Paginae: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 *11
12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Cap. 101 De filia regis et nutrice.
Erat quidam imperator, qui habuit unicam filiam caram, cui aedificavit unum palatium pulchrum, in quo manebat, adiungens ei unam pedisequam sive nutricem. Nutrix vero semper in palatio cum filia regis manebat; habebat tamen nuntios, qui discurrentes, quidquid foris agebatur, dominabus referebant quantocumque occulta, propter quae filia regis cum nutrice saepius tam regi quam aliis displicebat.
Cap. 102. De heremitis et virtutibus eorum.
Legitur in vita patrum, quod IV erant heremite in una domo bonae vitae. Quadam vice coeperunt inter sancta verba requirere, quod quilibet diceret suam virtutem. Unus dicebat, quod esset multum humilis, quod sibi videretur. Secundus dicebat, quod esset patiens. Tertius dicebat, quod libenter audiret de deo loqui. Quartus dicebat, quod libenter oraret. Isti IV concorditer oraverunt, ut deus eis manifestaret, quis eorum esset acceptior. Audierunt vocem dicentem: "Primus ex vobis me capit, secundus me tenet, tertius me ligat, quartus me deportat." Et sic quilibet tenebat se suo in suo gradu.
Cap. 103. De regius, quae III filios ex adulterio et IVm de semine regis pepererit.
Quidam rex nobilis, sapiens atque dives uxorem habuit praedilectam, quae debitae dilectionis immemor tres filios apud eum genuit, qui semper erant patri rebelles et in nullo ei similes. Deinde de regis semine quartum filium concepit, peperit et nutrivit. Accidit autem, ut rex finito dierum suorum curriculo moreretur corpusque suum in regali sarcophago clauderetur. Post cuius exequias IV filii supradicti pro regni dominio litigaverunt. Miles quidam veteranus, mortui regis quondam secretarius specialis, regni primatibus sic dicebat: "Audite consilium meum! Expedit vobis, ut corpus defuncti regis de sarcophago tollatis; et quilibet arcum cum sagitta paratum habeat, et quicumque profundius corpus sagittaverit, regnum suum habebit." Placuit eis consilium. Patrem suum de loco effoderunt et ad arborem ligaverunt. Primus sagittam iaciens manum dextram patris sui vulneravit. Qua de re tanquam heres unicus et regni dominus gloriatur. Secundus vero torquens sagittam propius sagittam in os laetanter quodammodo sagittabat. Unde sibi regnum certius ascribebat. Tertius autem cor eius sagitta perforavit, qui se pro suis fratribus regnum putabat sine lite certissime possessurum. Quartus vero cum accederet ad corpus, ingemuit et voce lamentabili sic dicebat: "Absit a me, ut ego corpus patris mei vivum aut mortuum umquam laedam!" His dictis regni principes simulque populus universus eundem iuvenem elevantes tamquam verum heredem et regni dominum imperatoris solio locaverunt, et alii III omni dignitate erant privati.
Cap. 104. De fure et hospite cum uxore vigilante.
Quidam fur ad domum cuiusdam divitis noctu venit et ascendens tectum per foramen auscultare coepit, si adhuc aliquis de familia divitis vigilaret. Quod hospes considerans suaviter uxori dixit: "Interroga me alta voce, qualiter haec bona acquisierim, quae habemus, nec a proposito desistas, donec finaliter tibi dicam!" Tunc ait mulier: "O bone domine, cum numquam mercator fueris, dic mihi, qualiter tantam pecuniam, quam nunc possides, congregasti!" Cui ille: "Noli stulte quaerere de me! Permittas me quiescere!" Illa autem magis ac magis quaerere non cessavit. Tunc vir quasi coactus suis precibus ait: Noli prodere, quae tibi dico! Fur eram et nocturnis furtis, quae nunc habeo, congregavi." Cui mulier: "Miror igitur, quod numquam fueras deprehensus." Cui ille: "Quia, magister meus quoddam verbum me docuit, quod septies dicebam, quando tecta hominum ascendebam; et tunc per aliquam fenestram in domum amplexando lunae radium descendebam et acceptis rebus mihi placitis iterum per eundem radium ascendebam." Ait mulier: "Rogo, domine, dic mihi illud verbum, cuius virtute sine periculo totiens furabaris!" At ille: "Tibi dicam, sed alteri non dicas! Ecce verba: Saxlem Saxlem." His dictis mulier protinus obdormivit. Vir autem finxit se dormire, sternutabat. Tunc vir gavisus, scilicet fur. Sumpto lunae radio et septies dicto carmine laxatis manibus et pedibus per fenestram in domum cecidit et magnum sonitum faciebat fractoque crure et bracchio iacuit semivivus. Dum autem hospes quaereret quasi nescius, qualiter cecidisset, at ille: "Me verba fallacia deceperunt." Unde versus: Fallax hunc laedit, qui verbis eius oboedit; sed qui non credit sibi, tutus ille recedit.
Cap. 105. De milite, qui semiambulans, semiequitans venit ad regem.
Quidam miles quendam regem, a quo infeodatus erat, graviter offendit. Misit ad eum milites, ut pro eo intercederent. Vix eius amicitiam sub hoc pacto obtinuit, scilicet quod ad curiam eius pedes et eques pariter, id est semiambulans et semiequitans veniret, et quod secum duceret fidelissimum amicum et ioculatorem et inimicum perfidissimum. Qua de re miles contristatus cogitare coepit, quomodo hoc adimplere posset. Quadam vero nocte cum peregrinum quendam hospitio recepisset, clam dixit uxori suae: "Scio, quia peregrini promptam pecuniam sunt secum portantes. Volo igitur, si tu suades, hunc peregrinum interficere; pecuniam eius obtinebimus." At illa: "Bonum est consilium." Cunctisque dormientibus circa diluculum surgit miles, peregrinum excitans abire iubet; unumque de suis vitulis in frusta secuit ponensque ea in sacco. Deinde uxorem suam excitat dansque sibi saccum, ut in angulo domus absconderet, et dixit: "Tantum caput et crura cum bracchiis in hoc sacco posui, truncum autem corporis in nostro stabulo sepelivi." His dictis aliquantulam pecuniam ei ostendit, ac si illam peregrino mortuo abstulisset. Cum autem dies adesset, ut domino suo se praesentaret, accipiens a dextris canem et puerum suum parvum in gremio et uxorem suam a sinistris simulque pulchrinum parvulum ire cepit. Cumque castro domini sui appropiaret, dextrum crus supra dorsum pulchrini sui velut equitans posuit in terris per alterum gradiendo, sicque pedester et equester castrum et curiam subintravit. Quo viso princeps cum astantibus mirabatur. Ait ei princeps: "Ubi est amicus tuus fidelissimus?" Qui statim gladium suum evaginans canem suum in conspectu omnium vulnerabat ad probandam vere fidei puritatem. Qui cum clamaret et fugeret prae dolore, ipsum denuo revocavit; cumque claudicans et sanguinans remearet, ait miles: "Ecce, domine, amicum fidelissimum duxi mecum!" Cui ille: "Ubi est ioculator tuus?" At ille parvulum filium suum ei ostendit dicens: "Ecce, domine! Non est ioculator in mundo, qui tantum solacium mihi conferat, sicut quando filium meum ante me ludere video." Dicit ei princeps: "Ubi est inimicus tuus?" Qui statim alapam uxori suae dedit dicens: "Quare tu tam impudice dominum meum regem intueris?" Illa statim respondit: "O maledicte homicida, quare me percutis? Nonne in domo tua propria lamentabile homicidium perpetrasti? Audite me, domine! Pro modica pecunia quendam pauperem peregrinum occidit." Quod miles audiens iterum alapam ei dedit dicens: "O maledicta, cur falsum crimen impingere non formidas?" Quae statim livoris et iracundiae facibus inflammata coram omnibus exclamavit: "Venite, et ostendam vobis locum, in quo occisi caput et crura et bracchia sepelivit, et stabulum, in quo truncum corporis sepelivit. Haec illi audientes ad probandam rei veritatem ad hospitium militis perrexerunt. Praecurrens autem mulier cellarium aperuit et locum ostendit, in quo saccus cum vitulinis carnibus est defossus. Qui concito effodientes visis carnibus stupuerunt astutiamque militis cognoscentes dignis ipsum laudibus extulerunt. Qui postea suo domino specialis dilectionis vinculo est annexus.
Cap. 106. De duobus fratribus, clerico et laico.
Erant duo fratres carnales, unus clericus et alter laicus, in quodam cenobio et ad habitum sunt recepti. Cum autem clericus tempus legendo, cantando, scribendo, dictando deducere consuevisset, quadam vice fratrem suum interrogavit, quomodo tempus deduceret, cum litteras ignoraret. Cui ille: "III litteras olim didici, quas cottidie volvo in corde et revolvo; quarum prima nigra, II rubea, tertia candida comprobaturae." Qui dum inquireret illarum nomina, respondit: "Prima est recordatio peccatorum meorum, quae tanquam nigra et gravis sarcina torquent et cruciant cottidie cor meum, sive recordatio taetrae caliginis in inferno. Secunda est recordatio rosei sanguinis mei creatoris, quem in cruce pro me misero peccatore de V rivulis sanctissimi sui corporis fudit misericorditer et abunde. III est desiderium celestium gaudiorum et eorum, qui secuntur in albis agnum dei, quocumque ierit." His auditis litteratus semper erubuit; sumens exemplum doctrinae de tribus litteris fratris sui omnem suam scientiam quasi nihilum reputabat. Nullus igitur clericorum vitam aut mores despiciat simplicium laicorum. Nescit enim homo, utrum odio vel amore dignus sit; nam versus: Quidquid agant homines, intentio iudicat omnes. Unde Ieronymus: "Utile est, multa scire et recte vivere, quod si utrumque non valemus, melius est, bene vivendi studium quam multa sciendi ut sequamur."
Cap. 107. De patre, qui a tribus filiis quaesivit, quid pro deo vellent colere.
Quidam philosophus narrat, quod sibi traditi erant III filii cuiusdam regis ad informandum. Quos cum bene instruxisset, pater eorum volens scire, quid libentius colerent pro deo suo, quaesivit a seniore, quid vellet habere pro deo suo. Consuetudo enim tunc temporis erat, quod homines eligerent, quid pro deo suo vellent habere. Filius respondit patri, quod libentius coleret pro deo suo Iupiter, et cum pater quaereret causam, respondit filius dicens, quod Iubitor esset deus fortior et potentior. Cui pater: "Potentia, inquit, non facit unum deum meliorem altero, quia potentia est saepius causa iniquitatis, nisi bene utatur." Postea a secundo filio quaesivit, quem ipse vellet pro deo suo habere. Qui respondit, quod Iovem. Et cum causam quaereret pater, filius respondit eum esse sapientiorem aliis diis. Pater respondit: "Fili, sapientia non facit unum deum meliorem altero, quia saepe sapientia potest esse causa iniquitatis et elationis." Deinde quaesivit a IIIo filio, quem ipse vellet colere pro deo suo. Qui respondit: "Mercurium." Et cum pater causam quaesivisset, dixit filius Mercurium esse pium et misericordem. Cui pater: "Vere, fili, pietas facit unum deum meliorem altero, quia pietas nulli est nociva. Sed, carissime fili, si unus esset potens et sapiens et pius, tunc ipse posset dici deus deorum." Statim fabricaverunt sibi ipsis unam imaginem ad similitudinem hominis habentis alas et ipsam imaginem colebant pro deo suo. Et scribebant in una ala: "Voco," in pectore: "Exspecto" et in secunda ala: "Remitto."
Cap. 108. De quinque personis.
Habetur in quodam libro de colloquio Petri ad Ihesum: "Vidi aliquando V viros, quos quidem freneticos arbitrabar. Vidi unum comedentem arenam maris ita avide, ut per utramque partem oris exivit: Alium vidi stantem super foveam sulphuream et pice plenam, de qua fetor intolerabilis exibat, qui toto nisu suo illum fetorem nitebatur capere in os suum. Tertium vidi in ardenti fornace iacentem, cui tantus calor sufficere non valebat, unde nitebatur capere scintillas de fornace volantes. Quartum vidi, qui super, pinnaculum templi sedebat, ut ventum caperet, et semper os aperuit, ut omnes satis aperte eum viderent. Quintum vidi, qui membra sua, manus et pedes et quidquid potuit in os suum capere, devorabat et alios deridebat."
Cap. 109. De tribus laboranibus inaniter.
In vitas patrum narratur, quod angelus ostendit cuidam seni homines laborantes triplici fatuitate. Primus fasciculum de lignis faciebat; et cum non posset portare, ei semper ligna adiungebat. Secundus aquam de puteo profundo cum multo labore hauriebat, et vas erat plenum de foraminibus, et tamen non cessabat implere. Tertius trabem portans et volens domum intrare, et ostium erat parvum, quod intrare non poterat, et tamen equum cum calcaribus percussit, quousque cecidit.
Cap. 110. De corvo et cinere.
Narrat philosophus in libro de animalibus, quod si volueris facere, ut corvus, postquam nidificaverit in arbore, numquam ex ovis pullos producere possit, pone cineres vitri inter arborem et corticem, et quamdiu cineres ibi fuerint, numquam pullos producet.
Paginae: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 *11
12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
This text is taken from Die Gesta Romanorum Nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342, edited by Wilhelm Dick (Erlangen and Leipzig: A Deichert'sche Verlagsbucch. Nachf. [Georg Boehme]), 1890). The spellings have been regularized (Carissime for Karissime, nihil for nichil, etiam for eciam, meae for mee, etc.). © 2006 Claude Pavur, Saint Louis University. This web edition of public-domain material is being made available here for non-commercial educational use.