc
quod maiore corporis sarcina
animus eliditur
et minus agilis est.

Itaque quantum potes
circumscribe corpus tuum
et animo locum laxa.

Multa sequuntur incommoda
huic deditos curae:
primum exercitationes,
quarum labor spiritum exhaurit
et
inhabilem intentioni ac studiis acrioribus
reddit;
deinde copiâ ciborum
subtilitas inpeditur.

Accedunt
pessimae notae mancipia
in magisterium recepta,
homines
inter oleum et vinum occupati,
quibus ad votum
dies actus est
si bene desudaverunt,
si in locum eius
quod effluxit
multum potionis
altius in ieiuno iturae
regesserunt.

Bibere et sudare
vita cardiaci est.

Sunt exercitationes
et faciles et breves,
quae corpus
et sine mora lassent
et tempori parcant,
cuius praecipua ratio habenda est:
cursus
et cum aliquo pondere
manus motae
et saltus
vel ille qui corpus in altum levat
vel ille qui in longum mittit
vel ille, ut ita dicam, saliaris
aut, ut contumeliosius dicam, fullonius:
quoius libet ex his
elige usum rudem, facilem.

Quidquid facies,
cito redi
a corpore ad animum;
illum
noctibus ac diebus
exerce.

Labore modico
alitur ille;
hanc exercitationem
non frigus,
non aestus inpediet,
ne senectus quidem.

Id bonum cura
quod vetustate fit melius.

Neque ego te iubeo
semper inminere
libro aut pugillaribus:
dandum est
aliquod intervallum animo,
ita tamen
ut non resolvatur,
sed remittatur.

Gestatio
et corpus concutit
et studio non officit:
possis legere,
possis dictare,
possis loqui,
possis audire,
quorum nihil
ne ambulatio quidem
vetat fieri.

Nec tu
intentionem vocis
contempseris,
quam veto te
per gradus et certos modos
extollere,
deinde deprimere.

Quid si velis deinde
quemadmodum ambules
discere?

Admitte istos
quos
nova artificia
docuit fames:
erit qui gradus tuos temperet
et buccas edentis observet
et in tantum procedat
in quantum
audaciam eius
patientia et credulitate
produxeris.

Quid ergo?
a clamore protinus
et a summa contentione
vox tua incipiet?

Usque eo naturale est
paulatim incitari
ut litigantes quoque
a sermone incipiant,
ad vociferationem transeant;
nemo
statim Quiritium fidem implorat.

Ergo utcumque tibi
impetus animi suaserit,
modo vehementius
fac vitiis convicium,
modo lentius,
prout vox
te quoque hortabitur
in id latus;
modesta,
cum recipies illam
revocarisque,
descendat,
non decidat;
media oris via abeat
nec indocto et rustico more
desaeviat.

Non enim id agimus
ut exerceatur vox,
sed ut exerceat.

Detraxi tibi
non pusillum negotii:
una mercedula
et unum graecum
ad haec beneficia accedet.

Ecce insigne praeceptum:
'stulta vita
ingrata est,
trepida;
tota
in futurum fertur'.

'Quis hoc' inquis, 'dicit?'
idem qui supra.

Quam tu
nunc vitam
dici existimas stultam?
Babae et Isionis?
Non ita est:
nostra dicitur,
quos
caeca cupiditas
in nocitura,
certe numquam satiatura
praecipitat,
quibus
si quid satis esse posset,
fuisset,
qui non cogitamus
quam iucundum sit nihil poscere,
quam magnificum sit plenum esse
nec ex fortuna pendere.

Subinde itaque, Lucili,
quam multa sis consecutus
recordare;

cum aspexeris
quot te antecedant,
cogita
quot sequantur.

Si vis gratus esse
adversus deos
et adversus vitam tuam,
cogita
quam multos antecesseris.

Quid tibi cum ceteris?
te ipse antecessisti.

Finem constitue
quem transire
ne possis quidem
si velis;
discedant aliquando
ista insidiosa bona
et sperantibus meliora
quam adsecutis.

Si quid in illis esset solidi,
aliquando et implerent:
nunc haurientium sitim concitant.

Mittantur
speciosi apparatus;
et quod futuri temporis
incerta sors volvit,
quare potius
a fortuna inpetrem
ut det,
quam
a me ne petam?

Quare autem petam?
oblitus fragilitatis humanae
congeram?
in quid laborem?

Ecce
hic dies
ultimus est;
ut non sit,
prope ab ultimo est.

Vale.

top

  

2.4 SENECA Lucilio Suo Salutem

Liquere hoc tibi, Lucili, scio,
neminem posse beate vivere,
ne tolerabiliter quidem,
sine sapientiae studio,
et beatam vitam
perfecta sapientia effici,
ceterum tolerabilem
etiam inchoata.

Sed hoc quod liquet
firmandum
et altius cotidiana meditatione
figendum est:
plus operis est in eo
ut proposita custodias
quam ut honesta proponas.

Perseverandum est
et adsiduo studio robur addendum,
donec bona mens sit
quod bona voluntas est.

Itaque non opus est tibi
apud me pluribus verbis
aut adfirmatione tam longa:
intellego
multum te profecisse.

Quae scribis
unde veniant scio;
non sunt ficta nec colorata.

Dicam tamen
quid sentiam:
iam de te spem habeo,
nondum fiduciam.

Tu quoque idem facias
volo:
non est quod tibi cito
et facile credas.

Excute te
et varie scrutare
et observa;
illud ante omnia vide,
utrum in philosophia
an in ipsa vita
profeceris.

Non est philosophia
populare artificium
nec ostentationi paratum;
non in verbis
sed in rebus est.

Nec in hoc adhibetur,
ut cum aliqua oblectatione
consumatur dies,
ut dematur otio nausia:

animum format et fabricat,
vitam disponit,
actiones regit,
agenda et omittenda demonstrat,
sedet ad gubernaculum
et per ancipitia fluctuantium
derigit cursum.

Sine hac
nemo intrepide potest vivere,
nemo secure;
innumerabilia accidunt
singulis horis
quae consilium exigant,
quod ab hac petendum est.

Dicet aliquis,
'quid mihi prodest philosophia,
si fatum est?
quid prodest,
si deus rector est?
quid prodest,
si casus imperat?
nam et mutari certa non possunt
et nihil praeparari potest
adversus incerta,
sed aut consilium meum
occupavit deus
decrevitque
quid facerem,
aut consilio meo
nihil fortuna permittit.'

 
Quidquid est ex his, Lucili,
vel si omnia haec sunt,
philosophandum est;
sive nos
inexorabili lege
fata constringunt,
sive arbiter deus universi
cuncta disposuit,
sive casus
res humanas sine ordine
inpellit et iactat,
philosophia nos tueri debet.

Haec adhortabitur
ut deo libenter pareamus,
ut fortunae contumaciter;
haec docebit
ut deum sequaris,
feras casum.

Sed non est nunc in hanc disputationem transeundum,
quid sit iuris nostri
si providentia in imperio est,
aut si fatorum series inligatos trahit,
aut si repentina ac subita dominantur:

illo nunc revertor,
ut te moneam et exhorter
ne patiaris
impetum animi tui delabi et refrigescere.

Contine illum et constitue,
ut habitus animi fiat
quod est impetus.

Iam ab initio,
si te bene novi,
circumspicies
quid haec epistula munusculi adtulerit:
excute illam,
et invenies.

Non est quod
mireris animum meum:
adhuc de alieno
liberalis sum.

Quare autem
alienum dixi?
quidquid bene dictum est ab ullo
meum est.

Istuc quoque
ab Epicuro dictum est:
'si ad naturam vives,
numquam eris pauper;
si ad opiniones,
numquam eris dives'.

Exiguum
natura desiderat,
opinio
immensum.

Congeratur in te
quidquid multi locupletes possederant;
ultra privatum pecuniae modum
fortuna te provehat,
auro tegat,
purpura vestiat,
eo deliciarum opumque perducat
ut terram marmoribus abscondas;
non tantum habere tibi liceat
sed calcare divitias;
accedant statuae et picturae
et quidquid ars ulla luxuriae elaboravit:
maiora cupere
ab his disces.

Naturalia desideria
finita sunt:
ex falsa opinione nascentia
ubi desinant non habent;
nullus enim terminus falso est.

Via eunti
aliquid extremum est:
error immensus est.

Retrahe ergo te
a vanis,
et cum voles scire
quod petes,
utrum naturalem habeat
an caecam cupiditatem,
considera
num possit
alicubi consistere:

si longe progresso
semper aliquid longius restat,
scito
id naturale non esse.

Vale.

top

  

2.5 SENECA Lucilio Suo Salutem

Proice
omnia ista,
si sapis,
immo ut sapias,
et ad bonam mentem
magno cursu ac totis viribus
tende;
si quid est
quo teneris,
aut expedi aut incide.

'Moratur' inquis,
'me res familiaris;
sic illam disponere volo
ut sufficere nihil agenti possit,
ne aut paupertas mihi oneri sit
aut ego alicui.'

 
Cum hoc dicis,
non videris vim ac potentiam eius
de quo cogitas boni nosse;
et summam quidem rei pervides,
quantum philosophia prosit,
partes autem nondum satis subtiliter dispicis,
necdum scis
quantum ubique nos adiuvet,
quemadmodum et in maximis,
ut Ciceronis utar verbo,
'opituletur'
et in minima descendat.

Mihi crede,
advoca illam
in consilium:
suadebit tibi
ne ad calculos sedeas.

Nempe hoc quaeris
et hoc ista dilatione
vis consequi,
ne tibi paupertas timenda sit:
quid si adpetenda est?

Multis ad philosophandum obstitere divitiae:
paupertas expedita est,
secura est.

Cum classicum cecinit,
scit non se peti;
cum aqua conclamata est,
quomodo exeat,
non quid efferat,
quaerit;
ut si navigandum est,
non strepunt portus
nec unius comitatu inquieta sunt litora;
non circumstat illam turba servorum,
ad quos pascendos
transmarinarum regionum
est optanda fertilitas.

Facile est
pascere paucos ventres
et bene institutos
et nihil aliud desiderantes
quam impleri:
parvo fames constat,
magno fastidium.

Paupertas contenta est
desideriis instantibus satis facere:
quid est ergo
quare hanc recuses contubernalem
cuius mores sanus dives imitatur?

Si vis
vacare animo,
aut pauper sis oportet
aut pauperi similis.

Non potest studium
salutare fieri
sine frugalitatis cura;
frugalitas autem
paupertas voluntaria est.

Tolle itaque
istas excusationes:
'nondum habeo
quantum sat est;
si ad illam summam pervenero,
tunc me totum philosophiae dabo'.

Atqui nihil prius
quam hoc parandum est
quod tu differs
et post cetera paras;
ab hoc incipiendum est.

'Parare' inquis,
'unde vivam volo.'

Simul et parare te disce:
si quid te vetat bene vivere,
bene mori non vetat.

Non est quod
nos paupertas a philosophia revocet,
ne egestas quidem.

Toleranda est enim
ad hoc properantibus vel fames;
quam toleravere quidam in obsidionibus,
et quod aliud erat illius patientiae praemium
quam in arbitrium non cadere victoris?

Quanto hoc maius est
quod promittitur:
perpetua libertas,
nullius nec hominis nec dei timor.

Ecquid vel esurienti ad ista
veniendum est?

Perpessi sunt exercitus
inopiam omnium rerum,
vixerunt herbarum radicibus
et dictu foedis tulerunt famem;
haec omnia passi sunt pro regno,
quo magis mireris, alieno:

dubitabit aliquis
ferre paupertatem
ut animum furoribus liberet?

Non est ergo prius adquirendum:
licet ad philosophiam
etiam sine viatico pervenire.

Ita est?
Cum omnia habueris,
tunc habere et sapientiam voles?

Haec erit
ultimum vitae instrumentum
et, ut ita dicam, additamentum?

Tu vero,
sive aliquid habes,
iam philosophare
(unde enim scis
an iam nimis habeas?),
sive nihil,
hoc prius quaere
quam quicquam.

'At necessaria
deerunt.'

Primum
deesse non poterunt,
quia natura minimum petit,
naturae autem
se sapiens accommodat.

sed si necessitates ultimae inciderint,
iamdudum exibit e vita
et molestus sibi esse desinet.

Si vero exiguum erit
et angustum quo possit vita produci,
id boni consulet
nec ultra necessaria sollicitus
aut anxius ventri
et scapulis suum reddet
et occupationes divitum
concursationesque ad divitias euntium
securus laetusque ridebit ac dicet,
'quid in longum ipse te differs?

expectabisne fenoris quaestum
aut ex merce conpendium
aut tabulas beati senis,
cum fieri possis statim dives?

Repraesentat opes sapientia,
quas
cuicumque fecit supervacuas
dedit.'

Haec ad alios pertinent:
tu locupletibus propior es.

Saeculum muta,
nimis habes;
idem est autem omni saeculo
quod sat est.

Poteram hoc loco epistulam claudere,
nisi te male instituissem.

Reges Parthos non potest quisquam salutare
sine munere;
tibi valedicere non licet gratis.

Quid istic?
Ab Epicuro mutuum sumam:

'multis parasse divitias
non finis miseriarum fuit
sed mutatio'.

Nec hoc miror;
non est enim in rebus vitium
sed in ipso animo.

Illud
quod paupertatem nobis gravem fecerat
et divitias graves fecit.

Quemadmodum nihil refert
utrum aegrum in ligneo lecto
an in aureo conloces
(quocumque illum transtuleris,
morbum secum suum transferet),
sic nihil refert
utrum aeger animus in divitiis
an in paupertate ponatur:

malum illum suum sequitur.

Vale.

top

  

2.6 SENECA Lucilio Suo Salutem

December est mensis:
cum maxime civitas sudat.

Ius luxuriae publice datum est;
ingenti apparatu sonant omnia,
tamquam quicquam inter Saturnalia intersit
et dies rerum agendarum;
adeo nihil interest
ut non videatur mihi errasse
qui dixit olim mensem Decembrem fuisse,
nunc annum.

Si te hic haberem,
libenter tecum conferrem
quid existimares esse faciendum,
utrum nihil ex cotidiana consuetudine movendum
an, ne dissidere videremur cum publicis moribus,
et hilarius cenandum
et exuendam togam.

nam quod fieri
nisi in tumultu
et tristi tempore civitatis non solebat,
voluptatis causa ac festorum dierum
vestem mutavimus.

Si te bene novi,
arbitri partibus functus
nec per omnia
nos similes esse pilleatae turbae voluisses
nec per omnia
dissimiles;
nisi forte his maxime diebus
animo imperandum est,
ut tunc voluptatibus solus abstineat
cum in illas omnis turba procubuit;
certissimum enim argumentum firmitatis suae capit,
si ad blanda
et in luxuriam trahentia
nec it nec abducitur.

Hoc multo fortius est,
ebrio ac vomitante populo
siccum ac sobrium esse,
illud temperantius,
non excerpere se
nec insignire
nec misceri omnibus
et eadem
sed non eodem modo
facere;
licet enim
sine luxuria
agere festum diem.

Ceterum adeo mihi placet
temptare animi tui firmitatem
ut ex praecepto magnorum virorum
tibi quoque praecipiam:
interponas aliquot dies
quibus contentus minimo ac vilissimo cibo,
dura atque horrida veste,
dicas tibi
'hoc est
quod timebatur?'

In ipsa securitate
animus ad difficilia se praeparet
et contra iniurias fortunae
inter beneficia firmetur.

Miles
in media pace decurrit,
sine ullo hoste vallum iacit,
et supervacuo labore lassatur
ut sufficere necessario possit;
quem in ipsa re trepidare nolueris,
ante rem exerceas.

Hoc secuti sunt
qui omnibus mensibus paupertatem imitati
prope ad inopiam accesserunt,
ne umquam expavescerent
quod saepe didicissent.

Non est nunc
quod existimes
me dicere Timoneas cenas
et pauperum cellas
et quidquid aliud est
per quod luxuria divitiarum taedio ludit:
grabattus ille verus sit
et sagum
et panis durus ac sordidus.

Hoc triduo et quatriduo fer,
interdum pluribus diebus,
ut non lusus sit
sed experimentum:
tunc, mihi crede, Lucili,
exultabis dipondio satur
et intelleges ad securitatem
non opus esse fortuna;
hoc enim
quod necessitati sat est
dabit et irata.

Non est tamen
quare tu multum tibi facere videaris
(facies enim
quod multa milia servorum,
multa milia pauperum
faciunt):
illo nomine te suspice,
quod facies non coactus,
quod tam facile erit tibi
illud pati semper
quam aliquando experiri.

Exerceamur ad palum,
et ne inparatos fortuna deprehendat,
fiat nobis paupertas familiaris;
securius divites erimus
si scierimus
quam non sit grave
pauperes esse.

Certos habebat dies
ille magister voluptatis Epicurus
quibus maligne famem extingueret,
visurus an aliquid deesset
ex plena et consummata voluptate,
vel quantum deesset,
et an dignum
quod quis magno labore pensaret.

Hoc certe in iis epistulis ait
quas scripsit Charino magistratu ad Polyaenum;
et quidem gloriatur
non toto asse se pasci, Metrodorum,
qui nondum tantum profecerit, toto.

In hoc tu victu
saturitatem putas esse?

Et voluptas est;
voluptas autem
non illa levis et fugax
et subinde reficienda,
sed stabilis et certa.

Non enim iucunda res est
aqua et polenta
aut frustum hordeacii panis,
sed summa voluptas est
posse capere
etiam ex his
voluptatem
et ad id
se deduxisse
quod eripere
nulla fortunae iniquitas possit.

Liberaliora alimenta sunt carceris,
sepositos ad capitale supplicium
non tam anguste
qui occisurus est pascit:
quanta est animi magnitudo
ad id sua sponte descendere
quod ne ad extrema quidem
decretis timendum sit!
hoc est
praeoccupare tela fortunae.

Incipe ergo, mi Lucili,
sequi horum consuetudinem
et aliquos dies destina
quibus secedas a tuis rebus
minimoque te facias familiarem;
incipe cum paupertate
habere commercium;
aude, hospes,
contemnere opes
et te quoque dignum finge deo.

Nemo alius est deo dignus
quam qui opes contempsit;
quarum possessionem
tibi non interdico,
sed efficere volo
ut illas intrepide possideas;
quod uno consequeris modo,
si te etiam sine illis beate victurum
persuaseris tibi,
si illas tamquam exituras
semper aspexeris.

Sed iam incipiamus
epistulam complicare.

'Prius' inquis,
'redde quod debes.'

Delegabo te ad Epicurum,
ab illo fiet numeratio:
'inmodica ira
gignit insaniam'.

Hoc quam verum sit
necesse est scias,
cum habueris
et servum et inimicum.

In omnes personas
hic exardescit adfectus;
tam ex amore nascitur
quam ex odio,
non minus inter seria
quam inter lusus et iocos;
nec interest
ex quam magna causa nascatur
sed in qualem perveniat animum.

Sic ignis
non refert
quam magnus
sed quo
incidat;
nam etiam maximum
solida non receperunt,
rursus arida et corripi facilia
scintillam quoque fovent
usque in incendium.

Ita est,
mi Lucili:
ingentis irae exitus
furor est,
et ideo ira vitanda est
non moderationis causa
sed sanitatis.

Vale.

top

  

2.7 SENECA Lucilio Suo Salutem

Exulto
quotiens epistulas tuas accipio;
implent enim me bona spe,
et iam non promittunt de te
sed spondent.

Ita fac,
oro atque obsecro
quid enim habeo melius
quod amicum rogem
quam quod pro ipso rogaturus sum?

Si potes,
subduc te
istis occupationibus;
si minus, eripe.

Satis multum temporis sparsimus:
incipiamus
vasa in senectute colligere.

Numquid invidiosum est?
in freto viximus,
moriamur in portu.

Neque ego suaserim tibi
nomen ex otio petere,
quod nec iactare debes
nec abscondere;
numquam enim usque eo
te abigam
generis humani furore damnato
ut latebram tibi aliquam parari
et oblivionem velim:
id age
ut otium tuum
non emineat
sed appareat.

Deinde videbunt de isto
quibus integra sunt et prima consilia
an velint vitam per obscurum transmittere:
tibi liberum non est.

In medium
te protulit ingenii vigor,
scriptorum elegantia,
clarae et nobiles amicitiae;
iam notitia te invasit;
ut in extrema mergaris
ac penitus recondaris,
tamen priora monstrabunt.

Tenebras habere
non potes;
sequetur quocumque fugeris
multum pristinae lucis:
quietem potes vindicare
sine ullius odio,
sine desiderio
aut morsu animi tui.

Quid enim relinques
quod invitus relictum a te possis cogitare?

Clientes?
Quorum nemo te ipsum sequitur,
sed aliquid ex te;
amicitia olim petebatur,
nunc praeda;
mutabunt testamenta destituti senes,
migrabit ad aliud limen salutator.

Non potest parvo res magna constare:
aestima utrum te relinquere
an aliquid ex tuis malis.

Utinam quidem tibi senescere contigisset
intra natalium tuorum modum,
nec te in altum
fortuna misisset!
Tulit te
longe a conspectu vitae salubris
rapida felicitas,
provincia et procuratio
et quidquid ab istis promittitur;
maiora deinde officia
te excipient
et ex aliis alia:
quis exitus erit?

Quid expectas
donec desinas habere
quod cupias?
Numquam erit tempus.

Qualem dicimus seriem esse causarum
ex quibus nectitur fatum,
talem esse cupiditatum:
altera ex fine alterius nascitur.

In eam demissus es vitam
quae numquam tibi
terminum miseriarum ac servitutis
ipsa factura sit:
subduc cervicem iugo tritam;
semel illam incidi
quam semper premi satius est.

Si te ad privata rettuleris,
minora erunt omnia,
sed adfatim implebunt:
at nunc plurima
et undique ingesta non satiant.

Utrum autem mavis ex inopia saturitatem
an in copia famem?

Et avida felicitas est
et alienae aviditati exposita;
quamdiu tibi satis nihil fuerit,
ipse aliis non eris.

'Quomodo' inquis, 'exibo?'
Utcumque.

Cogita quam multa temere pro pecunia,
quam multa laboriose pro honore temptaveris:
aliquid et pro otio audendum est,
aut in ista sollicitudine procurationum
et deinde urbanorum officiorum senescendum,
in tumultu ac semper novis fluctibus
quos effugere nulla modestia,
nulla vitae quiete contingit.

Quid enim ad rem pertinet
an tu quiescere velis?

Fortuna tua non vult.

Quid si illi etiam nunc permiseris crescere?

Quantum ad successus accesserit
accedet ad metus.

Volo tibi hoc loco referre dictum Maecenatis
vera in ipso eculeo elocuti:
'ipsa enim altitudo attonat summa'.

Si quaeris in quo libro dixerit,
in eo qui Prometheus inscribitur.

Hoc voluit dicere,
attonita habet summa.

Est ergo tanti ulla potentia
ut sit tibi tam ebrius sermo?

Ingeniosus
ille vir fuit,
magnum exemplum Romanae eloquentiae daturus
nisi illum enervasset felicitas,
immo castrasset.

Hic te exitus manet
nisi iam contrahes vela,
nisi, quod ille sero voluit, terram leges.

Poteram tecum hac Maecenatis sententia
parem facere rationem,
sed movebis mihi controversiam,
si novi te,
nec voles quod debeo
nisi in aspero et probo accipere.

Ut se res habet,
ab Epicuro versura facienda est.

'Ante' inquit
'circumspiciendum est
cum quibus edas et bibas
quam quid edas et bibas;
nam sine amico
visceratio leonis ac lupi vita est.'

Hoc non continget tibi
nisi secesseris:
alioquin habebis convivas
quos ex turba salutantium
nomenclator digesserit;
errat autem
qui amicum in atrio quaerit,
in convivio probat.

Nullum habet maius malum
occupatus homo
et bonis suis obsessus
quam quod amicos sibi putat
quibus ipse non est,
quod beneficia sua efficacia iudicat
ad conciliandos animos,
cum quidam
quo plus debent
magis oderint:
leve aes alienum debitorem facit,
grave inimicum.

'Quid ergo?
beneficia non parant amicitias?'

Parant,
si accepturos licuit eligere,
si conlocata,
non sparsa sunt.

Itaque dum incipis
esse mentis tuae,
interim hoc consilio sapientium utere,
ut magis ad rem existimes pertinere
quis quam quid acceperit.

Vale.

top

  

2.8 SENECA Lucilio Suo Salutem

Si vales
et te dignum putas
qui aliquando fias tuus,
gaudeo;
mea enim gloria erit,
si te istinc
ubi sine spe exeundi fluctuaris
extraxero.

Illud autem te, mi Lucili,
rogo atque hortor,
ut philosophiam in praecordia ima demittas
et experimentum profectus tui
capias non oratione
nec scripto,
sed animi firmitate,
cupiditatum deminutione:
verba rebus proba.

Aliud propositum est declamantibus
et adsensionem coronae captantibus,
aliud his
qui iuvenum et otiosorum aures
disputatione varia aut volubili detinent:
facere docet philosophia,
non dicere,
et hoc exigit,
ut ad legem suam quisque vivat,
ne orationi vita dissentiat
ut ipsa inter se vita unius sit
omnium actionum sine dissentione coloris.

Maximum hoc est
et officium sapientiae
et indicium,
ut verbis opera concordent,
ut ipse ubique par sibi idemque sit.

'Quis hoc praestabit?'
Pauci, aliqui tamen.

Est enim difficile hoc;
nec hoc dico,
sapientem uno semper iturum gradu,
sed una via.

Observa te itaque,
numquid vestis tua domusque dissentiant,
numquid in te liberalis sis,
in tuos sordidus,
numquid cenes frugaliter,
aedifices luxuriose;
unam semel
ad quam vivas regulam prende
et ad hanc omnem vitam tuam exaequa.

Quidam se domi contrahunt,
dilatant foris
et extendunt:
vitium est haec diversitas
et signum vacillantis animi
ac nondum habentis tenorem suum.

Etiamnunc dicam
unde sit ista inconstantia
et dissimilitudo rerum consiliorumque:
nemo proponit sibi quid velit,
nec si proposuit perseverat in eo,
sed transilit;
nec tantum mutat
sed redit et in ea
quae deseruit ac damnavit revolvitur.

Itaque ut relinquam
definitiones sapientiae veteres
et totum conplectar humanae vitae modum,
hoc possum contentus esse:

Quid est sapientia?
semper idem velle atque idem nolle.

Licet illam exceptiunculam non adicias,
ut rectum sit
quod velis;
non potest enim cuiquam
idem semper placere
nisi rectum.

Nesciunt ergo homines
quid velint
nisi illo momento quo volunt;
in totum nulli velle aut nolle
decretum est;
variatur cotidie iudicium
et in contrarium vertitur
ac plerisque agitur vita per lusum.

Preme ergo quod coepisti,
et fortasse perduceris
aut ad summum
aut eo quod summum nondum esse solus intellegas.

'Quid fiet' inquis
'huic turbae familiarium sine re familiari?'

Turba ista cum a te pasci desierit,
ipsa se pascet,
aut quod tu beneficio tuo non potes scire,
paupertatis scies:
illa veros certosque amicos retinebit,
discedet quisquis non te
sed aliud sequebatur.

Non est autem vel ob hoc unum amanda paupertas,
quod a quibus ameris ostendet?

O quando ille veniet dies
quo nemo in honorem tuum mentiatur!
Huc ergo cogitationes tuae tendant,
hoc cura, hoc opta,
omnia alia vota deo remissurus,
ut contentus sis temet ipso
et ex te nascentibus bonis.

Quae potest esse felicitas propior?

Redige te ad parva
ex quibus cadere non possis,
idque ut libentius facias,
ad hoc pertinebit
tributum huius epistulae,
quod statim conferam.

Invideas licet,
etiam nunc
libenter pro me
dependet Epicurus.

'Magnificentior, mihi crede,
sermo tuus in grabatto videbitur
et in panno;
non enim dicentur tantum illa
sed probabuntur.'

Ego certe aliter audio
quae dicit Demetrius noster,
cum illum vidi nudum,
quanto minus
quam in stramentis incubantem:
non praeceptor veri
sed testis est.

'Quid ergo?
non licet
divitias in sinu positas contemnere?'

Quidni liceat?
Et ille ingentis animi est
qui illas circumfusas sibi,
multum diuque miratus
quod ad se venerint,
ridet suasque audit magis esse
quam sentit.

Multum est
non corrumpi divitiarum contubernio;
magnus ille
qui in divitiis pauper est.

'Nescio' inquis,
'quomodo paupertatem iste laturus sit,
si in illam inciderit.'

Nec ego, Epicure,
an tuus iste pauper
contempturus sit divitias,
si in illas inciderit;
itaque in utroque mens aestimanda est
inspiciendumque
an ille paupertati indulgeat,
an hic divitiis non indulgeat.

Alioquin leve argumentum est bonae voluntatis
grabattus aut pannus,
nisi apparuit
aliquem illa non necessitate pati sed malle.

Ceterum magnae indolis est
ad ista non properare tamquam meliora,
sed praeparari tamquam ad facilia.

Et sunt, Lucili, facilia;
cum vero multum ante meditatus accesseris,
iucunda quoque;
inest enim illis,
sine qua nihil est iucundum,
securitas.

Necessarium ergo iudico id
quod tibi scripsi magnos viros saepe fecisse,
aliquos dies interponere
quibus nos imaginaria paupertate
exerceamus ad veram;
quod eo magis faciendum est
quod deliciis permaduimus
et omnia dura ac difficilia iudicamus.

Potius excitandus e somno
et vellicandus est animus
admonendusque naturam nobis minimum constituisse.

Nemo nascitur dives;
quisquis exit in lucem
iussus est
lacte et panno esse contentus:
ab his initiis
nos regna non capiunt.

Vale.

top

  

2.9 SENECA Lucilio Suo Salutem

Cum istis tibi esse negotium iudicas
de quibus scripseras?
Maximum negotium tecum habes,
tu tibi molestus es.

Quid velis nescis,
melius probas honesta
quam sequeris,
vides ubi sit posita felicitas
sed ad illam pervenire
non audes.

Quid sit autem
quod te inpediat,
quia parum ipse dispicis,
dicam:
magna esse haec existimas
quae relicturus es,
et cum proposuisti tibi
illam securitatem
ad quam transiturus es,
retinet te huius vitae
a qua recessurus es
fulgor tamquam in sordida et obscura casurum.

Erras, Lucili:
ex hac vita
ad illam ascenditur.

Quod interest
inter splendorem et lucem,
cum haec certam originem habeat ac suam,
ille niteat alieno,
hoc
inter hanc vitam et illam:
haec
fulgore extrinsecus veniente
percussa est,
crassam illi statim umbram faciet
quisquis obstiterit:
illa
suo lumine inlustris est.

Studia te tua
clarum et nobilem efficient.
Exemplum Epicuri referam.

Cum Idomeneo scriberet
et illum
a vita speciosa
ad fidelem stabilemque gloriam revocaret,
regiae tunc potentiae ministrum
et magna tractantem,
'si gloria' inquit 'tangeris,
notiorem te epistulae meae facient
quam omnia ista
quae colis
et propter quae coleris'.

Numquid ergo mentitus est? Quis Idomenea nosset
nisi Epicurus illum
litteris suis incidisset?

Omnes illos megistanas
et satrapas
et regem ipsum
ex quo Idomenei titulus petebatur
oblivio alta suppressit.

Nomen Attici perire
Ciceronis epistulae
non sinunt.

Nihil illi profuisset
gener Agrippa
et Tiberius progener
et Drusus Caesar pronepos;
inter tam magna nomina
taceretur
nisi sibi Cicero illum adplicuisset.

Profunda super nos altitudo temporis veniet,
pauca ingenia
caput exerent
et in idem quandoque silentium abitura
oblivioni resistent
ac se diu vindicabunt.

Quod Epicurus amico suo potuit promittere,
hoc tibi promitto, Lucili:
habebo apud posteros gratiam,
possum mecum duratura nomina educere.

Vergilius noster
duobus
memoriam aeternam
promisit et praestat:
fortunati ambo!
si quid mea carmina possunt,
nulla dies
umquam memori vos eximet aevo,
dum domus Aeneae Capitoli
immobile saxum accolet
imperiumque pater Romanus habebit.

Quoscumque in medium
fortuna protulit,
quicumque
membra ac partes alienae potentiae fuerant,
horum gratia viguit,
domus frequentata est,
dum ipsi steterunt:
post ipsos
cito memoria defecit.

Ingeniorum crescit dignatio
nec ipsis tantum
honor habetur,
sed quidquid illorum memoriae adhaesit
excipitur.

Ne gratis Idomeneus in epistulam meam venerit,
ipse eam de suo redimet.

Ad hunc Epicurus
illam nobilem sententiam scripsit
qua hortatur
ut Pythoclea locupletem
non publica nec ancipiti via
faciat.

'Si vis' inquit
'Pythoclea divitem facere,
non pecuniae adiciendum
sed cupiditati detrahendum est.'

Et apertior ista sententia est
quam ut interpretanda sit,
et disertior
quam ut adiuvanda.

Hoc unum
te admoneo,
ne istud tantum existimes de divitis dictum:
quocumque transtuleris,
idem poterit.

Si vis
Pythoclea honestum facere,
non honoribus adiciendum est
sed cupiditatibus detrahendum;
si vis Pythoclea esse in perpetua voluptate,
non voluptatibus adiciendum est
sed cupiditatibus detrahendum;
si vis Pythoclea senem facere
et implere vitam,
non annis adiciendum est
sed cupiditatibus detrahendum.

Has voces
non est quod Epicuri esse iudices:
publicae sunt.

Quod fieri in senatu solet
faciendum ego
in philosophia quoque
existimo:
cum censuit aliquis
quod ex parte mihi placeat,
iubeo illum dividere sententiam
et sequor quod probo.

Eo libentius
Epicuri egregia dicta commemoro,
ut istis
qui ad illum confugiunt
spe mala inducti,
qui velamentum ipsos vitiorum suorum habituros existimant,
probem
quocumque ierint
honeste esse vivendum.

Cum adieris eius hortulos
et inscriptum hortulis
  'hospes,
  hic bene manebis,
  hic summum bonum voluptas est',
paratus erit istius domicilii custos hospitalis, humanus,
et te polenta excipiet
et aquam quoque large ministrabit
et dicet,
'ecquid bene acceptus es?'

 
'Non inritant' inquit
'hi hortuli famem
sed extinguunt,
nec maiorem ipsis potionibus sitim faciunt,
sed naturali et gratuito remedio sedant;
in hac voluptate consenui.'

De his
tecum desideriis loquor
quae consolationem non recipiunt,
quibus dandum est aliquid
ut desinant.

Nam de illis extraordinariis
quae licet differre,
licet castigare et opprimere,
hoc unum commonefaciam:
ista voluptas naturalis est,
non necessaria.

Huic nihil debes;
si quid inpendis,
voluntarium est.

Venter
praecepta non audit:
poscit, appellat.

Non est tamen
molestus creditor:
parvo dimittitur,
si modo das illi
quod debes,
non quod potes.

Vale.

  

top



Acceleration Reader Index
1    2    3    4    5    6    7    8    9

Seneca Index

  


  

© Claude Pavur 1999-2006.   This edition of public-domain material is made freely available for non-commercial educational use through the facilities at Saint Louis University. Use the arrow-graphics and links for navigation.

  

  

top

  

  

  

navigation barlatin teaching materialsclassics programscurrent course offeringsfacultyLatin, Greek, and Classical Humanities at SLU
pagekeeper