Paginae: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
12 13 *14 15 16 17 18 19 20 21 22
Cap. 131. De Dionisio et vetula muliere.
Valerius Maximus narrat, quod, cum omnes Syracusani mortem Dionisii Syciliae optarent, quaedam femina senectutis ultimae sola pro eo matutinis horis deos oravit, ut sibi superstes fieret in hac vita. Cuius orationis causam Dionisius admirans ab ea quaesivit. Quae respondit: "Cum essem puella, gravem tyrannum habens eo carere cupiens peiorem recepi: quo iterum carere volui, tertium duriorem habui. Timens igitur deteriorem tibi succedere et ideo pro vita tua rogo. Dionisius haec audiens amplius molestiam non fecit.
Cap. 132. De Friderico imperatore et de porta marmorea.
Imperator Fridericus secundus unam portam marmoream construxit miro opere super pontem aquae fluentis prope Capuam. In qua porta imperator sculptus fuit in maiestate cum duobus collateralibus iudicibus. In semicirculo capitis dextri iudicis hic fuit versus: "Intrent secure, qui volunt vivere pure!" In semicirculo vero capitis sinistri iudicis scriptus erat hic versus: "Invidus excludi timeat vel carceri tradi!" In semicirculo vero capitis imperatoris scriptus fuit versus: "Quam miseros facio, quos variare scio!" In semicirculo vero supra porta scriptum fuit versus: "Caesaris imperio regni custodia fio."
Cap. 133. Miraculum de Sancta Bernardo.
Quidam lusor occurrens beato Bernardo equitanti dixit sibi: "Pater, ludam tecum! Animam meam pro equo tuo ponam!" Sanctus annuit, de equo descendit dicens: "Si plura puncta me proieceris, equus tuus sit! Si vero ego plura proiecero, anima tua mea erit!" Lusor concessit. Statim cum tribus traxillis proiecit XVIII puncta. Quo facto frenum equi tamquam suum tenuit. Ait Sanctus: "Fili, adhuc plura puncta sunt in tribus taxillis quam ista." Et proiecit XIX puncta, uno puncto plus quam lusor. Quo viso lusor se sub oboedientia sua dedit et sancto fine decessit.
Cap. 134. De IV filiabus.
Adonyas rex quendam filium pulcherrimum, sapientissimum, strenuissimum habebat ac gratiosum et amorosum, et IV filias, quarum nomina haec erant: Iustitia, Veritas, Misericordia, Pax. Rex iste volebat filium suum nuptiis tradere: destinavit nuntios pro virgine, quae esset decora et gratiosa. Tandem invenerunt filiam regis Ierusalem pulchram valde, quae est tradita filio suo sapientissimo, qui eam miro modo dilexit, eo quod esset pulchra, gratiosa et in omnibus proba. Filius iste quendam servum habebat et ex magna confidentia unum comitatum ad custodiendum ei tradidit. Ipse vero ut proditor sponsam domini sui violavit ac comitatum ei traditum devastavit. Filius cum de adulterio uxoris audisset, contristatus est valde, dimisit eam et dedit ei libellum repudii et privavit eam omni honore suo. Ipsa sic privata ad magnam egestatem pervenerat, in tantum quod quasi desperata hinc inde ambulabat. Haec audiens sponsus eius misertus est ei, nuncium ad eam misit, qui eam revocaret et diceret: "Veni, domina, ad dominum tuum secure, noli timere!" Illa vero renuit et dixit: "Dic domino meo, ad eum venirem libenter, sed non possum. Si quaerat dominus meus quare, dic ei, quia lex est talis: Si vir uxorem habuerit et illa fornicata fuerit cum altero viro, dabit ei vir ille libellum repudii, et non revertetur ad eum ultra. Ego iam libellum recepi, quia fornicationem commisi, et ideo ad eum redire non potero." Ait nuntius: "Dominus meus est ultra legem, quia legem constituit; et ideo, ex quo misertus est tibi, secure venire ad eum poteris." At illa: "Quale signum dabit ipse mihi " quod secure ad eum venire possim? Si tantum istud signum mihi ostenderet, secura essem, videlicet quod veniret dilectus meus ad me et oscularetur me osculo oris sui: tunc essem secura, quod me reciperet in suam gratiam." Dominus eius cum per nuncium haec audisset, consilium supra hoc habebat cum omnibus satrapis curiae suae ac regni. Tandem consultum est, quod mitteret virum sapientem pro ea, qui eam reduceret. Et non est inventus unus in toto regno, qui de hac re se intromittere vellet. Vir eius cum haec audisset, nuntium ad eam destinavit, qui diceret: "Quid faciam tibi ? Non est inventus aliquis, qui te velit ad me reducere." Illa haec audiens flevit amare, quod non est inventus, qui eam reducere vellet. Filius, maritus eius, cum audisset de sua lamentatione et dolore, perrexit ad patrem suum et ait: "Domine si vobis placet, ego ibo et sponsam meam de miseria, in qua est, reducam." Ait pater: "Vade in fortitudine tua et reduc eam!" Statim misit nuntium ante eum ad eam, qui ei diceret: "Iam gaude et laetare, quia ecce ego venio et reducam te!" Soror senior, scilicet Iustitia, cum hoc audisset, processit ante regem et ait: ;,Domine mi rex, iustus es, et rectum iudicium tuum. Ego sum Iustitia, filia tua. Recte iudicasti illam meretricem, ut amplius non esset sponsa fratris nostri, et ei libellum repudii dedisti propter suum adulterium commissum. Iustitiam ergo teneas! Et si contra iustitiam operatus fueris, amen dico tibi, non ero filia tua Iustitia." His dictis venit secunda soror Veritas et ait: "Pater mi, veraciter illam meretricem iudicasti, quae lectum fratris nostri violavit. Et si eam reduci iubes, contra veritatem agis, et sic sine dubio non ero filia tua Veritas." Haec audiens III soror, scilicet Misericordia, venit ad patrem et ait: "Domine, ego sum Misericordia, filia tua. Fac ergo misericordiam, miserere ille, quae deliquit, quia iam pro commisso multum dolet; et si misericordiam ei non feceris, non ero Misericordia, filia tua." Pax, quarta soror, cum audisset, quod tanta discordia inter sorores fuisset, totam terram reliquit et fugit. Hoc facto Iustitia et Veritas exhibuerunt gladium et regi tradiderunt dicentes: "Domine, ecce gladius Iustitiae ad occidendam illam adulteratam, quae te et fratrem nostrum confudit, quando adulterium in sua societate commisit!" Misericordia, haec videns et audiens a manibus eorum gladium arripuit et ait: "Satis diu regnastis et voluntatem vestram in omnibus obtinuistis. Tempus est, ut exaudiar ante patrem meum. Sum enim filia sua sicut et vos." Respondit iustitia: "Verum est, multo tempore regnavimus et adhuc volumus. Verumtamen ex quo est inter nos tanta discordia, vocetur frater noster, qui in omnibus sapiens est, et inter nos iudicet!" Et sic factum est. Filius vero cum venisset et inter sorores suas altercationes vidisset, quomodo Iustitia et Veritas ex una parte vindictam petierunt, Misericordia autem ex alia parte veniam, ait: "Carissimae sorores, propter vestram discordiam soror nostra a patre nostro praedilecta, scilicet Pax, totum regnum dimisit: hoc nullo modo volo pati et pro sponsa mea adulterata paratus sum pati supplicia. Ait Iustitia: "Si hoc feceris, tibi contradicere non possumus." Dixit ergo ad Misericordiam: "Tu laboras pro sponsa mea, ut reducatur. Si vero eam reducam, et iterum fornicata fuerit, intendis iterato pro ea intercedere?" At illa: "Non, nisi paenituerit." Audiens haec filius reduxit Pacem et fecit sorores invicem osculari. Facta concordia filius hereditatem et regnum reliquit et bellum pro sponsa dedit et eam cum omni honore ad regnum patris sui reduxit.
Cap. 135. De censu totius mundi.
Caesar Augustus romanum regebat imperium, qui suae ditioni omnia regna subiugavit. Unde edidit edictum, ut totus mundus subiceret censum inscriptum. Tale decretum promulgaverat, ut omnis homo remearet in patriam, unde generis originem duxisset, et patrimonium, quod quilibet iniuste amisisset, gratis recipere deberet et sic cum cautio scriptoris ad censum notaret.
Cap. 136. De tribus serenibus.
Legitur, quod III sirenes in insula maris fuissent et suavissimam cantilenam diversis modis cecinissent, una quippe voce, altera tibia, IIIa lira canebat. Haec habebant facies mulierum, alas et ungues volucrum. Omnes naves praetereuntes suavitate cantus sistebant: nautas somno oppressos lacerabant, naves in salo immergebant. Cumque quidam dux Ulixes necessitate haberet ibi praeternavigare, iussit se ad malum navis ligare et aures eius obdurare. Et sic periculum illaesus evasit et eas fluctibus submersit.
Cap. 137. De triumpho rectoris.
Consuetudo erat apud Romanos, quod victoribus triumphus hoc modo exhibebatur. Postquam imperator aliquam gentem romano imperio armis subiugasset et victor cum praeda remeasset, senatus ac totus populus romanus ei festinus processit obviam et eum canticis et laudibus victorem recepit. Victor purpura induitur, diadema ex lauro auroque contexta ei imponitur, in curru auro et gemmis radiante IV albis equis trahentibus urbi invehitur. Porro nobiles praecedunt currum victoris aureis catenis vincti, vulgus vero captivum iunctis manibus sequebatur currum; pompa praede simul ob insigne triumphum ducitur, et sic victor cum magno tripudio summo templo laureatus inducitur, et tunc praeda populo dividitur.
Cap. 138. De Medusa muliere.
Quaedam mulier erat, nomine Medusa, pulchra valde, in tantum quod ad amorem eius multi erant incitati. Et omnes, qui in eam respiciebant, in lapidem mutati sunt. Erat quidam miles, nomine Perseus, qui cum cristallino clippeo protexit se, ne eam videret, et eam cum falcato ense interemit.
Cap. 139. De Ethiopo.
Legitur vitas patrum, quod quidam egressus viderit Ethiopem in silva ligna succidentem: alligata levare temptavit, quae dum videret gravia, dissolvit et magis apposuit. Tunc erant magis onerosa: ad huc plus addidit et fecit ea tam ponderosa, quod nullo modo levare poterat, et sic cum onere cecidit. Ille ulterius progressus vidit, quod quidam in quoddam vas aquam de fonte fundebat, quae infusa subtus effluebat, et tamen infundere non desistebat. Ulterius progreditur, et ecce duo viri portae civitatis appropinquabant, qui lignum transversum anteferebant, et neuter alteri volens cedere, ambo foras remanebant.
Cap. 140. De desponsatione filii regis.
Filius quippe regis Ierusalem desponsavit sibi filiam regis Babylonis acceptamque tradidit erudiendam atque ornandam sub manu custodis. Ipse vero abiit instruere convivium. Quam denuo reversus cum ingenti apparatu maximoque cultu instellatum introducet thalamum secum ad nuptias ornatores sponsae ducens in palatium, eius vero corruptores tradens in carceris supplicium.
Paginae: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
12 13 *14 15 16 17 18 19 20 21 22
This text is taken from Die Gesta Romanorum Nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342, edited by Wilhelm Dick (Erlangen and Leipzig: A Deichert'sche Verlagsbucch. Nachf. [Georg Boehme]), 1890). The spellings have been regularized (Carissime for Karissime, nihil for nichil, etiam for eciam, meae for mee, etc.). © 2006 Claude Pavur, Saint Louis University. This web edition of public-domain material is being made available here for non-commercial educational use.