Paginae: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
12 13 14 15 16 17 *18 19 20 21 22
Cap. 171. De imagine et clerico et palatio sub terra.
Erat quaedam imago in civitate romana quae stabat rectis pedibus habebatque manum dextram extensam, et in medio digito erat superscriptio talis: "Percute hic!" Imago ista longo tempore sic stabat, eo quod nullus sciebat, quid hoc significaret. Multi admirati sunt, saepius ad imaginem venerunt et sic recesserunt, quia superscriptionem penitus ignorabant. Erat tunc quidam clericus subtilis valde, qui, cum audisset de imagine, multum solicitus erat eam videre. Quod et fecit. Dum autem eam vidisset et superscriptionem legisset: "Percute hic!" vidensque solem super imaginem et per umbram solis discernebat digitum, per quem dicebat: "Percute hic!" Statim ligonem accepit et recte per umbram digiti terram aperuit et per III pedes infra terram fodiebat. Tunc quosdam gradus invenit. Clericus non modicum gaudens semper gradatim descendit, quousque sub terra nobile palatium invenit. Aulam intravit vidensque regem et reginam ac multos nobiles in mensa sedentes respexit circumquaque, vidit totam aulam hominibus plenam, et omnes induti erant vestimentis pretiosis, et nullus ex hominibus loquebatur ei unicum verbum. Viditque in uno angulo domus unum lapidem politum, qui vocatur carbunculus, a quo tota domus lumen recepit. Ex opposito carbunculi in alio angulo vidit hominem stantem habentemque in manu sua arcum paratum cum sagitta at sagittandum carbunculum, et in fronte eius erat scriptum: "Ego sum, qui sum, et nullus potest vitare arcum meum." Clericus cum hoc vidisset, admirabatur; cameram intravit et mulieres pulcherrimas in purpura et bysso operantes invenit; et nullum verbum ei dixerunt. Deinde intravit quoddam stabulum et optimos equos invenit; quos cum tetigisset, per tactum lapides apparuerunt. Hoc facto omnes domos per ordinem visitavit et, quidquid cor eius desiderabat, invenit. Deinde aulam intravit sicut prius et recedere volebat. In corde suo cogitabat ac dicebat: "Mirabilia vidi hodie et quidquid homo desiderat, sed nullus credet dictis meis. Bonum ergo est ad probationis signum ac veritatis aliquid mecum portare." Respexit ad mensam superiorem, vidit ciphos aureos et cultellos optimos. Ad mensam accessit, unum ex ciphis cum uno cultello levanit, ut secum portaret. Cum vero in sinum suum collocasset, homo, qui in angulo stabat, cum arcu sagittam direxit ad carbunculum et illum sagittavit ac in multas partes fregit. Statim aula facta est tam tenebrosa sicut nox. Clericus haec videns totaliter consternatus est, propter nimiam obscuritatem viam exeundi invenire non poterat et sic in eadem aula misera morte obiit.
Cap. 172. De tribus sociis.
Olim erant III socii, qui ad peregrinandum pergebant. Accidit autem, quod cibaria invenire non possent praeter unum panem et erant famelici valde. Dixeruntque ad invicem: "Si panis in tres partes dividitur, non sufficit unicuique ad saturitatem. Habeamus ergo sanum consilium, quid sit faciendum de illo pane!" Ait unus: "Dormiamus hic in via, et quilibet somnium habeat, et qui melius somnium viderit, ille totum panem habeat!" Responderunt duo: "Bonum est consilium. Coeperunt dormire. Interim socius, qui consilium dederat, surrexit et ipsis dormientibus panem totaliter commedit nec unam micam sociis dimisit. Hoc facto socios suos excitavit et dixit: "Surgite velociter! Tempus est, ut quilibet somnium suum dicat." Ait primus: "O carissimi, mirabile somnium vidi. Unam scalam auream de caelo descendentem vidi, per quam angeli ascenderunt et descenderunt et animam meam usque ad caelum de corpore meo traxerunt. Quando autem ibi eram, vidi patrem et filium et spiritum sanctum et tantum gaudium circa animam meam, quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit, quod ibidem percepi. Et istud somnium est meam." Ait secundus: "Et ego vidi, quod demones cum instrumentis ferreis ac ignitis animam meam de corpore meo traxerunt et ad infernum duxerunt et in quodam lecto novaculis pleno me requiescere fecerant et dixerunt: Quamdiu regnat deus in caelo, in isto lecto permanebis. Et hoc est somnium meum, quod vidi." Ait IIIus: "Audite somnium meum! Mihi videbatur, quod quidam philosophus ad me venisset et ait: Carissime, vis videre, ubi sint socii tui? Respondi: Etiam, domine, quia inter nos habemus unum panem dividere. Timeo, quod cum pane recesserint. Respondit philosophus: Non est ita, sed panis iuxta te iacet. Sequere me! Duxit me ad portas caeli et dixit: Tantummodo caput tuum intret et non corpus, et tunc videbis, ubi sit unus ex sociis tuis! Cum vero caput meum intro fuisset, vidi unum, scilicet te, qui raptus fuisti ad caelum, sedere in throno aureo et multa fercula ac vina ante te. Dixitque mihi philosophus: Ecce socius tuus abundat omni gaudio et cibariis et ibi in eternum permanebit, quia, qui semel caelum introierit, in eternum non exibit. Iam veni mecum, et ostendam tibi, ubi sit alter socius tuus! Cum vero secutus illum fuissem, duxit me ad portas inferni, et vidi te ibidem, sicut dixisti, in quodam lecto novaculis acutis pleno iacentem, et cottidie ministrabatur tibi vinum et panis in magna copia. Tunc quaesivi a te et dixi: carissime, mihi displicet, quod te in tali lecto video iacere. Quamdiu ibi remanebis ? Et respondisti: Quamdiu deus regnabit in caelo, tamdiu hic permanebo, quia hoc merui. Surge cito et comede panem totum, quia nec me nec alium socium amplius videbis! Ego vero cum haec audissem, surrexi et commedi panem, sicut tu mihi dixisti."
Cap. 173. De puere nutriende et pastore clamante.
Lucius regnavit, qui statuit pro lege, quod, quicumque puerum alicuius ad nutriendum acciperet, et in eius custodia puer fuisset laesus, in defectu suo vitam amitteret. Accidit, quod imperatrix concepit et filium pulcherrimum peperit. Haec audiens quidam miles prece ac pretio imperatorem rogavit, ut ei filium suum ad nutriendum concederet. Ait imperator: "Tibi concedo; sed tibi caveas! Si filius meus in societate tua laesus fuerit, vitam tuam habebo." At ille: "Domine, mihi bene placet. Accepit et parvulum secum duxit et uxori suae ad nutriendum dedit. Illa vero satis tenere eum nutrivit. Crevit puer et ab omnibus dilectus. Accidit, quod tempore nundinarum miles ad nundinas cum domina sua perrexisset, puerum in cunabulo reliquit cum familia. Postquam dominus exiverat, omnes de familia exierunt et puerum solum sine custodia reliquerunt ac ostium apertum dimiserunt. Erat tunc quidam lupus extra civitatem, qui infinita mala civitati perpetravit. Cum vidisset portas civitatis apertas, intravit et ostium militis apertum vidit, quia omnes ad nundinas perrexerunt. Cum autem intrasset, puerum de cunabulo rapuit et ad silvam cum puero cucurrit. Erat tunc in campis quidam pastor ovium; qui cum vidisset lupum fugientem cum puero, arborent altam ascendit et cum cornu trinam sufflationem fecit. Haec audientes cives, aliqui in equis, aliqui in pedibus, post lupum currebant. Lupus vero cum audisset strepitum et clamorem canum post se, puerum permisit cadere et ad silvam cucurrit. Cives cum puerum invenerunt, miro modo gaudebant, et precipue eius nutricius. Sed laesus in fronte erat, et sanguis effluebat; tamen post haec optime curatus. Imperator vero infra paucos dies pro milite misit, ut veniret et filium suum secum duceret. Ille vero ad mandatum imperatoris venit, tamen tremens. Cum autem imperator puerum vidisset, signum vulneris in fronte vidit et ait: "Carissime, quid est hoc, quod hic video?" Respondit miles: "Domine, a casu ad nundinas perrexi et puerum cum familia reliqui. Omnes vero exibant et puerum solum dimiserunt. Lupus vero illum rapuit, sed per clamorem unius pastoris inpeditus. Unde a lupo vulnus istud recepit, de quo vulnere signum istud manet." Ait imperator: "Tibi et non familiae puerum ad nutriendum tradidi, et ideo contra legem deliquisti." Qui ait: "Fateor me deliquisse et ideo gratiam peto." Ait imperator: "Tibi remitto. Studeas, quod deliquisti, corrigere de cetero!" Ille vero fideliter promisit. Imperator vero eum ad divitias et honores promovit.
Cap. 174. De muliere adulterata, per imperatricem de carcere liberata.
Adrianus in civitate romana regnavit, qui statuit pro lege, quod, si mulier sub viro suo esset adulterata, perpetuo carceri esset mancipata. Accidit, quod quidam miles quandam uxorem habebat, quae ex adulterio concepit et filium pulcherrimum peperit. Et ideo incarcerata fuit et in carcere peperit et secundum legem ibidem exspectabat sine aliqua misericordia. Puer crevit et lumen numquam vidit. Cum autem una dierum mater fuisset recordata, quod ita solacia mundi amisisset, flevit amare. Puer autem cum matrem flere vidisset: "O mater, ait, cur sic affligitur anima tua?" Respondit: "O fili dulcissime, ambo materiam flendi ac dolendi habemus. Nam ultra capita nostra est gressus hominum et lux diei et solis; nos vero semper in tenebris et miseriis. Quomodo ergo possum gaudere?" Qui ait: "O mater, omnia ista, quae dicis, penitus ignoro nec umquam vidi, quia in isto carcere natus fui. Quamdiu copiam cibi et potus habuero, de omnibus illis, quae dicis, parum curo." Tunc temporis ultra ostium carceris erat imperatrix. Quae cum audisset lamentationem inter matrem et filium, pietate mota adiit imperatorem et preces pro liberatione eorum fundebat et obtinuit. Ambo igitur sunt liberati. Et post haec facta est mulier sancta et ei, scilicet viro, reconciliata et ei prolem pulcherrimam produxit et sic animam deo reddidit.
Cap. 175. De quattuor viis.
Helius in civitate romana regnavit, qui, cum semel de una civitate in aliam transitum fecisset, venit ad quandam crucem, in qua erat ex omni parte scriptura talis. Ex una parte erat scriptum: "O rex, si per viam istam equitas, pro corpore tuo bonum hospitium habebis, sed male equo tuo ministrabitur." Ex alia parte erat scriptum: "Si per viam istam equitas, hospitium invenies, in quo equus tuus satis laute habebit, sed tu pessime eris ministratus." Ex tertia parte erat scriptum "Si tu per viam istam pergis, tu et equus tuus satis habebitis; sed antequam recedas, egregie eris verberatus." Ex quarta parte erat scriptum: "Si transieris istam viam, ambo satis habebitis, sed equum tuum ibidem dimittes, et tunc te oportet pedibus ambulare." Rex cum haec omnia vidisset et legisset, admirabatur et intime cogitabat, quam viam equitare deberet. Ait intra se: "Primam viam volo equitare, quia bene erit mihi et male equo meo. Nox una cito transiit." Equitavit et venit ad quoddam castrum, in quo erat miles, qui eum benigne recepit ac laute ei ministravit, sed equus parum aut nihil habebat. Mane vero surrexit et ad palatium suum equitavit et narravit omnibus, quod viderat.
Cap. 176. De nigro equo, cane, falcone et cornu.
Symmachus regnavit prudens valde quantum ad temporalia, sed stultus quantum ad spiritualia. Erat tunc temporis quidam miles, nomine Leontius, qui quandam terram annexam terrae imperatoris habebat, quam multum imperator desideravit, sed minime obtinere potuit. Imperator uno die intime cogitabat, quomodo terram militis occupare posset. Vocavit eum et ait "Vade et quaere mihi unum nigrum equum, canem nigrum, falconem nigrum, cornu nigrum, ita quod omnia ista habeam hodie ad octo dies! Et nisi feceris, terram tuam amittes." Miles cum hoc audisset, contristatus est valde, quia, unde ista haberet, penitus ignorabat. Venit ad uxorem et omnia ei dixit. Quae respondit: "Spera in deum, et ipse te de manibus suis liberabit! Vadas primo ad confessionem! Facta confessione et satisfactione deus tibi auxilium praestabit." Miles vero erat pure confessus. Quo facto recessit et quandam viam pulcherrimam invenit, per quam tristis ambulabat, quousque ad quandam foveam pervenit. Supra foveam quendam senem sedentem invenit habentem baculum in manu sua. Ait ei senex: "Carissime, unde venis et quo vadis?" Et ille: "Domine, de ecclesia venio, et quo vadam, penitus ignoro." Ait senex: "Accipe baculum istum et sequaris viam istam, nec declines nec a dextris nec a sinistris et videbis a longe quoddam castrum nigerrimum. Cum ibi veneris, praecipe illis ex parte mea, qui ibi manent, ut tibi dent, quod petis, in haec verba: Ille, qui est baculi istius dominus, vobis praecipit, ut mihi tradatis equum nigrum, canem nigrum, falconem nigrum, cornu nigrum. Cum autem ista omnia habueris, nullomodo, licet tibi dixerint: Equum ascende! non ascendas nec cum cornu suffles nec canem currere permittas! Et omnia ista domino tuo praesentabis, baculum tecum reportabis, quia hic te exspectabo!" Miles vero baculum recepit et viam trium dierum ivit. Tertia die castrum nigerrimum a longe invenit. Cum autem appropiasset, ecce III vel IV armigeri bene induti ei obviabant et dixerunt: "Domine, bene sit tibi! Rex noster adventum tuum desiderat. Intra castrum et cibum sume!" At ille: "Nullomodo introeo. Sed ille, qui est dominus istius baculi, vobis praecipit, ut habeam equum nigrum, falconem nigrum, canem nigrum, et cornu nigrum a vobis." Responderunt: "Oportet nos illi seni oboedire." Statim tradiderunt ei, quod petivit, et dixerunt: "Bonum est equum ascendere et cum cornu sufflare." Respondit miles: "Nec illud nec aliud perpetrabo." Equum et canem in manu duxit, falconem in sinistra manu, cornu circa collum et sic ad senem pervenit et ei baculum tradidit et gratias egit. Senex ex oculis eius evanuit. Miles vero ad palatium imperatoris perrexit et eum in balneo invenit. Rex cum audisset, quod miles venerat et secum omnia portaret, gavisus est valde. Infra tempus breve dum sic sederet, audivit canes latrantes. Quaesivit a circumstantibus, quod hoc esset. Dixeruntque servi, quod cervus esset et canes in foresta post illum currerent nec attingere possunt. Dixit rex: "Numquam meliori tempore poterat miles iste mihi omnia ista praesentare quam nunc." Surrexit et vestimentis suis se induit, equum nigrum ascendit, falconem in manum recepit, cornu circa collum eius, et canis sequebatur. Cum autem cervum vidisset, cum cornu sufflavit, equum cum calcaribus percussit. Cervus vero recto tramite ad infernum cucurrit. Rex sequebatur cum falcone et cane. Portae inferni apertae sunt; cervus intravit, rex post illum cum equo, falconi cornu, cane nec umquam amplius visus est. Et sic miles ab omni periculo est liberatus.
Cap. 177. De milite, qui pro filia regis pugnavit.
Severus regnavit, qui pulchram filiam habebat unicam quam multum dilexit, primo quia pulchrior ceteris, secundo quia sapientior, tertio quia clementior. Post discessum imperatoris illa regnum occupavit. Haec audiens quidam rex tyrannus venit ad eam, multa ei promisit, si ei consentiret. Illa vero sic seducta ei consentiebat et ab eo fuit deflorata. Post deflorationem illa flevit amare, sed nihil ei valuit, immo eam post haec etiam ab hereditate sua expulit. Illa vero sic expulsa gemitus et suspiria emittebat et in via lata ac publica sedebat, ut a transeuntibus elemosynam peteret. Cum autem uno die sic sedisset flendo, venit quidam miles generosus iuxta eam equitando vidensque pulchritudinem eius captus est in oculis eius et ait: "Carissima, dic mihi, qualis es et ob quam causam hic sedes?" At illa: "Filia imperatoris fui ego et post eius discessum regnum habui iure hereditario; sed per quendam regem fui seducta ac deflorata, et privavit me regno meo." Ait miles: "Placetne tibi esse sponsa mea?" Quae ait: "Etiam, domine, hoc desidero ante omnia." Qui ait "Da mihi fidem tuam, quod nullum alium praeter me accipias, et ego pergam et contra tyrannum bellum dabo et terram tua acquiram. Si vero mortuus in bello fuero et terram tuam acquisiero, nihil aliud peto, nisi quod arma mea sanguinolenta tecum custodias in signum amoris. Si vero aliquis veniat ut te in uxorem ducat, intra cameram tuam, in qua arma mea sanguinolenta pendent, et memoriam mei habeas et dic: "Absit a me, ut alium accipiam praeter illum, qui pro amore meo obiit!" At illa: "Domine, firmiter promitto omnia illa adimplere. Sed absit, ut in bello moriaris!" Statim armavit se et contra tyrannum perrexit. Audiens haec rex contra eum se opposuit. Tunc simul pugnabant. Miles vero eum devicit; tamen in bello vulnus mortis recepit et terram puellae acquisivit, et tertia die miles est defunctus. Puella vero per multos dies mortem eius planxit, arma sua sanguinolenta super perticam in cameram pendebat et saepius ea visitavit, et quotiens ea vidit, amare flevit. Multi vero ad eam venerunt, ut eam in uxorem haberent, multa promiserunt. Sed illa cum unumquemque audiret, antequam responsum daret, cameram intravit et arma diligenter respexit et dixit: "O domine, tu pro meo amore mortuus es et hereditatem meam mihi acquisisti. Absit, ut alteri copuler!" Deinde foris exivit et dixit: "Votum deo feci amodo viro non copulari." Illi haec audientes recesserunt. Et sic toto tempore vitae suae permainsit.
Cap. 178. De milite, dracone, leone et mare.
Antonius regnavit, in cuius imperio erat quidam miles, qui semel ad quendam civitatem pergere volebat. Accidit, quod per quoddam desertum iter habebat, et ecce draco quidam horribilis ex una parte iacuit, leo ex alia parte viae. Volebat viam dimittere et reverti. Vidit mare post tergum, et angelus stans a parte ante gladio evaginato in una manu tenensque coronam in alia manu dixit versus: "Sperne, resiste, tere! Sertum dabo, sive ferire. Sors maris, ira ferae, dolus anguis agunt miserere."
Cap. 179. De duobus militibus, sapiente et stulto.
Maximus in civitate romana regnavit dives valde, in cuius imperio erant duo milites, unus sapiens valde et alter stultus; qui mutuo se dilexerunt. Sapiens autem dixit stulto: "Carissime, numquid tibi placet unam conventionem mecum componere? Et erit nobis utile." At ille: "Mihi bene placet." Respondit sapiens: "Simus ambo minuti de dextro bracchio, et ego sanguinem tuum bibam et tu sanguinem meum, in signum quod nullus alium deserat nec in prosperitate nec in adversitate, et quidquid unus lucratas fuerit, sive in bono sine in malo, alius dimidietatem habeat!" Respondit factus: "Mihi optime placet." Statim cum minuti fuissent, uterque bibit sanguinem alterius. Hoc facto in una domo et eadem societate remanserunt. Imperator vero duas civitates fecerat; in una civitate, quae in summitate montis erat constructa, ordinavit, quod omnes illuc venientes copiam thesauri, scilicet auri et argenti, haberent et ibi remanerent cum uxore et pueris. Ad istam civitatem erat via stricta, lapidibus plena, et in via manebant III milites cum magno exercitu, et omnes intrantes per eandem viam oportebat pugnare cum eis aut omnia sua amitterent. In ista civitate quendam senescalcum ordinavit, qui omnes intrantes indifferenter reciperet et secundum statum suum et conditiones eis laute ministraret. Aliam civitatem fecit fieri in valle sub monte illo. Ad quam civitatem erat via plana, pulcherrima. In via ista manebant III milites, qui etiam omnibus intrantibus subveniebant ac ministrabant per voluntatem illorum. In ista civitate quendam senescalcum ordinavit, ut omnes intrantes in illam civitatem caperet et incarceraret; et cum iudex veniret, omnes in patibulum suspenderentur. Dixit miles sapiens socio suo: "Quamdiu sic manebimus, nullum bonum nec profectum nobis ipsis facimus. Pergamus ergo ad mundum sicut ceteri milites, ut acquiramus aliqua, per quae honeste possimus vivere!" Respondit alter: "Fiat!" Perrexerunt ergo per quandam viam, quousque pervenerunt ad quoddam bivium. Dixit sapiens: "Carissime, hic sunt duae viae. Una via dirigitur ad quandam civitatem noviter constructam in summitate montis; et si per viam istam equitabimus, ducet nos ad istam civitatem, in qua habebimus, quidquid cor nostrum desiderat. Et haec est alia via, quae ducit nos ad aliam civitatem noviter constructam in valle; si ambulabimus per eam, capiemur et incarcerabimur, deinde in adventu iudicis suspendemur. Consulo ergo, ut istam viam dimittamus et per aliam viam ad civitatem opulentam pergamus." Respondit miles stultus: "Carissime, de istis duabus civitatibus dudum audivi. Sed via civitatis in summitate montis est periculosa, quia latronibus plena, et etiam mala ad ambulandum. Sed altera via est satis plana, sicut oculis meis video; et cum hoc in via sunt milites assignati, ut subveniant transeuntibus omnia necessaria; et sine periculo possumus transire. Et ideo credo oculis meis plus quam dictis tuis; et cum hoc saepius audivi, quod multi per illam viam transierunt et redierunt propter viam malam et diversa pericula." Ait miles sapiens: "Carissime, licet ista via mala sit ad ambulandum, tamen ducet nos ad bonum hospitium, sed alia via ad malum, quia erimus capti et incarcerati. Sed de pugna per viam times; est tibi verecundum, cum miles factus sis. Si mecum per viam istam ambulare velles, tibi firmiter promitterem, quod ante te ad bellum procederem et omnes quotquot sunt, penetrarem, si me iuvare velles." Respondit fatuus: "Amen dico tibi, per illam viam et non per aliam ambulare volo." Qui ait, scilicet sapiens: "Ex quo tibi fidem dedi et sanguinem tuum bibi, te solum non permittam ambulare, quia pergam tecum. Sed si aliud aliquid nobis continget quam bonum, tibi est inputandum et non mihi." Ambo per eandem viam perrexerunt et multa solacia per viam invenerunt, donec ad hospitia trium militum venerunt. Qui satis honorifice sunt recepti et splendide ministrati. In qualibet refectione ac solacio miles stultus sapienti dixit: "Carissime, nonne tibi dixi? Ecce, quot ac quanta solacia habemus in hac via! De omnibus his deficeremus in alia via." Ille semper respondit: "Si finis bonus, totum bonum erit; sed illud non spero." Cum illis militibus aliquam moram traxerunt. Senescalcus civitatis audiens, quod duo milites prope civitatem essent contra prohibitionem imperatoris, statim satellites suos ibidem misit; et eos ceperunt et ad civitatem duxerunt. Videntes autem, quod unus stultus esset, ligatis manibus et pedibus eum in quandam foveam proiecerunt, alium incarceraverunt. Cum vero iudex in civitatem venerat, omnes malefactores in conspectu ipsius ducti sunt. Dixit autem sapiens miles coram iudice: "Domine, conqueror de socio meo, quia ipse est causa mortis meae. Ego praedixi sibi modum et legem istius civitatis, sed in nullo mihi oboedivit nec consilio meo adhaesit, sed mihi respondit: 'Plus credo oculis meis quam dictis tuis.' Cum autem fide et iuramento conligati essemus tam in adversitate quam in prosperitate, et ideo, quando eum vidi solam ire, propter iuramentum cum eo perrexi. Et ideo causa mortis meae est iste. Ait secundus miles indici: "Domine, ipse est causa mortis meae, et haec est ratio. Constat toti mundo, quod ipse est sapiens et ego naturaliter stultus. Unde per sapientiam suam non debuisset tam leviter adhaesisse stultitiae meae, sed cum solus incepi ambulare, si ille me secutus non fuisset tam leviter, reversus ad eum fuissem propter iuramentum, quod ei praestiti. Et ideo, cum ipse sapiens sit, et ego stultus, ipse est causa mortis meae." Respondit iudex ambobus: "Tu, sapiens, quia tam leviter stultitiae suae adhaesisti et secutus es eum, et tu, stulte, quia dictis sapientis non credidisti, iudico vos ambos hodie in patibulo esse suspensos." Et sic factum est. Omnes vero iudicium laudabant.
Cap. 180. De equo scabioso et duabus ovibus.
Alexander in civitate romana regnavit, qui habebat filium, nomine Celestinum, quem multum dilexit. Cogitavit in animo suo: "Bonum est, filium meum ad doctrinandum dare. Vocavit quendam philosophum et ait: "Carissime magister, accipe filium meum ad doctrinandum et nutriendum, et tibi dabo mercedem condignam!" At ille: "Domine, praesto sum per omnia voluntati tuae oboedire. Magister vero diligens circa puerum erat. Accidit una die, quod spatiatum ad quoddam pratum cum discipulo suo Celestino perrexit. Ambo in prato viderunt unum equum scabiosum iacentem. Iuxta equum erant duae oves ad invicem ligatae, quae pascebantur iuxta equum, una a parte dextra et alia a parte sinistra, sic quod equo appropinquabant et funem, cum qua erant ligatae, semper super dorsum equi paulatim traxerunt, quousque super scabiem equi pervenit. Equus autem cum cordam in vulnere dorsi sensisset, magis ac magis gravabatur et prae dolore cum impetu surrexit et duas oves secum portavit, et quanto plus oves ponderabant, tanto magis funis vulnus equi vulneravit ac dolorem augmentavit. Erat tunc prope pratum quoddam molendinum; equus autem prae dolore illud intravit cum ovibus, in quo nemo erat nisi ignis. Equus vero hinc inde ignem dispersit, in tantum quod tota domus coepit ardere, domum et se ipsum cum duabus ovibus combussit. Tunc ait magister discipulo suo Celestino "Fili, iam vidisti principium, medium et finem istius rei. Fac mihi de ista materia versus sine falsitate et etiam versus, quia debeat solvere combustionem domus! Et nisi hoc feceris, amen dico tibi, poenam sustinebis. Celestinus vero absente magistro suo per se perrexit et multum studebat, sed versus componere minime sciebat. Obviabat ei diabolus in specie hominis et ait: "O fili, cur tantum tristaris?" Qui ait: "Non expedit tibi dicere." Et ille: "Dic mihi secure, et tuum negocium perficiam, ita tamen, quod velis mihi consentire." Ait Celestinus: "Ego deberem versus componere sub poena de equo scabioso et duabus ovibus et penitus ignoro." At ille: "Domine, ego sum diabolus in specie hominis. Noli timere! Si mihi promittis, quod fidelis servus meus sis, et versus tibi componam." Celestinus vero consensit fide data, quod fideliter ei servire vellet, si promissum impleret. At ille: "Ecce, versus sunt isti: Nexus ovem binam per spinam traxit equinam; Laesus surgit equus, pendet utraque pecus; Ad molendinum pondus portabat equinum, Dispergendo focum se cremat atque focum. Custodes aberant; singula damna ferant!" Puer vero cum istos versus habuisset, domum perrexit. Ait ei magister: "Numquid, flli, versus fecisti?" At ille: "Etiam, magister." Et versus recitavit. Magister cum eos audisset, admirabatur et ait: "Dic mihi, carissime, quis docuit te?" At ille: "Nemo." Qui ait: "Nisi mihi veritatem dixeris, usque ad sanguinis effusionem flagellatus eris." Puer vero timens a principio usque ad finem ei narravit, quomodo diabolo obligatus esset. Magister vero contristatus est valde; fecit puerum reverti et pure confiteri ac diabolo abrenuntiare, et post hoc factus est homo sanctus et animam deo reddidit.
Paginae: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
12 13 14 15 16 17 *18 19 20 21 22
This text is taken from Die Gesta Romanorum Nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342, edited by Wilhelm Dick (Erlangen and Leipzig: A Deichert'sche Verlagsbucch. Nachf. [Georg Boehme]), 1890). The spellings have been regularized (Carissime for Karissime, nihil for nichil, etiam for eciam, meae for mee, etc.). © 2006 Claude Pavur, Saint Louis University. This web edition of public-domain material is being made available here for non-commercial educational use.