Herodes regnavit, qui filiam pulchram habebat, quam miro modo dilexit. Quam unus miles de suis intime dilexit, sed hoc ostendere non audebat. Quodam die vidit eam solam; venit ad eam et dixit: "O bona puella, si tibi non displiceret, tibi proferrem aliqua. Quae ait; "Dic, quae tibi placeant, per omnia!" Qui ait: "Miro modo te diligo, si ad hoc essem dignus." At illa: "Sine dubio, non est creatura sub caelo, quam magis diligam quam te." Qui ait: "Dicam tibi propositum meum. Ad terram sanctam propono accedere. Si non venero ad te hodie per VII annos, quemcumque maritum velis accipere, accipias! Sed fidem meam tibi do, quod, si per tantum tempus exspectare volueris, medio tempore me ab omni pollutione tenebo, donec ad te rediero." At illa: "Ecce fides mea in manu tua, quod ab hodie per VII annos virginitatem meam custodiam pro tuo amore! Et si ista die finitis VII annis non veneris, quilibet nostrum iuramento sit solutus!" Ait miles: "Omnia ista adimplebo." Osculatus est puellam et perrexit ad terram sanctam. Cito post haec venit rex Ampulliae ad palatium imperatoris, ut filiam suam in uxorem duceret. Placuit imperatori, statim ei consensit vocavitque filiam et ait: "O bona filia, tibi de marito providi, scilicet de rege Ampulliae." Quae ait: "O domine, miserere mei! Votum deo feci, ut pro Christi amore VII annis virginitatem meam custodiam; et ideo finitis VII annis, quod deo placuerit, hoc faciam." Imperator cum hoc audisset, votum eius nolebat infringere, sed omnia regi retulit, et quod in fine VII annorum veniret et filiam suam in uxorem duceret. Rex vero cum audisset, ei placuit, imperatori vale fecit et ad regnum suum perrexit. Cum autem VII anni finiti fuissent et dies, quae erat assignata inter militem et puellam, adesset, rex eodem die cum maximo apparatu versus palatium equitabat. Cum autem sic equitasset, miles de terra sancta venit et eodem die in eadem via equitavit, usque pervenit ad regem. Rex vero totaliter purpura et pallio erat indutus, miles vero cappucio et chlamyde. Cum autem rex ad eum venisset et eum vidisset, quaesivit ab eo, unde veniret. At ille: "De terra sancta venio." Cum vero sic simul equitarent, cecidit pluvia in magna copia, ita quod rex totaliter erat madefactus. Miles vero ait ei: "Domine, magna stultitia est, quod domum vestram vobiscum non portastis. Si iam domum vestram haberetis, non fuissetis madefactus." Ait ille: "Ut mihi videtur, stultus es. Domus mea est lapidea; quomodo ergo illam portare mecum possum?" Cum vero ulterius processissent, venerunt ad locum lutosum ac profundum. Imperator usque ad ventrem equi intravit; miles vero in circuitu equitavit et sic nec se ipsum nec equum violavit et ait regi: "Domine, si sapienter fecisses, pontem tuum tecum duxisses, et sic corpus tuum nec equus essent foedati." Ait ille: "Quomodo loqueris? Pons meus est lapideus et bene continet dimidium miliare in longitudine. Quomodo ergo potui illum mecum ducere? Mihi videtur, quod sis stultus." At ille: "Domine, possibile est." Cum vero circa prandium equitassent, ait miles regi: "Domine, si placet, ostendatis mihi illum honorem et panem et vinum mecum sumite, quia tempus est comedendi " At ille: "Placet mihi. In campo sedebant et cibum sumpserunt. Finito prandio rex gratias militi reddidit, quia satis splendide ei ministravit. Ait ei miles: "Semper per viam patrem et matrem deberetis habere vobiscum." At ille: "Quomodo loqueris? Pater meus est mortuus, et mater mea bene LX annos habet in aetate. Quomodo ergo possem eos per viam mecum ducere? Stultus es." At ille: "Domine, possibile est." Cum vero miles prope palatium esset, licentiam a rege accepit, quia per viam propinquiorem accedere volebat. At ille: "Dic mihi, carissime, per quam viam ascendere velis et ubi intendis pergere?" Qui ait: "Domine, per istam viam ascendere volo; sed quando dicis, ubi intendam pergere, tibi veritatem demonstrabo. Hodie sunt VII anni, quod rete quoddam in quodam loco dimisi; ad illum locum pergo; si inveniam rete totaliter sanum et non fractum, rete mecum accipiam, et erit mihi praedilectum. Si fuerit vero in aliqua parte fractum, ibidem dimittam et recedam et numquam post haec illud visitabo." His dictis caput regi inclinavit et per quandam semitam equitavit et per diem naturalem occulte ad palatium venit et puellam filiam regis secum duxit. Rex vero die secunda ad palatium venit. Imperator vero eum satis honorifice recepit. Cum autem ambo in mensa sederent, ait rex imperatori: "Domine, narrabo tibi mirabilia, quae heri audivi, in via. Miles quidam venit de terra sancta et mecum equitabat. In quantitate magni cecidit pluvia; miles ille dixit, quod stultus essem, quod domum meam mecum non portaverim. Et respondi, quod domus mea esset lapidea et ideo non possem eam mecum ducere. Ait imperator: "Qualia vestimenta habebat ille miles?" At ille: "Pallium cum cappucio." Ait imperator: "Certe sapiens erat; de domo tali loquebatur ipse. Si mantellum vel collobium habuisses, vestimenta tua madefacta non fuissent." Ait rex: "Deinde cum equitavimus per quendam locum profundum et lutosum, ita quod equus mens usque ad ventrem in luto ambulavit, haec videns miles ait: Magna stultitia erat vobis, quod pontem vestrum vobiscum non portastis. Ego respondi, quod pons meus haberet fere dimidium miliare in longitudine, quomodo ergo illum possem ducere." Ait imperator: "Quid fecit tunc miles?" Ait rex: "Equitabat in circuita sine aliquo inpedimento." At ille: "Sapienter fecerat, unde tibi dixit, quia prius armigeri tui debuissent locum attemptasse et sic pontem, id est locum, si necesse esset, praeparare, antequam transires in propria persona." Ait rex: "Deinde equitavimus usque ad horam prandii, et ipse me instanter rogavit, ut secum cibum sumerem. Quod et feci. Finito prandio dixit mihi, quod stulte agerem, quod sine patre et matre per viam equitarem." Ait imperator: "O sapiens erat ille miles. Ipse sapienter tibi dixit; patrem et matrem vocavit panem et vinum et alia necessaria, quae in via habere deberes, sicut ipse fecit." Ait rex: "Audi, domine rex, aliud mirabile. Quando de me recedere volebat, satis humiliter licentiam recedendi quaesivit. Unde ab eo quaesivi, quo proponeret ire. Respondit mihi in haec verba: Hodie sunt VII anni, quod unum rete dimisi in quodam loco; vadam et videbo, si rete integrum sit et non fractam nec divisum; et si sic, erit mihi praedilectum. Si vero piscem accepit, vel est fractum in aliqua parte, in eodem loco illud dimittam et recedam." Imperator eam hoc audisset, alta voce clamabat: "Heu mihi! Rete illud est filia mea praedilecta. Intra et vide, quid faciat, et ut ad me veniat!" Servi, qui ante imperatorem stabant, cameram puellae intrabant et eam minime invenerunt, quia die praeterita cum milite recesserat. Servi domino imperatori nuntiabant. Ait imperator regi: "Ecce rex, miles ille decepit me et te. Quaere ergo tibi aliam uxorem, quia de ea defraudatus es!" Rex vero tristis recessit. Miles vero eam in uxorem duxit, et ambo in bona pace viverant.
Tiberius in civitate romana regnavit, qui miro modo melodiam dilexit. Unde accidit semel, quod ad venandum equitaret. Audivit quandam melodiam a parte dextra in tanta dulcedine, quod numquam aures eius tantam dulcedinem sonus antea audiverant. Equum vertebat et versus melodiam equitabat. Cum ad locum venisset, venit ad quandam aquam longam ac latam. Et iuxta aquam quidam pauper sedebat, qui cytharam in manu tenebat; et de ista cythara processit tota melodia. Ait ei imperator: "Dic mihi, carissime, quomodo est hoc, quod de cythara tua procedit tanta melodia?" At ille: "Domine, per XXX annos et amplius iuxta istam aquam mansi; dedit mihi dominus tantam gratiam in cythara, quod, quam cito cordas tetigero, tanta procedit melodia tamque suavis, quod pisces istius aquae ad me veniunt. Et sic me ipsum et familiam meam sustentor. Sed heu et proh dolor! Iam infra paucos dies ex alia parte aquae venit quidam sibilator, qui in tanta dulcedine sibilat, quod pisces dimittunt me et ad eum vadunt. Et ideo, domine, sicut vos potens estis, quia dominus totius imperii, contra sibilatorem adiutorium vestrum mihi praebete!" Ait imperator: "In nullo te possum adiuvare nisi in uno, et hoc tibi sufficiat. Ecce in loculo meo hamum aureum habeo. Illum accipe et in summitate virgae liga et deinde cordas cythare tange! Et sic sibilator recedet cum confusione." Piscator vero omnia adimplevit, quae dixit ei imperator. Cytharam incepit tangere, ad cuius tactum pisces moveri inceperunt. Statim piscator cum hamo eos ad terram traxit et sic bis vel ter fecit. Sibilator haec videns cum confusione recessit, et pauper ibidem per totum tempus vitae suae remansit.
Gaius in civitate romana regnavit, qui filiam pulchram ac generosam habuit. Filia ista tam agilis erat in currendo, quod citius ad terminum pervenerat, antequam aliquis eam attingere posset. Imperator per totum imperium fecit proclamari, quod, quicumque posset cum filia sua Dina currere et citius ad finem termini perveniret quam ipsa, ipsam in uxorem haberet et totum imperium post eius decessum obtineret. Si vero aliquis cum ea currere vellet et deficeret, caput suum amitteret. Facta proclamatione quasi infiniti cum ea parati currere erant; unus post alium currebat, et omnes defecerunt et ideo capita perdiderunt. Erat tunc in civitate quidam pauper, nomine Abibas, qui intra se cogitabat: "Vilis sum et pauper et de vili sanguine natus. Si per aliquam viam possem devincere istam puellam, non tantum ego essem promotus, sed omnes de meo sanguine." Providebatque sibi de tribus cautelis, scilicet de serto rosarum, quia hoc puellae appetunt; de zona serica, qua libenter puelle utuntur; de loculo serico, et infra loculum erat quaedam pila deaurata, et super pilam superscriptio talis: "Qui mecum luderit, numquam de ludo satiabitur." Haec III in sinum suum posuit et ad palatium perrexit. Pulsavit; adest ianitor, causam pulsationis quaesivit. Qui ait: "Paratus sum cum puella currere." Puella cum hoc audisset, quandam fenestram aperuit, ut eum videret, et cum vidisset, eum in corde suo despexit et ait: "Ecce, quam vilis est ille, cum quo currere debeo!" Verumtamen, quia clamor factus est communis, non potuit ei denegare. Paravit se; et cum parata fuisset, ambo currebant. Infra tempus breve puella per magnam distantiam currebat ante eum. Abibas cum vidisset, sertum rosarum ante eam proiecit. Viso serto inclinavit se et sertum levavit et superposuit. Tantum in serto delectabatur et exspectabat, quod Abibas ante eam cucurrit. Puella cum vidisset hoc, ait in corde suo: "Numquid filia imperatoris cum tali vilissimo debet copulari?" Statim sertum proiecit in quandam foveam profundam et post eum cucurrit et apprehendit. Quem cum aprehendisset, alapam ei dedit et ait: "Siste gradum, miser! Non decet, ut filius patris tui me in uxorem habeat." Statim ante eum cucurrit. Abibas cum hoc vidisset, ante eam sericam zonam proiecit. Quam cum vidisset, inclinavit se et levavit, succinxit se et tantum delectabatur in ea, quod moram traxit, et interim Abibas longe eam praecucurrit. Puella cum hoc vidisset, flevit amare et accepta zona in III partes fregit et post haec iterum apprehendit eum agili cursu. Levavit manum, ait: "O miser, credis tu me in uxorem ducere?" Statim ante eum per longam distantiam cucurrit. Abibas cum hoc vidisset, exspectabat, quousque ipsa prope finem esset. Hoc facto statim loculum de serico ante eam proiecit. Viso loculo inclinavit se et levavit, aperuit, pilam deauratam intus invenit, legit superscriptionem: "Qui mecum luderit, numquam de ludo satiabitur." Incepit cum pila ludere, in tantum ludebat et tamdiu, quod Abibas citius ad finem cursus pervenit. Et sic in uxorem ipsam obtinuit.
Claudius regnavit, qui tantum unicam filiam habebat generosam valde. Imperator autem cum semel in stratu suo iacuisset, intime de filia sua cogitavit, quomodo eam promovere posset. Ait intra se: "Si eam in uxorem tradidero diviti et ipse stultus fuerit, filia mea est perdita; si vero pauperi, et si is fuerit sapiens, per sapientiam suam ipsis satis acquiret." Erat tunc in civitate quidam philosophus, nomine Socrates, quem imperator dilexerat. Vocavit eum et ait ei: "Carissime, numquid tibi placet filiam meam in uxorem accipere?" Qui ait: "Etiam, domine, peroptime. Materiam gaudendi habeo si filiam tuam desponsare debeo." At ille: "Ex quo ita est, quod tibi placet eam in uxorem accipere, eam tibi dabo sub ista conditione, quod, si moriatur in societate tua, tu amittes vitam tuam. Eligas ergo, si placeat tibi eam ducere an non!" At ille: "Domine, etiam ista conditione stante mihi placet eam in uxorem ducere." Cum magna solemnitate eam desponsavit, et per aliqua tempora quiete vitam duxerunt et in sanitate perfecta. Post haec vero infirmabatur uxor Socratis usque ad mortem. Contristatus est valde, intravit quandam forestam, flevit amare. Dum autem sic esset in dolore, rex Alexander in eadem foresta venatus est. Miles quidam regis Alexandri vidit Socratem, equitavit ad eum et ait ei: "Carissime, cuius homo es, qui per te hic ambulas?" At ille: "Homo talis domini sum ego, quod servus domini mei est dominus domini tui." Ait miles: "Mentiris; non est maior in mundo domino meo Alexandro. Sed ex quo talia dicis, ducam te in conspectum domini mei, et videbimus, quis sit dominus tuus, de quo talia dicis." Cum autem ante regem Alexandrum ductus fuisset, ait ei rex: "Carissime, quis est dominus tuus, de quo talia dicis, quod servus eius sit dominus meus ?" At ille: "Domine, dominus meus est ratio, servus eius est voluntas. Sic est ergo, quod tu per voluntatem regnum tuum usque nunc gubernasti et non per rationem; ideo servus mei domini, id est voluntas, est dominus tuus." Audiens haec Alexander ait: "Certe prudenter respondisti, vade ad deum!" Ab illo tempore rex regnum suum gubernavit ratione et non voluntate. Socrates vero solus forestam intravit et flevit pro uxore. Dum vero sic in dolore permaneret, venit quidam senex ad eum et ait: "O bone magister, cur tantum doles?" At ille: "Materiam dolendi habeo, et haec est causa. Filiam regis desponsavi sub tali conditione, quod, quocumque tempore ipsa in societate mea moreretur, ego vitam meam adminuerem; sed ipsa iam usque ad mortem infirmatur. Unde si moritur, ego vitam meam amitto, et haec est causa doloris mei." Ait senex: "Fac secundum consilium meum et post factum non poenitebis! Uxor tua est de sanguine regio; cum rex minutus fuerit, uxor tua liniat pectus suum et ubera cum sanquine patris sui. Deinde in foresta ista sunt III herbae, de qua una a potionem facere debet et bibere, de aliis duabus emplastrum ad stomachum ponere; et si istam doctrinam impleverit, sanitatem perfectam recipiet." Socrates vero omnia ista implevit, et uxor sanitatem invenit. Audiens imperator, quod Socrates tam egregie pro sanitate uxoris laborabat, eum ad magnas divitias et honores promovit.
Gaius regnavit in civitate romana prudens valde, in cuius imperio erat quaedam mulier, nomine Florentina, miro modo pulchra et gratiosa. Unde in tanta pulchritudine erat, quod III reges eam obsedebant, et a quolibet rege deflorata fuit. Post haec inter reges propter eius amorem commissum est bellum, et quasi ex omni parte quasi infiniti occubuerunt, sic de die in diem sanguis humanus in magna copia est diffusus. Satrapae imperii haec videntes omnes ad imperatorem venerunt dicentes: "Domine, illa Florentina in imperio est tam pulchra et hominis oculo tam gratiosa, quod quasi infiniti pro eius amore occubuerunt; et nisi citius proponatur remedium de ea, quotquot sunt in imperio tuo, per eam peribunt." Audiens haec imperator statim anulo suo signatas litteras scribi fecerat, quod illa ad eum veniret sine ulteriori dilatione. Praeco cum has litteras accepisset et antequam ad eam veniret, mortua est Florentina. Praeco rediit et imperatori de morte Florentinae nuntiavit. Imperator contristatus est valde, quod eam videre non poterat in sua pulchritudine. Statim omnes pictores imperii fecit convocari. Cum autem venissent, ait imperator: "Carissimi, haec est causa, quare pro vobis miserim. Erat quaedam mulier, nomine Florentina, in tanta pulchritudine, quod quasi infiniti pro eius amore occubuerunt; quae mortua est, et eam non vidi. Ite ergo et cum omni industria imaginem eius in parietem depingite in tanta pulchritudine, sicut fuerit super terram, per quam pulchritudinem possim videre, quomodo tot occubuerunt pro eius amore!" At illi: "Domine, rem difficillima nobis quaeris. Tanta erat in ea pulchritudo ac decentia, quod omnes pictores totius orbis imaginem eius non depingerent, quantum ad suam pulchritudinem per omnia, excepto uno pictore, qui latet in montibus. Ille solus est et non alius, qui voluntatem tuam adimplere potest." Haec audiens imperator pro illo pictore misit, ut cito ad eum veniret. Cum autem venisset, dixit ei imperator: "De tua industria fac mihi imaginem Florentinae secundum suam pulchritudinem, et dabo tibi mercedem condignam!" At ille: "Domine, rem difficilem quaeris. Verumtamen concede mihi, ut in conspectu meo sint per unam horam omnes pulchrae mulieres totius imperii!" Et illud factum est. Statim cum omnes mulieres essent ei praesentatae, IV pulchriores ex eis elegit et licentiam ceteris dedit, ut redirent domum. Pictor iste cum rubeo colore incepit imaginem depingere, et quae illarum IV mulierum habebat oculos magis gratiosos aut nasum vel alia membra, haec in imaginem posuit et sic eam complevit. Cum vero completa fuisset imago, venit imperator, ut eam videret. Quam cum vidisset, ait: "O Florentina, Florentina, pulchriorem te numquam vidi in hac vita! Mirum non est, quod tot pro tuo amore occubuerunt. O Florentina, Florentina, si vixisses, ultra omnia deberes istum pictorem diligere, qui te in tanta pulchritudine depinxit, quod omnes delectantur tuam imaginem videre!"
Theodosius in civitate romana regnavit prudens valde, qui lumen oculorum amiserat. Edidit quandam legem, quod quaedam campana in palatio esset, et quicumque aliquam causam tractare haberet, cordam campane propriis manibus traheret ac pulsaret, ad cuius pulsationem iudex ad hoc constitutus descenderet et unicuique iustitiam faceret. Erat tunc quidam serpens, qui sub corda campanae nidum fecerat et infra tempus breve proles produxit. Post haec quodam die, cum pulli ambulare poterant, perrexit cum pullis ad spatiandum extra civitatem. Cum vero absens esset, quidam bufo nidum eius intravit ac occupavit. Serpens cum hoc vidisset, posuit caudam circa cordam campane et traxit ac pulsavit, ac si diceretur ab ea: "Descende, iudex, et fac mihi iustitiam, quia iniuste bufo nidum meum occupat!" Iudex cum campanam audisset, descendit; neminem vidit, iterum ascendit. Hoc videns serpens iterato pulsavit. Haec audiens iudex iterum descendit, et cum serpentem cordam trahere vidisset et bufonem locum eius occupantem, ascendit et totum imperatori narravit. Ait ei imperator: "Cito descende et non tantum bufonem expelle, sed etiam occide, ut serpens locum suum rehabeat!" Et sic factum est; serpens vero nidum suum possedit. Post haec vero una dierum, cum imperator in stratu suo iacuisset, serpens cameram intravit portansque in ore suo lapidem parvum. Haec videntes servi imperatori de introitu serpentis narrabant. At ille: "Nolite eum impedire! Credo enim, quod nullum malum mihi faciat." Serpens vero super lectum eius ascendit et se ad faciem suam porrexit. Cum vero ad oculos eius venisset, lapidem super oculos cadere permisit et statim exivit. Cum vero lapis duos oculos eius a tetigisset, imperator clarum visum recepit. Non modicum gaudens serpentem requiri fecit, sed non est inventus. Ille vero, quamdiu vixit, lapidem secum custodivit et sic in pace vitam finivit.
Vespasianus in civitate romana regnavit, qui filiam pulcherrimam habebat, cui nomen Aglaes, quae erat oculis hominum gratiosa, ita quod pulchritudo eius omnes alias mulieres excellebat. Accidit uno die, quod, cum filia sua ante eum staret, eam intime pater respexit. Vocavit eam pater et ait ei: "Tam gratiosa es in facie, quod nomen tuum mutabo et volo, ut de cetero sit nomen tuum domina solacii, in signum huius, ut omnes, qui ad te tristes venerint, eum gaudio et solacio recedant!" Imperator vero iuxta palatium suum quendam hortum habebat pulcherrimum, in quo saepius causa solacii ambulavit. Fecit proclamari per totum imperium, quod, si quis filiam suam in uxorem habere vellet, ad palatium suum veniret et infra hortum suum circuiret et III aut IV diebus exspectaret ibidem; hoc facto exiret et filiam eius haberet. Facta proclamatione multi ad palatium venerunt, hortum intrabant et amplius numquam visi sunt; et sic, quotquot venerunt, omnes perierunt. Erat tuunc quidam miles in partibus longinquis, qui cum audisset de clamore, quod quicumque ad palatium veniret, filiam imperatoris in uxorem obtineret, venit ad palatium et pulsavit. Ianitor ianuam aperuit et eum introduxit. Ad imperatorem accessit et ait: "Domine mi, clamor factus est communis de filia tua. Ideo autem, ut eam habeam, huc veni." At ille: "Intra hortum meum sicut et ceteri, et eam, cum exieris, habebis!" At ille: "Domine mi, unum mihi concede! Peto instanter, ut, antequam hortum intrem, aliqua verba loquar cum puella." At ille: "Bene placet mihi." Accessit ad puellam et ait: "Carissima, nomen tuum est domina solacii ad hoc tibi datum, ut omnes, qui tristes ac desolati ad te venerint, cum gaudio recedant. Sed iam tristis ac nimis desolatus ad te venio; praebe ergo mihi consilium et auxilium, quomodo cum gaudio recedere debeam! Multi ante me venerunt et hortum intraverunt nec umquam amplius visi sunt. Si ergo mihi idem casus eveniet, tunc dicere possum: "Ve mihi, quod umquam te desideravi! Et ideo propter deum des mihi utile consilium!" At illa: "Tibi dicam et tristitiam tuam in gaudium convertam. In illo horto est quidam leo ferocissimus, qui omnes intrantes interficit; et per illum, qui intraverunt ratione personae meae, devorati sunt. Debes ergo armare totum corpus tuum a planta pedis usque ad caput. Deinde omnia arma tua sint linita cum gummi. Cum vero hortum intraveris, leo statim irruet in te et tecum pugnabit, et cum lassus fueris, debes ab eo saltare magno saltu. Leo vero per bracchium vel per pedem aut in aliquo alio membro te tenebit, in tantum quod arma gummata dentibus ipsius adherebunt; et sic te numquam laedere potest. Tu vero cum hoc perceperis, gladium tuum e vagina et caput eius viriliter amputabis! Sed aliud est periculum. In illo horto est tantum unus introitus, et sunt diversa diverticula, ita quod, qui semel introierit, vix exitum invenire possit. Et contra illud remedium tibi dabo. Ecce in loculo meo habeo glomicellum fili, quem tibi dabo. Cum vero ad hostium horti perveneris, liga principium fili ad ostium horti, et sic per filum semper descende in hortum, et sicut vitam tuam diligis, globum fili ne perdas!" Miles vero omnia implevit, quae dixerat ei puella. Armavit se in eadem forma. Cum autem ad portam horti venisset, statim filum in eandem portam ligavit et sic per filum descendit. Leo vero cum eum vidisset, toto conamine in eum irruit. Miles vero fortiter se defendit; cum autem lassus fuisset, a leone saltum fecit. Leo vero illum per bracchium suum tenuit, in tantum quod dentes eius impleti erant de pice et per picem obtusi. Miles vero cum hoc percepisset, gladium extraxit et caput leonis amputavit. Ille vero miro modo gaudebat, in tantum quod globum fili perdidit. Ille vero tristis ac dolens hortum circuibat et diligenter filum quaesivit et tandem invenit. Cum vero invenisset, non modicum gaudens per filum ascendit de horto, quousque ad portam pervenit. Filum solvit et ad imperatorem perrexit et filiam suam, dominam solacii, in uxorem obtinuit, de cuius matrimonio multi gaudebant.
Erat quidam rex, qui conscientia motus ad terram sanctam pergere volebat; quod est factum. Miles vero quidam erat, qui amore inordinato reginam dilexit et e converso. Venit ad dominam et cum ea morabatur, quamdiu rex erat absens. Cum autem rex moram traxisset, regina cum milite loquebatur, ut eum in virum acciperet, et inter se dixerunt, quod rex mortuus esset. Diem nuptiarum constituerunt. Cum rex autem fuisset in via redeundi, vidit leonem iuvenem ac leopardum simul pugnare. Leopardus vero fere leonem occidit. Rex vero leoni compatiebatur, traxit gladium et occidit leopardum. Leo vero statim regem sequebatur usque ad mare, Rex navem ascendit, leonem in terra dimisit. Sed leo hoc non obstante in mari post navem natavit. Rex hoc videns praecepit nautis, ut eum introducerent. Cum ad terram venisset, rex statim ad castrum suum equitavit; leo sequebatur. Cum vero prope castrum venissent, nuntium praemisit occulte, ut auscultaret, quomodo cum regina esset. Nuntius rediit narravitque regi, quod omnes nobiles essent in mensa, quia regina hodie uni militi desponsata et nuptias celebrarent. Rex cum hoc audisset, domum solus intravit; leo vero sequebatur. Invenitque omnes comedentes et bibentes militemque sponsum iuxta reginam sedentem. Leo vero coram omnibus illum solum invasit et occidit; quod videntes alii valde timuerunt. Ait rex: "Nolite timere! Solus inimicus meus est occisus." Uxorem vero graviter punivit; leonem vero, quamdiu vixit, secum retinuit.
Quidam miles erat, qui super omnia venari dilexit. Accidit die una, quod, cum ad venandum perrexisset, occurrit ei leo claudicans, qui pedem suum ei ostendit. Miles vero de equo descendit et spinam acutam de pede eius extraxit atque unguentum vulneri eius apposuit. Sanatus leo est et ad nemora perrexit. Post haec vero rex illius regni venatus est in eodem nemore. A casu eundem leonem cepit et nutrivit annis multis. Miles vero ille contra regem surrexit et in eandem forestam se posuit et omnes transeuntes spoliavit ac occidit. Rex vero exploratores habebat, qui eum apprehenderunt et ante regem eum duxerunt. Rex vero dedit sententiam, ut leoni daretur ad devorandum, et quod nullus cibus leoni daretur, et hoc, ut eum devoraret. Miles vero cum ad eum in foveam esset proiectus, ultra, quam credi potest, timuit exspectavitque horam, quando devoraretur. Leo cum eum vidisset, appropinquavit, et cum eius notitiam haberet, eum, in quantum potuit, protexit nec alios permisit, qui in fovea cum eo erant, ut eum attingerent. Et sic leo sine cibo VII diebus remansit, et miles illaesus. Rex cum hoc audisset, admirabatur fecitque militem de fovea extrahi et ait ei: "Dic mihi, carissime, quomodo potest esse?" Qui ait: "Domine mi, semel per silvam equitavi, leo iste mihi occurrebat claudicando; ego vero spinam de pede eius extraxi et vulnus sanavi, et ideo propter illud, ut credo, mihi pepercit." Ait rex: "Ex quo leo, animal irrationabile, tibi parcebat, amodo studeas vitam tuam corrigere! Tibi remitto, quidquid usque huc commisisti." Ille vero regi gratias egit et post haec vitam suam correxit diesque suos in pace finivit.
Quidam rex erat, qui taurum candidum habebat, quem miro modo dilexit, in tantum quod ei cornua aurea fecerat. Erat tunc quidam homo, pastor animalium, Argus nomine, qui, ut fertur, C oculos habebat, qui nullo modo mentiri volebat. Rex vero ei taurum ad custodiendum tradidit. Ille vero singulis diebus taurum illum ad pascua duxit et eduxit. Erat quidam latro, qui cupiebat taurum precipue propter cornua. Qui continue venerat ad pastorem et cum eo loquebatur, ut taurum cum cornibus ei venderet; sin autem taurum nollet vendere, saltem cornua ei daret pretio. Ille vero saepius stimulatus a latrone accepit baculum pastoralem et in terram eum coram facie sua fixit et ait: "Sis tu iam in loco regis et me arguas! Nocte ista domum venio cum tauro sine cornibus. Dicet mihi rex: Ubi est Argus, pastor meus? Et ego: Domine, ecce adsum! Et ipse: Ubi est taurus? Hic, domine. Ubi sunt cornua? Domine, somnum cepi, et latro quidam furtive cornua abstulit. Et rex: Ergo malus custos fuisti, quod in custodia tauri dormivisti. Hic sum deprehensus de imprudentia, quia dormivi, et de mendatio, quia latro me non consentiente non abstulit. Non fiet ita!" Vocavit ad se latronem et ait: "Carissime, scias, quod prece nec pretio tibi taurum nec cornua dabo!" Ille haec audiens contristatus est valde. Ab illo autem die cogitabat intime, quomodo illum vincere posset. Habebat quendam filium, nomine Mercurium, qui omnes excellebat in arte cytharizandi; quem cum cythara sua ad Argum misit. Qui cum venisset ad eum, cepit secum confabulare, deinde cantare, postea cytharizare ita dulciter, donec oculi Argi ceperunt dormire. Semper duo post duos ceperunt dormire, donec omnes dormierunt. Quod cernens Mercurius caput Argi protinus amputavit et taurum cum cornibus rapuit et ad patrem suum duxit et ei dixit, qualiter Argum per cantus blandimenta decepisset et eum dormire fecisset.
This text is taken from Die Gesta Romanorum Nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342, edited by Wilhelm Dick (Erlangen and Leipzig: A Deichert'sche Verlagsbucch. Nachf. [Georg Boehme]), 1890). The spellings have been regularized (Carissime for Karissime, nihil for nichil, etiam for eciam, meae for mee, etc.). © 2006 Claude Pavur, Saint Louis University. This web edition of public-domain material is being made available here for non-commercial educational use.