Gesta Romanorum

LTM Edition

  

  

Elementary Readers Index

  

Paginae:   1   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11  

12   13   14   15   16   17   18   *19   20   21   22  

  


  

  

Cap. 181. De serpente et bufone.

Caesar regnavit in civitate romana, in cuius regno erat quidam miles generosus ac fortis. Accidit semel, quod per quandam forestam transire deberet, et ecce vidit bufonem et serpentem simul pugnare, sed bufo praevaluit et serpentem devicit. Haec videns miles de equo descendit et serpentem iuvit et bufonem vulneravit, tamen per bufonem graviter vulneratus evasit et fugam accepit; sed venenum bufonis in vulnere militis remansit. Miles domum perrexit et diu in infirmitate corporis remansit, in tantum quod totaliter erat exinanitus. Testamentum suum condidit et ad mortem se paravit. Cum vero iuxta ignem a uno die iacuisset quasi de vita sua desperatus, intravit serpens, quem a morte te salvavit. Dixerunt servi: "Domine, quidam serpens intravit." Miles cum illum respexisset, notitiam eius habebat, quod serpens ille erat, pro quo pugnavit et omnia mala habebat. Dixit: "Nolite ei prohibere! Credo enim, quod nullum malum faciat mihi." Serpens vero coram omnibus ad vulnus perrexit et venenum cum lingua lambit, quousque os plenum habuisset. Deinde extra ianuam aulae venenum proiecit rediitque bis vel ter, quousque totum venenum hauserat, et semper illud proiecit. Hoc facto miles lac ad bibendum ei dedit. Cum vero sic bibisset, bufo, quem miles vulneravit et a quo vulnus recepit, intravit et cum serpente pugnavit, ac si esset in vindictam, quod serpens militem sanasset. Miles vero cum hoc vidisset, dixit servis suis: "Carissimi, sine dubio ille est bufo, quem vulneravi in defensione serpentis, et a quo omnia mala recepi. Si serpentem superaverit, statim me invadet et sicut vitam meam diligitis, illum occidatis!" Servi haec audientes cum baculis et fustibus illum occiderunt. Serpens vero quasi applaudendo et regratiando hinc inde circa pedes militis se vertit et exivit. Miles vero sanitatem perfectam recuperavit.

  

top

  

Cap. 182. De ancilla, quae cantus avium intellexit.

Gordianus regnavit potens valde, in cuius regno erat quidam miles generosus, qui pulchram uxorem habebat, quae sub eo adulterata est. Accidit semel, quod maritus eius ad peregrinandum perrexit. Illa vero statim amasium vocavit. Habebatque domina illa unam ancillam, quae miro modo cantus avium intellexit. Cum vero amasius intraret, erant tunc in curia III galli. Circa mediam autem noctem cum domina cum amasio iaceret, primus gallus cantare cepit. Domina cum haec audisset, ait ancillae: "Dic mihi, carissima, quid dicit gallus in cantu suo?" Illa respondit: "Gallus dicit in cantu suo, quod tu facis iniuriam domino tuo. Anglicis verbis: Ye koc seyt in yr sang, Yat you s doyst yi usban wrang." Domina haec audiens dixit ancillae suae: "Occidatur gallus ille!" Et sic factum est. Tempore debito post haec secundus gallus cantavit. Ait domina ancillae: "Quid dicit gallus in cantu suo?" Ait ancilla: "Sic dicit: Socius meus occisus est pro veritate, et ego paratus sum mori pro eius amore. Anglicis verbis: My fallau for ys soz-sau Hayt ylor is lyf an lyt ful lau." Ait domina: "Occidatur et gallus ille!" Et sic factum est. Cito post haec tertius gallus cantavit. Domina cum hoc audisset, dixit ancillae: "Et quid dicit gallus ille?" Respondit "Audi, vide, tace, ei tu vis vivere in pace! Anglicis verbis: Yr an se an dolye stylle, Chyff you woylt af yi pese an al yi wyl!" Ait domina: "Non occidatur gallus ille!" Et sic gallus iste salvatus est.

  

top

  

Cap. 183. De duobus militibus, quorum unus pro altero mori voluit.

Narratur de duobus militibus, quorum unus manebat in Egypto, alter in Baldac. Inter istos duos nuntii saepius iverunt. Unde quidquid erat in Egypto, miles de Egypto per nuntios ad militem de Baldach misit et e converso, sic quod amor fidelis erat inter eos. Miles vero de Baldach cum semel in stratu suo iacuisset, intra se cogitavit: "Socius meus de Egypto mihi magnam amicitiam ostendit, et numquam eum oculis corporalibus vidi. Vadam ergo et videbo." Conduxit navem, venit in Egyptum. Audiens autem hoc amicus eius venit ei obviam et eum ad domum suam duxit gaudensque super omnia de eius adventu. Miles ille quandam puellam nimis pulchram in domo sua habebat; quam cum vidisset miles de Baldach, captus est in oculis eius et prae nimio amore infirmatus. Miles vero de Egypto cum hoc percepisset, ait ei: "Carissime, dic mihi, quid est tibi?" Respondit: "Est puella una in domo tua, quam desiderat cor meum tota mente, in tantum quod, nisi habuero eam, filius mortis sum ego." Miles cum hoc audisset, omnes mulieres domus ei ostendit excepta illa puella. Ille autem cum omnes vidisset, ait: "De omnibus istis parum curo. Sed est una alia, quam non video." Miles vero in fine ei illam ostendit. Visa autem puella ait: "Carissime, in illa est vita et mors mea." Respondit miles: "Et ego tibi dico, istam in domo mea a iuventute habui ad hoc, ut uxor mea esset, et cum ea divitias infinitas obtinere deberem. Verumtamen te in tantum diligo, antequam moriaris, ipsam tibi in uxorem do cum omnibus divitiis, quas ego recipere deberem." Miles hoc audiens gavisus est valde et eam cum magna solemnitate in uxorem duxit; cum qua divitias infinitas obtinuit et sic ad patriam suam Baldach cum uxore perrexit. Post haec autem miles de Egypto ad magnam egestatem pervenit, in tantum quod nec domum nec aliquam rem habere poterat. Intra se cogitabat: "Pauper sum ego. Ubi melius possum pergere, quam ad socium meum in Baldach, quem ego ad divitias promovi, ut ipse me iam in egestate mea relevet?" Conduxit navem et venit in Baldach ad quandam civitatem post solis occasum, in qua socius eius manebat. Intra se cogitabat: "Nox est. Si iam ad domum socii mei pergam, propter noctis obscuritatem notitiam mei non habebit eo quod sim male vestitus et nullum mecum habeam, quia solebam magnam familiam ducere et in omnibus abundare." Ait intra se: "Noctem istam quiescam et die crastina ad eum pergam." Respexit ad cimiterium, vidit ecclesiae ostia aperta, intravit, ut ibi quiesceret. Cum autem dormire vellet, duo in platea pugnabant, et unus alium interfecit; et interfector ad cimiterium fugit et ex alia parte exivit. Cito post haec clamor factus est in civitate, ubi sit interfector. Cum vero audissent, quod cimiterium intrasset, intraverunt multi neminem videntes nisi militem ad ostium ecclesiae iacentem; dixeruntque ei: "Ubi est proditor, qui hominem interfecit?" At ille: "Ego sum. Accipite me et suspendite!" Illi manus in eum iniecerunt et eum incarceraverunt. Mane vero campana civitatis pulsabatur, et militem ad suspendium duxerunt. Inter eos, qui secuti sunt eum ad patibulum, erat miles, socius eius, ad quem venerat. Hic cum eum vidisset ad patibulum ducere, ait intra se: "Iste est socius meus de Egypto, qui uxorem meum cum divitiis multis mihi dedit; et iam pergit ad suspendium, et ego vivus permaneo ?" Clamavit alta voce et dixit: "O carissimi, nolite interficere innocentem! Ille est innocens, quem vos ad mortem ducitis. Ego sum, qui hominem interfeci, et non ipse. Illi haec audientes manus in eum iniecerunt et ambos ad patibulum duxerunt. Cum autem prope patibulum essent, interfector praesens inter ceteros,erat et intra se cogitabat: "Grave peccatum mihi esset, ex quo reus huius interfectionis sum ego, si istos innocentes mori permitterem. Non potest esse, quin deus in me vindicaret. Melius est mihi ac salubrius poenam hic sustinere quam in inferno vel purgatorio." Statim clamabat alta voce" et dicebat: "O carissimi, propter deum nolite innocentes occidere! Nullus ex eis nec signo nec verbo neque facto consilium dedit, ut alter interficeretur, qui est occisus; sed ego propriis manibus eum occidi. Ideo me interficite et innocentes istos abire permittite!" Illi haec audientes admirabantur, manus in eum iniecerunt et omnes III ad iudicem reduxerunt, ut de eis sententiam daret. Iudex vero cum audisset totum processum, ait primo militi: "Carissime, de qua causa dixisti tu, quod hominem interfecisses?" At ille: "Domine, sine falsitate dicam tibi veritatem. Quondam in terra Egypti locuplex eram valde et in omnibus abundans; deinde ad magnam egestatem perveni, in tantum quod neque domum nec aliquam rem habere potui. Verecundia ductus terram istam intravi pro adiutorio habendo et ideo dixi, quod hominem interfecissem, quia libentius mallem mori quam vivere." Ait iudex militi: "Et tu, carissime, quare dixisti, quod tu hominem interfecisses?" Qui respondit: "Miles iste de Egypto mihi uxorem meam tradidit, quam pro se ipso nutrivit, cum divitiis multis; per quem factus sum dives in omnibus. Cum vero socium meum, qui me ad tanta promovit, viderem ducere ad patibulum, alta voce clamavi: Ego sum reus mortis et non ipse, quia libenter pro eius amore mori volebam." Ait iudex interfectori: "Et tu, carissime, ob quam causam dixisti: Hominem propriis manibus meis interfeci?" Qui ait: "Domine, quod dixi, verum est; nullus ex eis hominem interfecit, sed ego. Grave fuisset peccatum, si innocentes mori permisissem, cum ego essem reus. Et ideo potius elegi veritatem dicere et poenam hic sustinere quam innocentes sine culpa damnari, et ego in inferno vel alibi puniri." Ait iudex: "Quia innocentes salvasti et veritatem dixisti, amodo studeas vitam tuam emendare, et omnia tibi remitto. Vade in pace!" Omnes autem audientes iudicium iudicem laudabant, quod tam misericorditer cum reo egit, quia veritatem dicebat et innocentes salvabat.

  

top

  

Cap. 184. De filia regis et tyranno.

Decius in civitate romana regnavit, qui quandam filiam unicam habebat gratiosam, cui regnum succedere deberet post decessum regis. Mortuo rege filia regnum occupavit. Audiens haec quidam tyrannus eam blandis verbis seduxit, quae ei consensit. Eam ad quandam forestam duxit, ut eam defloraret. Facta defloratione ait: "Exspolia te vestimentis tuis!" Quae respondit: "Domine, ad quid?" Qui dixit: "Quia te occidere volo." Erat tunc lex edita, quod, si quis aliquam virginem defloraret ac vi opprimeret, et si aliquis de manibus raptoris eam liberare posset, in electione eius esset, quod eam duceret in uxorem vel dimitteret. Cum vero puella usque ad camisiam se exuisset, clamorem magnum emisit. Et ecce quidam miles a casu per illud nemus equitavit, et cum clamorem puelle audisset, properavit ad locum, ubi puella stabat mortem exspectans. Ait miles: "Dic mihi, bona puella, ob quam causam te sic exspoliasti et quare sic clamasti?" Quae respondit: "Iste tyrannus me seduxit ac defloravit et iam me vult occidere. Ipse me exspoliavit, et prae timore mortis ego clamavi." Ait miles tyranno: "O tu maledicte, nonne sufficiebat tibi illam deflorare, nisi eam occideris?" Qui ait: "Domine, non est ita; sed uxor mea a multo tempore fuit, et eam in adulterio inveni et ideo eam punire volebam." Ait miles: "Signa satis apparent in ea, quod iam sit deflorata et quod non sit uxor tua, sed eam seduxisti. Ideo pro ea tecum pugnabo." Ambo pugnabant diros ictus invicem dederunt, ambo graviter vulnerati sunt. Sed tyrannus est devictus et fugam recepit. Ait miles puelle: "Ecce, carissima, iam de manibus istius tyranni erui te. Lex est edita, sicut tibi constat, quod, si quis aliquam a manu raptoris liberavit, in potestate eius est eam in uxorem ducere vel dimittere. Constat tibi, quod te liberavi. Ideo licet ex lege uxor mea sis, si velim, tamen te non ducam nisi ex tuo consensu. Et ideo responde mihi, quae sit voluntas tua!" At illa: "O domine, non est homo in mundo, cui libentius copuler quam tibi, quia me a morte salvasti et pro me diros ictus recepisti. Quare si tibi placeret, me in uxorem recipere debes, et ad hoc, ut alteri non consentiam, ecce fides mea in manu tua!" At ille: "Mihi bene placet. Sed audi, carissima, verba mea! In tali castro cum meis moram facies, et ego interim amicos meos et parentes visitabo et de omnibus necessariis pro nuptiis celebrandis providebo. Et ideo medio tempore sic te habeas, ut in adventu meo cor meam gaudeat!" Illa vero fideliter ei promisit. Perrexit ad castrum, ille vero ad amicos suos. Interim cum miles cum parentibus suis esset, audiens tyrannus, quod puella in quodam castro esset, ad castrum accessit. Ad ianuam pulsavit. Puella statim ei respondit: "Esne tu ille, qui virginitatem meam abstulisti?" At ille: "Etiam, ego sum ille; sed si me intrare permittis, quidquid cor tuum desiderat, implebo, si mihi possibile fuerit." Breviter eam seduxit verbis, et eum introduxit, et per multos dies simul permanserunt, donec de parentibus suis venit miles, qui ad ianuam pulsavit. Nullus ei respondit. Ille vero non minime turbatus ait: "O bona puella, ad memoriam reduc, quod te a morte liberaverim et mihi fidem dedisti, quod amodo praeter me nullum alium diligeres!" Quae ait: "Alteri iam sum copulata, qui virginitatem meam obtinuit, et ideo nullum praeter illum diligere volo." Ait miles: "Recole, quod vulnera receperim pro tuo amore! Et si dictis meis non credis, tibi ostendam." Statim se denudavit et ei vulnera ostendit. Illa vero avertebat faciem suam et eum respicere nolebat. Miles cum eam vidisset, quod eam non posset inclinare, ad iudicem accessit et de tyranno et ea conquestus est et ei totum retulit, quomodo eam a morte liberaverit, ac ipsa ei fidem dederit. Iudex cum hoc audisset, tyrannum et puellam ad iudicium vocari fecit et de tali transgressione eos arguebat dicens tyranno: "Carissime, nonne tibi constat, quod lex dicit, quod, si quis de manu raptoris aliquam liberaverit, in potestate eius sit eam in uxorem ducere vel dimittere? Tibi bene constat, quod miles iste istam puellam manu forti liberavit. Quo ergo iure ad eam intrasti ac occupasti?" Ille vero obmutuit. Conversus iudex ad puellam dixit: "Carissima, ex quo miles iste te salvavit, uxor eius secundum legem fuisti et etiam fidem ei dedisti. Quare ergo legem violasti et fidem fregisti?" Illa dixit: "Iste me seduxit." Ait iudex tyranno: "Quia contra legem perpetrasti, quando uxorem alterius frivole occupasti, et tu meretrix, quia alium accepisti quam virum tuum ex duplici iure et fidem fregisti, do pro iudicio, ut ambo suspendamini ad patibulum." Et sic factum est. Omnes iudicem laudabant, qui tam prudenter iudicavit.

  

top

  

Cap. 185. De muliere adulterata, quam filius occidere noluit.

Diocletianus regnavit, qui statuit pro lege, quod, si mulier aliqua sub viro esset adulterata, occidi deberet. Accidit, quod quidam miles quandam puellam pulcherrimam desponsavit et ex ea unum filium genuit. Crevit puer et ab omnibus dilectus. Post haec pater eius ad quoddam bellum perrexit et viriliter pugnavit, in quo bello dextrum bracchium amisit. Interim eo absente uxor eius est adulterata. Rediit maritus et invenit, quod adulterata fuisset et per legem mori deberet. Vocavit filium suum et ait: "Carissime, mater tua adulterium commisit, unde secundum legem mori debet manibus meis. Sed bracchium dextrum amisi et ideo non possum eam occidere. Volo ergo, ut tu eam accipias et occidas." Respondit filius: "Pater, lex praecipit patrem et matrem honorare. Si ergo ego propriam matrem meam occiderem, contra legem perpetrarem et matris maledictionem incurrerem." Et sic mulier evasit.

  

top

  

Cap. 186. De iusto iudice et oculis.

Refert Valerius, quod quidam imperator statuit pro lege, quod, quicumque virginem vi defloraret, duos oculos sine misericordia amitteret. Imperator iste tantum unicum filium habebat, quem tenerrime dilexit. Erat tunc in civitate quaedam vidua, quae tantum unicam filiam habebat pulchram valde. Quam cum filius imperatoris vidisset, vi eam opprimebat. Mater haec audiens flevit amare. Accidit, quod semel imperator per civitatem transire deberet. Vidua ei occurrit et dixit: "O domine, misericordiam peto. Legem, quam dedisti, impleas!" At ille: "Dic mihi, quid est tibi?" At illa: "Tantum unicam filiam habeo, quae per filium tuum est vi deflorata. Peto ergo beneficium legis, quod edidisti." Imperator statim filium suum vocari fecit et ait: "Dic mihi, fili, quare tale peccatum contra legem perpetrasti? Tu es primus, qui contra legem operatus es, et ideo poenam taxatam sustinere debes." Vocavit servos suos et ait: "Ite statim et oculos filii mei eruite!" Satrapae autem currebant et dixerunt: "O domine, misericordiam supra filio tuo habeas! Nam heres tuus est, et si ipse duos oculos amiserit, damnum erit totius imperii." Respondit rex: "Voveo deo, quia legem implebo." At illi: "Domine, votum tuum in melius debes mutare. Rogamus instanter omnes una voce, ut puer oculis non privetur." Imperator cum vidisset eos a tam instanter pro filio suo intercedere, ait: "Ex quo ita est, dicam vobis: Oculi filii mei sunt oculi mei, et oculi mei sunt sui. Eruatis dextrum oculum meum et oculum suum sinistrum! Tunc lex est impleta." Et sic factum est. Omnes vero imperatorem laudabant, quod tam iuste iudicavit.

  

top

  

Cap. 187. De duabus virginibus et unicornu.

Erat quidam imperator potens valde, in cuius imperio erant duae virgines pulchrae, quae miro modo dulciter cantabant, in tantum quod ad earum cantum multi venerunt, ut eas cantare audirent. Imperator iste quandam forestam habebat, in qua erat unicornis tam strenuus, quod nullus eum attingere audebat, immo, quotquot intrabant, occidit. Istae duae virgines haec audientes totaliter nudae intrabant; una gladium portabat, alia pelvim. Et cum forestam intrassent, inceperunt cantare tam dulciter, quod unicornis ad eas venit et mamillas earum cepit lambere. Deinde intime eas respexit. Hoc facto caput suum in gremium illius virginis, quae pelvim habebat, ponebat et incepit dormire. Altera virgo haec videns, quae gladium habebat, illum in cor percussit, et mortuus est. Altera virgo sanguinem eius in pelvim suscepit et ad civitatem portavit; de cuius sanguine fiebat purpura et byssus. Et omnes eam laudabant, eo quod sanguinem eius collegisset, nec non quod unicornis occisus esset.

  

top

  

Cap. 188. De carpentario et camisia.

Gallus regnavit prudens ac potens valde, qui quoddam palatium pulcherrimum construere volebat. Erat tunc in imperio quidam carpentarius, nomine Tyrius, subtilis valde, quem imperator pro palatio construendo convenit. Quidam vero miles in imperio erat, qui pulchram filiam habebat. Miles cum semel in stratu suo iaceret et de filia sua promovenda intime cogitaret, ait uxori suae: "Carissima, quid tibi videtur de hoc, quod iam cogitavi? Est unus carpentarius in regno isto subtilis valde. Mihi videtur bonum, ut filiam nostram ei demus in uxorem, quia per subtilitatem suam acquiret sibi et filiae nostrae abundanciam." At illa: "Bonum est hoc attemptare." Miles carpentarium vocavit et ait ei: "Carissime, pete a nobis, quidquid volueris, quod sit possibile, et dabimus tibi, ita tamen quod filiam nostram sumas in uxorem!" Ille respondit: "Libenter petitioni vestre satisfaciam." Convenerunt in unum, carpentarius eam in uxorem duxit cum magna solemnitate. Hoc facto mater vocavit generum suum carpentarium et ait ei: "Carissime, iam filiam meam virginem in uxorem accepisti. Ecce dabo tibi istam camisiam" quam ei satis pulchram ostendit. "Camisia ista habet talem virtutem. Si utaris ea toto tempore vitae tuae, numquam lotione indigebit nec frangetur nec consumetur, quamdiu te fideliter habes cum uxore tua, et ipsa similiter. Si vero, quod absit, aliquis ex vobis matrimonium violanerit, statim camisia deturpetur et indiget lotione sicut ceteri panni." Carpentarius haec audiens gratanter camisiam accepit et ait: "Carissima mater, pulchrum donum mihi dedisti. Iam nullus nostrum poterit matrimonium violare, quin per camisiam sciatur." Statim infra paucos dies carpentarius vocatus erat festinare ad curiam imperatoris, ut palatium suum construeret. Carpentarius camisiam secum recepit et uxorem in domo sua dimisit, ut familiam regeret. Cum autem ad imperatorem venisset, cum eo convenit, ut secum staret, quousque palatium finitum fuisset. Carpentarius iste die ac nocte viriliter laborabat et in omni opere camisia utebatur, sudores diversos emisit, sed in nullo camisia deturpabatur. Admirabantur multi, quod numquam camisiam lavari fecerat et tamen in omni munditia et candore steterat. Venit quidam miles ad eum et dixit: "Magister, dicas, rogo te, quomodo potest hoc esse, quod in continuis laboribus permanes ac sudoribus et tamen camisiam tuam numquam lavas?" Respondit: "Quia lotione non indiget." Respondit miles: "Quae est causa huius rei?" At ille: "Scias, quod ab illo tempore, quo uxorem meam desponsavi, mater eius mihi istam camisiam dedit, quae talem virtutem habet, quod quamdiu invicem fideles sumus, numquam lotione indiget camisia mea. Sed si semel ego vel illa matrimonium violaremus, statim indigeret lotione sicut ceteri panni." Miles intra se cogitabat: "Ego faciam te camisiam tuam lavare sicut faciunt ceteri homines." Statim perrexit ad domum carpentarii. Illa vero satis gratanter eum recepit. Miles statim de amore inordinato ei loquebatur. Quae ait: "Domine, numquid illud erat negotium tuum, quare huc venisti?" Qui dixit: "Etiam, domina. Quare si voluntatem meam perfeceris, te ad divitias promovebo." At illa: "Fiat ita!" Requirit locum privatum et dixit: "Veni mecum, et te in cameram privatam introducam!" Ille vero concessit. Cum autem introductus fuisset, illa ostium clausit et ait: "Ibi exspectabis, quousque tempus habuero, quando te liberare possim." Domina ista singulis diebus eum visitavit et pane et aqua sustentavit. Ille vero saepius ei preces fundebat, ut eum abire permitteret. At illa: "Deo meo voveo, quod ibi exspectabis, donec dominus meus de imperatore venerit. Et tunc videbo, in quo statu sit camisia domini mei." Post haec cito secundus miles quaesivit a carpentario eandem questionem, quare camisia sua lotione non indigeret. Ille vero respondit ei sicut primo militi. Miles haec audiens statim ad domum eius perrexit cogitans, quomodo eam seducere posset, quod ei consentiret. Multa promisit. Illa vero cum voluntatem eius vidisset, in eandem cameram cum priore eum inclusit ac pane et aqua sustentavit. Deinde venit tertius miles et eandem questionem a carpentario quaesivit. Responsum erat ei sicut duobus primis. Ille vero statim ad domum eius perrexit et dominam solicitavit, in quantum potuit. Sed nihil ei valuit, et etiam eum cum prioribus inclusit. De istis militibus absentibus facta est magna commotio in domo imperatoris. Unde post haec consummatum est palatium imperatoris; carpentarius vero accepta mercede et licentia domum perrexit. Domina vero, uxor eius, non modicum gaudens eum honorifice recepit et de statu suo quaesivit. Ille respondit: "Bene per omnia." Illa vero respexit camisiam vidensque eam satis mundam ait: "Benedictus deus! Apparet enim in ista camisia, quod amor durat inter nos et est dilectio vera." Qui ait: "Carissima, dicam tibi aliquod. Cum essem in palatio construendo, venerunt ad me III milites, unus post alium, et de camisia mea quaesierunt, quando eam semper candidam et mundam viderunt. Eis vero veritatem respondi, et ab illo die recesserunt et amplius non sunt visi." At illa: "De illis tribus militibus dicam tibi pauca. Ipsi ad me venerunt, unus post alium, et multa mihi promiserunt, ut eis consentirem; ego vero perpendens amorem tuum nolui eis consentire, sed eos inclusos teneo in quadam camera et pane et aqua sustentavi." Carpentarius haec audiens gavisus est valde de constantia uxoris et quod milites a morte salvavit. Eos autem abire permisit, et ambo in amore tali usque ad finem vitae permanserunt.

  

top

  

Cap. 189. De abundantia et gaudio.

Narratur de quodam homine, qui vocatur Gauterus, qui optabat locum gaudendi. Quodam die mane surrexit et solus per quandam viam trium dierum ambulavit, quousque ad quoddam regnum pervenit, in quo rex in modico tempore erat mortuus. Satrapae illius regni videntes eum esse strenuum hominem ac formosum illum in regem elegerunt. Ille vero sic electus, multum placuit ei. Cum autem nox adesset, ipsum ad cameram introduxerunt. Cum autem intrasset, vidit lectum pulcherrimum, ad caput autem lecti leonem ferocissimum, ad pedes draconem, a latere dextro ursum, ex alio latere vermes. Ait Gauterus: "Quid est hoc? Numquid oportet me in lecto isto gaudere cum istis bestiis?" Aiunt servi: "Immo, domine. Nam alii reges in isto lecto iacuerunt et per istas bestiae sunt devorati." At ille: "Omnia mihi bene placerent; sed tantum a lecto isto et a bestiis abhorreo, quod rex vester esse nolo." Mox ab eis recessit et ad aliud regnum pervenit, ubi etiam rex illius regni mortuus erat. Nobiles vero istius regni cum ipsum strenuum vidissent, ipsum in regem sicut prius elegerunt. Cum vero omnia vidisset, placuit ei multum. Cum autem nox adesset, vidit quendam lectum, in quo iacere debebat, plenum novaculis acutis, et inter novacula serpentes hinc inde currere. Ait Gauterus: "Numquid oportet me in lecto isto dormire ?" Dixeruntque servi: "Etiam, domine, nam reges ante te hic iacuerunt et in isto lecto mortui sunt." At ille: "Omnia sunt bona excepto illo lecto maledicto, et ideo rex vester esse nolo." Perrexit mane solus viam trium dierum invenitque in via quendam senem super quandam foveam sedentem, habentem baculum in manu sua. Qui ait Gautero: "Carissime, unde venis?" At ille: "Nescio." Qui dixit: "Quo autem vadis?" Qui dixit: "Tria quaero et non possum invenire. Primum est abundantiam sine defectu. Secundum est gaudium sine tristitia. Tertium est lumen sine tenebris." Ait senex: "Accipe baculum istum et per viam istam perge et ante te montem altum invenies! Ad pedem montis stat una scala habens VI tantum gradus; quam ascende! Cum vero ad VIum gradum perveneris, in summitate montis palatium pulcherrimum invenies. In ianua tres percute ictus! Statim ianitor respondebit tibi. Ostende ei baculum istum et dic ei: 'Qui est dominus istius baculi, tibi praecipit, ut me intrare permittas.' Cum vero introitum habueris, ibidem invenies ista tria et multo plura." Ille vero omnia implevit, quae dixerat ei senex. Cum vero ianitor baculum vidisset, ei introitum dedit, ubi illa III invenit et multo plura. Et toto tempore vitae suae ibidem mansit.

  

top

  

Cap. 190. De quadam philomena.

Sagittarius quidam parvam aviculam, nomine philomenam, cepit. Cum autem vellet eam occidere, data est ei vox, et ait: Carissime, quid proderit, si me occideris, quia ventrem tuum per me implere non poteris? Sed si dimittere me velles, tria mandata tibi darem, quae si diligenter servares, magnam inde utilitatem consequi posses." Sagittarius vero ad eius loquelam est stupefactus; promisit, quod eam dimitteret, si haec tria mandata proferret. At illa: "Iam audi me! Primum est: Numquam rem, quae apprehendi non potest, apprehendere studeas! Secundum est: De re perdita et irrecuperabili numquam doleas! IIIm: Verbum incredibile numquam credas! Haec tria custodi, et bene tibi erit!" Ille autem, ut promiserat, eam volare permisit. Philomena a captivitate volavit per aera et incepit dulciter cantare. Finito cantu dixit sagittario: "Vae tibi, homo, quam malum consilium habuisti, quando me volare de manibus tuis permisisti, et quam magnum thesaurum hodie perdidisti!" Ait sagittarius: "O soror carissima, dic mihi quomodo!" Quae ait: "Quia est in meis visceribus margarita, quae strucionis ovum sua vincit magnitudine." Quod ille audiens contristatus est valde, quod eam dimisit. Statim conabatur eam apprehendere, expandit rete et dixit: "Carissima, veni in domum meam, et omnem humanitatem tibi exhibebo et omnem voluntatem tuam tibi dimittam!" Cui philomena: "Nunc pro certo fatuum te esse cognovi. Nam ex his, quae tibi dixi, nullum profectum habuisti, quia de me perdita et irrecuperabili doles et me capere per rete tuum temptasti, cum nequeas me capere. Insuper margaritam tam grandem in meis visceribus esse credidisti; cum ego tota ad magnitudinem ovi strutionis non valeam pertingere. Stultus es et in stultitia tua permanebis, et ideo amplius tecum non exspectabo." His dictis avolavit. Homo vero ad domum suam reversus est et in stultitia sua permansit.

  

top

  


  

Paginae:   1   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11  

12   13   14   15   16   17   18   *19   20   21   22  

  

  

This text is taken from Die Gesta Romanorum Nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342, edited by Wilhelm Dick (Erlangen and Leipzig: A Deichert'sche Verlagsbucch. Nachf. [Georg Boehme]), 1890). The spellings have been regularized (Carissime for Karissime, nihil for nichil, etiam for eciam, meae for mee, etc.). © 2006 Claude Pavur, Saint Louis University. This web edition of public-domain material is being made available here for non-commercial educational use.

  

  


  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

  

pagekeeper