Gesta Romanorum

LTM Edition

  

  

Elementary Readers Index

  

Paginae:   1   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11  

12   13   14   15   16   17   18   19   *20   21   22  

  


  

  

Cap. 191. De tribus militibus qui castrum obtinuerunt.

Erat quidam rex, qui quendam pauperem ad divitias et honores promovit et ei unum castrum fortissimum ad custodiendum tradidit. Ille sic sublimatus in superbiam est erectus. Convenit cum inimicis regis et factus est proditor eius. Rex haec audiens factus est tristis valde. Vocavit consilium suum et ait: "Carissimi, quid vobis videtur de isto proditore, qui castrum meum perdidit?" At illi: "Domine, castrum est tam forte, quod nullo modo acquiri potest, nisi triplici via." Ait rex: "Et quae sunt illae viae?" Dixeruntque satrapae: "Una est via fortitudo. IIa est sapientia, IIIa divitiae sine amor. Iam in regno tuo sunt III milites, unus est fortior omnium nostrum, IIus sapientissimus, IIIus magis diligit vos quam aliquis nostrum. Mittantur isti III, et speramus, quia aliquis illorum obtineat castrum!" Ait rex: "Bonum est consilium." Statim fecit illos III milites vocare et ait primo militi: "Tibi constat de castro perdito per illum proditorem. Vade ergo in fortitudine tua cum exercitu et acquiras illud castrum et mercedem condignam tibi dabo!" Tunc dixit secundo militi: "Et tu, carissime, sapiens es. Committo istud negotium sapientiae tuae, ut, si socius tuus in fortitudine sua defecerit, sapientia tua valebit. Et tecum exercitum virorum sapientum sumas!" Deinde ait IIIo militi: "Et tu, carissime, dicitur, ut tu plus diligas me quam ceteri alii. Iam ad castrum perge et facta amoris ostende! Si duo socii defecerint, et si indiges auro vel argento, tibi dabo." Isti tres capita sua inclinabant, exercitum collegerunt et versus castrum perrexerunt. Miles fortis praecessit cum exercitu per quandam forestam, in qua inimici erant. Miles cum inimicos vidisset, coepit pugnare. A casu venit quaedam sagitta et eum percussit, et mortuus est. Miles sapiens cum sapientia sua coepit iura allegare et per hoc credebat eos ad voluntatem suam allicere. Venit quaedam sagitta et percussit eum in stomachum, et mortuus est. Haec videns tertius miles incepit pulchre et ornate loqui, in tantum quod eum audiebant et loqui permittebant. Cum eis per aliquot tempus exspectabat et convenit, quod introitum ad castrum habebat. Dum vero interius fuisset, infra paucos dies omnes in castro cum eo confederati sunt, et sic castrum ad opus imperatoris acquisivit ac vexillum imperatoris super castrum posuit. Cum autem rex audisset, quod castrum tam prudenter acquisisset, illum ad magnam dignitatem promovit.

  

top

  

Cap. 192. De Placido et uxore et filiis.

Erat quidam miles, nomine Placidus, qui uxorem habebat pulchram et duos parvulos. Miles iste miro modo dilexit venari. Accidit semel, quod, cum ad venandum pergeret, vidit a longe cervum magnum pergere. Sequebatur istum cervum viditque inter cornua eius imaginem crucifixi. Cervus agili cursu ante eum cucurrit, et ille satis velociter sequebatur. Sed cum cervus non posset evadere, conversus ad eum ait: "Cur me tantum persequeris? Ecce pro te sum in cruce crucifixus!" Ille haec audiens statim de equo descendit ac in terra genuflexit et veniam petiit. Ait cervus: "Eligas unum e duobus! Aut in iuventute tua te oportet multa pro nomine meo pati, aut in senectute." Qui ait: "Domine, in iuventute fiat voluntas tua!" His dictis cervus ab oculis eius evanuit. Placidus vero domum equitavit et statim ipse cum uxore et duobus parvulis baptizatus est. Hoc facto venit ignis subito et omnia, quae habuit, combussit, et factus est egenus. Ambo amare flebant et navem conduxerunt, ut mare transirent. Cum vero de navi in terram descendere deberent, magister navis pretium ab eo quaesivit. Ille vero, unde solveret, nihil habebat. Dixit nauta: "Amen dico tibi, pretium habebo, antequam recedas." Ille vero coepit eum rogare, ut patientiam haberet, quousque deus ei concederet; sed minime eum audire voluit. Respondit Eustachius, qui ante baptizmum Placidus vocabatur: "Ex quo ita est, ecce duo parvuli mei; unum ex his accipe, quousque deus mercedem tibi retribuat!" Magister uxorem respexit, et cum eam pulchram videret esse, captus est in oculis suis et ait: "Nullum puerum habere volo, sed uxorem, quam magis diligis." Eustachius, licet invitus, uxorem ibidem dimisit, pueros secum accepit, unum in bracchis, alium super dorsum, et sic tristis ac dolens recessit, quousque ad magnam aquam pervenit, quam transire debebat. Vidensque aquae profunditatem, unum puerum in terra dimisit, quousque alteram transportaret. Cum vero reverteretur, ut alium acciperet, et cum esset in medio fluminis, leo quidam illum rapuit, antequam ad eum pervenire posset. Ille vero miro modo tristis de amissione pueri ad alium puerum rediit; sed antequam illum attingere potuisset, ursus illum rapuit et ad silvam et ait: "Heu mihi, domine, heu! Pereat dies, in qua natus fui! Uxorem meam perdidi et iam duos parvulos meos." Surrexit et perrexit solus, viam trium dierum, quousque ad quoddam regnum pervenit, cuius rex continuam guerram contra alium regem habebat. Vidensque rex Eustachium esse strenuum militem ipsum conduxit, ut secum maneret. Ille vero bella exercebat et ad omnia paratus erat, in tantum quod fama eius ubique volabat. Rex vero videns eius probitatem ipsum magistrum ac principem exercitus constituit, qui in omnibus satis prudenter se habebat. Accidit, quod semel quandam civitatem cum exercitu intraret, in qua moram fecerat. Et ecce quaedam mulier de partibus longinquis in eadem civitate in quadam domo hospitata fuit. Et post eam a casu duo iuvenes supervenerunt, unus post alium, et in eadem domo hospitium receperunt; nec unus alterius notitiam habebat. Cum autem in solacio sederent, isti duo iuvenes inter se conferebant de multis, ita quod unus ab alio quaesivit, unde esset, vel de qua terra productus fuisset. Respondit: "De terra longinqua sum, sicut credo. Parvulus eram, quando istam terram intravi. Sed unum recolo, quod pater meus erat miles, qui navem conduxit, in qua pater meus et mater mea cum fratre meo et ego eramus. Sed tam pauper erat, quod matrem meam pro naulo magistro navis tradidit in pignus, quia non habebat, unde solveret. Deinde pater meus me et fratrem meam secum recepit; et cum ad quandam aquam venisset, me in terra dimisit, ut iuniorem fratrem meum transportaret. Et cum eum in terram posuisset et rediret ut me ultra aquam portaret, antequam veniret ad me, leo me rapuit et ad silvam cucurrit. Pastores haec videntes cum canibus insequebantur et me de faucibus leonis eripuerunt, et in civitate illa ab hoc tempore nutritus sum. Amplius tibi dicere nescio de mea progenie." Mulier vero, quae venerat et ibidem hospitata erat, fuit mater illorum, scilicet uxor Eustachii. Quae cum audisset hos sermones a iuvene, diligenter auscultavit, quousque alium iuvenem audiret loqui. Deinde coepit alius iuvenis dicere socio suo: "Carissime, iam mihi retulisti de parentibus tuis et casu, quo modo tibi acciderit. Nunc tibi refero, quod eodem modo per omnia mihi accidit de patre meo et matre ac unico fratre meo. Mater mea erat relicta in navi; pater meus fratrem meum et me ultra quandam aquam duxit. Cum vero me super terram posuisset, ursus me rapuit et ad silvam cucurrit. Et pastores insequebantur, ursus me cadere permisit; et in ista civitate tali vico, tali domo sum nutritus. Quid autem actum sit de patre et matre, penitus ignoro." Mater cum omnia haec audisset, vocavit eos et ait: "Carissimi, ego sum mulier illa in custodia nautae relicta, et vos estis filii mei." Statim cecidit super colla eorum et osculata est eos et ait: "O filii carissimi, ecce me miseram deus visitavit, quia vos video! Si deus esset tam propitius, quod patrem vestrum invenire possemus, et hoc pro miraculo reputarem. Venite et sequimini me summo mane, si nobis faciat deus misericordiam!" Summo mane surrexerunt et matrem per civitatem secuti sunt. Et ecce Eustachius, princeps militiae, obviabat eis. Illa cum eum vidisset, in frontem eius respexit vidensque signum, quod ante semper portabat, ait intra se: "Credo, quod iste sit dominus meus Eustachius." Statim cucurrit ad eum et ait: "O domine, audi me, si placeat dignitati tuae! Quod est nomen tuum?" At ille: "Eustachius vocor. Ad illud verbum ad terram ipsa cecidit prae gaudio. Miles eam elevavit et ait: "Dic, domina, quid est tibi?" Respondit: "O domine, ego sum uxor tna; respice in me!" Cum vero respexisset eam, coram toto populo osculatus est eam et ait: "O domina carissima, dimidium animae meae, dic mihi, quomodo de manibus nautae evasisti?" Respondit: "Postquam de me recessisti cum duobus parvulis nostris, surrexit tempestas tam gravis, quod navis periclitabatur, et ego sola evasi; et ab illo tempore deus abundanter tribuit in victu et vestitu." Eustachius amplexatus est eam ac osculatus est eam et ait: "O domine, deus meus, qui facis mirabilia, si iam possem filios meos habere, tibi servirem sine fine." Quae ait: "Dic mihi, domine, quid actum fuit de filiis nostris?" Ille vero coepit narrare, quod leo accepisset unum et ursus alium. Respondit mulier: "Domine, laudetur deus, ecce duo filii nostri!" Ostendit ei duos iuvenes, qui secum in hospitio erant, et quilibet coepit narrare per se de patre et matre et quomodo raptus fuisset. Pater cum hoc audisset, osculatus est eos et deo gratias referebat. Post haec perrexit ad regem et totum processum vitae suae ei narravit et licentiam accepit et mercedem condignam ab eo obtinuit et ad patriam suam cum uxore et filiis perrexit, ubi per quaedam tempora vixit et in pace vitam finivit.

  

top

  

Cap. 193. De filia regis, quae petivit tria.

Erat quidam rex, qui filiam pulchram habebat ac sapientem, quam pater maritare volebat. Illa vero votum deo fecit, quod numquam virum acciperet, nisi qui tria perpetraret. Primum erat, quod diceret veraciter, quod pedum essent in longitudine, latitudine IV elementa. Secundo, quod mutaret ventum ab aquilone in orientem. Tertio, quod ignem portaret in gremio sine laesione iuxta nudam carnem. Rex cum hoc audisset, fecit ista tria per totum regnum divulgari, et quicumque illa tria faceret, filiam eius in uxorem haberet. Multi autem venerunt et temptaverunt ista implere, sed defecerunt. Erat tunc quidam miles in partibus longinquis; qui cum de voto puellae audiret, ad palatium regis venit ducens secum famulum unum ac equum furibundum. Ad ianuam pulasavit, ut introitum haberet. Ianitor eum eius negotium intellexisset, ipsum introduxit. Aulam intravit, regem et puellam et omnes sedentes in mensa satis honorifice salutavit et ait: "Domine mi rex, ecce ad palatium tuum veni ad obtinendum filiam vestram in uxorem." Ait rex: "Fac ergo, quod provulgatum est, et uxor tua erit! Primo dic mihi, quod pedes habent IV elementa in longitudine, latitudine et profunditate?" Qui ait: "Domine, statim respondebo." Vocavit famulum suum et ait ei: "Cito super terram iaceas!" At ille: "Domine, praesto sum." Cum autem sic iacuisset, miles a capite usque ad pedes corpus suum mensuravit. Hoc factu ait regi: "Ecce, domine, primum est probatum. Crede mihi in longitudine et latitudine IV elementorum non sunt nisi VII pedes, in profunditate vero vix unus pes cum dimidio!" Ait rex: "Quid homo ad IV elementa?" Qui respondit: "Immo, domine. Omnis homo componitur ex IV elementis. Unde quando famulum meum mensuravi, IV elementa mensuravi secundum omnes dimensiones." Ait rex: "Amen dico tibi, satis clare declarasti illud. Iam procedamus ad secundum! Muta ventum ab aquilone in orientem!" At ille: "Domine, fiat voluntas tua!" Statim dixit famulo suo: "Adduc mihi equum meum furibundum!" Cum autem eum adduxisset, dedit ei quandam potionem ad bibendum. Cum autem potasset, factus est sanus. Hoc facto caput equi in orientem ponebat et ait: "Ecce, domine, ventus est mutatus ab aquilone in orientem!" Ait rex: "Quid est hoc ad ventum?" At ille: "Domine, nonne constat tuae prudentiae, quod vita cuiuscumque animalis non est nisi ventus? Quamdiu equus meus malum patiebatur, erat in aquilone, quia omne malum panditur ab aquilone. Sed modo per potionem, quam ei dedi, liberatus est ab omni malo et caput suum versus orientem, eo quod paratus est, quodcumque onus portare." Ait rex: "Satis clare istud probasti. Iam ad tertium procedamus!" At ille: "Domine, paratus sum." Statim coram omnibus implevit manus suas prunis ardentibus et in sinum posuit, et caro eius in nullo laedebatur. Ait rex: "Alia duo satis clare vidi. Sed dic mihi, quomodo glaebae non laedunt te?" At ille: "Non virtute mea; sed hic habeo quandam lapidem in loculo meo. Unde quicumque illum munde portaverit, a nullo igne nec aqua laedi potest. Ecce lapis!" Et lapidem ei ostendit. Ait rex: "Amen dico tibi, peroptime ista tria probasti." Statim cum magno honore infra paucos dies dedit ei filiam suam in uxorem. Ambo simul diu vixerunt et in pace vitam finierunt.

  

top

  

Cap. 194. De duobus militibus, Gidone et Tyrio.

Quidam rex erat in Anglia, in cuius regno erant duo milites; unus Gido vocabatur et alter Tyrius. Gido vero plurima bella commisit et semper in omni loco victoriam obtinuit. Qui dilexit quandam puellam generosam et tamen non poterat in uxorem eam obtinere, quousque multa bella pro eius amore commisisset. Cum vero eam in quodam bello obtinuisset, cum maximo honore illam desponsavit. Illa nocte simul iacuerunt. Circa tertium gallicantum surrexit et intime firmamentum respexit, in quo clare vidit inter stellas dominum nostrum Ihesum Christum crucifixum ei dicentem: "Gido, Gido! Sicut pro amore unius puellae terrenae saepius bella commisisti, tempus est, ut pro amore mei amodo studeas contra inimicos meos pugnare." His dictis disparuit Ihesus Christus. Miles Gido intellexit, quod dei voluntas esset, quod ad terram sanctam pergeret et Christum de infidelibus vindicaret. Ait uxori suae: "Carissima, ut credo, de me ista nocte concepisti filium. Illum nutrias ac custodias, quousque venero, quia ad terram sanctam pergere volo!" Illa haec audiens de lecto surrexit, pugionem ad caput suum accepit et acumen ad ventrem proprium posuit et dixit: "O domine mi, semper te dilexi plus quam me ipsam et tantum exspectabam, quousque tibi fui copulata, ut committeres multa bella, per quae per totum mundum fama tua esset provulgata. Toto tempore vitae meae nullum solacium de te corporale habui usque modo et per te iam concepi; si modo me vis dimittere, me ipsam et illum, quem concepi, cum isto pugione volo interficere." Ille surrexit, pugionem de manibus eius accepit et ait: "Carissima mea, audi pauca verba! Votum deo caeli feci, quod terram sanctam visitare velim. Non est mihi tempus melius votum implere quam modo in principio coniunctionis nostrae. Et tunc deus nobis dabit suam graciam, ut possimus in suo ministerio ducere beatam vitam. Et ideo patienter sustineas, quia cito redibo!" Illa de verbis eius consolata firmiter promisit in pace stare usque ad reditum suum sine omni haesitatione. Miles vale ei fecit et accepit secum Tyrium militem. Illa vero multis diebus planxit nec consolari poterat. Cum tempus advenit, peperit filium pulcherrimum et tenerrime eum nutrivit. Gido et Tyrius multa regna transierunt et in multis locis pro Christi amore plurima bella commiserunt. Tandem erat regnum Daciae per infideles totaliter destructum. Ait Gido socio suo Tyrio: "Illud regnum debes intrare et regem in eo totis viribus iuvare, quia Christianus est et per infideles depressus. Ego vero terram sanctam intrabo et ibidem contra Christi inimicos pugnabo et per te redibo, et sic ambo Angliam intrabimus cum dei adiutorio." Ait Tyrius: "Carissime, semel fecimus iuramentum, ut nullus alium derelinqueret; quod iuramentum usque ad mortem tenebo. Paratus sum regnum Daciae intrare; sed rogo, si vivus fueris, per me transitum habeas, ut simul ad patriam nostram redire possimus!" At ille: "Hoc fideliter tibi promitto." Ambo invicem osculati sunt et in separatione amare flebant. Gido terram sanctam intravit et Tyrius Daciam. Gido plurima bella contra Saracenos commisit et ubique victoriam obtinuit. Tyrius vero simili modo omnes infideles de regno Daciae effugavit et multa bella commisit et ubique victoriam tenuit. Unde fama eius per totum mundum laborabat. Rex vero ipsius regni eum super omnes suos dilexit ac honoravit, et ab omni populo miro modo dilectus est. Rex vero eum ditavit et ad honores promovit. Erat tunc in regno quidam tyrannus, nomine Plebeius, qui Tyrio invidebat, quod tam subito ad divitias et honores esset promotus, et quod fama eius in populo tantum volabat. Hic eum de proditione apud regem accusavit, scilicet quod regem de regno privare vellet. Rex vero dictis eius credens, eo quod potens ac famosus esset, qui Tyrium de honore et divitiis privavit, ita quod Tyrius ad magnam egestatem pervenit, in tantum quod vix sustentationem habuit. Tyrius vero multum dolebat, quod solus esset in paupertate positus. Cum autem semel sic flendo spatiaret per viam et super quandam foveam sederet, venit Gido de terra sancta in forma peregrini. Quem cum Tyrius vidisset, in nullo notitiam eius habebat; sed Gido eum peroptime cognovit, sed ei, quis esset, revelare nolebat, sed ei dixit: "Carissime, unde es?" Qui ait: "De partibus longinquis sum ego, sed moram in isto regno traxi." Ait Gido: "Carissime, propter dei amorem modicum permittas me requiescere in gremio tuo, quia ex itinere lassus sum!" Ille vero annuit. Cum autem Gido coepisset dormire in gremio, Tyrius vidit unam mustelam candidam ex eius ore exire et ad quendam montem iuxta eum intrare; cum vero ibidem per aliquot spatium fuisset, rediit et in os eius intravit. Hoc facto Gido est expergefactus a somno et ait: "Carissime, mirabile somnium vidi. Mihi videbatur, quod una mustela de ore meos exiret et in illum montem intraret et iterato in os meum rediit." Respondit Tyrius: "Carissime, sicut in visione vidisti, ita ego oculis meis vigilando perspexi. Sed quid mustela in illo monte fecerit, penitus ignoro." Qui respondit: "Eamus in montem, quia ibi forte inveniemus aliquid utile, quod erit nobis salubre!" Ambo montem intrabant et ecce draconem mortuum invenerunt et ventrem eius auro plenum cum gladio polito. Supra gladio vero erat superscriptio talis: "Per gladium istum miles Gido devincet Tyrii adversarium." Gido cum istum draconem invenisset, gavisus est valde et ait Tyrio: "Carissime, istum thesaurum totum tibi do, sed gladium habere volo. Ait Tyrius: "O domine, apud te non promerui, ut mihi tale donum dares." At ille: "Eleva oculos tuos et vide! Ego sum Gido, socius tuus." Ille vero haec audiens ipsum intime respexit et statim notitiam eius habebat, ad terram prae gaudio cecidit et flevit ac dixit: "Mihi sufficit de cetero vivere, ex quo semel ante mortem meam vidi te." Dixit Gido: "Surge uelociter, potius de meo adventu gaudere debes quam flere. Pro te pugnabo contra tuum adversarium, et tunc ambo in Angliam cum honore ibimus. Sed vide super omnia, ut nemini dicas, quis ego sim!" Surrexit Tyrius et super collum eius cecidit et osculatus est eum. Tyrius vero cum auro ad domum suam perrexit, Gido vero ad palatium regis. Erat tunc tempus prandendi. Ad ianuam pulsabat; ianitor vero causam pulsationis quaesivit. At ille: "Ego sum peregrinus, qui de terra sancta venio." Ianitor cum audisset, regi denuntiavit. Rex vero ait: "Introducatur, ut rumores ab eo audiamus!" Cum autem introductus fuisset, regem et omnes sedentes in mensa salutavit. Iuxta latus regis sedebat Plebeius, tyrannus ille, qui Tyrium honore ac diviciis privavit. Ait ei rex: "Carissime, qualis est pax in terra sancta?" "Domine, aliquo tempore erat guerra, sed pax iam est reformata. Multi ad christianitatem conversi sunt." Qui ait: "Vidistine illum militem de regno Angliae, nomine Gidonem, qui tot bella et victorias super Sarracenos fecit?" Respondit: "Domine, saepius vidi et cum eo comedi et bibi." Qui ait: "Rogo te, dic, estne ibi aliqua mentio de regibus Christianorum?" Qui ait: "Etiam, domine, et precipue de persona tua, quomodo Saraceni et alii infideles regnum tuum per multa tempora occupaverint et per quendam nobilem militem, Tyrium nomine, sint expulsi ac devicti et propter probitatem suam illum ad divitias et honores exaltasti, sed per quendam tyrannum, nomine Plebeium, iniuste eum divitiis ac honoribus privasti. Haec de te ibidem dicuntur." Plebeius cum hoc audisset, ait: "Tu false peregrine, utinam eum defenderes, de quo tantum loqueris, scilicet de illo Tyrio proditores, qui dominum nostrum regem de regno suo privasse volebat!" Ait Gido: "Domine mi rex, ex quo dicit, quod ego falsus peregrinus sim et ille Tyrius miles sit proditor, de tuo beneplacito cum eo pugnabo et eum falsum dixisse super corpus suum probabo." Ait rex: "Mihi bene placet; immo te rogo, ut a proposito non desistas." Qui ait: "Domine, votum deo voveo, quod cum eo pugnabo; tantum arma pro corpore meo mihi para!" Ait rex: "Quidquid tu indiges, mecum invenies." Ait rex etiam: "Diem crastinam assigno vobis, ut simul pugnetis." Interim rex timens, ne peregrinus per insidias occideretur, vocavit filiam suam unicam virginem et ait "Carissima, sicut tu vitam tuam diligis, nocte ista istum peregrinum custodias et omnia necessaria ei tribuas!" At illa: "Domine, praesto sum voluntati tuae per omnia oboedire." Illa peregrinum ad cameram suam duxit, balneam fecit, cena facta in lectum posuit, qui tota nocte dormivit. Mane facto tyrannus Plebeius armatus in porta stabat clamando et dicendo: "Ubi est falsus peregrinus? Quare tantum tardat?" Rex haec audiens misit ad puellam, ut eum excitaret et ad bellum se pararet. Illa vero eum excitavit ac armavit. Hoc facto ambo ad campum perrexerunt, diros ictus invicem dederunt, in tantum quod Plebeius fere spiritum emisit, nisi haustum alicuius liquoris habere posset. Aitque peregrino: "O bone peregrine, semel permittas aquam haurire!" At ille: "Si mihi promittis hanc curialitatem mecum agere, si necessitas requirit, tibi concedo." Qui ait: "Et ego hoc tibi fideliter promitto." Ille vero ad aquam accessit et bibit, quousque satiatus fuisset. Statim cum toto conamine in Gidonem inruit. Ambo invicem diros ictus dederunt, in tantum quod Gido miro modo sitiebat. Qui ait: "Carissime, eandem curialitatem, quam tibi ostendi, iam mihi concede, quia usque ad mortem sitio!" At ille: "Deo voveo, quod non gustabis nisi manu forti." Gido haec audiens se defendebat, in quantum potuit, et ad aquam appropinquavit; et cum venisset prope aquam, in ipsam saltavit et bibit, quantum volebat. Mox de aqua ascendit et sicut leo rugiens in socium irruit. Alius coepit a fugere. Rex haec videns fecit eos ab invicem separari et illa nocte quiescere, ut die crastina ad bellum parati essent. Rex puellae sicut prius peregrinum tradidit, quem gratanter accepit et omne solacium ei praebuit, sicut ei placuit. Vulnera eius ligavit et caena facta eum in lectum de lignis factum posuit. Ille vero ex bello fatigatus coepit dormire. Plebeius autem VII filios habebat. Vocavit eos et ait: "Carissimi, vos estis filii mei. Dico vobis, nisi iste peregrinus nocte ista extinctus fuerit, die crastina per eum ero mortuus, quia fortiorem ego numquam vidi." Responderunt: "Pater, nocte ista eris expeditus." Circa mediam noctem omnibus dormientibus cameram puellae intrabant, quia eadem camera erat constructa ita, quod mare sub camera fluxit ac refluxit. Inter se dixerunt: "Si eum in lecto occidemus, filii mortis sumus omnes. Proiciamus ergo eum cum lecto in mare, et tunc penitus ignorabitur, quomodo ablatus sit, vel quo evenisset. Immo a populo dicetur, quod fugam receperit". Statim totum lectum et eum dormientem receperunt et in mare proiecerunt. Ille vero dormiebat et nihil sensit. Nocte illa erat quidam piscator in mari. Qui cum sonitum audisset, per lumen lunae respexit et vidit lectum et admirabatur clamavitque alta voce: "Dic mihi propter deum, quid es tu, ut possim te iuvare, ante quam submersus fueris!" Gido audiens clamorem statim a somno expergefactus est vidensque stellas in firmamento admirabatur, ubi esset, et cum sensisset se in aqua esse, clamavit ad piscatorem et ait: "O carissime, adiuva me, antequam submergar!" Piscator vero ad eum navigabat et ait: "Quis es tu?" At ille: "Ego sum peregrinus, qui die hesterna pugnavit; sed quomodo huc venerim, penitus ignoro." Piscator vero cum ante de ipso audisset, eum in navim recepit et ad domum suam duxit ac eum in lecto requiescere fecit. Venerunt filii Plebei ad patrem suum et dixerunt, quod submersus fuisset et ideo amplius timere non deberet. Plebeius non modicum gaudens mane surrexit et armavit se et ad ianuam palatii accessit et alta voce clamavit: "Educ illum peregrinum, ut possim de eo vindicari!" Rex cum audisset, misit ad filiam suam, ut eum excitaret ac armaret. Quae cum audisset praeceptum patris, accessit ad lectum et nec lectum nec ipsum iuvenit. Puella vero amare flevit et ait: "Heu mihi! thesaurus, quem mihi pater meus ad custodiendum tradidit, a me est ablatus." Rex cum hoc audisset, contristatus est valde. Omnes autem admirabantur. Aliqui dixerunt, quod fugam petisset; aliqui dixerunt, quod suffocatus atque iugulatus esset. Sed quo lectus pervenisset, de hoc multi mirabantur. Plebeius autem in porta clamavit: "Educ foras peregrinum falsum, ut caput suum regi hodie praesentare possim!" Cum autem in palatio quaestio de peregrino esset, quo venisset, venit piscator ad regem et ait: "Domine mi rex, noli contristari! Piscator tuus ego sum. Accidit, quod ista nocte, sicut deus voluit, essem in mari ad piscandum et percepi et vidi vestrum peregrinum cum lecto toto in mare proiectum. Ego vero cum sonitum audissem, clamavi. Ille vero ex clamore meo a somno expergefactus est, et eum in navim meam recepi et ipsum mecum domum duxi et in lecto eum dormientem dimisi." Rex vero cum hoc audisset, gavisus est valde misitque ad eum, ut cito se armaret et ad bellum procederet. Plebeius cum audisset, quod mortuus non esset, timuit valde et petiit a rege indutias belli. Ait ei rex: "Amen dico tibi, indutias unius horae non dabo tibi!" Statim ambo ad campum perrexerunt et diros ictus invicem dederunt, sed in tertio ictu Gido dextrum bracchium eius amputavit. Post haec etiam caput regi praesentavit. Rex vero gavisus est valde. Omnes vero laudabant peregrinum, qui tam gloriose triumphavit. Cum autem rex audisset, quod VII filii sui peregrinum in mare proiecissent, omnes in patibulum suspendit. Peregrinus vero licentiam a rege petiit. Ille vero ei multa obtulit, ut secum maneret, sed in nullo ei oboedire volebat. Rex vero haec videns aurum et argentum ei dedit. Ille vero Tyrio totaliter dedit. Ambo ei vale fecerunt et Angliam pervenerunt. Gido vero cum ad proprium castrum venisset, ante portam pauperes in magna multitudine sedentes vidit et inter eos in forma peregrini sedebat. Cum vero domina, uxor sua, comedisset, personaliter pauperis ministrabat, et cum cuilibet pauperi denarium dedit, dixit: "Ora pro domino meo Gidone, qui est in terra sancta, ut deus, antequam moriar, mihi gaudium habere concedat!" Filius autem eius erat VII annorum, satis splendide indutus et oculis hominum gratiosus, qui matrem inter pauperes sequebatur. Filius cum audisset matrem cuilibet pauperi dominum Gidonem commendare, ait: "O mater, estne ille pater meus, quem pauperibus commendas?" Respondit: "Etiam, fili mi, eadem nocte, qua recessit, te ex me generavit, et amodo eum non vidi. Cum vero domina per ordinem inter pauperes ambularet, ut eis ministraret, venit ad dominum suum Gidonem et ei elemosinam dedit; qualis autem esset, ignorabat. Ille vero caput suum inclinabat, ut non agnosceretur. Domina autem cum eum transisset versus ceteros pauperos, filius sequebatur. Gido elevans oculos suos vidit filiam suum, quem antea numquam vidit, et non poterat se continere, accepit filium suum inter bracchia et osculatus est eum et ait: "O fili carissime, deus det gratiam tibi!" Et iterato osculabatur eum. Domicellae autem videntes eum a peregrino osculari, vocatus est ad matrem, ut amplius ibi non staret. Respondit puer: "O mater, nonne debeo stare cum patre meo, qui me genuit ex te? Venite omnes mecum et videte patrem meum, dominum Gidonem, pro quo omni die elemosyna datur!" Domina stupefacta ex verbis pueri ait intra se: "Quomodo est hoc, et quid est hoc, quod filius meus loquitur mihi?" Ivit cum puero, et puer duxit eam ad eundem locum, ubi Gido sedebat. Gido cum intellexisset, quod eum vellent videre, coepit fugere. Sed domina fecit eum apprehendi. Quem cum clare vidisset, alta voce clamabat: "O domine mi, dimidium animae meae! Cur te abscondisti a me?" Cecidit super collum eius et osculata est eum. Gido cum videret, quod dei voluntas esset, ut manifestaretur, in castrum suum intravit. Et ambo vitam beatam finierunt.

  

top

  

Cap. 195. De filia imperatoris et V militibus et cane.

Valerianus regnavit potens valde, qui tantum unicam filiam habebat, quam miro modo dilexit, in tantum quod quinque milites ordinavit, qui eam die noctuque custodirent. Et super illos milites quendam custodem constituit, ut, si aliquis miles delinqueret, ita quod puella non esset bene custodita, per custodem graviter puniretur. Deinde post puellam quendam canem habebat semper in aula ligatum, quem ordinavit, ut de nocte solutus esset et curiam custodiret. Cum autem semel imperator in stratu suo iacuisset, terram sanctam visitare cogitabat. Mane vero paravit se ad iter, vocavit ad se senescalcum domus suae et ait: "Carissime, terram sanctam visitare volo. In tua custodia filiam meam relinquo, ut ei omnia necessaria provideas, et ut nullum defectum habeat. Item V milites sint cum ea in expensis meis; et si indigent aliquo, eis provideas laute, ita quod in adventu meo querimoniam non audiam! Item illum canem custodias, ne hinc inde discurrat! Et quidquid de omnibus istis feceris, de custodia vel de consilio custodis militum fiat! Si vero ista omnia bene ac fideliter perfeceris, in adventu meo mercedem condignam tibi retribuam." His dictis vale omnibus fecit et ad terram sanctam perrexit. Senescalcus vero omnia illa fideliter adimplevit ad tempus et precipue canem delectabiliter nutrivit, in tantum quod ligaturam fregit et multa mala perpetravit. Post haec cito necessaria omnia quantum ad puellam et milites subtraxit, unde a custode saepius argutus et numquam correctus tandem nihil militibus nec puellae dedit. Unde propter mimium defectum puella panem suum mendicavit et a multis cognita. Milites vero propter suum defectum facti sunt latrones, spoliatores ac multa mala perpetrati sunt. Sed canem sine ligatura tenerrime pavit et custodivit. Accidit, quod rumores venerunt, quod imperator veniret. Senescalcus haec audiens cogitavit: "Non potest esse, quin accusatus ero de filia ac militibus ac de multis transgressionibus. Melius est mihi alios praevenire ac me ipsum accusare et misericordiam petere, quam ut ipsi transgressorem me esse proclamaverint." Spoliavit autem se ipsum omnibus vestimentis excepta sola camisia et femoralibus et in manum dextram III laqueos accepit et obviam imperatori perrexit. Imperator cum eum a longe vidisset, mirabatur, quare in tali forma veniret. Cum autem appropinquaret, flexis genibus imperatorem salutavit. Ait ei rex: "Carissime, quare in tali forma mihi obviasti?" At ille: "Domine, quia aliter non merui. Respondit: "Dic mihi, quid est?" At ille: "Domine, non possum vobis dicere, nisi mihi, prius constet de vestra voluntate; sed ante omnia misericordiam peto, quia propter misericordiam huc laboravi in forma ista." Et ille: "Ad quid portas illas III cordas?" Qui respondit: "Domine, prima corda ad me ligandum est manibus et pedibus, quousque sanguis exeat. Secunda corda me ad trahendum ad caudam equi quousque carnes ab ossibus separentur. Tertia corda ad suspendendum me in patibulum tamdiu, quousque aves caeli descendant et de cerebro capitis mei sint refocillatae." Ait imperator: "Tam humiliter loqueris et te tam vilem ostendis; tibi remitto, quidquid contra me deliquisti. Dic ergo secure, quae sunt dicenda!" At ille: "Domine, filia tua unica, quam mihi in custodiant dedisti, ex defectu meo panem suum ostiatim mendicat. Item milites, qui per me ministrari deberent de bonis vestris, necessaria ab eis subtraxi; unde facti sunt latrones, spoliatores. Sed canem custodivi, qui saepius ligaturam fregit ac mala infinita perpetravit." Imperator cum hos sermones audisset, commota sunt omnia viscera eius, et ait: "O pessime, si illa prius scivissem, morte turpissima te condemnassem; sed quia prius remisi, non morieris. Sed celeriter perge et filiam meam cum militibus reduc!" Senescalcus perrexit et filiam reduxit et eam vestimentis pretiosis induit; pacem cum militibus fecerat et, quidquid damni per eum passi sunt, usque ad novissimum quadrantem eis restituit. Imperator cum venisset, invenit filiam ac milites. Filiam senescalco in uxorem dedit, milites ad divitias et honores promovit. Et sic in pace senescalcus post transgressionem cum uxore vixit, et ambo vitam in pace finierunt.

  

top

  

Cap. 196. De eo, qui III amicos in mundo acquisivit.

Quidam rex erat, qui tantum unicum filium habebat, quem multum diligebat. Filius iste semel a patre licentiam obtinuit, ut mundum visitaret et ei amicos acquireret. Ait rex: "Mihi bene placet; sed vide, ne invanum labores!" Perrexit filius et per VII annos in mundo conversatus est et patrem non vidit. Finitis VII annis ad patrem rediit. Pater cum eum vidisset, gavisus est valde et ait: "Fili, mihil dixisti, quod mundum visitares, ut amicos tibi acquireres." Ait filius: "Domine, haec dixi et implevi." Cui pater: "Quot amicos acquisisti?" At ille: "Tantum III. Primum amicum plus quam me ipsum diligo, secundum tantum sicut me ipsum, tertium minus quam me ipsum, quia parum pro eo feci." Respondit rex: "Fili, bonum est amicos tuos temptare, antequam in necessitatem aliquam incidas. Porcum occidas et in saccum pone et ad domum amici, quem plus quam te ipsum diligis, vade de nocte et dic ei: 'Hominem interfeci a casu. Si mecum corpus eius inventum fuerit, morte turpissima ero condemnatus.' Deinde ei dic: 'Sicut te semper plus quam me ipsum dilexi, mihi in hac necessitate subvenias; ut corpus defuncti private in domo tua abscondas, rogo, ne mecum inveniatur.' Et tunc videbis, quis eorum trium sit tibi verus amicus." Respondit filius: "Pater, bonum est consilium; istud attemptabo." Statim porcum occidit et in saccum posuit et super dorsum accepit et ad domun primi amici media nocte venit. Cum autem pulsaret ad ostium domus, a sonitu amicus excitatur et ad ostium ivit et, quis ibi esset, quaesivit. At ille: "Ego sum talis, amicus tuus." Ille cum vocem eius audisset, ait: "Bene veneris, carissime! Quid est tibi, dic mihi!" Qui ait: "A casu hominem interfeci et corpus eius in sacco super dorsum mecum habeo. Si mecum inventum fuerit, filius mortis sum ego; et ideo, sicut semper te plus quam me ipsum dilexi, iam mihi in hac necessitate succurre et eum private in domo tua sepelias!" At ille: "Carissime, sicut eum occidisti, sic penitentiam pro eo sustineas! Si mortuus mecum inventus fuerit, in patibulum suspensus eo. Verumtamen quia amicus meus fuisti et plus me quam te ipsum dilexisti, ad patibulum tecum pergam et III ulnas vel IV de lineo panno tibi dabo ad involvendum corpus tuum, postquam mortuus fueris." Ille haec audiens ad secundum amicum accessit, quem tantum sicut se ipsum dilexit, et ad ostium sicut prius pulsavit. Ille sonitum audiens ad eum venit et causam adventus eius quaesivit. Ille vero ei totum sicut primo recitavit ac rogavit, ut in tali necessitate illis succurreret et corpus defuncti in domo sua sepeliret. Ille vero respondit: "Carissime, credis tu me esse talem stultum, quod ego ponam me pro te in tale periculum? Si corpus defuncti mecum inventum fuerit, mortem non evaderem. Verumtamen propter amicitiam, quam erga te habui et tu saepius mihi ostendisti, ad patibulum tecum pergam et per viam te consolabor, quantum possum. Naturaliter est nobis mori." Ille haec audiens recessit et ad tertium amicum pervenit; ad osticun pulsavit. Ille eum sonitum audisset, hostium aperuit et ait: "Carissime, bene tibi sit nunc et in perpetuum! Dic mihi causam adventus tui, si possim te in aliquo iuvare!" At ille: "Verecundor tibi narrare, quia numquam aliquid bonum pro te feci. A casu hominem interfeci et corpus defuncti super dorsum meum porto in sacco. Si corpus mecum invenietur, filius mortis sum. Ideo ad te veni, tamen cum verecundia, si in tali necessitate possis corpus defuncti abscondere, ut non inveniatur." At ille: "Nullo modo hoc faciam, ut illud abscondam; sed trade mihi corpus, et die crastina in forum pergam et clamabo: 'Ego interfeci hominem. Suspendite me in patibulum!' " Ille vero tradidit ei corpus porci, qui credebat esse corpus hominis et in foro clamabat: "Ego interfeci hominem. Ducite me ad patibulum! Venite et videte corpus in sacco!" Homines vero ad eius clamorem currebant, saccum aperuerunt et corpus porci invenerunt. Unde cum totum processum audirent, a toto populo est laudatus. Ab illo tempore filius regis ei adhaesit.

  

top

  

Cap. 197. De cupido et invido et muliere infecta.

Quidam rex erat nobilis valde, in cuius regno erant duo milites, unus cupidus, alter invidus. Cupidus uxorem pulchram habebat et oculis hominum gratiosam; sed invidus uxorem turpem et omnibus odiosam. Sed invidus quandam terram habebat annexam terrae cupidi militis, quam multum desiderabat cupidus miles. Unde saepius eum stimulabat, ut terram illam pretio ei venderet. Ille invidus respondebat, quod hereditas eius esset et ideo vendere nollet. Cupidus haec audiens non propter hoc siluit, quin de die in diem eum instigaret, ut ei venderet. Miles vero invidus invidiam magnam erga eum habebat, quod tam pulchram uxorem haberet, et ipse turpem ac odiosam. Dum autem semel in stratu suo iacuisset, cogitavit, quomodo posset pulchritudinem uxoris proximi sui deturpare, et invenit viam malitiosam, sicut postea dicetur. De mane surrexit et ad domum militis cupidi perrexit et ait: "Carissime, saepius me stimulasti, quod tibi terram meam venderem, sed negavi. Modo paratus sum voluntatem tuam per omnia facere, si velis mihi unum concedere, quod peto. Ille haec audiens gavisus est valde et ait: "Quidquid mihi est possibile, tibi concedo, et hoc, ut terram tuam habeam." Qui ait: "Uxor tua est nimis formosa; peto, ut una nocte mecum dormiat, et terram, quam desideras, tibi et heredibus tuis perpetuo dabo." Ait cupidus: "Tibi concedo et illud firmiter promitto." Dixitque uxori suae: "Carissima, per te possumus lucrari." Quae ait: "Dic mihi, domine, quomodo?" At ille: "Tibi constat, quod miles ille quandam terram terrae nostrae coniunctam habet, quam saepius ei pretium contuli, et consentire noluit mihi. Sed modo nihil aliud petit pro pretio, ut tu secum una nocte pro sua voluntate dormias." Quae ait: "Absit hoc a me tale peccatum perpetrare!" At ille: "Unum e duobus elige: aut hoc facias, aut perpetuo a societate mea separaberis!" Illa hoc audiens consensit, licet invita. Maritus statim alteri militi tempus assignavit, quando desiderium suum impleri deberet. Ille haec audiens nocte sequenti veniebat. Interim maritus dominae se absentabat. Sed miles invidus malitia plenus, priusquam veniret ad domum militis ad dominam, se cum quadam leprosa miscuit et eadem nocte cum domina dormivit. Cum autem mane surgeret et recedere vellet, dixit domine: "Domina, numquid tibi constat, quid fecerim ego?" Quae ait: "Etiam, domine. Carnaliter per te sum cognita." Qui ait: "Peius est, quam credis. Scire debes, quod invidiam magnam adversus te habui, quod tu es ita formosa et gratiosa et uxor mea tam turpis et odiosa. Ideo miscui me prius cum quadam leprosa et sic te accessi, ut tu per me sis infecta et per consequens sis turpior quam uxor mea." His dictis recessit. Domina autem cum haec audisset, commota est valde et flevit amare. Superveniens autem maritus eius causam tanti doloris quaesivit. At illa: "O domine, periit spes mea! Maledicta hora, in qua tibi concessi, ut me ipsam confunderem in corpore et anima pro parva terra!" At ille: "Amodo studeas deo placere et pro peccato tuo paenitentiae subiaceas!" Quae ait: "Immo, domine, non tantum in anima sum infecta, sed etiam in corpore sum confusa. Miles ille maledictus prius miscuit se cum leprosa, deinde mecum, ut essem leprosa; et sum ita confusa pro parva terra." Ait maritus: "Carissima, audi consilium meum et post factum non paenitebis! Adhuc nullum signum leprae apparet in te. Vade celeriter ad aliquam civitatem et ibi per tempus omnibus sis communis! Et quicumque accedet te primo, infirmitatem a te recipiet, et tu liberata eris." Illa vero statim ad quandam civitatem perrexit. Cum vero per plateam transisset, erat tunc palatium imperatoris constructum iuxta plateam; unicus vero filius imperatoris sedens in quadam fenestra. Hic cum dominam vidisset tam gratiosam transire, captus est in amore eius, statim pro ea misit, ut ad eum veniret. Illa vero ad eum ascendit et eius voluntatem quaesivit. Qui ait: "Carissima, scire debes, quod te diligo, et ideo mecum dormire debes." At illa: "Domine, absit a te ita descendere, ut me pauperculam ac indignam tali forma diligere et mecum dormire velis!" Qui ait: "Amen dico tibi, mecum nocte ista dormies!" Illa vero simpliciter ei negavit. Ille vero ait: "Non oportet te negare; quia velis, nolis, tecum volo dormire." Illa cum haec audisset, intra se cogitabat: "Quicumque prius accedet me, erit leprosus, et ego ab omni infirmitate ero liberata. Peccatum grande mihi emet, si iste per me inficeretur, ex quo imperator habet tantum istum unicum filium. Quid faciam? Si tacuero et ei periculum istud non dixero, offensionem patris sui ac mortem incurrere possem." Ait: "Domine, sine dubio tibi nuntio, quod, si mecum dormieris, infectus eris." Qui respondit: "Et si toto tempore vitae meae leprosus fuero, voluntatem meam in te complebo." Et nocte illa cum ea dormivit. Mane vero surrexit. Illa vero sentiens se esse liberatam ab omni specie leprae ait filio regis: "Domine mi reverende, si contingat te lepram incurrere, ad patriam meam, ubi maneo, debes venire et ad domum meam intrare, et quamdiu vixero, te sustentabo." His dictis vale ei fecit, ad patriam suam perrexit. Cito post haec filius imperatoris factus est vilis leprosus. De nocte verecundia ductus surrexit et solus ad patriam domine perrexit, quousque domum eius invenit. Ad ianuam pulsabat. Ianitor ei ostium aperuit; cum autem leprosum vidisset, ait ei: "Dic mihi, carissime, quae est voluntas tua?" At ille: "Nuntia dominae tuae, quod unus leprosus hic sit tali signo, quod intrare possim!" Ianitor statim dominae nuntiavit. Illa vero ad portam cucurrit et eum introduxit ac amplexata est et gratanter eum suscepit. Conduxit cementarios et cameram de lapidibus fieri fecit in orto suo et in eandem cameram ipsum posuit et propriis manibus ei ministravit. Accidit secundo anno, postquam illuc venerat, quod erat calor intolerabilis, in tantum quod domina ordinavit, quod vas plenum vino ante eum continue erat, ut potaret, quando ei placeret. In una die erat calor intolerabilis, et ipse somno erat oppressus et dormivit. Interim quidam serpens ex nimio calore intravit et in dolio se balneavit. Leprosus vero interim evigilabat et sitiebat, cyphum de vino implevit, ita quod serpentem cum vino exhausit nec serpentem sentiens et sic vinum cum serpente totaliter ebibit. Serpens vero infra triduum cepit omnia interiora sua corrodere, in tantum quod horribiles clamores emisit et omnes, qui audiebant, ei compatiebantur. Serpens vero omne venenum interius ex lepra intra se collegit, ita quod illa die totum venenum cum serpente ex ore proiecit, et infra paucos dies mundata est caro eius ab omni lepra, et facta est caro eius sicut caro parvi pueri. Omnes autem, quotquot eum viderunt, gratias deo referebant. Domina vero vestimentis pretiosis eum indui fecit, et sic ad imperium cum perfecta sanitate remeavit et toto tempore vitae suae satis prudenter imperium regebat.

  

top

  

Cap. 198. De militibus et falso instrumento.

Erat quidam rex iustus valde ac prudens, qui habebat in regno suo duos milites, unus iustus ac misericors, alter cupidus, sive avarus. Miles iustus habebat quandam terram, quam miro modo cupidus cupiebat. Saepe ei pretium obtulit, quantum valuit. Ille vero semper respondit: "Hereditas mea a patre est; ideo numquam eam vendere volo." Miles vero cupidus eum de die in diem solicitabat, ut ei terram venderet; sed in nullo ei consensum praebuit. Accidit post haec, quod miles, qui terram habebat, infirmabatur usque ad mortem, de qua infirmitate mortuus est. Haec audiens miles cupidus cartam per se faciebat nomine alterius militis, et in littera continebatur, quod pro pretio certo ei terram vendidisset. Accessit ad domum defuncti et secum III testes pretio conduxit et sigillum defuncti obtinebat. Coram tribus testibus accepit pollicem defuncti et cum pollice eius et sigillo suo cartam suam sigillavit. Hoc facto dixit tribus testibus: "Carissimi, ecce videtis, quod iste miles propriis manibus cartam meam sigillavit. Testimonium huius rei perhibeatis!" At illi: "Etiam, hoc firmiter promittimus." Cum autem corpus defuncti terrae fuisset commendatum, miles cupidus terram eius occupavit. Filius vero defuncti venit ad eum et dixit: "Carissime domine, cur terram meam occupas?" Qui ait: "Quomodo est terra tua?" At ille: "Pater meus est mortuus, et ego sum heres, et ideo terra est mea iure hereditario." Ait miles: "Numquid pater tuus in vita sua terram istam potuit dare aut vendere?" Qui ait: "Immo, utrumque posset." At ille "Scias ergo, carissime, quod mihi certo pretio terram istam vendidit et cartam super hoc fecit et propriis manibus coram tribus viris fide dignis cartam meam sigillavit." Ait iuvenis: "Expertus sum, quod saepius ei de venditione terre loquebaris, sed numquam tibi consensit; immo simpliciter dixit, quod numquam hereditatem patris sui venderet." Ait miles: "Si tibi videtur, quod iniuriam fecerim, vade ergo et quaeras iustitiam!" Filius vero perrexit ad regem et flexis genibus cum lacrimis ei totum processum narravit a principio usque ad finem, quomodo iniuste miles ille eum ab hereditate sua expulisset. Ideo ait: "Domine mi rex, pro dei amore tuum adiutorium cum toto affectu peto." Rex vero cum esset iustus ac misericors, litteras suas fecit fieri ad militem, ut sive ulteriori dilatione ad eum veniret et secum testes suos duceret. Miles cum mandatum regis audiret, statim die assignata cum testibus comparuit. Ait ei rex: "Dic mihi, carissime, quo iure hereditatem istius iuvenis occupa?" Qui ait: "Domine, pater suus mihi terram pro pecunia vendidit et super hoc cartam fecit et propriis manibus cartam meam sigillavit coram tribus hominibus fide dignis, quos mecum duxi." Ait rex illis tribus:. "Carissimi, estne verum, quod iste dixit?" At illi: "Etiam, domine, per omnia. Nam oculis nostris vidimus et ideo testes huius rei sumus. Rex vero praecepit, ut miles per se in cameram privatam poneretur. Et sic factum est. Deinde fecit III testes ab invicem separari et quemlibet in specialem cameram poni tribus diebus et tribus noctibus. Hoc facto fecit ad se vocari primum testem et ait ei: "Carissime, numquid nosti orationem dominicam?" At ille: "Immo, domine, etiam a iuventute." Cui respondit: "Tibi non credo, nisi mihi dixeris a principio usque ad finem sine aliquo defectu." At ille: "Domine; paratus sum hoc adimplere." Statim incepit: "Pater noster, qui es" etc. usque ad finem sine aliquo defectu. Ait ei rex: "Iam sum securus, quod sine defectu dominicam orationem scias perfecte." Dixitque servis suis, ut eum ducerent ad priorem cameram et secundum testem ei praesentarent. Quod et factum est. Cum autem venisset, ait rex: "De facto istius militis mihi narra, quomodo sit, quia ante te hic erat senior ex vobis et mihi retulit ita verum sicut pater noster, nec in aliquo verbo mentiebatur! Unde rogo te, ut mihi veritatem dicas, sicut socius tuus fecit; et si possum perpendere, quod veritatem non dixeris, mala morte morieris." Ille haec audiens intra se cogitabat: "Certus sum, quod socius meus totum secretum facti militis narravit. Nisi ego hoc fecerim, filius mortis sum ego." Statim coepit narrare a principio usque ad finem, quomodo eos pretio conduxisset et quomodo pollicem mortui accepisset et cartam, quant fecerat, per se sigilasset. Ait ei rex: "Credo, quod verum mihi dixisses." Dixitque servis suis, ut eum amouerent et IIIm testem producerent. Illi vero sic fecerunt. Cum autem IIIus testis comparuit coram rege, ait ei rex: "Scias pro certo, quod duo socii tui mecum erant isto die! Et certus sum, quia primus ita verum mihi dixit sicut paternoster et, ut credo, etiam secundus. Dic ergo tu veritatem de facto istius militis! Et si non feceris, amen dico tibi, hodie suspenderis in patibulum." Ille haec audiens ait in corde suo: "Iam video per dicta regis, quod socii mei totum secretum militis narraverunt. Si ergo ego non dixero, filius mortis sum ego." Et coepit simili modo narrare, sicut IIus dixerat, et cum eo in omnibus concordabat. Quod audiens rex ait: "Credo te verum dixisse." Statim fecit militem et alios testes ante omnium conspectum vocari. Cum autem venissent, ait rex militi: "O tu pessime, cur tantam falsitatem defuncto fecisti? Ecce testes tui testimonium contra te dicunt!" Et totum factum coram omnibus recitavit. Miles negare non potuit. Statim eum vivum sepeliri praecepit et III testes suspendi. Omnes vero regem laudabant, qui tam prudenter iudicium dedit. Terram autem iuveni restituit.

  

top

  

Cap. 199. De philomena sagittata.

Quidam rex erat nobilis, in cuius regno erant duo milites, unus senex, alter iuvenis. Senex miles habuit iuvenculam in uxorem, quam miro modo dilexit. Iuvenis vero unam vetulam desponsabat. Miles iste iuvenis saepius in animo suo cogitabat: "Magis decens esset ac conveniens, ut ego uxorem socii mei in uxorem haberem et ipse uxorem meam." Perrexit saepius ad domum militis senis et cum ea contulit, sic quod privatum inter eos erat ignorante sene milite. Mulier ista miro modo dulciter cantavit; propter cuius dulcedinem ,ulti domum militis senis frequentabant. Miles senex ante ostium domus suae habebat arborem ficus, super quam singulis noctibus quaedam philomena residebat et tam dulciter cantavit, quod domina, uxor militis senis, omni nocte surrexit, ut philomenam audiret cantare, quia totaliter in cantu delectabatur. Accidit una nocte. quod, cum philomenam audiret, surrexit. Interim maritus evigilabat, uxorem iuxta se non invenit; contristatus est valde, tamen iacuit in pace. Philomena cum cantum suum finiret, domina ad lectum suum rediit. Ait ei maritus "Carissima, ubi fuisti?" Quae ait: "Vere, domine, est quaedam philomena, quae singulis noctibus super arborem ficus cantat. Ego vero cum cantum eius audio, de lecto surgo et in fenestra solarii sedeo, donec cantus sit finitus." Ait ei maritus "Numquid omni nocte sic facis?" Quae ait: "Etiam, domine, quotiens ipsam cantantem audiero." Miles vero nihil ad hoc respondit, sed de mane surrexit et accepit arcum cum sagitta et invenit arborem et philomenam desuper cantantem, quam sagittavit et occidit. Et cor eius extraxit et uxori suae praesentavit dicens ei: "Amodo in lecto tuo quiescas! Ecce cor eius, quae tam dulciter cantavit, propter cuius cantum saepius de lecto surrexisti!" Illa vero flevit amare, quia philomenae compatiebatur. Audiens autem iuvenis miles, quod senex philomenam occidisset, propter quam domina de lecto surrexit, cogitabat: "Si sciret, quantus est amor inter me et uxorem suam, sic mihi ministraret, sicut philomenae." Armavit se a planta pedis usque ad verticem capitis et domum eius intravit et militem senem occidit. Cito post haec uxor sua vetula moritur, et iuvenculam uxorem militis senis in uxorem duxit.

  

top

  

Cap. 200. De pisce vertendo.

Gallicus in civitate romana regnavit prudens valde et super omnia iustus, qui statuit pro lege, quod, quicumque pectinem piscis in scutella sua verteret, morte moreretur sine aliqua misericordia, sed ante mortem quaereret III petitiones a rege et obtineret, ita tamen, quod nulla illarum petitionum esset pro vita habenda. Ratio erat haec, quare legem constituit, quia erat tam largus, quod nullo modo volebat, ut in aula sua ossa cuiuscumque viderentur, sed quam cito homo partem albedinis de pectine comederet, nullo modo partem nigredinis verteret, sed ad coquinam mitteret, et etiam ei laute ministraretur. Accidit, quod quidam comes ad curiam imperatoris venerat ducensque filium suum secum. Ambo in mensam erant positi et de pectinibus ministrati. Comes cum esset famelicus, postquam partem albedinis commederet, vertit pectinem et partem nigredinis invenit et commedit. Haec videntes multi existentes aput regem eum accusabant, quod mortem promeruisset, quia contra legem editam deliquerit. Statim super tali transgressione apud imperatorem erat accusatus. Ille vero, quid diceret, penitus ignorabat. Filius vero eius audiens, quod pater nesciret se iuvare, flexis genibus coram imperatore dixit: "Domine mi reverende, numquid tibi placet, quod pro patre meo moriar? Et hoc peto instanter." Ait imperator: "Mihi bene placet, ita tamen, quod unus ex vobis moriatur." At ille: "Domine, multum tibi regratior, quod mihi concessisti, quod debeam mori pro patre meo. Iam peto ante mortem meam III petitiones secundum legem." Ait rex: "Non possum tibi negare." Qui ait: "Tantum unicam filiam habes; peto, ut una nocte mecum dormiat." Ille vero concessit quamvis invitus. Tamen eam non defloravit. In hoc placuit ipse multum imperatori. Deinde: "Secunda mea petitio est: peto totum thesaurum tuum." Rex vero stupefactus; tamen, quod petivit, obtinuit. Accepit thesaurum et totum inter divites et pauperes dividebat, ita quod voluntatem totius populi obtinuit. Tunc ait: "Domine mi, rex, IIIa petitio mea est ista: peto, ut omnes oculi de capitibus eruantur, qui viderunt patrem meum pectinem in scutella vertentem." Haec audiens imperator fecit inquiri, quis vel qui viderint comitem vertere pectinem in scutella. Facta est inquisitio. Cogitavit unus: "Si ego dicam, amittam oculos meos." Et sic IIuss, IIIus et IVus. Unde omnes timuerunt veritatem dicere, ita quod non fatebatur unus se vidisse illum vertere pectinem in scutella. Imperator haec audiens dedit pro iudicio, ut comes sine laesione transiret, et quod filius eius filiam ipsius unicam in uxorem duceret. Et sic factum est. Post decessum imperatoris filius comitis factus est rex istius regni, qui satis prudenter regnum regebat.

  

top

  


  

Paginae:   1   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11  

12   13   14   15   16   17   18   19   *20   21   22  

  

  

This text is taken from Die Gesta Romanorum Nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342, edited by Wilhelm Dick (Erlangen and Leipzig: A Deichert'sche Verlagsbucch. Nachf. [Georg Boehme]), 1890). The spellings have been regularized (Carissime for Karissime, nihil for nichil, etiam for eciam, meae for mee, etc.). © 2006 Claude Pavur, Saint Louis University. This web edition of public-domain material is being made available here for non-commercial educational use.

  

  


  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

  

pagekeeper