Gesta Romanorum

LTM Edition


  

Elementary Readers Index

  

Paginae:   1   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11  

12   *13   14   15   16   17   18   19   20   21   22  

  


  

  

Cap. 121. De Cathano et Roswilda.

Paulus, Longobardorum historicus, refert, quod Cathanus, rex Ungarorum, obsedit in foro Iulii castrum dictum Sibdac. Quem cum de muro cerneret corpore pulcherrimum Rosmilda ducissa habens IV filios et filias, scripsit sibi occulte: "Si me in uxorem duxeris, castrum hoc meum tibi dabo." Quo promittente eam ducere castrum dedit. Filii vero eius omnes fugierunt. Cathanus autem rex ducissae promissum tenens eam sibi prima die matrimonio copulavit. Secunda die eam tradidit XXI Ungaris publice illudendam. Tertia die toto corpore usque ad gulam eam transfigi fecit dicens: "Talis uxor, quae pro libidine suae carnis civitatem propriam prodit, talem debet habere maritum."

  

top

  

Cap. 122. De eo, qui contra legem virginem defloravit.

Refert Valerius, quod Zelongus consul edidit pro lege, si quis virginem defloraret, utrumque oculum amitteret. Accidit, quod filius suus unicam filiam unius viduae vi defloraret. Mater vero imperatori occurrens ait: "O domine, legem, quam fecistis, inpleri faciatis dei amore! Ecce unicus filius vester filiam meam unicam rapuit et vi eam oppressit!" Rex haec audiens praecepit, ut duo oculi filii eruerentur. Aiunt satrapae: Domine, tantum unicum filium habes, qui est heres tuus. Esset damnum toti regno, ut imperatorem caecum post tuum decessum haberemus." At ille: "Nonne vobis constat, quod ego legem edidi? Opprobrium mihi esset, ut legem non tenerem. Sed ex quo filius meus est primus, qui contra legem perpetravit, beneficium legis in eo perpetrabo." Sapientes dixerunt: "Domine, vos rogamus una voce propter deum, quod contra filium vestrum talia non attemptetis." Ille vero precibus eorum victus ait: "Carissimi, ex quo ita est, audite me! Oculi mei sunt oculi filii mei; et oculi sui oculi mei. Dextrum oculum meum eruatis et sinistrum filii mei, quia lex tunc est impleta!" Et sic factum est. Unde omnes regem laudabant, qui erat tam iustus in omnibus inventus.

  

top

  

Cap. 123. De Alexandro et Poro rege.

Alexander Macedo Pori, regis Indorum, curiam intravit in forma militis simplicis exploraturus eius potentiam et statum. Quem Porus rex putans Antigonum, Alexandri militem, honorifice receptum invitavit. Alexander igitur sub Antigonii nomine post cuiuslibet ferculi delationem vasa a argentea a dapiferis clam et furtive sibi vendicavit ut propria. Accusatus autem de hoc et Poro regi praesentatus sic dicitur respondisse "Oro, mi domine rex! Ego audiens maximam famam tuam super famam Alexandri in militia et in expensa simplex ego miles ad te transivi, ut tamquam maiori assisterem tibi et non sibi. Unde est lex Alexandri, ut omnis miles in eius mensa omnia vasa aurea et argentea sibi cum cibis delata deferat tamquam propria. Te non minorem eo cernens eandem consuetudinem tenui in curia tua." Quo audito milites Pori relicto eo Alexandrum ducem secuti sunt et honorificati ab eo donis magnis cum eo reversi sunt contra Porum, ipsum occiderunt et totam Indiam Alexandro subegerunt.

  

top

  

Cap. 124. De Codro, qui mortuus fuit pro populo.

Codrus dux, princeps exercitus Atheniensium, contra Polimensem paratus ad bellum, cum esset lex utriusque exercitus, ut illi victores dicerentur, quorum dux bello interiret, tanti fuit animi, ut inter acies in habitu peregrino invasit hostes volens occidi, ut sic morte propria, suis daretur victoria; nam "decorum est et dulce, mori pro patria."

  

top

  

Cap. 125. De Ligurio milite, qui coegit populum iurare et servare leges.

Narrat Trogus Pompeius de Ligureo, nobili milite, qui civitatem quandam cum populo iurare induxerat ad servandum leges quasdam iustas et utiles, licet graves, donec ipse Apolline deifico, quem ipse finxit esse auctorem dictarum legum, responsum reportaret. Quo facto in Cretam ivit et ibi perpetuum exilium egit. Moriturus autem ossa sua in mare submergi iussit, ne forte, si eius ossa ad civitatem redirent, omnes se liberos a iuramento esse crederent et legum observantiam violarent. XII autem erant dictae leges. Prima lege populum in obsequium principum et principes in custodiam subditorum et ad coercionem inpiorum informavit. Secunda lege parsimoniam et frugalitatem omnibus persuasit, credens militiam laudabiliorem fieri modestia quam crapula. IIIa iussit, ut singuli non pecunia sed meritorum compensatione pensarent. IVa lex instituit materiam auri et argenti velut omnium vilium. Va lex administrationem rei publice per ordinem divisit dans regibus potestatem bellorum, magistratibus iudicia et omnes offensiones, senatui custodiam legum: populo creandi vel eligendi magistratus potestatem permisit. VIa lex fundos omnibus aequaliter divisit, ut omnibus patrimoniis aequalibus nullus alio potentior redderetur. VIIa lege iussit omnes convivari publice; ne alicui divitiae in occulto sint causa luxuriae. VIIIa iuvenibus una toto anno voluit uti veste. IX pueros pauperes in agrum, non in forum deduci iussit, ut primos annos ducerent in opere, non in ludo et levitate. Xa statuit virgines sine dote nubere. XIa maximum honorem non divitum, sed pro gradu aetatis statuit fore. XIIa voluit uxores eligi non pecunia. Omne autem, quod quacumque lege statuit, ipse pro exemplo aliis primus servavit.

  

top

  

Cap. 126. De praetore et femina.

Refert Valerius libro Vo, quod praetor feminam nobilem coram se capitali sententia damnatam carceri tradidit ibi clam occidendam. Quam custos carceris non statim occidit pietate motus, aditum quoque ad matrem concessit filiae nuptae observans, ne quid ferret alimoniae, ut sic periret fame. Post multos dies admiratus unde femina viveret, invenit filiam matris famem sui lactis subsidio relevantem. Quae tam inaudita, admirabilis spectaculi novitas ad iudicem portata feminae plene veniam inpetravit.

  

top

  

Cap. 127. De Tiberio Caesare et iacente inter muscas.

Refert Iosephus, quod Tiberius Caesar requisitus, cur provinciarum praesides diu teneret in officiis, respondit per exemplum: "Vidi quandoque hominem infirmum, ulceribus plenum, muscis gravatum. Cui cum flabello muscas expellerem, dixit mihi: Dupliciter me crucias, unde me consolari putas, expellendo muscas meo sanguine plenas et remittendo vacuas et famelicas. Quis enim aculeum muscae famelicae devitet duplum plus affligere quam plenae, nisi is, qui cor lapideum haberet et non carneum? Carissime, sic ego praesides diu in officiis teneo, qui ditati rebus subditis magis parcunt; novi autem et vacui deserta iustitia subditos iniquis exactionibus magis rodunt.

  

top

  

Cap. 128. De Antonio accusato per quosdam et agricultore.

Refert Valerius libro VIo, quod Antonius, orator clarissimus, accusatus de incestu per quosdam, qui contra eum produxerunt quendam testem, Paepium nomine, eius agricultorem, qui Antonio eunti ad stuprum lucernam portaverat, ut dicebant. Videns ergo dominum suum de confusione ipse Paepius anxium dixit sibi, ut se traderet iudicibus puniendum. Quo facto ipse plagatus, eculeo suspensus, laminis candentibus exustus omnem vim actionis elidit rei salute custodita.

  

top

  

Cap. 129. De Noe et labrusca.

Refert Iosephus libro de causis rerum naturalium, quod invenit Noe vitem silvestrem, id est labruscam a labro viarum dictam. Quae cum esset amara, tulit sanguinem IVor animalium, scilicet leonis, agni, porci, simeae; quo terrae mixto fecit fimum, quem ad radicem labrusci posuit. Sic ergo vinum eorum sanguine est dulcoratum. Quo facto Noe postea de vino inebriatus et nudatus iacens a filio iuniore Cham derisus omnibus filiis suis congregatis dixit se ideo sanguinem dictorum animalium posuisse hominibus pro doctrina.

  

top

  

Cap. 130. De Fabio, qui captivos redimerat.

Refert Valerius, quod Fabius praefectus redemerat captivos Romanorum promissa pecunia. Quam cum senatus dare nollet, ipse fundum unicum habens vendidit et pretium promissum solvit volens se potius patrimonio privare quam propria fide inopem esse.

  

top

  


  

Paginae:   1   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11  

12   *13   14   15   16   17   18   19   20   21   22  

  

  

This text is taken from Die Gesta Romanorum Nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342, edited by Wilhelm Dick (Erlangen and Leipzig: A Deichert'sche Verlagsbucch. Nachf. [Georg Boehme]), 1890). The spellings have been regularized (Carissime for Karissime, nihil for nichil, etiam for eciam, meae for mee, etc.). © 2006 Claude Pavur, Saint Louis University. This web edition of public-domain material is being made available here for non-commercial educational use.

  

  


  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

  

pagekeeper