Paginae: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
*12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Cap. 111. De septem arboribus.
Tullius narrat, quod in mense maio exivit in quoddam nemus, in quo steterunt VII arbores plenae foliis, decorae aspectu, et tot frondes collegit, quod portare nequivit. Venerunt III viri et ipsum extra nemus duxerunt. In exitu autem nemoris cecidit in foveam et submersus est prae magnitudine ponderis.
Cap. 112. De scacario.
Scacarium habet VIII puncta. Ad istum ludum ludunt VI homines. Primus podinus, qui, cum procedit, non vadit nisi unum punctum, et quando vadit lateraliter ex alia parte, rapit alium, et cum venerit ad metam, fit fert vel regina. Secundus alphinus, currit tria puncta sursum et deorsum. Tertius miles vadens III puncta lateraliter. Quartus rocchus, vadit omnibus modis in longum, latum et capit, quidquid invenit. Quintus fert, id est regina, non vadit de albo ad nigrum et ponitur iuxta regem et, quando recedit a rege, capitur. Sextus rex, vadit ante et retro et a latere et capit ubique. Sed quando non curat, habet sichel et math, id est conclusus atque captus.
Cap. 113. De lapide pretioso et tribus filiis.
Quidam rex habuit III filios et unum lapidem pretiosum. Cum rex mori deberet, cogitavit, quod filii sui pro isto lapide pretioso inter se certarent. Unum autem filium prae ceteris dilexit. Unde fecit fieri III anulos similes et duos lapides vitreos similes pretioso et singulis annulis singulos lapides fecit imponi. Et ne deciperetur, fecit vocari filios suos coram se et cuilibet anulum dedit et filio, quem dilexit, dedit meliorem. Post discessum patris quilibet se dixit habere anulum cum lapide pretioso. Audiens haec quidam sapiens ait: "Probare volumus, quis anulus expellere possit infirmitatem, et ille est pretiosor!" Fecerunt sic. Duo anuli nihil operabantur, sed tertius infirmitates expellebat. " Unde patuit manifeste, quem magis dilexisset pater.
Cap. 114. De quadam philomena et sagittario.
Sagittarius quidam aviculam parvam capiens, nomine philomenam, et cum vellet eam occidere, vox data est philomenae, et ait: "Quid tibi proderit, o homo, si me occideris? Neque enim ventrem tuum de me implere valebis. Sed si dimittere me velles, tria mandata tibi darem, quae si diligentius observares, magnam inde utilitatem consequi posses." Ille vero ad eius loquelam stupefactus promisit, quod eam dimitteret, si haec tria mandata ac utilia proferret. Et illa: "Audi me! Numquam rem, quae apprehendi non potest, apprehendere studeas! Hoc est primum. Audi secundum! De re perdita et irrecuperabili numquam doleas! Audi tertium! Verbum incredibile numquam credas! Haec tria custodi, et bene tibi erit!" Ille autem, ut promiserat, eam volare dimisit. Philomena per aera volitans dulciter cantavit. Finito cantu dixit ei: "Vae tibi, homo, quam malum consilium habuisti et quam magnam thesaurum hodie perdidisti! Est enim in meis visceribus margarita, quae strutionis ovum sua vincit magnitudine." Ille haec audiens contristatus est valde, quod eam dimisit. Expandit rete suum et conabatur eam apprehendere dicens ei: "Veni in domum meam et omnem humanitatem tibi exhibebo et propriis manibus te pascam et ad tuam voluntatem te dimittere volare volo!" Cui philomena: "Nunc pro certo fatuum te esse cognovi. Nam ex his, quae tibi dixi, nullum profectum inde habuisti, quia et de me perdita sed irrecuperabili doles et me capere per rete temptasti, cum nequeas me capere; et insuper margaritam tam grandem in meis visceribus esse credidisti, cum ego toto ad modum ovi strutionis non valeam pertingere. Stultus es et in stultitia tua semper permanebis." His dictis avolavit. Homo dolens et tristis ad domum suam est reversus.
Cap. 116. De unicornu et puteo et peccatore.
Barlaam narrat, quod peccator est similis homini, qui, cum timeret unicornem, cecidit in baratrum. Dum autem caderet, arbustulam quandam apprehendit manibus, quae de fundo ascendebat, et aspiciens inferius vidit ad pedem arboris puteum taeterrimum et draconem horribilem arborem cingentem et eius casum ore aperto exspectantem. Duobus autem muribus, quorum unus erat albus et alter niger, arborem incessanter corrodentibus in radice sensit eam vacillare. IV quoque viperae albae a base, in qua pedem fixerat, procedentes totam foveam flatu suo mortifero toxicabant. Elevans autem oculos vidit exitum mellis de ramo arboris distillare oblitusque periculi, in quo undique positus erat, dulcedini illius se totum dedit. Quodam autem amico eius porrigenti sibi scalam, ut egrederetur, melle delectatus distulit et cadente arbore cecidit in os draconis, qui descendens in puteum ibi eum devoravit.
Cap. 116. De tribus magis.
Rex Danorum III reges, qui stella duce ab origente Hierosolimam venerunt et Christo nato munera obtulerunt, devotionem ad eos habuit eosque in sui adiutorium invocabat. Profectus ergo praedictus rex Coloniam cum comitatu solemni, ubi sacrosancta eorum corpora cum honore debito conservantur, III coronas aureas mirabiliter ac regaliter fabrefactas eis obtulit. Insuper plus quam VI milia marcarum cum ingenti devotione ecclesiae et pauperibus distribuit magnum suae exemplum fidei ibidem fideli populo derelinquens. Quadam autem nocte eum ad propria remeare decrevisset et membra sopori dedisset, et ecce vidit in somnis III reges coronas, quas portaverat, in capitibus preferentes cum ingenti lumine ad se propius accedere et audivit singulos singulariter dicere. Primus igitur, qui et senior esse videbatur, sic ait: "Frater mi, feliciter venisti, sed " felicius ad propria remeabis!" Alter dixit: "Frater mi, multa tribuisti, sed tecum plurima reportabis!" Tertius similiter dixit: "Frater mi, fidem ostendisti, sed expletis XX tribus annis iungiter in caelestibus regnis nobiscum regnabis!" Primus iterum dixit offerens ei pixidem plenam auro: "Accipe, inquiens, thesaurum sapientiae, per quam subiectum populum iuste iudicabis, quia honor regis iudicium diligit!" Alter etiam pixidem cum mirra obtulit ei dicens: "Accipe mirram paenitentiae, per quam carnis motus illicitos refrenabis, quia optime regnat, qui se ipsum bene regit!" Tertius similiter praebuit ei pixidem plenam thure dicens: "Accipe thus devotionis et devotae clementiae, per quod miseros relevabis, quia sicut ros herbam irrigat, ut erescat, sic dulcis clementia reges usquue ad sidera provehit et exaltat!" Cumque, rex de magnitudine visionis miraretur, subito evigilavit et pixides iuxta se collocatas repperit. Qui donum dei laetus accepit et ad propria rediens omnia, quae in somnis audierat, quamdiu vixit, devotissime implevit et expleto termino supradicto regna celestia meruit possidere.
Cap. 117. De crudelitate hominum.
Refert Dionisius, quod, cum Perillus, aeris artifex, Fallaridi regi, tyranno crudeli, qui Agregentinos debellabat et exquisitis tormentis afflixit, obtulisset eius crudelitati munus aptum, quendam taurum aeneum noviter per se factum, concavum, in latere latenter habentem ostium, per quod intromitterentur homines damnandi morte; ut subposito igne cremarentur, et cum ipsi propter mortis amaritudinem clamarent in tauro, non crederetur esse vox humana sed feralis, ut sic rex minime ad compassionem moveretur, rex opus laudans, sed inventorem eius execrans ait "In te primus excipies et probabis, quid mihi crudeli tu crudelior obtulisses! Nulla enim lex aequior est, quam 'Necis artifices arte perire sua' ut dicit Ovidius."
Cap. 118. De Alexandro et Dionide pirata.
Refert Augustinus de civitate dei, quod Dionides pirata galea una longo tempore in mari homines spoliavit et cepit. Qui cum multis navibus iussu Alexandri fuisset quaesitus, tandem captus est et Alexandro praesentatus, qui eum interrogavit dicens: "Quare mare te habet infestum?" Respondit statim:. "Et quare te orbis terrarum? Sed quia ego illud ago galea una, latro vocor; tu vero mundum opprimens navium multitudine magna diceris imperator. Sed si fortuna circa me mansuesceret, fierem melior; at contra, quo tu fortunatior, tanto eris deterior." Alexander respondit: "Fortunam tibi mutabo, ne malitia suae fortunae sed meritis asscribatur." Sicque ditatus est per eum, de latrone factus est princeps et mirabilis zelator iustitiae.
Cap. 119. De Sexto et Lucretia.
Refert Augustinus de civitate dei de Lucretia, Romana nobilissima moribus, quae erat uxor Colatini, quod, cum ille Colatinus Sextum nomine, filium Tarquinii imperatoris, ad dictum castrum invitasset. Sextus statim captus amore Lucretiae pulcherrimae tempus aptum, quo imperator et Colatinus praedictus de Roma simul recesserant, observasset, ad ipsum castrum reversus, ibi pernoctavit et nocte non ut hospes sed ut hostis cubiculum Lucretiae clam ingressus manu sinistra eius opprimens pectus, dextra vero gladium tenens se prodidit dicens: "Sextus sum! Tace, mihi consentias! Servum tuum prius iugalatum nudum corpori tuo nudo postea iugulato mutuo sociabo, ut per orbem fama currat Lucretiam ob stupri causam cum servo parato in cubiculo iugulatam." Illa vero timens de tali infamia coacta consensit ei. Ille vero, postquam libidinem explevit, recessit. Illa vero multum dolens patrem et maritum, fratres et imperatoris nepotem, proconsulem, vocavit per litteras. Quos omnes praesentes alloquitur dicens: "Sextus domum meam intravit. hostis pro hospite. Scias tu, O Colatine, vestigia viri alieni in lecto esse! Verumtamen licet corpus sit violatum, animus est innocens. Ideo a culpa me absolvo, a poena tamen non libero. Qui vero hoc fecit, etsi in meum detrimentum fecerit, si tamen vos viri essetis, in suum verteretis, ne aliqua impudica exemplo vivat Lucretiae! Qui voluerit accipere exemplum a culpa, non negligat exemplum a poena!" Statim cum gladio occultato sub chlamyde propria manu se transfixit. Quo facto praedicti amici eius gladio illo accepto iurant per sanguinem Lucretiae omnem progeniem Tarquinii de Roma eicere et, ne in futurum regnaret, aliqualiter exstirpare. Quod et fecerunt; nam corpus eius Romam deferunt, seditionem populi tantam fecerunt, quod Tarquinium exulare compellunt, Sexto etiam auctore criminis gladio interempto.
Cap. 120. De puero Papiro.
Macrobius refert, quod quidam puer romanus, nomine Papirus, semel cum patre senatum sapientum intravit, ubi quoddam secretum consilium praeceptum est sub poena capitis custodiri. Cumque puer esset reversus ad matrem domum, interrogatus a matre, quid consules statuissent, ait puer: "Non licet alicui dicere, quod sub poena capitis praecipitur occultari." Audiens haec mater plus incepit precibus, promissis, minis et verberibus puerum ad revelationem tanti secreti inclinare. Tandem puer, ut matrem molestam evaderet et secretum teneret, dixit actum esse in senatu consilium, utrum sit melius in futurum, quod unus vir ducat plures uxores, vel una mulier plures viros in matrimonium. Quo dicto mater aliis feminis romanis secretum hoc proposuit quasi verum. Altera die feminae cum turma venerunt ad senatum dicentes potius unam duobus, quam duas feminas nubere uni viro. Senatores vero paventes verecundi sexus impudicam insaniam mirabantur, quidnam vellet tanta feminarum intemperies, non ut tam parvae rei prodigium, et tam verecunda postulatio quid sonaret. Postea puer Papirus dixit senatui rem gestam. De qua ipsi puerum commendantes statuerunt, ut hic puer semper senatui interesset et alius nullus in futurum.
Paginae: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
*12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
This text is taken from Die Gesta Romanorum Nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342, edited by Wilhelm Dick (Erlangen and Leipzig: A Deichert'sche Verlagsbucch. Nachf. [Georg Boehme]), 1890). The spellings have been regularized (Carissime for Karissime, nihil for nichil, etiam for eciam, meae for mee, etc.). © 2006 Claude Pavur, Saint Louis University. This web edition of public-domain material is being made available here for non-commercial educational use.