Gesta Romanorum

LTM Edition

  

  

Elementary Readers Index

  

Paginae:   1   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11  

12   13   14   15   16   *17   18   19   20   21   22  

  


  

  

Cap. 161. De leone et leaena adultera.

Legitur, quod rex quidam habuit leonem ac leaenam cum leopardo, quos multum dilexit. Leo vero cum absens erat leaena cum leopardo adulterium commisit. Ne autem leo foetorem adulterii in ea sentiret, solebat semper balneari. Rex vero cum saepius ista vidisset, quadam vice, cum adulterata fuisset, aquam claudi iussit, ne leaena lavari posset. Statim cum leo venisset et leaenam adulteratam sensisset, coram omnibus eam occidit.

  

top

  

Cap. 162. De mercatore, qui III sapientias vendidit.

Domitianus regnavit prudens valde ac per omnia iustus, in tantum quod nulli parcebat, quin per viam iustitiae incederet. Accidit semel, cum in mensa sederet, venit quidam homo ad ianuam et pulsavit. Ianitor vero causam pulsationis quaesivit. At ille: "Mercator sum et cum imperatore loqui vellem, quia aliqua ad vendendum habeo pro utilitate sua." Ianitor haec audiens ipsum introduxit. Dixit ei imperator: "Carissime, quid habes ad vendendum pro utilitate mea?" At ille: "Domine, III sapientias." At ille: "Et quomodo quamlibet sapientiam mihi dare vis?" Qui ait: "Pro M florenis." Qui dixit: "Et si sapientiae tuae mihi non prosunt, pecuniam perdo?" Ait mercator: "Domine, si sapientiae meae vobis non valuerint, reddatis mihi sapientias!" Ait imperator: 'Optime dicis. Die mihi modo sapientias, quas vendere vis ' At ille: 'Domine, prima sapientia est ista: 'Quidquid agas, prudenter agas et respice finem!' Secunda sapientia est: 'Numquam viam publicam dimittas propter aliquam semitam, si tu diligis vitam tuam!' Tertia sapientia est: 'Numquam hospitium capias in domo alicuius ad manendum de nocte, ubi dominus domus sit senex valde et uxor iuvencula!" Haec IIIa custodi, et bene tibi erit!" Imperator ei dedit pro qualibet sapientia M florenos. Primam sapientiam, scilicet: Quidquid agas etc. fecit scribi in aula, in camera et in omnibus locis, in quibus ambulare solebat, in pannis, de quibus comedebat, et in manutergiis. Post haec cito propter iustitiam suam multi de imperio adversus eum conspirabant, ut eum occiderent; sed per viam potentiae hoc non poterant adimplere. Cum barbitonsore eius loquebantur, per mercedem ut, cum barbam eius raderet, guttur eius abscideret. Barbitonsor vero accepta ab eis pecunia fideliter promisit illud adimplere. Cum vero imperator in proximo radi deberet, barbitonsor se per omnia paravit, lavit barbam et incepit radere, respexit inferius, vidit manutergium circa collum, in quo erat scriptum: Quidquid agas etc. Barbitonsor cum esset litteratus et intellexisset scripturam, intra se cogitabat: "Hodie sum conductus, ut istam hominem interficiam. Si hoc fecero, finis meus erit pessimus, quia morte turpissima ero condemnatus. Quidquid agas etc. Bonum est, ut finem istum respiciam et a malo proposito resistam." Statim manus eius coeperunt tremere, quod novacula de manibus eius cecidit. Haec videns imperator ait ei: "Dic mihi, carissime, quid est tibi?" At ille: "O domine, miserere mei! Hodie appreciatus sum, ut te occiderem; sed sicut deus voluit, scripturam vidi in manutergio: Quidquid agas etc. Statim consideravi, quod finis meus esset mors turpissima, et ideo manus meae tremebant." Imperator cum hoc audisset, intra se cogitabat: "Iam prima sapientia vitam meam salvavit; bona hora pretium pro ea dedi." Ait barbitonsori: "Amodo sis fidelis, et hoc tibi dimitto." Satrapae imperii hoc videntes, quod non possent eum per illam viam occidere, intra se tractabant, quomodo eum occiderent. Ad invicem dixerunt: "Tali tempore recedet versus talem civitatem. Simus illa die absconditi in semita, per quam transiet, et eum occidamus!" Dicebant alii: "Bonum est consilium." Imperator eodem tempore parabat se, et cum equitasset usque ad semitam illam, dixerunt ei milites eius: "Domine, bonum est ac utilius per istam semitam transire quam per latam viam, quia propinquior est ac mundior." Imperator intra se cogitabat: "Secunda sapientia mea erat, quod viam publicam propter semitam non dimitterem, sed per viam latam pergerem. Vos ergo, qui vultis per semitam pergere, ite et omnia praeparate!" Illi vero per semitam perrexerunt. Inimici vero cum essent in insidiis, credebant, quod imperator inter eos esset, omnes surrexerunt et, quotquot invenerunt, occiderunt. Rex vero cum hoc audisset, ait intra se: "Iam secunda sapientia vitam meam salvavit." Illi de imperio videntes, quod per illam viam eum occidere non possent, inter se conspirabant, quomodo eum necarent, dixeruntque inter se: "Tali die erit in tali civitate hospitatus cum tali, in qua domo omnes nobiliores hospitantur, quia non est alia domus nisi illa sola pro nobilioribus. Conducamus hospitem cum uxore pretio, ut, cum imperator dormierit, illum occidant!" Cum vero imperator ad illam civitatem venisset et in aede illa hospitatus fuisset statim fecit vocare ad se hospitem domus. Cum vero hospes imperatori fuisset praesentatus, apparuit homo senex valde. Ait imperator: "Numquid uxorem habes?" At ille: "Etiam, domine." Qui ait, "Ostende mihi eam!" Quam cum rex vidisset, apparuit iuvencula habensque in aetate XVII annos. Imperator cum hoc vidisset, ait camerario suo: "Vade cito et alibi praepara mihi lectum, quia hic non iacebo!" At ille: "O domine, cena est parata cum lecto; non esset bonum iam hospitium dimittere, quia in tota civitate non est hospitium utilius pro vobis." At ille: "Et ego tibi dico, quia alibi iacere volo." Statim camerarius omnia movebat, et rex ad aliud hospitium ivit occulte et dixit militibus suis: "Vos, qui vultis hic manere, potestis, sed cito ad me, cum dies adsit, veniatis!" Illi vero promiserunt se esse venturos. Cum autem omnes dormirent in lectis, senex cum uxore sua surrexit, quia pretio conducti erant, ut regem dormientem occiderent; sed in quo lecto rex iaceret, penitus ignorabant nec de exitu suo sciebant. Intraverunt cameram in qua milites VII iacuerunt; unum post alium iugulabant. Mane vero rex surrexit cum suis et ad illud hospitium venit quaerens, ubi milites essent. Ait senex: "Domine, diu est, quod surrexerunt et ad vos perrexerunt." Senex autem cum regem vidisset, admirabatur et ipsum credebat occidisse. Rex vero de militibus requisivit, et cum eos interfectos invenisset, contristatus est valde dixitque in corde suo: "Iam IIIa sapientia vitam meam salvavit." Et statim senem cum uxore et tota familia in patibulum suspendi fecit. Imperator autem, quamdiu vixit, illas III sapientias secum retinuit et in bona pace vitam suam finivit.

  

top

  

Cap. 163. De horto, quem aper destruxit.

Traianus in civitate romana regnavit, qui miro modo pomeria, hortos, vineas dilexit. Unum cum semel hortum construxisset et arbores diversi generis in eo plantasset, custodem super hortum constituit, ut fideliter custodiret. Erat quidam aper strenuus, qui hortum fregit et intravit et arbores confudit et evertit. Haec percipiens custos, nomine Ionathas, aurem eius sinistram abscidit. Aper vero amissa aure clamavit et exivit. Altera vero die aper intravit et multa mala in horto perpetravit. Haec videns Ionathas aurem eius dextram abscidit, et iterum cum valido clamore exivit aper. Hoc non obstante tertia vice intravit et multa mala in horto commisit. Quod videns Ionathas caudam eius abscidit, et sic turpiter cum clamore valido exivit. Deinde cito post haec quarta vice intravit et quasi mala infinita perpetravit. Ionathas cum hoc vidisset, cum lancea ipsum per medium cordis transfixit, et mortuus est. Coquinario eum tradidit ad praeparandum eum regi. Rex vero plus de quolibet animali cor dilexit quam aliquid aliud membrum. Cocus vero cum aprum praeparasset et cor pingue vidisset, comedit. Sed cum regi fuisset ministratum de apro, a servitoribus cor quaesivit. Servitores vero ad coquinum perrexerunt, cor apri quaesierunt. Dixit cocus: "Dicite domino meo, quod aper nullum cor habuerit! Et si illud non credat, ego ostendam illi per validas rationes." Servitores haec audientes regi omnia verba nuntiaverunt. Ait rex: "Quid est, quod dicit? Numquam erat animal sine corde; et ideo, ex quo dicit se illud per rationes velle probare, adducite ipsum, ut probet in facto, quod dicit in verbo!" Cocus fuit vocatus. Ait ei imperator: "Ostende mihi, quomodo aper cor non habuerit! Et nisi mihi hoc rationabiliter ostenderis, vitam amittes." At ille: "Domine, omnis cogitatio a corde procedit. Unde sequitur, si nulla cogitatio, ergo nec cor. Aper iste primo intravit hortum et multa mala commisit. Ego vero hoc videns aurem eius sinistram abscidi; clamavit et foras exivit. Si cor habuisset, de aure amissa cogitasset; sed hoc non fecit, qui iterato intravit. Ergo cor non habebat; et si cor habuisset, quando aurem eius dextram abscidi, hoc cogitasse debuisset. Sed non cogitavit de aure dextra amissa plus quam de sinistra, quia tertia vice iterum intravit. Ergo cor non habebat. Item si cor habuisset, numquam post amissionem dextrae auris introisset; sed hoc non obstante fecit. Ergo ego caudam eius abscidi. Et ideo cor non habebat; et si fuisset aliqua pars cordis in eo, de auribus et de cauda intime cogitasset et numquam postea redisset. Sed rediit et multa mala commisit. Ideo eum occidi. Et sic per istas rationes vobis ostendi, quod non habuerit cor." Rex vero cum hoc audisset, non potuit rationibus contradicere; et sic evasit cocus, quia prius cor comedit.

  

top

  

Cap. 164. De basilica et sarcofago et tribas circulis aureis.

Adrianus regnavit, qui dives erat valde, in tantum quod sibi basilicam construxit. In fundamento vero palacii fodiebat, invenit, sarcofagum aureum tribus aureis circulis circumdatum. Et talis erat superscriptio: "Expendidi, servavi, donavi, habui, habeo, perdidi, punio. Quod expendidi, habui; quod donavi, habeo."

  

top

  

Cap. 165. De camisia, de panno, qui III pollices habet.

Antonius in romana civitate regnavit, qui III virtutes habebat. Primo erat fortior omnium hominum in corpore; secundo sapientior ac ditior; IIIo pulchrior ac in statura corporis longior. Qui diu sine uxore vixit. Tandem venerunt amici et dixerunt: "Domine, melius est uxorem accipere et prolem generare, quam sic sine uxore et prole stare." At ille: "Carissimi, vobis constat, quod satis dives ac potens sum; ideo divitiis non indigeo. Ite ergo per regna et castra et mihi virginem generosam, pulchram ac sapientem quaerite! Et si ista tria in aliqua inveneritis, licet paupercula, eam in uxorem habebo." Perrexerunt illi per regna et per castra. Tandem invenerunt puellam in quadam civitate, nimis pulchram, gratiosam ac sapientem et de sanguine regum, tamen pauperculam. Ipsi imperatori omnes virtutes nuntiaverunt. Imperator vero volebat eius sapientiam experiri; vocavit nuntium et ait: "Ecce tibi trado pannum lineum habentem in longitudine et latitudine tantum III pollices. Vade ergo et puellam ex parte mea saluta; trade ei istum pannum, de quo secundum sapientiam suam faciat mihi camisiam satis longam et latam pro corpore meo! Et si hoc fecerit, uxor mea erit." Perrexit nuntius ad virginem et eam ex parte imperatoris salutavit dicensque ei: "Ecce pannus lineus habens tantum in longitudine et latitudine III pollices! Si camisiam satis longam de isto panno pro corpore eius potes operari, te in uxorem ducet cum magno gaudio." At illa: "Quomodo fiet illud? Ex quo non sunt plures, tantum nisi III pollices in longitudine et latitudine, camisiam ei facere esset mihi impossibile. Verumtamen concedat mihi vas, in quo operari possim, et camisiam satis longam et latam ei promitto." Nuntius est reversus nuntiansque imperatori de responsione virginis. Statim imperator vas debitum ei misit. Illa vero de tam parva quantitate in eodem vase operata est camisiam, quae erat satis longa ac lata pro corpore imperatoris. Statim eam in uxorem duxit cum magno gaudio.

  

top

  

Cap. 166. De domina et milite et falcone.

Pompeius in Roma regnavit, in cuius imperio erat quaedam domina nimis pulchra ac gratiosa et omnibus amorosa, et iuxta eam manebat quidam miles generosus ac per omnia gratiosus, qui istam dominam saepius frequentavit et a domina multum dilectus amore ordinato. Miles iste erat omnibus placens, et non erat dies, quin dominam visitaret. Accidit uno die, quod, cum dominam visitasset, vidit accipitrem super manum eius. Quem cum vidisset, miro modo eum concupivit et ait: "O domina, si umquam pro te aliquod feci, da mihi illum accipitrem!" At illa: "Tibi concedo. Sed videas, ut non tantum in eo delecteris, quod a societate mea non separeris!" Qui ait: "Domina, absit hoc a me! Immo magis nunc teneor te diligere et saepius visitare." Domina vero ei falconem dedit. Ille vero ei vale fecit et tantum in falcone delectabatur et cum eo ludebat, in tantum quod dominam non visitavit nec de ea cogitavit. Domina vero saepius pro eo misit nuntium, et non venit. Tandem domina litteras ei misit, ut ad eam cito veniret sine ulteriori dilatione et secum falconem suum duceret. Quod fecit. Qui cum venisset, ait ei domina: "Trade mihi falconem!" Ille vero ei tradidit. "Carissime, inquit, numquid falconem istum diligis?" At ille: "Etiam, domina." Quae ait: "Verum est, plus quam me, et ideo, quia falco erat causa separationis nostre, quod me non visitasti, amodo non erit. Statim coram milite caput falconis traxit de corpore et ait "Non habeas pro malo, sed potius pro bono! Iam me visitabis sicut prius.

  

top

  

Cap. 167. De milite et uxore sua adultera, quae eas perimere nitebatur.

Tholomeus regnavit dives valde, in cuius regno erat quidam miles generosus, deo devotus et super omnia misericors, qui habebat uxorem pulchram sed adulteram, nec de adulterio desistere volebat. Miles vero cum haec audisset, contristatus est valde. Cogitavit in animo suo: "Terram sanctam volo visitare." Ait uxori suae: "Carissima, terram sanctam visitare volo; te ipsam discretioni tuae committo." Cum autem ultra mare venisset, domina quendam clericum amore inordinato dilexit; clericus vero multo magis eam dilexit et cum ea adulterium commisit. Ait illa: "Si unam rem mihi faceres, me in uxorem habere posses cum omnibus, quae ad me pertinent." Ait ille: "Dic mihi, carissima, quid est hoc, quod tibi ministrare debeo?" Quae ait: "Maritus meus, qui ad terram sanctam perrexit, non me multum diligit. Si eum per aliquam artem occidere posses, omnia mobilia ac immobilia tu obtineres." Ait clericus: "Hoc ego scio bene. Sed si hoc fecero, uxor mea eris et ego ero dominus tuus et maritus?" Quae ait:"Tibi firmiter promitto." Clericus vero quandam imaginem nomine militis, mariti sui, fecerat et in parietem ante oculos suos fixit et per III dies arte magica imaginem coniuravit, ut tamquam corpus militis omnia sustineret. Interim miles cum per plateam civitatis romanae transiret, obviavit ei magister Virgilius. Qui cum eum intime inspexisset, ait ei: "Carissime, secretum habeo tibi dicere." At ille: "Magister, dic, quaecumque tibi placeant!" At ille: "Hodie filius mortis es tu, nisi auxilium a me habueris. Uxor tua est meretrix et de morte tua ordinavit." Miles haec audiens, quod verum de uxore sua dixisset et eam tamen non vidisset, statim ei adhesit et dixit: "O bone magister, salva vitam meam, et mercedem condignam tibi reddam!" Qui ait: "Libenter te salvabo. Fac, quod dixero tibi, et salvus eris!" Ait miles: "Praesto sum." Magister autem balneum de aqua calida ordinari fecit. Quo facto fecit eum vestibus exui et balneum intrare et ei speculum politum in manum tradidit et ait ei: "Respice in speculum diligenter et videbis mirabilia!" Miles cum speculum tenuisset et respexisset, magister ultra balneum per spatium legit et ait: "Dic mihi, quid vides?" At ille: "Quendam clericum video in domo mea, qui posuit imaginem de cera ad similitudinem mei in parietem." Ait magister: "Quid modo facit?" Et ille: "Iam accipit arcum et supra ponit. sagittam acutam et incipit versus imaginem sagittare." Ait magister: "Sicut vitam tuam diligis, cum videris sagittam ad imaginem volare, totum corpus tuum in balneo sub aquam pone, donec tibi dixero!" Miles vero cum vidisset eum arcum trahere, totum corpus occultavit sub aqua. Hoc facto ait magister: "Eleva caput tuum et respice in speculum!" Qui cum fecisset, dixit ei: "Quid iam in speculo vides?" Ille ait: "Imaginem non sagittavit, sed sagitta a latere abiit, et propter hoc multum dolet." Ait magister: "Iam respice in speculo; quid faciat!" Ait: "Iam propius ad imaginem vadit et sagittam in arcum ponit ad percutiendum imaginem. Dixit magister: "Sicut prius fecisti, et modo facias, sicut vitam tuam diligis!" Miles vero cum vidisset clericum arcum trahere, totum corpus occultavit sub aqua. Hoc facto ait magister: "Respice, quid modo videas! Qui cum fecisset, dixit: "Miro modo dolet, quia imaginem, non percussit, et uxori meae dicit: 'Si tertia vice imaginem non tetigero, filius mortis sum.' Et modo pergit valde prope iuxta imaginem, ita quod mihi videtur, quod non possit decipi de imagine. "Sicut diligis vitam, absconde te in aqua, donec tibi dicam!" Quo facto miles semper in speculum respexit, et cum vidisset clericum arcum trahere ad percutiendum imaginem, totum corpus in aqua occultavit, donec magister dixit ei: "Surge velociter et respice in speculo." Quod cum ille fecisset, miles ridebat. Ait magister: "Carissime, dic mihi, quid rides?" At ille: "Magister, clare in speculo video, quod clericus imaginem non tetigit, et reversa est sagitta et eum inter pulmonem et stomachum percussit, et mortuus est. Uxor vero mea sub lecto meo foveam fecit et eum ibi sepelit. Ait magister: "Surge velociter et indue te vestimentis tuis et ora deum pro me! Aliam mercedem nolo habere. Sed de cetero caveas tibi a malitia mulieris!" Ille vero gratias ei reddidit; factaque peregrinatione ad patriam suam rediit. Cum vero domum venisset, uxor sua applausum ei fecit. Ille vero totum per aliquot dies dissimulavit. Post haec pro patre uxoris suae misit et ceteris parentibus et ait eis: "Carissimi, haec est causa, quare pro vobis miserim. Haec est uxor mea, filia vestra, quae adulterium sub me commisit et, quod peius est, in mortem meam est machinata." Illa autem cum iuramento negavit. Miles vero totum processum clerici narravit eis et adiecit: "Si mihi non creditis, venite et videte locum, ubi sit sepultus! Illi vero cameram eius intrabant et sub lecto suo invenerunt clericum sepultum. Statim iudex est vocatus, qui sententiam dedit, quod ipsa igne combureretur. Et sic factum. Hoc non obstante ossa eius post haec combusta sunt. Pulvis vero dispersus per aera est. Miles vero virginem in uxorem accepit et ab ea prolem pulcherrimam genuit, et ambo animas deo reddiderunt.

  

top

  

Cap. 168. De Lucii filia et milite.

Lucius in Roma regnavit prudens valde, qui habebat filiam pulcherrimam, quam multum dilexit. Erat quidam miles in curia, qui puellam miro modo dilexit. Cum eam solam vidisset, ait ei: "Carissima, miro modo te diligo. Quid tibi dabo, quod possim una nocte tecum dormire?" Quae ait: "C marcas florenorum." Ille vero concessit et ei dedit. Cum nox adesset, miles,lectum intravit et statim dormire coepit; puella vero simili modo post eum. Miles per totam noctem dormivit nec a somno excitatus est. Mane vero cum sol oriret, puella vestimentis suis se induit et eum a somno excitavit. Ait ille: "O bona puella, intra lectum!" Quae ait: "Carissime, non facio tibi iniuriam; tecum conveni pro centum marcis, ut tecum tota nocte dormirem. Hoc fideliter implevi. Sed tu fuisti ita incurialis, quod semel faciem tuam ad me non vertisti; et ideo de incurialitate tua te reprehendo." At ille "Somnum cepi et per hoc deceptus fui; sed rogo, ut iam ad me intres." At illa "Certe non faciam." Ait miles: "Quid tibi dabo, ut secunda vice possim tecum dormire?" Quae ait: "Tantum sicut prius." Ille vero concessit. Cum vero nox adesset, lectum intravit et statim dormivit et per omnia fecit sicut prima nocte. Miles vero ultra quam credi potest dolens dixit puelle: "Dic mihi, bona puella, quomodo tecum dormiam IIIa nocte?" Quae ait: "Certe pro C marcis florenorum." Ille concessit. Miles intra se cogitabat: "Primo perdidi C marcas; IIo terras meas pro aliis C obligavi; iam vero me oportet acquirere per aliquam viam, si debeo habere puellam." Perrexit ad quandam civitatem et obviabat uni mercatori et ait ei: "Domine, potes mihi centum marcas commodare in necessitate?" Qui ait: "Quam securitatem mihi praestabis?" Et ille: "Quidquid vis." Cui mercator: "Volo, ut cartam de proprio sanguine mihi facias sub tuo sigillo, quod, si unum diem constitutum inter nos frangas, sine contradictione potestatem habeam tantum de carnibus tuis scindere ac a corpore evellere, ubicumque mihi placeat in tuo corpore, ita tamen, quod carnes pecuniam meam ponderent." At ille "Mihi bene placet." Statim fecit fieri cartam de proprio sanguine suo sigillatam cum suo sigillo. Hoc facto tradidit mercatori cartam et recepit. pecuniam. Miles cum pecuniam habuisset intra se cogitabat: "Si istam pecuniam perdidero sicut prius, pauper ero perpetuo." Perrexit ad quendam philosophum et ait ei: "Bone magister, tibi habeo secretum pandere. Filiam imperatoris diligo et cum ea conveni, ut mecum una nocte dormiret pro C marcis; et prima nocte et IIa dormivi et sic voluntatem meam in nullo implevi. Iam pecuniam a quodam mercatore mutuavi, et si illam sicut prius perdidero, confusus sum ego. Iam ad te veni, ut sciam, quomodo possim me ipsum salvare a dormitione, ne tam leviter amittam, quod tam care mutuavi." Ait philosophus: "Tibi dicam. Inter coopertorium puellae et lintheamen iacet una carta habens istam virtutem, quod, quicumque intrat lectum, statim oppressus sit somno, donec a puella excitetur. De hoc sum expertus, quia cartam ordinavi. Sed tibi dicam, quomodo habeas puellam. Antequam ascendas lectum, cartam diligenter quaeras private, et cum inveneris, longe a lecto proicias et tunc audacter statim intra et voluptatem tuam obtinebis!" Miles vero gavisus est valde. Perrexit ad puellam et tradidit ei pecuniam. Cum vero nox adesset, miles vestimenta deposuit et, antequam lectum ascenderet, inter coopertorium et lintheamen cartam invenit ; cartam longe a lecto proiecit. Hoc facto lectum ascendit et se finxit dormire. Puella vero simili modo vestimenta deposuit ignorans, quod carta fuisset ablata. Statim autem cum lectum ascendisset, miles manum ad eam posuit. Puella vero ait: "O domine, decepta sum; totam pecuniam, quam mihi dedisti, tibi reddam, et me illaesam permittas abire!" Qui ait: "In vanum loqueris." Quae ait: "Tibi pecuniam duplicabo." Ait miles: "Etsi imperium patris tui mihi dares, tibi non concederem." Fecit cum ea voluntatem suam. Statim conglutinata est anima puellae, et eum ultra modum dilexit. Miles vero in tantum eam adamavit, quod transiit una quindena ultra diem constitutum inter illum et mercatorem et tradidit oblivioni, quomodo mercatori esset obligatus. Cum autem semel in lecto suo iacuisset, ad memoriam reduxit, quomodo mercatori obligatus fuisset. Suspiria, gemitus et fletus emisit. Audiens haec puella ait: "O domine, quid est tibi? Cur tantum sic affligitur anima tua?" Qui ait: "Heu mihi! Tantum te dilexi, quod pro tuo amore filius mortis sum." At illa: "Dic mihi quomodo!" Respondit miles: "Obligatus sum uni mercatori in tali forma. Defecit mihi pecunia, ut tibi solverem; mutuavi ab uno mercatore centum marcas auri, ita quod, si non solverem die assignata, ipse potestatem haberet, ubicumque vellet in toto corpore meo, tantum pondus de carnibus meis abscidere. Quindena iam transiit, et de conventione propter nimium amorem, quem habeo ad te, oblitus fui. Et haec est causa doloris mei." At illa: "Noli tantum contristari! Ad illum perge et pecuniam suam ei duplica! Si vero ei hoc non placuerit, pete, quidquid ei placeat, et hoc ego tibi dabo." Miles haec audiens ad mercatorem perrexit et eum satis honorifice salutavit dixitque ei: "Domine, diem meum non tenui; ideo graviter deliqui et pro delicto tibi pecuniam duplicabo." Ait mercator: "Carissime, scire debes, quod conventionem meam tenere volo, quam per litteram mihi obligatus es." Qui ait: "Si ergo ad hoc non vis assentire, pete a me, quantum volueris, et obtinebis!" Ait mercator: "Quid verba multiplicas? Iam dixi tibi. Crede mihi, conventionem adscriptam inter nos habere volo!" Statim fecit eum capi et ad iudicium duci. Lex tunc erat, quod, sicut homo voluntarie se obligaret, ita etiam iudicium reciperet. Interim puella exploratores habebat, quomodo de amasio suo tractaretur. Exploratores revertentes nuntiaverunt ei, quod ad iudicium ductus fuerit. Puella haec audiens ait intra se, "Si ille morietur, ego ero rea. Non fiet ita!" Statim crines capitis sui praecisit ad modum viri, vestes mulieris mutavit et sicut vir se per omnia paravit ascendensque dextrarium ad iudicium equitavit. Cum autem iudex eam vidisset, notitiam eius in nullo habebat, quia credebat eam esse virum, et dixit ei: "Carissime, unde venis?" Quae ait: "De partibus marinis venio. A casu per istam civitatem transitum feci et a viris fide dignis audivi, quod quidam miles hic inter vos per quendam mercatorem male sit tractatus. Et ideo iudicium intravi, ut militem a morte liberarem." Ait iudex: "Carissime, illum iuvare non potes, quia lex huius regni dictat, quod, sicut homo se voluntarie obligaverit, sic sine contradictione iudicium recipiat, si conventionem non impleverit. Miles iste convenit cum mercatore isto pro quadam summa pecuniae, quod, si non solveret die statuto, habeat potestatem plenariam in toto corpore, ubicumque ei placuerit, tantum pondus, quantum sit de pecunia, abscidere. Et ideo hoc nullo modo potest fieri, nisi occidatur." At illa: "Domine, si mercator hoc tantum concederet, ut vita eius redimi posset, numquid tibi placeret?" Qui ait: "Peroptime." Conversa puella ad mercatorem ait: "Care, quid prodest tibi, si occidatur miles iste? Nonne melius est tibi aurum aut argentum pro tua voluntate accipere pro eo quam mortem eius videre?" Ait mercator: "Bone domine, si posses mihi totum imperium dare, vitam suam ei non concederem." Quae ait: "O bone mercator, ex quo iudex vitam eius desiderat, fac tu similiter!" At ille "Quod dixi, dixi et hoc in corde meo affirmavi." Quae ait: "Domine iudex, ex quo ita est, quod nec prece nec pretio iste mercator potest flecti, peto instanter, ut legem exerceas tam pro milite quam pro mercatore." Dixit iudex: "Quidquid lex iubet, hoc implebo." Ait illa mercatori: "Dic mihi, in qua parte corporis carnes eius velis abscidere?" Et ille: "In pectore, ubi cor iacet." Quae dixit iudici: "Domine mi, coram omnibus dixisti, quod iustitiam velles tenere pro milite sicut pro mercatore. Ex quo ita est, peto instanter beneficium legis. Lex dicit, quod, quicumque sanguinem alicuius effuderit, sanguis eius pro eo effundatur. Miles iste tantum conventionem fecerat de carnibus abscidendis, non de effusione sanguinis. Tu ergo, mercator, impleas conventionem tuam, ubicumque volueris in toto corpore eius, sed videas, ne sanguinem eius effundas, quia, si hoc feceris, beneficium legis recipies!" Dicit ei mercator: "Ex quo ita est, da mihi pecuniam meam, et ei remitto omnem actionem, quam contra eum habeo!" Quae ait: "Dico tibi, quia nullum denarium ab eo obtinebis. Coram omnibus tibi obtuli, et renuisti." Et conversa ad iudicem ait: "Carissime, da iudicium!" Qui ait: "Vita est salvata militis, quia numquam caro evelli potest sine sanguinis effusione, de quo mentionem non fecit in conventione. Et quia mercator renuit, quod suum erat, transeat ergo sine solutione!" Illa cum hoc audisset, gratias iudici reddidit et ait: "Domine, ad deum te recommendo. Exivit et equum ascendit et domum equitavit. Omnes autem iuxta iudicem sedentes dixerunt: "Miles iste, qui recessit, miro modo et sapienter militem istum salvavit." Et omnes credebant eam esse virum. Finito autem iudicio omnes recesserunt; mercator ad domum suam confusus abiit. Miles autem ad domum puellae ivit. Illa vero interim ornavit se sicut prius ad modum mulieris et amplexatus est eum et ait: "Carissime, quomodo evasisti hodie?" Qui ait: "Ego eram adiudicatus morti, et subito intravit quidam miles iuvenis valde et sapiens, gratiosus et eloquens, qui per sapientiam suam me liberavit et hoc non obstante ita prudenter loquebatur, quod etiam nihil mercatori teneor solvere, quia iudex pro me sententiam dedit, et mercator sine solutione abiit." Dixit puella: "Ex quo te deus per sapientiam istius militis salvavit, quare ipsum ad prandium non vocasti?" Respondit miles: "Subito intravit et finito iudicio exivit, nec postea potui ipsum videre." Respondit iuvencula: "Si eum videres, numquid notitiam eius haberes?" Qui dixit: "Optime." Illa cameram intravit et sicut prius se ornavit; quo facto exivit. Miles cum eam vidisset, ultra quam credi potest gaudebat et osculatus est eam et ait: "Benedicatur hora, in qua fuisti nata!" Post haec cum magno iubilo eam in uxorem duxit, et in pace dies suos finiebant.

  

top

  

Cap. 169. De duobas latronibus, qui per fidem vitam suam conservaverunt.

Erat quidam imperator, in cuius imperio erant duo latrones ad invicem confoederati iuramento ac fide, ut nullus alium deciperet in necessitate. Multa mala simul commiserunt, scilicet furta, spoliationes et homicidia. Accidit, quod unus eorum absente altero in furto captus fuisset et in carcere fortiter vinculatus. Quod audiens socius eius, scilicet alter latro, venit ad eum et ait: "Carissime, dic mihi, quid pro te debeam facere, quia ambo ligati sumus in fide!" Respondit alter: "Ut mihi videtur, oportet me mori, quia captus sum in furto. Si tantum velles istud facere, quod dixero tibi, semper essem tibi obligatus ad serviendum. Habeo uxorem et pueros cum familia et de illis nihil ordinavi neque de bonis meis. Si loco mei interim exspectare velles in carcere et hoc posses a iudice obtinere, tunc irem, utique domum et de uxore ac familia ordinarem et tempore debito redirem et te liberarem." Respondit socius: "Istud fideliter adimplebo." Perrexit ad iudicem et ait: "Domine mi, amicus meus captus est et incarceratus; mortem evadere, ut credo, non potest. Si placeret, tantum unam petitionem a te peto, ut ei licentiam dares, quod rediret ad domum suam, ut ante mortem de uxore et familia et de suis rebus aliquid disponere posset. Ego vero, ut sis securus, loco ipsius in carcere manebo, donec veniat." Dixit iudex: "Tali die iudicium de eo ac de aliis fiet; si vero in eodem die non venerit, quid ad hoc respondebis?" At ille "Domine, securitatem tibi faciam, quod, si non venerit, pro amore ipsius mortem sustinebo." Ait iudex: "Ex quo ita est, tuam petitionem concedo. Statim eum incarceravit et alium abire permisit. Ille vero rediit in domum suam et cum uxore ac prole, familia ac omnibus bonis suis fecit testamentum. Cum autem domi fuisset, tamdiu cum suis exspectavit, quousque affuisset dies iudicii, in qua omnes malefactores iudici deberent praesentari. Inter alios ille, qui se sponte obtulit pro amico suo, est praesentatus. Dicit ei index: "Dic modo, ubi est amicus tuus, qui deberet hodie redire et te salvare?" Ait ille: "Domine, spero, ut me non deseret." Iudex vero diu exspectavit, ut veniret, sed non venit. Statim dedit pro sententia, ut ad patibulum duceretur. Et sic factum est. Cum vero ad patibulum venisset, dixit ei iudex: "Ecce, carissime, imputes tibi ipsi et non mihi, quod morieris! Dixisti enim, quod amicus tuus veniret ad liberandum te." Respondit, "Domine, ex quo mori debeo, instanter peto, ut ante mortem pro anima mea liceat mihi pulsare." Respondit iudex: "Cuiasmodi pulsatio est illa?" Qui ait: "Ante mortem trina vice alte clamare." Cui iudex: "Libenter tibi concedo." Ille vero incepit alta voce clamare. Deinde altera vice clamavit et respexit circumquaque et neminem vidit. Deinde IIIa vice clamavit. Vidit a longe hominem agili cursu venientem et ait iudici: "O domine, adhuc differas mortem meam! Ecce video hominem venientem; forte ipse est socius meus, qui me liberaturus est." Iudex vero cum ipsum venientem vidisset, exspectavit, et ecce socius eius venit et ait: "O domine, ego sum ille, qui uxorem et prolem visitavi, et iste est amicus meus, qui pro me in periculo mortis stetit. Ecce paratus sum illum liberare et mortem pro delictis meis sustinere." Iudex eum respexit et ait: "O carissime, rogo te, dic mihi causam, quare invicem estis ita fideles!" At ille: "Domine, a pueritia quilibet alteri fidem dedit, ut in omnibus operibus usque ad mortem fideles essemus. Et haec est causa, quare ipse se ipsum in locum posuerit, quousque ego testamentum facerem." Iudex ait: "Carissimi, si securus possem esse, vobis aliqua dicerem, unde contenti essetis." Ait primus: "Domine, si placet, conceptum tuum nobis dic! Tunc habemus respondere." At ille: "Si amodo quilibet vestrum esset personae meae ita fidelis, sicut vos insimul estis, quamdiu viveretis, in curia mea essetis, et omnia necessaria vobis providerem." Ait primus: "Domine, pro me volo respondere. Amodo vobis fideliter, promitto, quod numquam aliquid malum contra vos committam; et si necesse fuerit, mori pro vobis paratus ero." Ait secundus socius: "Et ego, domine, firmiter promitto, quidquid socius meus vobis fecerit, hoc et ego adimplebo; et si accidat e me in aliquo delinquere, libenter paenitentiae subcumbam." Ait iudex: "Ex quo ita est, ambos vos ad gratiam meam recipio et mecum manebitis, et omnes transgressiones transactas remitto." Omnes, audientes misericordiam iudicis illum laudabant.

  

top

  

Cap. 170. De Gregorio, qui matrem duxit in uxorem.

Marcus regnavit prudens valde, qui tantum unicum filium et unam filiam habebat, quos multum dilexit. Accidit, quod, senex effectus, infirmitas gravis eum apprehenderet. Qui cum vidisset, quod vivere non posset, fecit vocari omnes satrapas imperii et ait: "Carissimi, scire debetis, quod hodie debeo spiritum emittere; et coram deo non habeo respondere, nisi quod unicam filiam meam matrimonio non tradidi. Et ideo tu, fili, qui es heres meus, tibi praecipio sub mea benedictione, ut eam maritari facias ita honorifice, sicut deceat. Et medio tempore eam teneas cum omni honore!" His dictis vertit se ad parietem et emisit spiritum. De cuius morte factus est planctus magnus in civitate, et ipsum honorifice sepulturae tradiderunt. Post haec vero filius coepit regnare satis prudenter et sororem suam in omni honore tenebat ac dilectione, in tantum quod omni die, quantocumque nobiles secum essent, in una cathedra ex opposito secum in mensa sedebat et ex ipsius scutella comedebat ac in sua camera in lecto separato dormiebat. Accidit una nocte, quod temptatio gravis istum iuvenem imperatorem apprehendit, in tantum quod ei videbatur spiritum emittere, nisi libidinem suam cum sorore sua compleret. De lecto surrexit et ad sororem perrexit, quam dormientem invenit, excitavit. Illa sic excitata ait: "O domine, ad quid huc venisti hac hora?" Qui respondit: "Nisi tecum dormiam, malum mihi eveniet." Quae respondit: "Absit a me tale peccatum in conspectu dei perpetrare! Carissime, ad memoriam reduc, quomodo pater noster in extremis tibi dixisset in virtute benedictionis suae, quod me in omni honore teneres! Si tale peccatam committeres, iram dei non evaderes nec hominum confusionem." At ille: "Quomodocumque fiat, volantatem meam adimplebo." Dormivitque cum ea. Hoc facto ad proprium lectum rediit. Mane vero puella flevit amare et nolebat consolari. Imperator vero, in quantum potuit, ipsam consolabatur et miro modo eam sicut prius dilexit et eodem honore tenuit. Post haec vero circa dimidium annum illa in cathedra sedebat, sicut solita erat, ad mensam. Frater eius imperator eam respexit et ait: "Carissima, quid est tibi? Nam facies tua est mutata in colore et oculi tui in nigredine." At illa: "Mirum non est, quia sum impregnata et per consequens confusa." Ille haec audiens ultra quam credi potest contristatus est et ait: "Heu mihi, quod umquam natus eram! Quid faciam ego, penitus ignoro." Quae ait: "Domine, fac secundum consilium meum et post factum non poenitebis! Nos non sumus primi, qui graviter deum offenderunt. Hic est unus miles senex, consiliarius domini, patris nostri, quondam. Secundum cuius consilium semper pater noster operabatur. Vocetur ille, et sub sigillo confessionis illi causam nostram dicemus. Postquam vero deo reconciliati sumus, ille, ut credo, dabit nobis tale consilium, per quod non sustinebimus opprobrium." Ait imperator: "Fiat ita! Sed prius studeamus deo reconciliari!" Confessi sunt ambo corde puro cum contritione vera. Penitentia data pro milite sene miserunt et ei private totam causam cum fletu narraverunt. Respondit miles: "Domine, ex quo deo estis reconciliati, audite consilium meum et opprobrium hominum evadere potestis! Pro peccatis tuis ac patris vestri terram sanctam debes visitare et tali die omnes satrapas in praesentiam tuam debes convocare. Deinde debes ipsis haec verba dicere: Carissimi, terram sanctam visitare volo; nullum heredem, sicut scitis, habeo praeter unicam sororem meam, cui in absentia mea sicut mihi debetis oboedire. Post haec mihi coram omnibus dicere debes: Et tu, carissime, tibi sub poena vitae praecipio, ut custodiam sororis meae habeas. Ego vero manucapio eam tam private custodire ac, secure, quod nullus ante vel post de causa vestra sciet nisi tantum ego cum uxore mea, quam oportet, ut ei propriis manibus ministret." Respondit imperator: "Bonum est consilium. Omnia adimplebo, quae mihi dicis." Statim fecit omnes satrapas convocare et omnia a principio usque ad finem, quaecumque ei consulerat miles, ipsis narravit. Cum autem finisset sermonem, vale omnibus fecit et ad terram sanctam perrexit. Miles vero senex dominam, sororem imperatoris, ad castrum suum duxit. Cum autem uxor militis hoc vidisset, domino suo occurrit et ait: "Domine mi reverende, quae est ista mulier?" At ille: "Domina nostra est, soror domini imperatoris. Iura mihi per deum omnipotentem sub poena vitae tuae, ut, quidquid tibi dixero, omnia rata habeas!" Quae respondit: "Domine, praesto sum." Cum autem iurasset, dixit ei miles: "Domina nostra per dominum nostrum imperatorem est impregnata. Quare tibi praecipio, ut nulla creatura ei ministret, excepta tua persona, ita ut principium, medium et finis et omnia sint occultata." Et illa: "Domine, omnia illa fideliter adimplebo." Domina in cameram privatam est ducta et satis splendide ministrata. Cum vero tempus pariendi adesset, filium pulcherrimum peperit. Miles cum hoc audisset, ait dominae: "Domina carissima, bonum est et utile sacerdotem in confessione vocare, ut private puerum baptizet." Quae ait: "Deo meo voveo, ut ille, qui inter me et fratrem meum genitus, baptizmum non accipiet." Respondit miles: "O domina, satis grave peccatum est inter dominum meum et te commissum. Noli propter hoc animam pueri occidere!" Ait domina: "Votum vovi, quod firmiter tenebo. Sed cito tibi praecipio, ut dolium vacuum paratum habeam."" Qui ait: Domina, praesto sum." Dolium secum duxit. Illa vero interim puerum in cunabulum posuit et in parvis tabellis suis scripsit ea, quae sequuntur: "Carissimi, scire debetis, quod puer iste nondum est baptizatus, quia inter fratrem et sororem est genitus. Et ideo pro dei amore baptizetur! Sub capite eius pondus auri invenietis, quo nutriatur; ad pedes argentum, cum quo studium exerceat!" Tabulas sub latus pueri ponebat, aurum ad caput, argentum ad pedes. Deinde cum pannis sericis cunabulum cooperuit. Hoc facto praecepit militi, ut cunabulum infra dolium poneret, et clauderetur; deinde in mare proiciatur et vadat, ubicumque deus disposuerit. Miles vero omnia adimplevit. Cum autem dolium in mare proiecisset, tamdiu stetit iuxta mare, quamdiu dolium natare vidisset. Hoc facto ad dominam rediit. Sed cum iuxta castrum suum venisset, obviabat ei nuntius imperatoris veniens de terra sancta. Ait ei miles: "Unde venis?" Qui respondit: "De terra sancta." Dicit ei miles: "Quales rumores refers?" Qui respondit: "Dominus meus imperator est mortuus, et corpus suum ad castrum unum est deductum." Miles cum haec audisset, flevit amare. Superveniens autem uxor eius, et cum illa de morte imperatoris audisset, ultra, quam credi potest, dolebat. Miles surrexit et ait ei: "Cessemus a fletu, ne domina nostra percipiat, quia nihil ei dicemus, quousque a partu resurgat." Miles post hos sermones intravit ad dominam, ut eam consolaretur; uxor vero eius sequebatur. Domina vero cum eos desolatos vidisset, ait: "Carissimi, ob quam causam iam estis tristes ?" At illi "Domina, non sumus tristes, sed potius gaudentes, quia liberata es a gravi periculo, in quo in partu fuisti." At illa: "Ita non est; indicate mihi Nolite aliquid celare a me, sive sit bonum, sive malum!" Respondit miles: "Domina, quidam nuntius de terra sancta venit, qui narrat rumores de nostro imperatore." At illa: "Vocetur ergo!" Qui cum vocatus fuisset, ait ei: "Dic mihi, carissime, quid dicis de domino meo?" Qui respondit: "Dominus meus mortuus est, et corpus eius de terra sancta translatum est ad castrum suum, ut cum patre suo sepeliatur." Domina cum hoc audisset, ad terram cecidit, miles simili modo, uxor militis cum ipsis ac nuntius; omnes isti per magnum spatium iacuerunt, et in eis non est inventus sensus neque vox prae dolore. Domina vero surrexit et crines capitis evellit, faciem usque ad sanguinis effusionem dilaceravit et alta voce clamavit: "Heu mihi, heu! Pereat dies, in qua concepta eram, nox illa non numeretur! Quantas habeo iniquitates! Et peccata et scelera mea atque delicta iam sunt in me completa! Periit spes mea, frater meus unicus, dimidium animae meae. Quid faciam ego de cetero!" Miles surrexit et ait: "O, domina carissima, audi me! Si per dolorem te ipsam necaveris, totum imperium peribit, et haec est ratio. Tu sola es derelicta, cui iure hereditario regnum debetur; si ergo te solam habuerimus, hereditas ad alios non transibit. Surgamus ergo et ad castrum domini, ubi iacet, accedamus et honorifice eum sepeliemus. Deinde studeamus, quomodo de imperio ordinemus!" Illa vero ex verbis militis comfortata surrexit et cum honesto comitatu ad castrum fratris sui perrexit. Cum autem intrasset, corpus fratris sui in feretro invenit. Cecidit super eum, a planta pedis usque ad verticem capitis osculata est eum. Milites autem videntes in ea nimium dolorem, traxerunt illam et in cameram introduxerunt. Infra paucos dies honorifice eum sepelierunt. Post haec dux Burgundiae solemnes nuntios ad eam misit, ut ei consentiret in uxorem. Sed illa nuntiis dicebat: "Nec virum habere volo nec alicui post obitum fratris mei copulari." Nuntii haec audientes domino suo per ordinem narrabant. Dux haec audiens indignatus est valde et ait: "Si eam habuissem, rex totius regni fuissem; sed ex quo me vilipendit, de regno suo parum gaudebit." Statim exercitum collegit, regnum suum intravit, combussit et a occidit et spoliavit ac infinita mala perpetravit ac victoriam in omni loco obtinuit. Domina vero ad quandam civitatem bene muratam fugiebat, in qua civitate erat castrum fortissimum, et in eo permansit per multos annos. -Iam ad dolium in mari redeamus! Dolium cum puero in fluctibus maris multa regna transibit, quousque venerat iuxta quoddam cenobium monachorum. Accidit feria VIa, quod abbas ad litus maris perrexit, piscatores ad se vocavit et ait: "Carissimi, estote parati, ut pisces isto die habeamus!" Illi vero retia parabant, ut mare intrarent. Dum vero sic in parando essent, dolium cum fluctibus maris ad terram venit. Ait abbas: "Ecce dolium! Ad terram trahite, et a videamus, si aliquid lateat interius!" Illi vero dolium adtraxerunt et per praeceptum abbatis fregerunt, et ecce puer parvus intime abbatem respexit ac risit. Abbas vero totaliter consternatus ait: "O deus meus, quid est istud, quod invenimus?" Propriis autem manibus puerum de cunabulo levavit, tabulas sub latere eius invenit, quas mater ibidem posuit, aperuit et legit, quod inter fratrem et sororem esset genitus nec baptizatus, sed propter amorem dei sacramentum baptismi ei daretur. Deinde ad caput pondus auri invenit, per quod nutriretur, et ad pedes argentum, per quod studium exerceret. Abbas cum vidisset pannis pretiosis cunabulum ornatum, intellexit, quod puer de nobili sanguine esset natus. Statim eum baptizari fecit eique nomen Gregorius inposuit. Deinde puerum ad nutriendum piscatori tradidit deditque ei pondus auri, quod invenit. Puer vero crescebat de die in diem et ab omnibus dilectus, quousque VII annos in aetate complevisset. Abbas statim eum ad studium misit, in quo miro modo profecit. Puer vero ab omnibus dilectus, et omnes monachi cenobii tamquam suum monachum nutriverunt. Cum vero ad aetatem legitimam pervenisset, omnes in scientia atque doctrina transcendit. Accidit uno die, ut cum filiis piscatoris cum pila quadam luderet, quia quidam piscator eum nutrivit, quem sine haesitatione patrem suum carnalem esse credidit. A casu filium piscatoris laesit. Laesus vero cum iuvenis esset, flevit amare, domum perrexit et matri est conquestus dicens: "Gregorius, frater meus, me percussit." Mater haec audiens foras exivit et ait: "O Gregori, qua audacia filium meum percussisti, cum tamen, quis sis et unde, ignoremus?" Respondit Gregorius: "O mater dulcissima, nonne sum ego filius tuus? Quare mihi talia improperas?" Quae respondit: "Certe filius meus non es, nec, unde sis, scio; sed unum scio, quod in quodam dolio inventus fuisti et abbas ad nutriendum te mihi tradidit. Et ideo unde sis et quis sis, nemo potest tibi dicere." Gregorius cum haec audisset, flevit amare, perrexit ad abbatem et ait ei: "O domine mi reverende, diu vobiscum steti et semper credebam, quod filius piscatoris fuissem; et iam quis sit pater meus, vel quae sit mater mea, penitus ignoro. Et ideo, domine, si placet, me ad militiam promoveas, quia hic non exspectabo, ubi verecundiam talem sustinere debeo." Respondit ei abbas: "O fili, noli talia cogitare! Omnes monachi in domo miro modo te diligunt, in tantum quod post meum discessum te in abbatem promovebunt." At ille: "Nolite talia cogitare, quia sine dubio, domine, non exspectabo, quousque ad aliquam notitiam pervenire possim, quis fuisset pater meus, vel quae fuisset mater mea." Abbas haec audiens ad arcam suam ivit et tabulas, quas in cunabulo invenit, ei ostendit tradiditque ei et ait: "Nunc fili, lege et plane invenies, quis sis!" Puer vero cum tabulas aperuisset et legisset, quod inter fratrem et sororem genitus fuisset, ait: "O domine, iam peius est, quam prius audivi; frater et soror me genuerunt. Sed qui sint et ubi, penitus ignoro ego. Vero per vos baptizatus, educatus, nutritus. Deus vobis reddat! Sed unum dei amore peto: ad militiam me promoveatis, quod possim ad terram sanctam pervenire et contra infideles pro peccatis parentum pugnare!" Abbas concessit et eum militem fecit. Cum autem licentiam recedendi accepisset, factus est fletus magnus in cenobio, dolor in circuitu, lamentatio inter mulieres ac parvulos, quia ab omnibus fuit dilectus. Dominus Gregorius cum nautis convenit, ut eum ad terram sanctam ducerent. Cum vero navigarent, ventus erat eis oppositus, et ductus est ad eandem civitatem, in qua erat mater eius in castro; sed qualis civitas aut regnum hoc esset, penitus ipse et nautae ignorabant. Cum autem civitatem intrasset, obviabat ei quidam civis, et ait ei dominus Gregorius: "Carissime, habesne hospitium honestum pro me et pro hominibus meis?" At ille: "Etiam, domine." Civis eum ad domum suam duxit cum familia. Cum vero in mensa sederent, ait dominus Gregorius hospiti: "Domine, quis est dominus istius terrae?" At ille: "Unum probum imperatorem habuimus, qui mortuus est in terra sancta, qui nullum heredem dimisit nisi tantum unam sororem. Terra tota est in manibus eius. Quidam autem dux eam in uxorem volebat, sed illa renuit. Propter quod dux exercitum in terram suam duxit et eam devicit atque infinita mala perpetravit. Illa vero sola ad civitatem istam fugit." Respondit dominus Gregorius: "Carissime, numquid possum tibi secretum cordis mei propalare?" At ille: "Etiam, domine, cum omni securitate." Qui ait: "Miles sum, qui vivo per gladium. Crastina die, si placet, perge ad palatium et cum senescalco de me sermonem habeas! Paratus enim sum hoc anno pro vobis pugnare, si possum solarium a domina obtinere." Respondit civis: "Non dubito, domine, quin senescalcus de adventu tuo summe gaudeat. Crastina die ad palatium pergam et finem huius rei faciam." Unde cum dies crastina adesset, civis, ut promisit, implevit. Senescalcus vero gavisus est, pro domino Gregorio destinavit et eum per annum conduxit, si domine placeret. Cum autem dominae omnia dixisset et eum per omnia commendasset, ait ei domina: "Ducatur in nostram praesentiam!" Cum autem dominus Gregorius in praesentia domine esset ductus, eum intime respexit, sed, quod esset filius eius, in nullo notitiam habebat, quia eum submersum in mari a multis annis credidit. Ait ei: "Carissime, bene veneris, et bene sit tibi nunc et semper, quia ad nos venisti! Quidquid senescalcus meus tecum contulit pro mercede, ratum et firmum habeo." His dictis in curia exspectavit. Die vero crastina ad bellum se paravit. Adest dux in campis cum exercitu paratus. Dominus Gregorius bellum aggreditur et omnes penetravit, quousque ad ducem pervenit, quem in eodem loco occidit et caput eius amputavit atque caput cum tubis et cymbalis dominae praesentavit. Et facta est illa die victoria magna. Miles vero post haec de die in diem proficiebat; et fama eius undique circuivit, sic quod, antequam annus completus fuisset, totam terram perditam gladio recuperaret. Cum vero finis anni adesset, ad se senescalcum vocavit et dixit: "Domine, tibi constat, in quo statu invenerim vos et ad quem statum perduxerim. Rogo, trade mihi solarium meum, quia alibi pergere volo!" Ait senescalcus: "Domine, plus meruisti, quam ex conventione teneatur tibi. Ideo ad dominam pergam et de statu tuo ac mercede finem faciam." Statim perrexit ad dominam et ait: "Carissima domina, ex defectu viri habuimus plurima mala; et ideo dicam tibi aliqua verba. Ideo est bonum virum accipere, per quem salvari ac defendi possimus de cetero. Satis locuplex est terra tua et ideo non indiget divitiis. Unde nescio, ubi melius ad honorem tuum et commodum populi possis virum accipere quam istum dominum Gregorium." Illa vera semper solebat respondere: "Voveo deo, quod numquam virum accipiam." Sed tunc ad verbum senescalci respondit: "Ego deliberabo." Breviter constituit diem deliberationis, in qua deberet respondere; et etiam illa die consensit, ut eum in virum acciperet. Ambo vero cum consensu et cum assensu et cum magno iubilo totius imperii matrimonio sunt coniuncti. Cum vero per aliquot dies simul remansissent, miro modo mutuo se dilexerunt, et omnes eos videntes de dilectione eorum gaudebant. Et tamen Gregorius erat unicus filius eius, et ipsa mater sua, et hoc penitus ambo ignorabant. Accidit una die, quod dominus Gregorius, noviter factus imperator, ad uenandum perrexit. Dum autem fuissent in venatione, ait quaedam ancilla domine: "Domina carissima, numquid dominum meum in aliquo offendisti?" Quae ait: "In nullo; credo etiam, quod in mundo non sint duo matrimonio ligati, qui tantum mutuo se diligant sicut ego et dominus meus. Sed dic mihi, carissima, quare protulisti mihi talia verba." At illa: "Domina, omni die, quando ponitur mensa, dominus meus illam cameram laetus intrat; sed cum exierit, lamentationes ac fletus emittit. Deinde faciem lavat. Sed quare sit hoc, penitus ignoro." Domina cum haec audisset, cameram illam sola intravit, de foramine in foramen respexit, donec ad illud foramen pervenit, in quo erant tabulae, quas singulis diebus imperator solebat legere, et cum legeret, quod inter fratrem et sororem genitus esset, amare flevit. Domina vero cum tabulas invenisset, statim notitiam illarum habebat; aperuit et scripturam de propria manu scriptam invenit, intra se cogitabat: "Numquam homo ad istas tabulas taliter devenisset, nisi filius meus esset." Incepit alta voce dicere ac clamare: "Heu mihi, quod in hunc mundum umquam fui producta, nutrita ac educata, quin die conceptionis meae extincta fuisset mater mea!" Cum autem clamor in aula auditus fuisset, milites ac dominae cum ceteris ancillis accurrebant et illam iacentem in terra invenerunt et per magnum spatium circa eam steterunt, antequam verbum ab ea habere possent. Deinde os aperuit et ait: "Si diligitis vitam meam, sine ulteriori dilatione dominum meum quaerite!" Milites haec audientes in equis versus campos equitabant et imperatori dixerunt: "Domine, cito domum redeatis, quia domina in periculo mortis iacet!" Ille haec audiens ludum dimisit et ad castrum cito venit; cameram intravit, in qua domina iacuit. Domina cum illum vidisset, ait: "O domine mi, cito omnes de camera expellatis, ut nullus consilium nostrum audiat!" Cum autem omnes essent expulsi, ait domina: "O carissime, dic mihi unum, quod a te peto! Unde es et ex qua terra ?" Qui ait: "Mirabilis est ista quaestio. Scias pro certo, quod de longinqua terra sim ego." At illa: "Nisi mihi dixeris, de lecto isto non surgam." Et ille: "Tibi dico, quod pauper fui, ita quod nihil habui praeter arma mea, cum quibus te et totum regnum acquisivi." Quae ait: "Dic mihi modo, in qua terra natus sis, et quis sit pater tuus, et quae sit mater tua! Et nisi mihi veritatem dixeris, numquam cibum amodo sumam." Qui ait: "Ex quo ita est, dicam tibi veritatem, quod quidam abbas me nutrivit ab infantia et mihi dixit, quod me in quodam dolio invenisset in cunabulo et ab illo tempore usque ad praesens me sustinuit." Domina cum hoc audisset, tabulas ei ostendit et ait: "Carissime, nosti tu istas tabulas?" Ille cum tabulas vidisset, ad terram cecidit. Illa vero ait: "O fili dulcissime, in dolium posui te, quando peperi te, cum istis tabulis. Fili dulcissime, tu es filius meus, maritus meus ac dominus et filius fratris mei. Heu mihi, heu! Quare de vulva eduxit me dominus, cum tot mala per me sint perpetrata! Fratrem meum proprium cognovi, et te ex me genuit. Utinam consumpta essem, ne oculus me videret! Fuissem, quasi non essem!" Ad parietem caput suum percussit et ait: "O domine, deus meus, ecce filius meus et maritus meus et filius fratris mei!" Ait dominus Gregorius: "Heu mihi! Credebam periculum evasisse et in rete diaboli cecidi. Dimitte me, domina, ut plangam paululum miseriam meam! Vae mihi, vae! Ecce mater mea, amica mea, uxor mea! Ecce qualiter diabolus conclusit me!" Mater cum vidisset tantum dolorem in filio, ait: "O fili dulcissime, pro peccatis nostris toto tempore vitae meae peregrinabo. Tu vero terram istam gubernabis." Qui ait: "Non fiet. Primo vocetur confessor discretus, et ego prius peccatum meum pandam; tu vero post haec. Deinde communionem accipiemus, et tunc, quidquid deus de nobis ordinaverit, faciemus." At illa: "Bonum est consilium." Cum confessor venisset, ambo cum magna contritione sunt confessi. Deinde communionem quaerebant; sacerdos vero corpus Christi eis dedit. Dominus autem imperator antequam dominum Christum sumpsisset, dixit: "O domine Ihesu, misericordiam de me et matre mea habeas propter illum sanguinem, quem pro humano genere fudisti!" Haec eadem verba mater dicebat. Audita est vox desuper: "Peccata vestra vobis remitto." Hoc audito corpus Christi sumpserunt. Per triduum vixerunt et ambo animas deo reddiderunt. De quorum morte factus est planctus magnus per totum imperium.

  

top

  


  

Paginae:   1   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11  

12   13   14   15   16   *17   18   19   20   21   22  

  

  

This text is taken from Die Gesta Romanorum Nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342, edited by Wilhelm Dick (Erlangen and Leipzig: A Deichert'sche Verlagsbucch. Nachf. [Georg Boehme]), 1890). The spellings have been regularized (Carissime for Karissime, nihil for nichil, etiam for eciam, meae for mee, etc.). © 2006 Claude Pavur, Saint Louis University. This web edition of public-domain material is being made available here for non-commercial educational use.

  

  


  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

  

pagekeeper