Gesta Romanorum

LTM Edition

  

  

Elementary Readers Index

  

Paginae:   1   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11  

12   13   14   *15   16   17   18   19   20   21   22  

  


  

  

Cap. 141. Hester.

Rex Asuerus grande convivium cunctis principibus et populis regni fecit. Ad epulas reginam Vasty introduci iusserat, ut populus eius pulchritudinem videret. Quam intrare renitentem rex regno privavit, Hester pro ea sceptro sublimavit. Post haec rex quendam, Aman nomine, super regnum exaltavit cunctosque principes ei subiugavit. Cum autem omnes coepissent genu curvare, Mardocheus, patruus reginae, noluit eum adorare. Unde indignatus disposuit eum cum omni progenie sua neci tradi. Cum regis sigillo decrevit omnes Iudeos in regno Asueri exterminare altumque erexit eculeum, in quo voluit suspendere Mardocheum. Interea volebant duo regem occidere, quos Mardocheus accusavit. Proditores iussit rex perdere, Mardocheum vero purpura et corona indui, regio equo per civitatem duci, Aman cum militibus praeire, laudes ei concinere. Hoc facto Mardocheus reginae dixit, quod Aman eam cum parentela sua omni morti addixisset. Quae omni populo ieiunium indixit, se cum eis ieiuniis et orationibus afflixit. Quo peracto connivium instruxit, regem invitavit, Aman quoque adesse iussit. Inter epulas regem pro sui populique vita rogavit, se omnesque suos ab Aman damnatos narrat. Quem rex furore repletus iussit suspendi in eodem eculeo, quem ipse paraverat Mardocheo. Porro ipsum Mardocheum exaltavit et principem constituit, qui omnem cognationem Aman perdidit. Sic deo disponente populus innocens liberatus, et semen nequam exterminatur.

  

top

  

Cap. 142. De milite, liberatore civitatis, damnato.

Pompeius statuit pro lege, quod quilibet miles post mortem in armis suis sepeliri deberet, et quicumque defunctum armis spoliaret, morte moreretur. Accidit, quod quaedam civitas nobilis erat a quodam rege tyranno obsessa, et in circuitu civitatis insidias ponebat per infinitum populum, in tantum quod civitas erat in periculo perdendi. Cives multum timebant, quia resistere non poterant. Dum autem sic in periculo starent, quidam miles generosus, formosus, audax ac strenuus intravit civitatem et civitati ac civibus miro modo compatiebatur, eo quod eos in gravi periculo videret. Cives vero cum eum strenuum vidissent, ad eum accesserunt et dixerunt: "Domine, adiuva nos! Ecce vides, in quali periculo positi simus!" At ille: "Carissimi, ab isto "periculo liberari non potestis nisi in manu forti, quia circumvallati estis inimicis vestris. Ego vero, ut videtis, arma non habeo, et sine armis pugnare contra inimicos vestros est mihi inpossibile. Ideo non possum vos iuvare." Quidam sapiens haec audiens ait ei private: "Domine, infra paucos dies quidam miles generosus in sepulchro tali erat sepultus in optimis armis. Si arma eius acciperes, cum illis pugnare posses et nos a morte liberare ac civitatem a manibus inimicorum obtinere." Ille haec audiens perrexit ad sepulcrum defuncti, arma eius accepit et induit. Hoc facto solus ad bellum perrexit et victoriam obtinuit et inimicos fugavit, civitatem ab omni periculo liberavit. Hoc facto reposuit arma defuncti, unde accepit. Aemuli invidia moti, quod tam gloriose triumphasset, eum apud iudicem accusabant, quod contra legem perpetrasset, quando defunctum armis suis spoliasset. Iudex vero eum statim vocari fecit et ei obiecit, quod contra legem egisset, quia defuncti militis arma abstulisset. At ille: "Domine mi, licitum est mihi respondere? De duobus malis minus malum est eligendum; malum erat contra legem agere, sed maius malum erat civitatem permittere perdi et populum gladio periri. Ego vero cum hoc perpendissem, arma abstuli, non ut defunctum simpliciter privarem, sed ut civitatem iuvarem. Unde facta victoria iterato arma in eodem loco posui; et si intendissem defunctum spoliasse, arma ibidem non posuissem. Et ideo hoc est signum evidens, quod propter commune bonum hoc fecerim et non in detrimentum defuncti." Ait iudex: "Responsio ista locum non tenet, et haec est ratio: Fur pergit ad furandum, perforat domum; inpeditur, ne aliquid asportet. Numquid perforatio est mala?" At ille: "Immo perforatio talis saepius est bona, quia tunc dominus domus potest videre, ubi lateat periculum, et illud emendabit. Item satis clare videmus, quod, si una domus in civitate fuerit ignita, melius est et securius, ut tota illa domus prosternatur siue annihiletur, quam ceterae domus ignem de ea accipiant et tota civitas comburatur. Eodem modo minus malum erat, immo bonum, ut ego arma defuncti recepissem et civitatem liberassem, quam civitas fuisset destructa et omnia sepulchra defunctorum spoliata." Iudex vero haec audiens ait illis, qui eum accusabant: "Nullam causam mortis invenio in eo. Quid vobis videtur?" At illi: "Reus est mortis. Cito de medio extollatur!" Statim praecepit, ut moreretur. De cuius morte factus est planctus magnus in civitate.

  

top

  

Cap. 143. De Tito et Virgilio et statua et Foco.

Titus in civitate romana regnavit, qui statuit pro lege, quod dies primogeniti sui ab omnibus sacrificaretur, et quicumque illo die nativitatis filii sui operaretur, morte moreretur. Provulgata lege vocavit ad se magistrum Virgilium et ait: "Carissime, talem legem constitui, sicut constat prudentiae tuae. Verumtamen multa peccata possunt private committi, ad quorum notitiam non possum pervenire. Rogo te, ut secundum industriam tuam mihi aliquam scientiam componas, per quam possim scire, quales sint illi, qui contra legem editam delinquerint." At ille: "Domine, fiat voluntas tua!" Statim Virgilius arte magica quandam statuam in medio civitatis romanae stare fecit. Statua illa omnia peccata occulta illo die commissa imperatori narrare solebat, quotiens ei placeret; et sic per accusationem statuae morti multi erant condemnati. Erat tunc in civitate quidam faber, nomine Focus, qui in die primogeniti imperatoris laborabat sicut ceteris diebus. Cum autem semel in stratu suo iacuisset, intime cogitabat, quomodo per accusationem statuae multi moriebantur. Mane surrexit et ad statuam perrexit et ait: "O statua, statua, per tuam accusationem multi positi sunt ad mortem. Voveo deo meo: si me accusaveris, caput tuum frangam. Et ideo consulo, ut de me loquaris nullo modo." His dictis domum perrexit. Statim circa horam primam imperator solitus erat nuntios ad statuam destinare, ut ab ea quaererent, si aliqui contra legem commisissent. Cum autem ad statuam venissent et mentem imperatoris protulissent, ait eis statua: "Carissimi, levate oculos vestros et videte, quae sint scripta in meo fronte!" Illi vero cum oculos suos levassent, III in fronte eius scripta viderunt, scilicet: Tempora mutantur; homines deteriorantur; qui voluerit veritatem dicere, caput fractum habebit. "Ite et domino vestro renuntiate, quae vidistis et legistis!" Nuntii perrexerunt et omnia domino retulerunt. Imperator cum haec audisset, praecepit militibus suis, ut se armarent et ad statuam pergerent; et si quis contra statuam aliquid perpetraret, cum manibus et pedibus ligarent et ad eum ducerent. Milites vero perrexerunt et statuam ex parte imperatoris salutabant dicentes, quod placeret imperatori ut eis contra legem delinquentes accusaret, et qui fuisset illi, qui minas ei fecerint. Ait statua: "Accipite Focum, fabrum istius civitatis! Ille est, qui in nullo legem tenet et mihi minas fecit." Statim Focum comprehenderunt et eum imperatori praesentaverunt. Ait ei imperator: "Carissime, quid est, quod audio de te ? Quare legem editam non tenes?" At ille: "Domine, legem tenere non possum, quia omni die VIII denarios oportet me habere et illos non sine labore obtinere possum. Ideo legem non possum tenere." Ait imperator: "Et quare VIII denarios?" Qui ait: "Omni die per annum duos denarios teneor dare, II accomodo, II perdo et expendo." At imperator: "Dic mihi planius de istis denariis!" At ille: "Domine mi, audite me! Duos denarios teneor dare patri meo, quia, cum essem puer parvulus, pater meus singulis diebus duos denarios super me expendidit. Iam pater meus est in egestate positus. Unde ratio dictat et natura, ut ei subveniam in sua paupertate; et ideo cottidie duos ei trado. Duos alios denarios filio meo concedo, qui iam ad studium pergit, ut, si contingat me ad egestatem pervenire, mihi illos reddat, sicut ego iam facio patri meo. Duos denarios omni die perdo, scilicet super uxorem meam, quia est mihi semper contraria aut propriae voluntatis aut calidae complexionis; et propter ista quidquid ei dedero, hoc perdo. Duos denarios omni die super me ipsum expendo in cibis et potibus. Et istos denarios non possum habere absque continuo labore. Iam audisti, domine, rationem. Da ergo rectum iudicium!" Ait imperator: "Carissime, satis prudenter respondisti. Vade et fideliter labora!" Cito post haec mortuus est imperator. Focus propter prudentiam suam in imperatorem ab omnibus eligitur, qui satis sapienter imperium regebat. Ipso mortuo inter alios imperatores imago ipsius depingitur, et ultra caput suum VIII denarii depinguntur.

  

top

  

Cap. 144. De milite salvato per tres veritates.

Benegarius regnavit, qui statuit pro lege, quod quicumque malefactor esset captus et coram iudice ductus, si veritates posset dicere tam veras, contra quas nullus posset obicere, quin vere essent sine omni fallacia quantacumque, malefactor vitam suam obtineret cum tota hereditate. Accidit, quod quidam miles contra imperatorem surrexit et ad quandam forestam se posuit, in qua multa mala commisit, quia omnes intrantes aut exeuntes aut spoliavit aut occidit. Iudex cum haec audisset, insidias in circuitu forestae posuit et eum apprehendit et ligatis manibus et pedibus ad iudicium duci fecit. Cum vero adesset dies iudicii, dixit ei iudex: "Carissime, nosti beneficium legis?" Qui ait: "Etiam, domine. Oportet me III veritates dicere, si velim evadere mortem." Et ille: "Cito ergo beneficium legis impleas, aut hodie cibum non gustabo, donec fueris suspensus in patibulo!" At ille: "Domine, fac fieri silencium!" Quo facto ait: "Ecce, domine, haec est prima veritas: Vobis omnibus denuntio, quod toto tempore vitae meae extiti malus homo." Iudex haec audiens ait circumstantibus: "Estne verum, quod iste dicit?" At illi: "Domine, si non esset malefactor, huc in statu isto non venisset." Ait ei: "Dic ergo secundam veritatem!" Qui ait: "Domine, secunda veritas est ista: Mihi multum displicet, quod in ista forma huc veni." Ait iudex: "Certe, credimus tibi. Dic ergo tertiam veritatem, et te ipsum a morte salvasti!" At ille: "Haec est tertia veritas: Si semel evaderem, numquam in ista forma huc ad locum istum voluntarie pervenirem." Dicit ei iudex: "Certe satis prudenter te ipsum liberasti. Vade in pace!" Et sic per tres veritates salvatus est miles.

  

top

  

Cap. 145. De Ingrato et Gidone.

Leontius regnavit potens valde, qui cum semel per imperium equitasset, quidam pauper ei obviabat. Ait ei imperator: "Carissime, unde es, et quod est nomen tuum?" At ille: "Domine, licet indignus vester homo sum ego, in terra vestra nutritus et natus, educatus et Ingratus vocor." Ait imperator: "Si scirem, quod homo bonus esses, te promoverem." At ille: "Domine, hoc firmiter promitto." Imperator pietate motus eum secum duxit ac tenuit. Unde infra breve tempus tam prudenter se habebat, quod eum ad divitias et ad dignitates promovit, post hoc cito senescalcum totius imperii constituit. Ille vero cum sic exaltatus fuisset, ultra, quam credi poteat. est elevatum cor eius, in tantum quod omnes opprimebat, quia ad nutum eius omnia fiebant. Iuxta palatium imperatoris erat quaedam foresta animalibus silvestribus plena. Senescalcus ordinavit, ut in eadem foveae diversae in magno numero fierent profundae, deinde ut essent cum herbis coopertae, ut bestiae currentes in eandem subito caderent et sic caperentur. Cum autem foveae fuissent paratae ac coopertae, accidit una dierum, quod senescalcus versus forestam equitaret. Intra se cogitabat dicens: "O deus meus, estne maior me in imperio?" His cogitatis equum cum calcaribus percussit et versus forestam equitabat. Cum vero ad foveam pervenisset, subito cum equo in eam cecidit, et quia fovea erat tam profunda, nullo modo poterat exire. Accidit, quod eadem die leo per eandem viam cucurrit et subito in eandem foveam cecidit. Senescalcus autem videns leonem multum timuit. Post leonem a casu cecidit simea ad ipsos, et post simeam venit quidam serpens et in eandem foveam cecidit. Miles inter ista tria animalia circumvallatus fere spiritum emisit. Clamavit, sed nihil ei profuit, quia nullus eum audivit, eo quod longe ab hominibus distabat. Erat tunc temporis in civitate quidam pauper, nomine Gido, qui singulis diebus ad illam forestam perrexit, ut ligna colligeret et in civitate venderet, per quae victum et vestitum sibi et uxori et proli habere posset. Accidit, quod illo die, quo miles in foveam cecidit, Gido cum asino suo ad forestam perrexisset, et dum transitum per foveam fecisset, senescalcus inferius transitum audivit et ait: "O carissime, qualis es tu, qui ibi ambulas? Deduc me de ista fovea, et ad dignitatem et divitias te promovebo!" Gido cum vocem audisset hominis, admirabatur et ait: "Dic mihi, qualis es tu, qui sic clamas, et quomodo ibidem cecidisti?" At ille: "Ego sum senescalcus totius imperii. A casu cum equo meo hic cecidi; et fovea est tam profunda, quod per me exire non possum. Sed audi me! Quod peius est, quidam leo huc post me cecidit, deinde simea et post haec serpens. Nescio, quis illorum me prius devorare velit. Et ideo, si me ab isto periculo liberare velis, tibi fideliter promitto te ad divitias perpetuo promovere." Ait Gido: "Carissime, nihil vivere habeo pro me et uxore ac prole, nisi sicut colligo ligna et vendo, per quae victum et vestitum pro me et pro meis acquiro. Si laborem istius diei dimitterem et postea per te defraudatus essem, damnum incurrerem, quia panem meum manducarem." Ait senescalcus: "Audi me, carissime! Per fidem, quam teneor deo et imperatori, firmiter tibi promitto, quod, si circa meam liberationem isto die laboraveris, die crastina te ad tantas divitias promovebo, quod toto tempore vitae tuae dives eris." Gido haec audiens ad civitatem cucurrit et longam cordam secum duxit; et cum ad foveam venisset, clamabat: "Ecce, domine, cordam longam mecum portavi, ad te descendere permittam; cum eadem te succingas, et sursum te traham!" Miles haec audiens gavisus est. Cordam descendere permisit. Leo vero cum cordam vidisset, ad eam saltavit. Gido credebat se militem trahere et leonem traxit. Hoc facto leo applausum ei fecerat et ad silvam cucurrit. Deinde cordam dimisit, et ecce simea, cum haec vidisset, ad eam saltavit; quam Gido sursum traxit, quae cucurrit ad silvam. Post haec cordam dimisit; et ecce serpens ad cordam saltavit, quem Gido sursum traxit, qui applausum ei fecit et recessit. Deinde miles clamabat: "O carissime, benedictus altissimus! Iam de bestiis sum liberatus; cordam permittas descendere!" Quo facto miles succinxit se, et Gido eum superius traxit. Post haec illi duo equum extraxerunt. Statim equum ascendit et versus palatium equitabat. Gido vero domum perrexit. Uxor autem cum vidisset, quod nihil secum portasset, unde vivere deberent, contristata est valde. Ille vero totum processum ei narravit, quomodo senescalcum de fovea extraxisset, et quam mercedem die crastina recepturus esset. Uxor cum haec audisset, gavisa est. Mane vero Gido surrexit et ad palatium perrexit. Ad ianuam pulsabat. Ianitor causam pulsationis quaesivit. At ille: "Carissime, propter deum dic senescalco, quod hic sit pauper ille, qui hesterna die cum eo in foresta loquebatur, et eius gratiam exspecto." Ianitor vero satis humiliter eius negotium senescalco intimavit denuntians ei de eius adventu. At ille: "Vade et dic ei ex parte mea, quod cito recedat, quia mentitus est!" Neminem in foresta vidi. Ianitor vero omnia verba senescalci ei retulit. Gido haec audiens tristis recessit, nuntiavit uxori, quomodo ei responsum fuerit. Uxor vero eum comfortabat, quantum potuit, dixitque ei: "Patiens esto! Forte dominus erat occupatus, propter quod non intendere potuit; sed die crastina iterum temptare debes." Gido illa nocte patientiam habebat. Mane surrexit, ad palatium perrexit et ut prius ianitorem supplicabat, ut negotium eius sicut prius praeferret. Ianitor vero pietate motus ad senescalcum accessit et ait: "Domine mi, pauper ille in porta clamat, qui die hesterna hic erat, ut cum eo loquaris." At ille: "Vade ad eum et dic ei, ut cito recedat! Et si tertia vice, venerit, eum tam egregie verberabo, quod pedes eius corpus non portabunt." Ianitor haec audiens omnia Gidoni retulit. Ille vero tristis domum ibat nuntiavitque uxori, quae audivit. Uxor, in quantum potuit, eum comfortavit et ait: "Carissime, tertia vice eum temptare debes, si forte deus ei spiritum meliorem dabit; et si tunc non expedire potes, amodo non temptes eum!" Placuit Gidoni consilium uxoris, nocte illa patienter sustinuit. Mane vero surrexit et sicut prius ianitorem rogavit, ut negotium eius senescalco preferret. At ille: "Carissime, qualia verba mihi heri dixit, tibi retuli; timeo, quod si ei iam de adventu tuo dixero, quod malum tibi faciat, sicut promisit. Et ideo in periculo tuo ad eum accedam." Qui ait: "Saltem ista vice eum temptabo." Ianitor haec audiens aulam intravit et senescalco de adventu pauperis annuntiavit. Ille vero statim furia repletus foras exivit et eum tam egregie verberavit, quod eum semivivum in platea dimisit. Uxor eius haec audiens venit cum asino et eum domum duxit, quia pedibus non potuit ambulare. Et quidquid habebat, super medicos expendebat, ita quod per dimidium annum iacebat, antequam sanus factus esset. Cum autem sanitatem recuperasset, ad forestam cum asino ligna colligendo perrexit, sicut prius fecerat. Et ecce cum uno die accesisset, vidit a longe decem asinos oneratos cum fardellis et leonem a parte posteriori, qui eos duxit ad ipsum. Gido leonem intime respexit, notitiam eius habebat, quod ille leo erat, quem de fovea extraxerat. Leo cum ad eum venisset, per pedem ei signum fecerat, ut cito cum asinis domum pergeret. Gido autem asinos domum duxit; leo sequebatur, quousque ad hostium domus venit. Statim leo cum asinos intrare vidisset, applausum ei cum capite et cauda fecit et recessit. Gido per diversas ecclesias proclamari fecerat, si aliquis asinos amisisset; non est inventus aliquis, qui diceret se asinum perdidisse. Ipse haec audiens fardellos aperuit et bona quasi infinita invenit. Unde dives est factus. Verumtamen die secunda cum asino ad forestam perrexit. Cum vero instrumentum pararet ad scindendum ligna, sursum respexit, vidit simeam, quam de fovea extraxit, in summitate arboris, quae cum dentibus et unguibus ligna confregit, quod Gido sine labore asinum oneravit et domum est reversus. Tertia vero die iterato ad forestam accessit, et cum sederet ad instrumentum parandum, serpiens, quem de fovea extraxit, ad eum agili cursu pervenit portansque in ore suo parvum lapidem triplici colore coloratum, scilicet ex una parte erat albus, in alia niger, in tertia rubicundus. Os aperuit et in gremium Gidonis cadere permisit et post haec ad silvam rediit. Gido cum lapidem reperisset, admirabatur ignoransque eius virtutem civitatem intravit et ad unum peritum, qui virtutes lapidum novit, perrexit eum interrogando et petendo, ut virtutem lapidis ei intimaret. Ille cum lapidem respexisset, dixit: "Tibi dabo centum florenos pro lapide." "Non faciam, sed indica mihi virtutem, et mercedem tibi dabo." At ille: "Quicumque lapidem istum habuerit, III obtinebit: scilicet abundantiam sine defectu, gaudium sine tristitia, lumen sine tenebris; et IVm est, si lapidem vendit pro minori pretio, quam valet, lapis ad eum revertetur." Gido haec audiens ultra, quam credi potest, gavisus est et ait: "Benedicatur hora, in qua forestam intravi!" Et per virtutem lapidis terras ac bona infinita acquisivit, in tantum quod ad militiam est promotus, quia ditior eo non erat in tota terra. Imperator cum audisset, quod Gido, qui erat tam pauper, ad tantas divitias pervenisset et hoc per virtutem lapidis, misit ad eum, ut cito ad eum veniret. Ille vero imperatori se praesentavit. Ait ei imperator: "Carissime, audivi, quod lapidem pretiosum habeas; rogo, ut eum mihi vendas." At ille: "Domine, absit a me, ut hoc faciam, quia per eum dives factus sum!" At ille: "Elige unum de duobus: aut mihi vendas lapidem, aut extra imperium te expellam!" Dominus Gido cum haec audisset, ait: "Domine, ex quo sic est, vobis lapidem vendam. Sed unum vobis dico: si mihi non dederitis valorem lapidis, lapis ad me redibit." Qui ait: "Ex quo sic est, XXX milia florenorum tibi dabo." Dominus Gido pecuniam recepit et imperator anulum. Mane vero cum dominus Gido cistam suam aperuisset, anulum inter cetera invenit narravitque uxori de casu. At illa: "O domine, cito imperatori anulum representa, ne credat, quod ei sit fraus facta!" Statim Gido cum anulo ad imperatorem perrexit et ait: "Domine mi reverende, heri anulum meum pretiosum vobis vendidi, ubi est iam anulus ille?" Et ille: "In thesauro meo." At ille: "Non est ita, ecce anulus! Vobis praedixi, quod anulus ad me reverteretur, si valorem eius non obtinerem." Imperator admirabatur et ait: "Dic mihi, carissime, quomodo ad anulum istum pervenisti?" Ille vero coepit a principio usque ad finem narrare, quomodo senescalcus in foveam cecidisset cum leone, simea et serpente, et quomodo egregie verberatus fuisset a senescalco et quid a leone et simea accepisset pro mercede et lapidem a serpente. Imperator cum haec audisset, commota sunt omnia viscera eius contra senescalcum et ait: "Ecce audis, quid dominus Gido de te narrat? Quid ad hoc respondes?" Ille negare non potuit. Ait imperator: "O pessime, bene sequeris nomen tuum Ingratus: ecce maxima ingratitudo, ex quo te de periculo mortis traxit, et tu eum usque ad mortem verberasti! Miser, ecce animalia irrationabilia sicut leo, simea, serpens ei mercedem reddiderunt; tu vero rationalis homo ut ipse contra bonum malum reddidisti. Imprimis omnia mobilia et inmobilia ac officium tuum domino Gidoni do et eum senescalcum loco tui constituo et te hodie in patibulum suspendi volo." Et sic factum est. Satrapae imperii iudicium audientes, eis miro modo placuit. Dominus vero Gido satis prudenter imperium rexit et ab omnibus dilectus et vitam suam in pace finivit.

  

top

  

Cap. 146. De herede legitimo ligni.

Ochozyas regnavit, qui III filios habebat, quos multum dilexit. Scutum argenteum portabat cum quinque rosis rubicundis. Rex iste continuam guerram habebat contra regem Egypti et tot ac tanta expendidit, quod nihil est ei relictum praeter unam arborem. Arbor ista virtuosa valde erat, in tantum quod quicumque infirmus de fructu comedisset excepto leproso, sanitatem perfectam invenit. Accidit uno die, quod imperator ad bellum contra regem Egypti accessit, viriliter pugnavit et victoriam obtinuit, verumtamen vulnus mortis recepit. Vidensque, quod evadere non posset, vocavit primogenitum suum et ait: "Carissime, tantum dilexi te et fratres tuos, quod quidquid habui, in guerra expendidi praeter unum lignum, ut non essetis privati hereditate; et quod maius est, ad mortem sum vulneratus, de quo vulnere evadere non possum. Et quia tu es primogenitus meus, de ligno meo omne illud, quod est sub terra et supra, tibi lego." At ille: "Dominus tibi retribuat!" Qui ait: "Voca fratrem tuum!" Quod et factum est. Cui dixit: "Carissime, tu es secundus filius meus. Nihil habeo de bonis, unde testamentum possim statuere, nisi tantum unum lignum. De illo tibi lego longum, latum et profundum." At ille: "Dominus sit merces!" At ille: "Voca fratrem tuum iuniorem!" Cum autem venisset, dixit ei rex: "Fili mi, tu es iunior filius meus. De hoc vulnere non possum evadere. Unde nihil habeo tibi dare ante mortem nisi unam lignum. De illo ligno tibi lego omne illud, quod est siccum et humidum." At ille: "Pater, dominus tibi retribuat!" Facto isto testamento vertit se ad parietem et emisit spiritum. III filii eum satis honorifice sepulturae tradiderunt. Quo facto primogenitus incepit lignum occupare tamquam suum. Haec audiens secundus frater ait: "Quo iure lignum occupas?" At ille: "Iure hereditario, quia pater meus mihi dedit de ligno omne illud, quod erat sub et supra, et hoc totum lignum; et ideo totum lignum tamquam meum occupare volo." At ille: "Mihi dedit in ligno totum longum, latum et profundum, et hoc est totum lignum tam in radice quam in medio aut in summitate; et ideo lignum est meum sicut et tuum." Haec audiens iunior frater venit ad eos et ait: "Carissimi, quare lignum intenditis occupare plus quam ego? Ipse mihi dedit de ligno omne, quod est siccum et humidum, et hoc est totum lignum. Ergo meum est tantum sicut vestrum. Sed audite me, carissimi! Fratres enim sumus, non sint iurgia inter nos! Hic prope manet rex rationis; eamus ad eum, et quilibet ostendat suam rationem et iustitiam, et sicut rex iudicaverit, simus contenti!" At illi: "Bonum est consilium." Perrexerunt ad regem rationis. Ait primus: "Domine mi rex, iustitiam ex parte mea lego, quod lignum obtinere debeo. Pater meus dedit mihi de ligno omne illud, quod est sub et suprae, et illud est totum lignum; ergo videtur, quod lignum sit meum." Ait secundus: "Domine mi rex, pater meus dedit mihi de ligno longum, latum et profundum, et his tribus comprehenditur totum lignum; ergo lignum est meum." Ait III filius: "Domine mi rex, mihi dedit de ligno omne illud, quod est siccum et humidum; ergo lignum est meum." Et cum hoc iura dicunt, quod ultimum testamentum stare debet. Rex cum audisset istas rationes, dixit primogenito: "Carissime, tu primo calumniam petis in ligno. Ideo oportet, ut primo sis minutus." Vocavit unum peritum in arte flebotomia et fecit eum sanguinem de dextro bracchio ipsius trahere. Hoc facto dixit filiis regis: "Carissimi, ubi est pater vester sepultus?" At illi: "Domine, in tali loco." Statim fecit corpus exhumari et os de pectore eius extrahi et corpus iterato sepeliri. Hoc facto vocavit servos suos et ait: "Accipite os istius regis mortui et in sanguine istius primogeniti involvite, ut os bibat, quantum voluerit! Hoc facto ad solem et adventum exponite, ut sanguis firmiter ossi adhereat!" Servi per omnia fecerunt, ut rex iusserat. Cum autem sanguis super os esset exsiccatus et os cruentatum apparebat, praecepit rex, ut cum aqua os lavarent; et sic factum est. Cum autem aqua os tetigisset, sanguis evanuit, et os in suo colore apparuit. Tunc ait rex IIo filio: "Carissime, et te oportet minui sicut et frater tuus." At ille: "Domine, fiat voluntas tua!" Cum autem minutus esset ex praecepto regis, os in sanguine involvebant, et cum satis hausisset, exsposuerunt soli et vento, ut sanguis ossi adhereret. Tunc praecepit rex, ut os cum aqua mundaretur. Illi vero sic fecerunt. Aqua cum os tetigisset, sanguis evanuit. Haec videns rex ait iuniori: "Carissime, et te oportet minui sicut et fratres tui." At ille: "Domine, praesto sum." Cum autem minutus fuisset secundum praeceptum regis, os in sanguine imperatoris involvebant, et hausit, in quantum potuit. Hoc facto soli et vento exposuerunt. Quo facto os lavabant. Unde propter fricationem nec lotionem potuerunt sanguinem ab osse evellere, quin os semper appareret cruentatum. Quo viso rex ait: "Vere tu es filius eius legitimus, nam sanguis tuus ex osse isto procedebat; fratres tui sunt bastardi. Do tibi lignum et heredibus tuis." Et sic factum est. Unde omnes laudabant sapientiam imperatoris, qui tam prudenter iudicium dedit.

  

top

  

Cap. 147. De Ionatha, qui habuit IIIa iocalia a patre Dario prae aliis fratribus.

Darius in civitate romana regnavit prudens valde, qui III filios habebat, quos multum dilexit. Cum vero mori deberet, legavit primogenito totam hereditatem, quam pater eius ei dimisit. Secundo filio dedit omnia, quae tempore suo acquisivit. Tertio filio IIIa iocalia dedit, scilicet anulum, monile et pannum pretiosum. Anulus istam virtutem habebat, quod quicumque illum in digito gestabat, gratiam omnium haberet et per illam graciam, quidquid ab eis quaereret, obtineret. Monile istam virtutem habebat, quod quicumque in pectore gestaret, quidquid cor suum desideraret, obtineret, quod esset possibile. Pannus istam virtutem habebat, quod quicumque super eum sederet et in se cogitaret, in qua parte mundi esse desideraret, in instanti ibidem positus fuisset. Ista IIIa fecerat magister Virgilius arte magica. Imperator cum ista IIIa iuniori filio daret, ait: "Carissime Ionatha, tu es iunior filius meus. Ista IIIa tibi do, ut studium exerceas; aliam hereditatem non habes. Sed mater tua ista custodiet; et sicut de istis indiges, unum post aliud tibi dabit." His dictis vertit se ad parietem et emisit spiritum. Filii vero eius honorifice eum sepulturae tradiderunt. Post haec duo primi filii eius legata occupabant. Tertius vero filius a matre anulum quaesivit, ut ad studium pergeret. Ait mater: "Anulum tibi trado, ut cum conamine studeas scientiam acquirere. Et a muliere caveas, ne forte anulum perdas!" Ionathas anulum recepit et ad universitatem perrexit, in qua incepit satis solicite studium frequentare et scientiam acquirere. Post haec cito die quodam in platea quaedam puella ei occurrit satis formosa, gratiosa; quam cum vidisset, captus est in oculis eius et secum duxit et eam publice tenuit ac miro modo dilexit. Ionathas vero anulo in digito utebatur, de cuius virtute graciam et amorem omnium habebat, in tantum quod, quidquid ab eis postulabat, obtinuit, convivia diversa tenuit, munera dedit, et omnia per virtutem anuli. Amasia eius cum haec vidisset nec copiam auri et argenti secum vidisset, admirabatur, unde haberet, quod tot et tanta expenderet. Cum semel vidisset eum iucundum, ait ei: "O domine, multi multa, loquuntur, Aurum et argentum non habes, et quomodo potest hoc esse, quod nihil tibi deficit, et tamen quasi infinita expendis?" At ille: "Deus plus valet quam aurum et argentum; potens est deus mihi dare, quod desidero." At illa: "O domine, non est creatura, quam magis diligam quam vestram personam. Aperi mihi cor tuum et veritatem ancillae tuae indica!" Et sic saepius eundem sermonem replicavit. Ille vero de malitia mulieris non praemeditatus ait: "Carissima, iam veritatem tibi indicabo. Pater meus mihi anulum pretiosum legavit, et talis virtus includitur in eo, quod quicumque eum in digito portaverit, gratiam et amorem omnium habebit. Per quam gratiam, quidquid ab hominibus petiero, obtineo et sic nobilitates teneo." At illa: "O domine, audi me et fac secundum consilium meum et post factum non paenitebis! Singulis diebus es in solacio inter homines. Possibile esset, ut anulum perderes. Trade ergo mihi anulum ad custodiendum, et satis fideliter custodiam, quousque de eo indiges " Ille vero dictis eius credens ei anulum tradidit. Cito post haec gratia hominum cepit diminui ac anihilare. Ille haec videns, quod expensae deficerent, anulum ab ea quaesivit, per quem posset gratiam et amorem hominum recuperare. At illa: "Praesto sum." Intravit cameram, aperuit cistam. Alta voce clamavit et ait: "Heu mihi, domine, heu! Venerunt latrones, cistam aperuerunt et anulum asportaverunt." Ionathas cum haec audisset, commota sunt omnia viscera eius; flevit amare, quia ultra expendere non habuit. Perrexit statim ad imperatricem, matrem suam, denuntiansque de causa anuli. At illa: "O fili mi, nonne tibi praedixi, ut a muliere caveres? Per mulierem illam deceptus es. Ecce iam tibi trado monile, quod custodias diligenter, quia, si perdideris, honores et comodum perpetuo amittes!" Ille vero monile recepit et ad studium perrexit. Et ecce in porta civitatis amasia eius ei occurrebat et eum cum gaudio recepit. Ille vero sicut prius eam tenuit. Monili in pectore utebatur et, quidquid cogitavit, invenit. Convivia sicut prius invenit, munera diversa dedit, in tantum quod tota civitas loquebatur. Illa vero admirabatur, unde tot et tanta habuit, et nihil tamen cum eo vidit. Intra se cogitavit: "Non potest esse, quin aliud iocale secum portaverit pretiosum, per quod omnia ista possidet." Dum vero quodam die vino repletus fuisset ac hilaris, illa dixit: "O domine mi, dimidium animae meae, unam parvam petitionem a te peto, et non celes ab ancilla tua! Multa convivia tenes et nihil, ut video, habes. Dic ergo ancillae, quomodo illud possit esse!" At ille: "Non dicam. Tibi prius secretum meum dixi, et anulum virtuosum mihi perdidisti. Ideo non intendo de cetero secretum meum propalare." Quae ait: "Domine, audi me! Casus ille, qui mihi de anulo contigit, sapientiori homini contingere posset, quia contra latrones sapientia locum non tenet. Sed si modo scirem secretum cordis tui, aliter disponerem." At ille: "Ex quo ita est, tibi veritatem pandam. Monile unum mihi tradidit pater meus. Unde si quis in pectore illud portaverit, delectationem cordis sui in plere potest. Iam monile in pectore porto, et omnia sunt mihi parata, quidquid cogito." Quae ait: "O domine, qualis sapientia est ista, quod omni die a mane usque ad noctem portaveris! Tantum in una hora cogitare posses, quod per annum tibi sufficeret. Et ideo trade mihi monile ad custodiendum! Quando tibi placet, obtinebis, quando proponis tuum comodum." At ille: "Timeo, quod, sicut anulum perdidisti, sic et monile perdas; et sic perpetuo confusus essem." At illa: "Domine, iam per anulum scientiam acquisivi. Unde fideliter tibi promitto sic monile tibi custodire, quod nullus hominum ad hoc deveniet." Ille credens dictis eius monile ei tradidit. Post haec vero, cum omnia consumpsisset, monile ab ea quaesivit. Illa iuramento firmavit, quod ei furtive ablatum esset. Ille haec audiens miro modo dolebat et ait: "Nonne demens eram, quod, quando anulum perdidi, adhuc monile ei tradidi ?" Paravit se ad iter versus matrem et totum ei narravit. Illa non modicum dolens ait: "O fili dulcissime, cur confidisti tantum in muliere? Iam bis per eam es deceptus et ab omnibus stultus es reputatus. Modo addiscas sapientiam, si volueris, quia nihil habeo tibi dare nisi pannum pretiosum, quem pater tuus tibi dedit. Si illum perdideris, amplius ad me non venias!" Ille vero pannum recepit et ad eundem statum perrexit. Audiens vero sua amasia de adventu eius gavisa est valde; ad eum perrexit, cum omni iubilo eum recepit. Ille vero pannum in longum, latum expandit et ait: "Ecce, carissima, tam pretiosum pannum mihi pater meus in morte legavit! Ambo super istum pannum sedemus!" Et sic factum est. Dum autem ambo super pannum sederent et simul confabularent, Ionathas intra se cogitabat: "Utinam iam in tanta distantia essemus, ubi nullus hominum venit!" Cum hoc cogitasset, quasi in momento ambo sunt rapti et quasi in fine mundi sunt positi in unam forestam, quae multum distabat a conspectu hominum. Illa cum haec vidisset, clamabat: "O domine mi, ubi iam sumus positi?" At ille: "Certe, ut spero, in fine mundi. Recole, quod anulum meum et monile per fraudem mihi alienasti! Et ideo votum deo caeli voveo quod hic te dimittam bestiis devorandam, nisi securitatem de iocalibus meis habeam." Quae ait: "Domine, miserere mei! Si me ad eundem locum duxeris, ubi hodie eramus, tibi fideliter sub poena vitae promitto, ut anulum cum monili tibi reddam." Ille credens dictis eius ait: "Ex quo ita est, te ad civitatem tuam reducam." Illa vero ait: "Ex quo tibi fidem iam dedi, dic mihi, quomodo tam subito huc advenimus!" Et ille: "Dicam tibi. Virtus istius panni est, quod, quicumque super eum sederit, cogitet infra se, in qua parte mundi esse voluerit, et ibi erit." His dictis ait ei: "Carissima, extende te, quia oportet me in gremio tuo quiescere, quia miro modo appeto dormire!" Illa vero caput suum in gremium recepit, qui statim oppressus erat somno. Illa haec videns partem illam, super quam ipse sedebat, totaliter private ad se traxit. Hoc facto cogitabat: "Utinam iam essem in loco, ubi in mane eram!" Statim in eodem loco cum panno est locata, et Ionathas solus dormiens relictus est in foresta. Cum autem a somno surrexisset et pannum nec amasiam invenisset, flevit amare, gemitus et suspiria emittebat et ait: "O deus meus, quid faciam ego? Ubi me divertam, penitus ignoro." Neminem vidit nisi aves in aere volantes. Surrexit et signo crucis se signavit; quandam viam invenit et per eam ambulavit. Cum autem per diem naturalem ambulasset, venit ad aquam profundam, per quam transire oportebat. Aquam intravit, quae tam fervida erat; quod carnes de pedibus usque ad nudum os separavit, in quantum aqua tetigit. Ille autem de hoc multum contristatus quandam phialam de aqua ista implevit et secum duxit. Cum vero ulterius processisset, vidit quandam arborem fructu plenam. Cum autem esset famelicus, de fructu commedit et statim factus est leprosus vilis. Statim de fructu collegit et secum tulit. Dum autem in via esset, flevit amare et ait: "O domine deus meus, quantas tribulationes sustineo!" Sic in angustia positus vidit a longe quandam aquam, per quam transire oportebat. Intravit; et sicut prior aqua carnem ab ossibus separavit, sic et secunda aqua carnes restauravit. Phyalam plenam de aqua illa secum duxit. Cum vero ulterius processisset, incepit esurire. Vidit aliam arborem fructu plenam; de fractu arboris illius comedit; et sicut prior fructus eum leprosum fecerat, sic secundus fructus eum ab omni lepra curavit. De illo fructo collegit et secum tulit. Incepit gaudere et deo gratias reddere. Cum vero ulterius ambulasset, vidit castrum a longe pulchrum. Quantum potuit, ad illud festinavit, et ecce obviam ei duo homines splendide induti occurrebant. Quis esset ab eo quaerebant. At ille: "Medicus sum perfectus." Qui dixerunt: "Rex istius regni iam manet in isto castro, quod vides, et est leprosus. Si eum a lepra curare posses, ad maximos honores et divitias pervenire posses." At ille: "Mediante dei gratia eum a lepra curabo." At ille: "Carissime, multi ante te venerunt et capita sua perdiderunt, eo quod eum curare non possent. Et ideo, si securus es ipsum sanare, te ad ipsum ducemus cum honore." Qui ait: "Estote securi, quod eum curabo!" Illi haec audientes illum ad regem duxerunt, qui eum iacentem in lecto invenit. Dedit ei de secunda aqua ad bibendum et de secundo fructu ad manducandum, et infra triduum ab omni lepra est curatus, et caro eius mundata est sicut caro pueri. Rex vero omnia, quae desiderabat, ei tradidit et eum in magno honore secum retinuit. Ionathas vero singulis diebus versus litus maris ad spatiandum perrexit, eo quod mare esset prope, ut, si posset, aliquas naves videret de partibus longinquis; et sic multis diebus stetit, quod nullos rumores audivit. Una dierum cum ad spaciandum perrexisset, vidit navium multitudinem venire. Gavisus est valde. Inter naves circuibat quaerendo, si aliquis esset de sua patria, in qua universitas et studium erat. In fine est una navis, quae erat de eadem civitate. Cum eis convenit, ut eum ad eandem civitatem ducerent. Hoc facto licentiam a rege quaesivit ut ad patriam suam pergeret. Rex vero plura dona ei dedit, et cum honore ad patriam remeavit et ad civitatem, in qua amasia sua erat, pervenit. Rumores per civitatem volabant, quod medicas subtilis de partibus longinquis advenisset, qui omnes infirmos ab omni infirmitate curaret. Tunc temporis erat eius amasia ditior civitatis, et hoc per III iocalia, quae a Ionatha abstulit. Quae usque ad mortem infirmabatur. Cum autem audisset, quod tam subtilis medicus advenisset, nuntios ad eam misit, ut ad eam veniret et dona plurima reciperet, si perfecte eam curaret. Ionathas vero ab omnibus ignotus erat, nec etiam amasia sua notitiam ipsius habuit, quia mortuum eum a multo tempore credidit. Cum autem ante lectum eius stetisset, ait ei: "O domina carissima, medicina nil tibi valebit, nisi sis plene confessa; et si aliquem defraudasti, cito reddas, et quod iustum fuerit, adimplebo!" Illa vero alta voce cepit confiteri, quomodo Ionatham de anulo, monili et panno decepisset, et quomodo cum in loco deserto quasi in fine mundi dimisisset: "Quem, ut credo, ait, per bestias esse devoratum." Ionathas cum hoc audisset, ait: "Dic, domina, ubi sunt illa III, quae fraudulenter ab eo abstulisti?" At illa: "Ad pedes meos in una cista. Ecce claves, cistam aperias!" Ille vero cum aperuisset, anulum, monile et pannum invenit. Non modicum vero gaudens in sinum suum ea posuit. Postea de fructu illius arboris, a qua lepram recepit, ad manducandum ei dedit et aquam, quae carnes ab ossibus separavit, ei propinavit. Quae cum comedisset ac bibisset, statim tumefacta est, dolores interiores sensit, in tantum quod lamentabiliter clamabat. Et sic spiritum emisit. Ionathas vero cum iocalibus suis ad matrem perrexit. De cuius adventu parentes miro modo gaudebant. Ille vero matri ac fratribus suis a principio usque ad finem narravit, quomodo deus eum a diversis periculis liberasset, et iocalia perdita acquisisset. Illi vero multum gaudentes deum per omnia laudabant. Ille vero multis annis vixit et animam deo reddidit.

  

top

  

Cap. 148. De nimia praesumptione imperatoris, qui ideo correptus est.

Iovinianus imperator regnavit potens valde. Qui cum semel in stratu suo iacuisset, elevatum est cor eius ultra, quam credi potest, et dicebat in corde suo: "Estne alter deus, quam sim ego?" His cogitatis dormivit. Mane vero surrexit, vocavit milites suos ac ceteros et ait: "Carissimi, bonum est cibum sumere, quia hodie ad venandum volo pergere." Illi vero parati erant eius voluntatem adimplere. Cibo sumpto ad venandum perrexerunt. Dum vero imperator equitasset, calor intolerabilis arripuit eum, in tantum quod videbatur sibi mori, nisi in aqua frigida posset balneari. Respexit, a longe vidit aquam latam. Dixit militibus suis: "Hic remaneatis, quousque ad vos veniam!" Percussit dextrarium cum calcaribus et ad aquam festinanter equitavit. De equo descendit, omnia vestimenta deposuit, aquam intravit et tamdiu ibidem remansit, quousque totaliter refrigeratus fuisset. Dum vero ibidem exspectasset, venit quidam ei per omnia similis in vultu, in gestu et induit se vestimentis suis, dextrarium eius ascendit et ad milites equitavit. Ab omnibus sicut persona imperatoris est receptus, quia nullam suspicionem de eo habebant, nisi quod dominus eorum esset, quia in omnibus ei similis erat. Ludebant; finito ludo ad palatium cum militibus equitabat. Post haec Iovinianus de aqua exivit, vestes nec equum invenit. Admirabatur; contristatus est valde, quia nudus erat et neminem vidit. Cogitabat intra se: "Quid faciam ego? Miserabiliter sum ministratus." Tandem ad se reversus dicebat: "Hic prope manet unus miles, quem ad militiam promovi. Pergam ad eum et vestimenta habebo et equum et sic ad palatium meum ascendam et videbo, quomodo et per quem taliter sim confusus. Iovinianus totaliter nudus solus ad castrum militis perrexit; ad ianuam pulsavit. Ianitor causam pulsationis quaesivit. At ille: "Ianuam aperi et vide, qualis sim ego!" Ille ianuam aperuit, et cum vidisset eum, ait: "Quis es tu?" Et ille "Ego sum Iovinianus imperator. Vadas ad dominum tuum et dic ei, ut mihi vestes mittat, quia a casu vestes et equum perdidi!" Qui ait: "Mentiris, pessime ribalde. Parum ante te dominus meus imperator Iovinianus ad palatium suum cum militibus equitavit, et dominus meus secum equitavit et rediit et iam in mensa sedet. Sed quia imperatorem te nominas, domino meo denuntiabo. Ianitor intravit et domino suo verba eius annuntiavit. Ille haec audiens praecepit, ut introduceretur. Et sic factum est. Miles cum eum vidisset, in nullo notitiam eius habebat; sed imperator eum peroptime cognovit. Ait ei miles: "Dic mihi, quis es tu, et quod est tibi nomen?" At ille: "Imperator sum et Iovinianus dicor et te ad militiam promovi tali die et tali tempore." At ille: "O ribalde pessime, qua audacia audes te ipsum imperatorem nominare? Iam dominus meus, imperator Iovinianus, ante te ad palatium cum militibus equitavit, et ego per viam eram ei associatus et sum reversus. O ribalde pessime! Verum est, quod tali die et hora factus sum miles per dominum meum imperatorem. Quia ad tantam praesumptionem devenisti, ut te ipsum imperatorem nominares, impune non transibis. Et statim fecit eum egregie verberari et postea expelli. Ille vero sic flagellatus et expulsus flevit amare et ait: "O deus meus, quid hoc esse potest, quod miles, quem ad militiam promovi, notitiam mei non habet et cum hoc me graviter verberavit? Hic prope est quidam dux consiliarius meus. Ad eum pergam et necessitatem meam ei ostendam; per quem potero indui et ad palatium meum pergere." Cum vero ad ianuam ducis venisset, pulsabat. Ianitor audiens pulsationem ostium aperuit, et cum hominem nudum vidisset, admirabatur et ait: "Quis es tu et quare sic totaliter nudus advenisti?" At ille: "Rogo te, fac negotium meum cum duce! Ego sum imperator et a casu vestimenta et equum perdidi et ideo ad eum veni, ut mihi in hac necessitate succurrat." Ianitor cum verba eius audisset, admirabatur, intravit et domino suo annuntiavit, quod quidam homo nudus in porta esset, qui diceret se imperatorem esse et introitum peteret. Ait dux: "Cito eum introduc, ut videamus quis sit, qui praesumit se imperatorem nominare!" Ianitor vero hostium aperuit ac introduxit. Imperator notitiam ducis peroptime habebat, sed ille eius notitiam in nullo. Ait ei dux: "Quis es tu?" Et ille: "Ego sum imperator et te ad honores et ad ducatum promovi et consiliarium meum inter alios constitui." Ait dux: "Insanis miser, parum ante te perrexi cum domino meo imperatore versus palatium et reversus sum, et quia talem gradum tibi appropriasti, impune non transibis." Fecit eum incarcerari et per aliquos dies pane et aqua sustentari. Deinde de carcere eum extraxit et usque ad effusionem sanguinis egregie verberare eum fecit et ab eius terra eum deiecit. Ille sic deiectus ultra quam credi potest, gemitus et suspiria emittebat et ait intra se: "Heu mihi! Quid faciam? Confusus sum. Sum enim opprobrium hominum et abiectio plebis. Melius est mihi ad palatium meum pergere, et mei de curia notitiam mei habebunt. Si non illi, saltem domina uxor mea notitiam mei habebit per certa signa." Solus ad palatium totaliter nudus accessit, ad ianuam pulsavit. Audita pulsatione ianitor ianuam aperuit. Quem cum vidisset; ait: "Dic mihi, quis es tu?" Et ille: "Numquid non nostis me ?" Qui ait: "In nullo." At ille: "De hoc admiror, quia portas meas vestes." Qui ait "Mentiris, quia vestes domini mei imperatoris porto." Et ille: "Ego sum ille. In signum huius rogo te dei amore, ut ad imperatricem pergas et ei de adventu meo dicas, ut mihi celeriter vestes mittat, quia aulam intrare volo. Si vero dictis tuis non credat, dic ei, quod per ista signa et ista, quae nemo novit, nisi nos duo, ut tibi per omnia credat!" At ianitor: "Non dubito, quia sis insanus, quia iam dominus meus in mensa sedet et imperatrix iuxta eum. Verumtamen, quia dicis te imperatorem esse, imperatrici intimabo et certus sum, quia graviter propter hoc punieris." Ianitor ad imperatricem perrexit, flexis genibus omnia ei retulit. Illa non modicum contristata ad dominum suum conversa, iuxta quem sedebat, ait. "O domine mi, audite mirabilia! Signa privata inter nos saepius acta quidam ribaldus per ianitorem mihi recitat et dicit se imperatorem esse et dominum meum." Ipse cum hoc audisset, praecepit ianitori, ut eum introduceret in conspectum omnium. Qui cum introductus fuisset totaliter nudas, canis quidam, qui ante eum multum dilexit, ad guttur saltavit, ut eum occideret, sed per homines inpeditus, quod cum non laesit. Item quendam falconem habebat in pertica, qui cum eum videret, ligaturam fregit et extra aulam volavit. Ait imperator omnibus in aula, sedentibus in mensa, sive stantibus: "Carissimi, ait, audite mea verba, quae isti dicam! Dic mihi, carissime, quis es tu et ob quam causam huc venisti?" At ille: "Domine, imperator sum istius imperii et dominus istius loci; et ideo huc veni ad loquendum cum imperatrice." Ait imperator omnibus circumstantibus: "Dicite mihi per iuramentum, quod fecistis, quis nostrum est imperator et dominus?" At illi: "O domine, ista est quaestio mirabilis. Per iuramentum, quod fecimus, numquam illum nequam vidimus, quod scimus; sed tu es dominus noster et imperator, quem a iuventute habuimus. Et ideo rogamus, ut puniatur, ut omnes exemplum capiant, ut de tali praesumptione se non intromittant." Imperator ille conversus ad imperatricem et ait: "Dic, domina, mihi per fidem, qua teneris, nosti tu istum hominem, qui dicit se imperatorem et dominum tuum esse?" At illa: "O bone domine, cur talia a me quaeris? Nonne plus quam XXX annis in societate tua steti et prolem per te habui? Sed unum est, quod miror, quomodo ribaldus ille pervenit ad nostra secreta inter nos perpetrata. Imperator ille dixit ei: "Quia tam ausus fuisti, quod te imperatorem nominasti, do pro iudicio, ut ad caudas equi hodie sis tractus. Et si amodo talia audes affirmare, turpissima morte te condemnabo!" Vocavit satellites, praecepit eis, ut eum ad caudam equi traherent, ita tamen, quod non occideretur. Et sic factum est. Post haec vero ultra, quam credi potest, dolebat et quasi desperatus de se ipso ait intra se: "Pereat dies, in qua natus sum! A me amici mei recesserunt; uxor mea nec filii noverunt me." Dum haec dixisset, cogitabat: "Hic prope manet heremita, confessor meus. Vadam ad eum; forte ipse notitiam mei habebit, quia saepius confessionem meam audivit." Perrexit ad heremitam et ad fenestram cellae suae pulsavit. At ille: "Quis est, qui ibi pulsat?" Qui dixit: "Ego sum Iovinianus imperator. Aperi mihi fenestram, ut loquar tecum!" Ille vero cum vocem eius audisset, aperuit fenestram, et cum eum vidisset, statim cum impetu fenestram clausit et ait: "Discede a me, maledicte! Tu non es imperator, sed diabolus in specie hominis." Ille haec audiens ad terram prae dolore cecidit, crines capitis traxit et barbae et lamentationes usque ad caelum dedit et dixit: "Heu mihi, quid faciam? Heu ego!" Hoc dicto recordatus est. quomodo una nocte in stratu suo elevatum est cor eius et dixit: "Estne alter deus quam ego?" Pulsavit iterum ad fenestram heremite et dixit: "Amore illius, qui pependit in cruce, audi confessionem meam! Saltem, si nolis fenestram aperire, clausa audias tamen, quousque finiero!" At ille: "Mihi bene placet." Tunc de tota vita sua est confessus, et precipue, quomodo se contra deum erexisset dicens, quod non crederet alium deum esse quam se ipsum. Facta confessione et absolutione heremita fenestram aperuit et statim notitiam eius habebat et ait: "Benedictus altissimus! Iam notitiam tui habeo. Paucas vestes hic habeo; cito indue te et ad palatium tuum perge! Ut spero, omnes notitiam tui habebunt." Imperator induit se et ad palatium perrexit. Ad ianuam pulsavit. Ianitor hostium aperuit et eum satis honorifice salutavit. At ille: "Numquid notitiam mei habetis?" Qui ait: "Etiam domine, peroptime. Sed miror, quod tota die hic steti nec vidi vos exire." Ille vero aulam intravit, et ecce omnes capita inclinabant. Sed alius imperator erat cum domina in camera. Quidam autem miles de camera exivit et eum intime respexit, in cameram rediit et ait: "Domine mi, est quidam homo in aula, cui omnes honorem faciunt, qui tantum assimilatur vobis in omnibus, quod, quis vestrum sit imperator, penitus ignoramus." Imperator haec audiens ait imperatrici: "Carissima domina, exi foras et mihi dic, si notitiam eius habeas, et mihi renuntia!" Illa vero foras exivit, et cum eum vidisset, admirabatur. Statim cameram intravit et ait: "O domine, in periculo animae meae vobis unum dico, quod, quis vestrum sit dominus meus, penitus ignoro." At ille: "Ex quo sic est, foris pergam et veritatem discutiam." Cum aulam intrasset, eum per manum accepit et iuxta eum stare fecit et vocavit omnes nobiles in aula tunc existentes cum imperatrice et ait: "Per iuramentum, quod fecistis, dicite, quia nostrum est imperator?" Imperatrix primo respondit: "Domine, mihi incumbit primo respondere. Testis est mihi deus in caelis, quia vestrum sit dominus meus, penitus ignoro!" Et sic omnes dixerunt. Tunc ait ille, qui de camera exivit: "Audite me! Iste homo est imperator vester et dominus, nam aliquo tempore se contra deum erexit, unde omnis notitia hominum ab eo recessit, quousque satisfactionem deo fecit. Ego vero sum angelus eius, custos anime suae, qui imperium suum custodivi, quamdiu penitentiam sustinuit. Iam penitentia est completa et pro delictis suis satisfecit, quia, ut vidistis, illum ad caudas equi trahi feci." His dictis ait: "Admodo sitis ei oboedientes! Ad deum vos recommendo." Statim ab oculis eorum disparuit. Imperator vero gratias deo reddidit et post haec omni tempore vitae suae in bona pace vixit et spiritum deo tradidit.

  

top

  

Cap. 149. De filio forestarii, quem rex nitebatur occidere.

Hannibal regnavit potens valde, qui tantum unicam filiam habebat, qui miro modo cum canibus et anibus ludere consuevit, quia in eis multum delectabatur. Accidit uno tempore, quod, cum ad venandum perrexisset cum suis militibus et familia, magna surrexit quaedam nebula obscura et separavit imperatorem a familia, quia post quendam cervum currebat. Medio tempore erat sic separatus. Dum vero reversus fuisset, milites nec familiam invenit; illi eum quaerebant ex una parte, et ipse eos ex alia parte. Dum vero sic solus equitaret, nox appropinquavit; imperator viam versus palatium equitabat. Accidit, quod per quandam forestam equitaret. A longe respexit, vidit domum quandam, percussit equum cum calcaribus, ad domum cito venit, ad hostium pulsavit et hospitium dei amore in forma pauperis petivit. Tunc erat dominus domus forestarius illius forestae sub imperatore et eius notitiam non habebat. Quaesivit ab eo, quis esset et quo tenderet. Imperator respondit: "Simplex homo sum ego et a casu in via erravi; nox supervenit, et ideo aliam domum non vidi nisi istam. Quare ergo peto hospitium dei amore saltem una nocte." Ait forestarius: "Ea, quae mihi deus dedit, libenter tecum participabo. Intra secure!" Ille vero intravit; posita est mensa, in qua est collocatus et de carnibus ferinis ministratus. Inter alia quaesivit a forestario haec verba: "Dic mihi, carissime, quis est dominus istius patriae?" At ille: "Dominus meus imperator et ego servus eius, qui sub eo istam forestam custodio, et ista est uxor mea." Quam ei ostendit, quae erat impregnatae et partui propinqua Imperator vero non ostendit ei, quis fuerit. Cum vero in lecto positus fuisset, dormire incepit. Venit vox ad eum dicens: "Accipe! Accipe! Accipe!" Voce audita expergefactus de somnis ait: "Quid est, quod audio? Accipe, et nihil recepi." Iterum accepit somnum, et ecce vox secundo ad eum dilapsa est: "Redde! Redde! Redde!" Ille vero expergefactus ait: "Quid est hoc? Primo audivi: Accipe, accipe, accipe, et nihil recepi: modo: Redde; redde, redde. Quid debeo reddere, cum nihil acceperim? Iterato dormire incepit. Interim uxor forestarii in partu laborabat et filium pulcherrimum peperit. Deinde IIIa vice vox ad eum est dilapsa dicens: "Fuge! Fuge! Fuge! Nocte ista est natus, qui erit rex post tuum discessum." Imperator cum hoc audisset, commota sunt omnia viscera eius, et ait: "Quic est hoc, quod audio ? Fuge! Ubi debeo fugere? Et qua de causa?" Dum hoc cogitasset, vocem infantis clamantis audivit et per vocem audivit, quod fuit masculus. Deinde intra se dixit: "Numquid iste est, qui post me regnabit, filius servi mei? Si vixero, decretum mutabo." Statim cum mane surrexisset forestarium ad se vocavit et ait: "Carissime, dico tibi, quod ego sum dominus tuus imperator." Ille haec audiens ad terram cecidit misericordiam petens, si in aliquo cum offendisset. Al ille: "Noli timere! Immo tibi regratior, quod hospitium tempore neceessitatis mihi dedisti. Sed a te unum peto. Num quid uxor tua nocte ista filium peperit?" At ille: "Etiam, domine." Qui ait: "Ostende mihi illum!" Quem cum ostendisset, imperator intime puerum respexit et in fronte eius quoddam signum vidit ac consideravit. Deinde forestario dixit: "Istum puerum habebo ad nutriendum, quia die IIIa pro eo mittam." At ille: "Domine, non sum dignus, ut puerum nutrias. Verumtamen deus tibi retribuat, quod ad tantam humilitatem descendere velis!" At ille: "Ad deum te recommendo." Ascendit dextrarium et equitavit versus palatium. Tertia vero die servos suos ad se vocavit et ait: "Carissimi, per iuramentum, quod mihi fecistis, ite ad talem forestam ad domum forestarii, in qua domo hospitatus fui! Parvulum ibidem invenietis, quem uxor sua eadem nocte peperit. Illum vobiscum ducite! Et cum per forestam transitum feceritis, puerum occidite et sub poena mortis cor eius vobiscum adducite!" At illi: "Domine, praesto sumus voluntati vestrae per omnia oboedire." Statim ad domum forestarii perrexerunt, puerum eius ad nutriendum petebant. Ille vero sicut homo innocens parvulum eius ipsis tradidit. Cum vero per forestam perrexissent, ad invicem dixerunt: "Hic est locus aptus, ut puerum occidamus secundum imperatoris praeceptum." Puerum super terram posuerunt et intime eum respexerant, Unus ex eis dixit: "O quam grave esset peccatum istum innocentem iugulare!" Dixerunt omnes: "Veritas est. Ideo studeamus inter nos vitam pueri salvare et domino imperatori super hoc respondere!" Ait unus: "Carissimi, audite consilium meum! Hic sunt in foresta diversi porcelli. Unum ex eis occidamus et cor ipsius domino nostro regi praesentabimus et sic dicemus, quod eius fuerit cor, et erimus excusati, et puer per nos non morietur." Dixeruntque ceteri: "Bonum est consilium. Sed simus coniurati, ut nullus alium prodat!" Factumque est ita. Deinde puerum in concavo unius arboris posuerunt et ad regem accesserunt: et cum venerunt, eum in mensa invenerunt et cor porcelli in loco cordis infantis praesentaverunt. Erat tunc copia ignis in aula. Imperator cum cor porcelli recepisset, illud in ignem proiecit et ait: "Ecce ille, qui post me regnare deberet! Iam potestis videre, quid prosint somnia." Secunda vero die quidam comes, nomine Leopoldus, in eadem foresta, in qua puer erat, est venatus. Surrexit cervus et ante canes cucurrit. Cervus vero recto tramite ad arborem perrexit, in qua puer iacebat: canes eum insequebantur; et cum appropinquassent, cervus ad arborem cucurrit. Canes vero cum odorem pueri sensissent, in pace iuxta arborem steterunt. Comes haec videns admirabatur, equum cum calcaribus percussit, venit ad arborem, respexit circumquaque arborem et vidit puerum pannis involutum. Quem accepit in gremium suum et ad castrum suum duxit. Comes iste nullam prolem habebat dixitque uxori comitissae: "Carissima, dicemus coram populo, quod filius noster sit. Spero, quod de eo gaudeamus." At illa: "Mihi bene placet." Infra paucos dies erat per totum comitatum, quod comitissa filium pulcherrimum peperisset. Unde multi sunt gavisi. Crevit puer et ab omnibus dilectus. Cum autem VII annos complesset, ad studium est positus, qui miro modo profecit et sic in studio usque ad XXm annum remansit. Post haec rex fecit proclamari quoddam convivium. Ad quod convivium omnes satrapae imperii sunt vocati. Inter quos erat comes Leopoldus, qui secum puerum accepit. Cum vero rex in mensa fuisset collocatus, ex una parte comes Leopoldus sedebat, et puer ante eum ministravit. Rex vero cum semel puerum intime respexisset, vidit signum in fronte, quod ante viderat in domo forestarii, quando natus erat, et notitiam signati per omnia habebat; dixitque statim comiti finito prandio: "Dic mihi, carissime, cuius filius est iste iuvenis, qui hodie coram te ministravit?" Et ille: "Domine, filius meus est, quem uxor mea peperit." Ait rex: "Per iuramentum, quod mihi fecisti, dic veritatem!" At ille: "Domine, ex quo ita est, sine dubio, cuius filius sit, penitus ignoro." Et ille "Quomodo ergo ad eum venisti?" Qui ait: "Iam sunt XX anni, ex quo in quadam foresta venatus fui; a casu istum puerum pannis involutum inveni in quadam arbore derelictum." Rex haec audiens illos ad se vocari fecit, qui pro puero missi erant, et dixit: "Carissimi, recolitis, quia iam sunt XX anni, ex quo, vos ad domum forestarii pro filio suo destinavi. Dicite mihi veritatem sub poena vitae, quid actum fuit de puero!" At illi: "Domine, quotquot eramus pietate moti, consiliati fuimus, ut puer non occideretur, quia innocens, sed loco eius quendam porcellum occidimus et cor eius praesentavimus." Ait rex intra se: "Deceptus sum; iste est, qui post me regnabit. Tamen hoc destruam, quia eum ad mortem ponam." Dixitque: "Carissime puer iste nobiscum remanebit!" Et ille: "Domine, mihi bene placet. Per aliquot dies iuvenis in eius ministerio regis mansit, qui de die in diem cogitabat, quomodo eum occideret. Erat tunc imperatrix in partibus longinquis; vocavitque iuvenem ad se et ait: "Fili, oportet te imperatricem accedere et litteras ei tecum portare, quia rumores ab ea multo tempore non audivi." At ille: "Domine, praesto sum voluntati vestrae per omnia oboedire." Statim fecit fieri litteras in hac forma, ut, quam cito litteras legeret ac intelligeret, sub poena mortis latorem praenuntium litterarum acciperet et eum vilissima morte condemnaret, ita quod nullo modo per triduum mortem eius diferret. Et si contrarium inveniret, sine misericordia loco ipsius ipsa mortem subiret. Litteris anulo regis signatis tradidit puero hora vespertina, ut mane in aurora ad iter paratus esset. Puer vero solicitus de negotio domini sui mane surrexit et per triduum ambulavit, quousque ad domum cuiusdam militis venit hora nona lassus ex itinere. A milite cibum ac requiem quaesivit. Miles vero videns eum puerum honestum ac ex parte imperatoris missum, satis gratanter, eum accepit. Facto prandio eum ad dormiendum iussit fieri. Puer vero cum esset fatigatus, statim oppressus est somno. Ipso dormiente miles intravit vidensque pixidem ad caput suum miro modo temptatus erat pixidem aperire. Quod est factum. Cum aperuisset; vidensque litteras imperatoris anulo suo signatas imperatrici directas intra se cogitabat: "Istas litteras aperiam, et quae in eis continentur, videbo." Statim cum aperuisset et legisset, quod sub poena mortis lator, scilicet puer ille dormiens, ad mortem positam esset, contristatus est valde et intra se dicebat: "Peccatum grave esset, istum iuvenem tam formosum, gratiosum ad mortem ponere! Non fiet ita!" Statim subtiliter totam scripturam delevit et in hac forma scripsit: "Tibi praecipio sub poena vitae, ut latorem istius litterae cum omni gaudio et solemnitate maritari facias filiae nostrae unicae infra triduum, postquam ad vos venerit, et ad nuptias omnes nobiles invita! Et si istud non feceris, sine misericordia morte turpissima te condemnabo." Hoc facto litteram clausit sine sigilli fractura et in pixidem reposuit. Iuvenis vero toto tempore huius facti dormiebat. Cum autem a somno excitatus fuisset, licentiam accepit, ut recederet, sed miles eum retinuit nocte illa. Mane vero vale militi fecit et versus imperatricem perrexit. Cum autem venisset ad eam, satis honorifice eam ex parte imperatoris salutavit et litteras ei tradidit. Illa vero cum legisset litteras et tenorem intellexisset, osculatus est puerum et ait: "Bene veneris, carissime fili mi! Praeceptum domini mei imperatoris libenter adimplebo." Fecit statim convocari omnes nobiles totius patriae, ut secum IIIa die in convivio regis filiae essent. Illi haec audientes omnes venerunt cum solemnitate magna, et die IIIa matrimonium inter iuvenem et filiam regis erat solemnizatum. Facto convivio dona diversa a nobilibus puella recepit, et recesserunt. Puer remansit cum imperatrice bene per tres menses. Cito post haec rex cum magno comitatu versus partes illas venit. Audiens autem regina de adventu regis, dixit generi suo: "Fili mi, ascende dextrarium tuum et veni mecum obviam domino nostro regi!" Qui ait: "Domina, paratus sum." Cum vero regi obviassent, osculatus est imperatricem. Sed cum puerum a latere eius vidisset, corvo vultu eam respexit, et commota sunt omnia viscera eius, dixitque imperatrici: "Filia mortis es tu! Quae ait: "O domine, misericordiam peto. Dic mihi, quomodo mortem merui?" At ille: "Tibi sub poena mortis scripsi, ut istum iuvenem infra triduum morte turpissima condemnares, et adhuc vivit. Quare ergo litteris meis non oboedisti?" Quae ait: "O domine, audi me! Litteram tuam adhuc habeo, in qua plane continetur, sub poena mortis ut infra triduum filiam nostram unicam illi iuveni in uxorem tradiderim." Ait rex: "Numquid est hic completum?" At illa: "Etiam, domine, a multo tempore, et singulis noctibus simul iacent." At ille: "Ostende mihi litteras, quas tibi misi!" Cum autem rex litteras vidisset et legisset, ait: "O quam magna stultitia est aliter ordinare, quam quod deus ordinavit!" Statim puerum osculatus est et eum in filium recepit. Post eius discessum loco sui regnavit.

  

top

  

Cap. 150. De fratre imperatoris, qui concupivit imperatricem et suspendit eam vivam.

Octavianus regnavit dives valde, qui super omnia uxorem suam dilexit propter IIIa: Primo quia fidelis, IIo quia pulchra ac gratiosa, IIIo quia oboediens et stabilis. Accidit una nocte, quod in stratu suo iacuisset, intime cogitasset, quod terram sanctam visitare vellet. Mane surrexit, vocavit imperatricem et germanum suum unicum, quem habebat, et dixit imperatrici: "Carissima, terram sanctam visitare volo. Totum imperium sub tua custodia dimitto, tantum in te confido: fratrem meum tibi assigno, ut sit tibi coadiutor intus et extra, ut, cum rediero, omnia, quae sint licita, sint expedita. His dictis vale ei fecerat, ad terram sanctam perrexit. Imperatrix vero satis prudenter imperium regebat. Frater autem imperatoris tantum erat captus in amore imperatricis, quod videbatur sibi mori, nisi libidinem suam adimpleret in ea. Cum autem semel eam solam vidisset, de amore inordinato ei loquebatur. At illa sine ulteriori dilatione eum graviter arguebat; quod eam ad peccatum solicitare audebat, praecipue cum ipsa uxor fratris sui esset. Ille vero confusus recessit. Tamen de die in diem eam solicitavit, in quantum potuit. Illa vero videns stultitiam eius et quod desistere nollet, eum incarceravit. Et ibidem usque ad adventum imperatoris remansit. Cum vero audisset, quod imperator appropinquaret, intra se cogitabat: "Si dominus meus in carcere me inveniet, causam huius ab imperatrice quaeret. Illa vero non negabit. veritatem, et sic filius mortis sum ego." Statim misit ad imperatricem, ut, si ei placeret, propter deum ad ostium carceris veniret, ut semel loqui cum ea posset. Illa concessit et ad eum venit, qui ait: "O domina carissima, propter deum fiat mihi misericordia! Si frater meus me in carcere inveniet, filius mortis sum ego. Et ideo propter deum me de carcere liberare facias! "Si correctionem dignam promittis, misericordiam tibi faciam. Ille vero fide data se emendare promisit, et eum statim de carcere liberavit. Balneari fecit et barbam radi ac vestimentis novis indui et ait: "Iam dextrarium tuum ascende, quia obviam domino meo ibis!" At ille: "Domina, praesto sum." Cum vero per quandam forestam equitassent, cervus quidam ante eos cucurrit. Omnes autem, quotquot erant, viri ac mulieres, cervum sequebantur agili cursu, ita quod nullus cum imperatrice remansit nisi solus frater regis, qui erat de carcere liberatus. Cum hoc vidisset, ait ei: "O domina carissima, ecce omnes recesserunt ad magnam distantiam; non est hic aliquis nobiscum relictus nisi, ego solus. Iam mihi consentias, iam tecum dormire propono!" At illa: "Votum deo reddo, quod numquam polluetur corpus meum nisi per illum, cui secundiam deum sum copulata." Ille haec audiens eam omnibus vestimentis excepta sola camisia spoliavit et eam per crines in arborem suspendit et eam sic suspensam cum dextrario suo dimisit et reversus est per viam, qua veniebat. Eodem vero die quidam dux in eadem foresta venatus est. Canes vero leporem videntes insequebantur, et cum iuxta arborem venissent, ubi domina pendebat, odorem eius habebant, in pace stabant nec de loco se movebant, donec dux ad eos venit. Dux vero cum dominam tam pulchram pendere vidisset, admirabatur et ait: "Carissima domina, unde es et quae et quare hic pendes?" At illa: "Qualis ego sim, deus novit, et quare hic pendo, hoc fecit inimicus homo. Sed rogo propter deum, ut me solvas." At illa: "Libenter hoc faciam et te mecum ad castrum meum ducam. Unam filiam puellam habeo tantum, quam in tuam custodiam tradam ad nutriendum, doctrinandum, quia appares generosa." Dux statim praecepit servis suis, ut eam solverent. Hoc facto super equum proprium eam posuerunt, et eam secum dux duxit et filiam suam ei in custodiam tradidit, et in eadem camera cum duce et ducissa et cum puella dormiebat. Domina ista omnibus erat dilecta, tam prudenter in omnibus se habebat. Erat tunc quidam miles generosus sanguine sed in operibus valde dissolutus, qui tantum amorem fixit in dominam, quod videbatur ei mori, nisi posset dormire cum domina. Miles iste erat senescalcus aulae ducis; et quidquid boni potuit acquirere, dominae obtulit et in fine secretum cordis sui ei aperuit. Illa vero eum vilipendit et dixit: "Deo meo omnipotenti voveo, quod numquam aliquis gaudebit de corpore meo excepto illo, qui placet deo." Senescalcus haec audiens confusum se reputabat. Ab illo die cogitabat, quomodo eam confunderet. Accidit una nocte, quod ostium camerae erat apertum, in qua dux iacebat cum ducissa et domina cum puella. Erat vero semper de nocte lampas ardens in camera; miles omnibus dormientibus intravit et ad lectum dominae perrexit, guttur puellae scidit et cultellum sanguvinolentum in manum dominae ipsa dormiente posuit, ac si diceretur: "Iam apparet in manu tua, quod per te mortificata est puella." Et bracchium dominae cum cultello extra lectum posuit et sic recessit. Post haec cito ducissa evigilavit; per lumen lampadis vidit bracchium dominae de lecto extensum et in manu ipsius cultellum sanguinolentum. Statim commota sunt omnia viscera eius, ducem excitavit et ait: "Vide, domine, et considera, quid tenet in manu sua domina?" Dux vero cum respexit, ait: "Cultellum sanguinolentum video." Statim eam excitavit et ait: "Dic, domina, numquid filiam nostram occidisti?" Illa vero stupefacta puellam tetigit et mortuam invenit ac lectum de eius sanguine plenum. Clamavit voce magna et ait: "O domine, miserere mei! Puella est occisa; sed per quem, penitus ignoro, sicut animam meam reddere debeo deo. Et quomodo iste cultellus in manum meam venerit, novit deus, quod non per me nec me sciente." Ducissa cum de morte filiae suae audisset, clamavit: "O domine, domine, illam in patibulum suspendite, quia filiam nostram occidit et non alius! Non aliter cultellum sanguinolentum teneret." Dux ait ei: "Carissima, malum per me non recipies, sed cito extra terram meam pergas, quia amplius tenere te nolo!" Illa vero satis dolens et tristis perrexit extra cameram, dextrarium suum ascendit et sola per viam equitabat. Cum vero per III dies equitasset, vidit VII homines VIIIm ad suspendium ducere. Illa vero equum percussit et ad eos agili cursu pervenit et ait: "Dicite mihi, carissimi, quid fecit iste homo, quare debet suspendi?" At illi: "Quia est fur et latro." Quae ait: "Pretium pro vita sua dabo. Qui dixerunt: "Nobis bene placet. Dato pretio domina eum secum duxit et ait ei: "Carissime, vitam tuam salvavi, esto fidelis mihi amodo, et mercedem condignam tibi dabo!" Ille vero promisit. Cum vero versus quandam civitatem equitassent, domina eum praemisit, ut hospitium ei honestum praepararet. Ille praecessit et omnia adimplevit, quae domina ei mandaverat. Domina cum intrasset, hospitium ei placuit. In civitate illa VII dies exspectabat. Interim quaedam navis cum mercimoniis ac pannis pretiosis, ad civitatem venit. Domina cum audisset, ad navem famulum misit, ut pannos ac alia ornamenta pro tali domina videret. Qui cum vidisset, multum ei placuit, nuntiansque dominae, quae vidisset, ut secum conferret de illis, quae sibi placerent. Magister navis, cum per brevem horam contulisset, captus est in oculis eius, in tantum quod libenter ei omnia bona navis dedisset, si sibi consentiret, quod secum dormire posset. Tamen secretum cordis sui dominae non aperuit. Magister vero accepta licentia navem ascendit. Die vero IIa famulum suum ad navem misit, ut, si ei placeret, pannos ac alia ei mitteret, ut ea videret et, si sibi placeret, argentum et aurum ei redderet. Famulus vero cum negotium dominae fecisset, ait ei magister: "Carissime, tibi mercedem dabo pro tua voluntate, si dominam potes ad hoc inducere, ut personaliter ascendat, quia eam intime diligo. Et cum intraverit, cito tu exeas!" At ille: "Da mihi pretium pro mea voluntate, et dominam faciam navem tuam intrare! Cum semel eam intus habueris, fac, quod tibi placeat!" Magister vero plus, quam petivit, ei dedit. Ille vero perrexit ad dominam et ait: "Domina mea carissima, nullo modo vult dimittere pannos ac ornamenta extra navem. Personaliter ascendas, sicut ipse te intime rogat, et ea, quae cor tuum desiderat, libenter tecum participet." Domina vero de fraude ignorabat, concessit et navem intravit. Et cum intrasset, famulus eius exivit. Quo facto magister videns ventum validum vexillum levavit et recessit. Domina haec videns ait: "Carissime, quid intendis facere?" At ille: "Mecum te ducere, quia tecum hac nocte intendo dormire." Quae ait: "Absit hoc a me, ut consentiam!" Respondit ille: "Unum e duobus eligas: aut mihi consentias, aut in mare te proiciam!" Illa haec audiens ait: "Ex quo ita est, locum pro nobis praepara, ut omnes non videant, quando ad talem actum accedere debemus!" Magister haec audiens in fine navis locum parari fecit. Domina prius intravit et flexis genibus deum adoravit dicens: "Domine deus, qui caelum et terram creasti et corda hominum nosti, salva me hora ista, ut ab aliquo quam ab illo, cui debeo, non polluar!" Finita oratione surrexit quaedam tempestas in mari, quod navis in duas partes dividebatur, ita quod omnes submergebantur excepta domina, quae uni tabulae adhesit, et magister alteri tabulae, et sic ambo ad terram pervenerunt. Domina tamen de vita magistri ignorabat et e converso. Domina vero cum ad terram venisset videns a longe quoddam cenobium monialium, ad illud perrexit et moram ibidem dei amore petivit. Dominae istius monasterii satis humiliter eam receperunt. Illa vero sic inter eas conversata, quod ab omnibus fuit dilecta. Infra tempus breve virtutem herbarum didicit, in tantum quod omnes infirmi ad eam venientes sanabantur, sic quod circumquaque diffusa est fama eius. Erant tunc temporis simul omnes diversis infirmitatibus percussi, qui eam confusioni tradiderunt. Primo frater imperatoris, qui eam in arborem suspendit, factus est vilis leprosus; IIo miles, senescalcus ducis, qui filiam ducis occidit, factus est epilenticus et claudus; ille, quem de suspendio liberavit, factus est caecus et surdus et furiosus; IVo magister, qui opprimere volebat eam, est factus hidropicus ac scabiosus, in tantum quod vermes ex omni parte sui corporis saturiebant. Omnes isti cum de fama dominae audissent, una die ad monasterium pro sanitate recipienda venerunt, ita quod imperator in propria persona cum fratre suo leproso ad monasterium venerat. Sed nullus ex eis sciebat, quod imperatrix fuisset, quia eam multis diebus defunctam esse crediderunt. Dominae monasterii cum audissent de adventu imperatoris, obviam ei processerunt; cum autem ad eum venissent, reverenter eas recepit, ab eis quaesivit, ubi esset domina illa, quae infirmos sanaret. Una ex eis respondit, quod esset in monasterio, sed cito eius voluntati pareret. Statim cum fuisset vocata, faciem suam, in quantum potuit, abscondit et sic ad dominum suum imperatorem perrexit. Ait ei imperator: "Carissima, deprecor te, ut manum tuam extendas ad fratrem meum, qui leprosus est. Hic sunt diversi infirmi, qui beneficium sanitatis a te exspectant." At illa: "Domine, parata sum vobis in omnibus oboedire, sed unum vobis denuntio, quod medicina mea nulli valebit, nisi qui puro corde coram populo de tota vita sua fuerit confessus." Ait imperator: "Quis sana mente hoc dimitteret, si sanitatem corporis desideraret?" Conversus ad fratrem suum ait: "Cito, carissime, plene coram nobis confitearis, ut a lepra possis curari!" Ille vero incepit confiteri a principio usque ad finem; sed quomodo imperatricem per crines suspendisset, hoc dimisit. Ait domina imperatori: "Domine, medicinam apponam, et si est vere confessus, medicina lepram totaliter expellet; si non, nihil ei valebit." Medicinam apposuit, et nihil ei profuit. Hoc videns imperator irruit in eum et ait: "Quare non confiteris pure, quidquid fecisses, ut sanitatem recipias?" At ille: "Domine, non possum, nisi prius securitatem mihi feceris, quod nullum malum a te recipiam." At ille: "Dic mihi, maledicte, quid fecisti contra me, ut tibi securitatem petas?" Qui ait: "Domine, quamdiu vixero, in ista infirmitate manebo, antequam veritatem dicam, nisi prius securitatem a vobis habeam, quod nullum malum recipiam." Ait ei imperator: "Quidquid contra me vel meos fecisti, tibi remitto et securitatem praesto, ut nullum malum recipias." Ille haec audiens dixit coram omnibus: "Vobis omnibus annuntio, quod imperatricem, uxorem domini mei, ad peccatum, quantum potui, sollicitavi, et in nullo mihi consentire volebat. Immo propter hoc me inclusit in carcerem. Imperator autem cum de terra sancta venisset, ad rogationem meam sub spem correctionis me liberavit, et cum ea obviam domino meo imperatori perrexi. Sed a casu actum fuit in via, quod ego solus remansi cum ea. Iterum spiritus malignus invasit me, ut cum ea dormirem; sed illa nullo modo consentire volebat. Ego vero hoc perpendi, eam vestimentis exspoliavi excepta sola camisia et eam in quandam arborem per crines suspendi. Quid postea actum sit de ea, penitus ignoro." Imperator cum audisset haec, commota sunt omnia viscera eius, et ait: "O pessime, mihi dixisti, quod subitanea morte in foresta obiisset! Heu mihi, quod securitatem tibi promisi! Nisi hoc fuisset, manibus meis te occidissem. Pessime et proditor nequam, numquid non timuisti deum, quando uxorem meam tam castam, tam bonam suspendisti?" Miles, qui filiam ducis occidit, cum hoc audisset, dixit: "Carissimi, audite me! Talem dominam invenit dominus meus in arbore suspensam per crines, ut iste dicit; eam ad castrum suum duxit et, filiam suam unicam ei ad doctrinandum tradidit. Ego vero in amore eius captus, quae in nullo mihi consentire volebat, cum hoc perpendissem, ad cameram domini mei de nocte ivi, in qua ipsa iacuit cum puella, et filiam domini mei iuxta eam occidi et cultellum sanguinolentum in manum ipsius ea dormiente posui, ut mors puellae ei ascriberetur. Et propter hoc dux eam expulit." Dixit latro: "De qua domina vos loquamini, penitus ignoro. Sed nobilis una ac speciosa equitavit sola, et cum ego ad suspendium ductus fuissem, ipsa me pretio liberavit. Sed ego post haec quasi ingratus uni magistro navis prodidi." Ait magister navis, cum hoc audisset: "Scio, quod una domina nobilis per famulum suum fuit mihi tradita, ego vero concupiscentiam carnis volens in ea exercere. Ipsa vero posuit se ad orationem, et statim tempestas in mari surrexit, in tantum quod navis frangebatur et ego solus evasi. Quid actum sit de domina, penitus ignoro." His finitis dixit domina imperatori: "Domine, omnes isti sunt vere confessi; in signum huius apponam medicinam." Data medicina facti sunt omnes sani. Unde deum laudaverunt. Tunc domina ait imperatori: "Domine, gauderesne, si imperatricem, quae tot et tanta propter castitatem passa est, videres?" Ait imperator: "Immo super omnia bona mundi hoc appeterem, quia ipsam tantum dilexi sicut me ipsum!" Illa haec audiens faciem suam denudabat et ait: "Domine, noscis me?" Imperator cum hoc audisset et eam vidisset, cecidit super collum eius et osculatus est eam et ait: "Benedictus deus, qui dedit mihi talem gratiam, quod te possim videre!" Imperator cum hoc audisset, in eodem loco magnum convivium fecerat, ad quod convivium omnes nobiles ex omni parte vocavit et per VII dies cum gaudio ibi mansit. Finito convivio eam cum gaudio ad palatium duxit, et per multos annos in pace simul vixerunt et animas deo tradiderunt.

  

top

  


  

Paginae:   1   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11  

12   13   14   *15   16   17   18   19   20   21   22  

  

  

This text is taken from Die Gesta Romanorum Nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342, edited by Wilhelm Dick (Erlangen and Leipzig: A Deichert'sche Verlagsbucch. Nachf. [Georg Boehme]), 1890). The spellings have been regularized (Carissime for Karissime, nihil for nichil, etiam for eciam, meae for mee, etc.). © 2006 Claude Pavur, Saint Louis University. This web edition of public-domain material is being made available here for non-commercial educational use.

  

  


  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

  

pagekeeper