Claudius in civitate romana regnavit prudens valde, qui semel quoddam convivium fecerat. Emisit praeconem per totam regnum, ut omnes, tam pauperes quam divites, ad suum convivium venirent et non tantum bonum convivium inveniret, sed etiam munera ac dona acciperet. Cum autem populus audisset, quasi infiniti venerunt. Erant tunc in imperio duo homines, quorum unus erat caecus et alter claudus. Dixit claudus caeco: "O carissime, quomodo debemus facere? Convivium imperatoris per totum imperium est divulgatum, quod omnes, qui ibidem venerint, non tantum bonum convivium obtinebunt, sed etiam dona recipient. Nos ambo sumus inutiles, quia ego caecus, tu vero claudus. Ego viam videre non possum, nec tu ambulare." Ait claudus: "Audi consilium meum, et bene tibi erit! Tu es fortis rusticus et potes bene ambulare, tamen caecus; ego vero debilis et videre possum. Audi ergo consilium meum! Tu assumes me super dorsum tuum, quia fortis es; ego vero dirigam viam tibi, quomodo ambulare debeas, et docebo recte te ambulare, quousque ad convivium perveniamus. Et sic convivium sicut ceteri obtinebimus." Ait caecus: "Bonum est consilium." Accepit claudum super dorsum caecus; claudus vero direxit ei viam et docuit tam recte ambulare, quod ambo ad convivium pervenerunt et honorifice sunt recepti et inter alios sunt locati ac inter alios munera ac dona receperunt.
Erat quidam avarus manens iuxta mare, qui maximam summam pecuniae collegit et, ne homo aliquid cum eo inveniret aut suspicaretur, quod pecuniam haberet, totam pecuniam, quam a multis annis collegit, in quendam truncum posuit, qui truncus iuxta ignem positus erat, ut omnes suspicio tolleretur, et ut quilibet cogitaret: "Quis sana mente pecuniam suam in truncum poneret?" Et in aula truncus coram omnibus erat iacens. Accidit quodam tempore, quod avarus iste in lecto dormiens iacebat, aqua maris de nocte domum eius intravit propter magnam pluviam, quae cecidit, et truncum cum pecunia sua abstulit, quia a casu ostium domus erat apertum. Et cum truncus supra aquam nataret, per domum exivit. Post haec cito bene per XX miliaria natavit. Quidam faber mane surrexit, qui iuxta mare manebat, et cum truncum natare vidisset, per quoddam instrumentum ad se retraxit et ad ignem posuit, ut arderet. Sed cum truncus de manibus eius cecidit, sonitum pecuniae interius audivit, tamen, si pecunia vel cuiusmodi res esset, penitus ignorabat. Incepit truncum percutere; et quanto plus percutiebat, tanto magis sonitum audiebat. Cum autem truncum in duas partes divisit, maximam pecuniam invenit. Gavisus est valde et ait: "Gratias tibi ago, domine, quia mihi istam pecuniam misisti in magna necessitate." Avarus vero cum mane surrexisset et truncum ablatum per aquas maris intellexisset, secutus est equitando et omnes villas iuxta mare circuivit petendo ab omnibus, si talem truncum invenissent. Et non invenit. Tandem post triduum ad illam villam venerat, in qua faber manebat, qui truncum invenit, et hospitium in domo eius accepit. Cum autem in cena positus fuisset, inter cetera verba hospiti dicebat: "Carissime, haec est viae meae causa. A casu quendam truncum perdidi per aquam maris, quae de nocte domum meam intravit. Per villas ac civitates ambulavi ad inquirendum et invenire non possum. Si vero tu aliquid de hoc scias, mihi dic, et mercedem tibi dabo pro voluntate!" Faber cum hoc audisset, intra se cogitabat: "Ille est truncus, quem ego inveni. Videbo, si dei voluntas fuerit, ut ei reddam aut mihi teneam." Respondit avaro: "Carissime, die crastina exspectabis, et explorabo a vicinis, si talem truncum invenerint." Ille de mora concessit. Die vero crastina fecit fieri III pastellos; in primum posuit ossa mortuorum; in secundum terram; in tertiam totam pecuniam avari. Vocavit avarum et ait ei: "Ecce, carissime, emi III pastellos pro prandio nostro. Eligas tu, quem istorum pro prandio habere velis, ego vero secundum pro me et uxore et IIIm pro pueris meis habebo!" Avarus accepit III pastellos in manum suam et incepit ponderare quis eorum esset ponderosior. Cum vero ponderasset, invenit pastellum de terra plenum magis ponderosum; quem elegit. Ait ei faber: "Carissime, adhuc eligas et provideas, ut non sis deceptus. Iam sunt isti III pastelli ante oculos tuos." Ille vero semper elegit eundem pastellum. Faber haec videns truncum cum pecunia sibi retinuit et post eius recessum pecuniam divisit inter pauperes ac indigentes.
Quidam rex erat, qui statuit pro lege, quod, quandocumque aliquis mori subito deberet et sine misericordia, quod duo bucinatores summo mane ante ostium eius deberent tubas canere; et ille qui mori deberet, vestimentis nigris indui deberet. Accidit semel, quod rex iste magnum convivium fecerat, ad quod convivium omnes satrapae imperii ac nobiles sunt vocati. Cum autem omnes in mensis essent collocati et diversis ferculis ministrati, venerunt periti diversis generibus musicorum et omnem melodiam ostenderunt. Rex vero a principio prandii usque ad finem suum caput inclinabat, parum comedit et saepius inter fercula flevit. Satrapae ac alii haec videntes contristati sunt valde. Rex vero tantum unicum fratrem habebat, qui aulam circuibat hinc hinc inde, ut omnes consolaret. Vocaverunt illum et dixerunt: "Carissime, dominus noster rex nos ad convivium vocavit et laute ac splendide nobis ministravit, sed ipse hilarem vultum nobis non ostendit, sed fletus emittit. Quae est causa, penitus ignoramus. Rogamus te, ut a domino rege quaeras causam tantae tristitiae, ut, si aliquis ex nobis ipsum offendit, parati sumus omnes pro eo satisfacere. Plus nobis valeret, ut dominus rex gaudium et iucunditatem ostenderet quam nobis thesaurum daret." Frater eius haec audiens perrexit ad eum et ait. "Domine mi rex, satrapae ac ceteri nobiles de convivio tuo optime sunt contenti, sed petunt instanter et mirantur, quare tam tristis sis, et quare sic affligitur anima tua, cum tamen omnia genera musicorum sint ante te et cetera alia, quae faciunt hominem laetari ac iucundari." Ait rex: "Carissime frater, hora prima dabo tibi responsum die crastina." Nihil aliud a rege obtinuit. Illa die laetitiam duxit. Cum vero nox adesset, domum perrexit, in qua manebat cum uxore et familia. Cum vero in aurora esset, rex vocavit bucinatores et ait: "Carissimi, praecipio vobis, ut sine ulteriori dilatione canatis ante ostium fratris mei!" Illi vero statim ante ostium fratris sui tubas canebant. Frater eius cum esset in lecto et audisset, commota sunt omnia viscera eius, et ait uxori eius: "Heu mihi, filius mortis sum ego! Quid fecerim et quare mori debeam, penitus ignoro." Surrexit, et secundum legem satellites imperatoris eum vestimentis nigris induerunt et coram rege eum praesentabant. Sed antequam frater eius ad eum venit, quandam foveam profundam fieri fecit. Ultra foveam gladius acutus pendebat in filo. Deinde iuxta foveam cathedram cum IV pedibus corruptibilibus. Et cum frater eius praesentatus esset, in eandem cathedram eum sedere fecit tantum in camisia et femoralibus. Post haec IV tortores cum IV gladiis vocavit et eis praecepit, ut unus a parte anteriori, alter a parte posteriori, tertius a parte dextra, IV un a parte sinistra starent, et dixit illis: "Quam cito dixero vobis: ' 'Percutite!' omnes simul et semel gladius vestros in corpus eius figite!" Deinde vocavit peritos in diversis generibus musicorum, ut omnem melodiam ante eum ostenderent. Hoc facto dixit ei rex: "Carissime, iucundare et laetare! Esto laetus! Noli contristari!" At ille: "O domine, quomodo possum laetari aut consolari? Ecce in cathedra corruptibili sedeo! Si moveo me, in foveam cado et collum meum frango. Si caput levavero, gladius ultra meum caput usque ad cerebrum me interficiet. Item IV tortores ex omni parte video, qui parati sunt ad dictum tuum usque ad interiora me percutere. Quomodo ergo possum ridere vel consolari?" Ait rex: "Iam tibi responde ad petitionem tuam hesternam! Venisti ad me et dixisti, quod satrapae admirarentur, cur nullum signum laeticiae ac gaudii ostendi. Dico tibi, quomodo possum ridere aut consolari, penitus ignoro. Deus est ultra caput meum cum gladio potestatis suae ad separandum animam meam a corpore meo. Deinde in cathedra fragili sedeo, id est in corpore meo ex quatuor elementis composito. Si moveo me contra dei voluntatem, de necessitate oportet me in foveam inferni cadere. Deinde respicio quatuor tortores ex omni parte; mors est ex una parte semper paratus, ut me de mundo tollat; diabolus ex alia parte animam meam exspectans; peccata mea ex tertia parte, per quae, nisi dominus adiuvet me, sum damnatus; conscientia mea ex IVa parte in die iudicii accusando; et cum vocem tubae audiero: 'Surgite, mortui, ad iudicium venite!' toto corpore contremisco. His consideratis ac cogitatis quomodo ridere potero ac gaudere? Si ergo tu tantum me timuisti propter istam poenam temporalem, multo magis ego regem aeternum, qui non fallitur. Vade ergo, amodo tibi remitto, et noli amplius tales quaestiones a me quaerere!"
Quidam miles erat, qui unicum filium habebat, quem multum dilexit ac tenerrime nutrivit. Filius vero cum ad aetatem legitimam venisset, singulis diebus patrem suum pulsavit, ut ei hereditatem suam daret, et ipse satis laute ac honeste patri toto tempore vitae suae ministraret. Pater vero per filium sic instigatus omnia, quae habuit, ei dedit et nihil sibi ipsi retinuit, quia in remissionem filii totaliter speravit. Filius vero cum omnia habuisset, patrem per aliquot tempus satis laute pavit ac alia necessaria invenit. Uxor vero filii de die in diem contra senem murmuravit, in tantum quod de mensa illorum erat expulsus et in quadam camera ei ministrabatur. Post haec cito filius emit V dolia vini. Primum dolium erat mustum, IIm ferratum, IIIm vinum durum, IVum vinum vetus, Vum vinum, in quo erant faeces. Accidit, quod pater multum sitiebat una die. Venit ad filium et ait: "Carissime fili, da mihi de dolio primo, quia multum sitio!" Ait filius: "O pater, mustum est; pro te non valet." Ait pater: "Da ergo mihi de secundo!" Respondit: "Vinum ferratum est: confunderet te." Ait pater: "Da ergo mihi de IIIo!" Qui ait. Vinum vetus est; non valet pro tua complexione; immo confunderet te." Ait pater: "Da ergo mihi de IVo!" At ille pater, illud est clarum et optimum; non possunt illud ad praesens contaminare, sed pro nobilibus ad convivium meum futurum volo custodire." Ait pater: "Da ergo mihi de Vo!" Respondit filius: "Faeces intus manent; per hoc posses corrumpi." Pater haec audiens, quod a nullo dolio aliquid poterat obtinere, perrexit ad iudicem et conquestus est, quomodo filius conventionem non tenuit. Iudex filium vocavit et de tali transgressione eum arguebat. Ille vero ei respondit sicut patri. Qui ait: "Si voluntatem eius fecisses, saltem materiam accusandi contra te non haberet. Et quia non fecisti, a tota hereditate tua et omnibus aliis bonis te privo et ei hereditatem suam restituo." Filius vero postea egenus factus est et mortuus est in egestate. Et omnes iudicem laudabant, qui patri hereditatem restituit et filium ingratum privavit.
Quintillus regnavit, qui statuit pro lege, quod quilibet caecus infra totum imperium suam de thesauro suo C solidos singulis annis haberet. Accidit, quod bene XXXa vel XLa socii ad unam civitatem venerunt, in qua bonum vinum erat. Intraverunt tabernam et multis diebus vinum bibebant. Cum autem volebant recedere, ait eis tabernarius: "Per coronam regis! Nullus ex vobis recedet, quousque ultimum quadrantem solvat de hoc, quod biberat!" Responderunt: "Iuste dicis." Cum eo computabant et invenerunt, quod C solidos de vino biberunt plus quam de pecuniam habuerunt. Inter se dixerunt: "Oportet, ut pro vino solvamus, antequam recedamus, et tota pecunia nostra non sufficit pro solutione, quin teneamur ei C solidos. Ideo sanum consilium habeamus, quomodo ei satisfacere possimus!" Ait unus: "Carissimi, dabo vobis sanum consilium. Lex est edita quod quilibet caecus C solidos de thesauro regis recipiat. Inter nos sortem ponamus, et super quem sors cadat, eruantur oculi eius, et ipse ad palatium regis pergat et C solidos secundum legem petat! Et sic potest pro se ipso et pro nobis omnibus tabernario satisfacere." Dixeruntque alii: "Optimum est consilium. Sortem ponamus!" Et miserunt sortem, et cecidit sors super illum, qui consilium dederat. Statim oculos eius eruebant. Hoc facto unus ad palatium eum duxit. Cum autem ibi venisset, ad ianuam pulsavit. Ianitor causam pulsationis quaesivit. At ille: "Ego sum quidam caecus; peto beneficium legis." Ianitor senescalco nuntiavit de adventu caeci. Ille ad ianuam perrexit, ut eum videret. Et cum vidisset, ait ei: "Carissime, quid petis?" Ait ei: "Domine, ecce caecus sum! C solidos secundum regem peto." Ait senescalcus: "Carissime, male legem intelligis. Lex loquitur de caecis, qui caeci facti sunt ex infirmitate vel a deo percussi. Die hesterna duos claros oculos habuisti, sed in taberna illos oculos debibisti voluntarie. Ideo quaeras tibi solutionem alibi, quia de dono regis nihil obtinebis!"
Aurelianus regnavit in civitate romana potens valde, qui unicum filium habebat, quem multum dilexit. Accidit, quod, cum graviter infirmaretur, vocavit filium suum et ait: "Carissime, unum pomum aureum habeo pretiosum valde. In virtute benedictionis meae vade per regna et castra, et ubi maiorem stultum inveneris, da illi pomum aureum!" Ait filius: "Pater, praeceptum tuum adimplebo." His dictis vertit se ad parietem et emisit spiritum. Filius vero cum omni honore corpus patris tradidit sepulturae. Post haec vero per regna et castra perrexit, ut magis stultum inveniret. Accidit, quod ad quoddam regnum perrexit, in quo unus rex cum maxima solemnitate eligebatur. Ille haec videns quaesivit ab aliquibus, quae esset consuetudo illius regni; utrum filius iure hereditario alicuius regis regnum occuparet, aut aliquis de populo esset electus." Dixeruntque illi: "Consuetudo illius regni est, quod quolibet anno sit unus rex electus et in fine anni in tali forma depositus. Per totum annum, quamdiu est rex, potest praecipere, ordinare, disponere, quicquid ei placet. Sed cum annus est finitus, spoliatur omnibus divitiis ac honore et nudus in exilium ponetur, ubi frigore et fame morietur." Filius imperatoris cum hoc audisset, regem noviter electum, coronatum intime respexit; quem vidit ridere, consolari, ludere, alia quoque perpetrare. In corde suo cogitavit: "Circuivi per castra et regna et multos stultos inveni; sed tam naturalem stultum sicut istum regem penitus non inveni. Hic potero benedictionem patris mei mereri." Accessit ad eum et flexis genibus cum satis honorifice salutavit et dixit: "Domine mi reverende, pater meus ante mortem suam mihi praecepit, ut istud pomum aureum tibi darent." Ostendit ei pomum et dedit. Ait rex: "Carissime, qua de causa pomum mihi istud dedit, ex quo notitiam mei non habuit, nec ego umquam aliquod bonum pro eo perpetratus sum?" Qui ait: "Domine, tibi non dedit singulariter nec nomen tuum mihi expressit; sed ubicumque invenirem maiorem stultum, illi pomum istud darem. Iam per regna et castra circuivi et multos stultos inveni, sed iam ita stultum naturalem non inveni sicut te; et ideo pomum ex praecepto patris mei tibi dedi." Ait rex: "Dic mihi, carissime, quare tu iudicas me tam naturalem stultum?" Qui ait: "Quae maior stultitia aut dementia quam, cum tibi constet, quod in fine anni ab omni honore et divitiis spoliatus eris et in exilium positus, ubi mala morte morieris, et hoc non obstante regnum istud accepisti et iam gaudes et laetaris, ac si semper rex esses? Et ideo naturaliter stultus. Propter hoc pomum tibi dedi." Ait rex: "Benedicta hora, qua huc venisti! Pomum istud mihi datum valebit totum regnum meum." Statim, quamdiu erat rex, omni die aurum et argentum, vinum, granum, oleum premisit et omnia necessaria in tanta copia, quod, si per CCC annos vixisset, pro se et tota familia satis abundanter haberet. In fine vero anni cum spoliatus fuisset, in exilium est missus nudus, ubi abundanter de omnibus necessariis usque ad finem vitae suae invenit.
Miles quidam erat, qui habebat duos canes, quos multum dilexit propter bonitatem illorum. Isti duo continue ad invicem ligati erant; et quamdiu ligati erant, pacifice se ad invicem habebant. Sed quam cito soluti erant, ut ad praedam currerent, quilibet alium invasit ac vulneravit, et sic saepius cervus vel lepus ex defectu vel pugna eorum evasit. Miles cum saepe de hoc expertus fuisset, contristatus est valde et intime cogitavit, quomodo dilectionem inter eos faceret. Tandem dictum est ei, quod provideret de lupo antiquo ac forti et unum ex canibus ad invadendum eum permitteret; cum vero canis multum per lupum esset infestatus ac fere devictus, alium canem in eius auxilium dimitteret lupum invadere; et post victoriam ambo se mutuo diligerent. Miles vero intravit quandam forestam cum duobus canibus. Statim lupus magnus ei obviam habuit. Unum canem tantum contra eum currere permisit. Qui cum fere devictus fuisset, alium canem in auxilium eius contra lupum currere dimisit, unde iste lupum tam viriliter invasit, quod ambo lupum occiderunt. Ab illo tempore sive ligati sive soluti mutuo se semper dilexerunt.
Erat quidam magister peritus in arte necromancia, in quo fuerunt multae subtilitates. Magister iste quendam discipulum habebat, quem multum dilexit. Discipulus iste cogitabat, quomodo librum posset furari et ad patriam suam pergere. Accidit semel, cum magister suus absens erat, quod furatus est librum et versus patriam perrexit. Magister rediit et, cum librum ablatum invenisset, statim per artem magicam ad notitiam venit viae, per quam discipulus perrexit, et per eandem viam secutus est eum. Discipulus intra se cogitabat: "Non potest eum latere, quin sciat, quam viam recepissem; sequetur me." Respexit et longe vidit quendam pontem ultra aquam. Ille in aqua stetit sub ponte, et magister ignorabat, quod sub pontes lateret, pontem transiit et sic discipulum non invenit.
Constantinus regnavit potens ac dives valde, qui III filias habebat, quas tribus regibus maritavit. Et post unum annum completum omnes III reges mortui sunt, et filiae eius viduae permanserunt. Rex vocavit primam filiam suam et ait: "Carissima filia, non multum doleas de morte mariti tui! Tibi providebo de altero marito." Cui illa: "O pater, absit hoc a me, ut alteri marito consentiam! Et haec est ratio: Si virum acciperem, me oporteret, ut ipsum tantum diligerem sicut maritum meum, qui virginitatem meam obtinuit, aut plus, aut minus. Sed non plus, quia hoc esset contra rationem; et si minus, non esset ibi vera dilectio. Quare virum habere nolo." Rex haec audiens secundam filiam vocavit et ait: "Carissima, non nimis doleas de marito tuo mortuo! Tibi de alio providebo." At illa: "Domine, absit a me alteri viro consentire! Et haec est ratio: dives sum et non pulchra; et ideo, si aliquis me vellet habere, hoc esset magis propter divitias quam propter pulchritudinem, quia in me non est pulchritudo. Et ideo, si aliquis me acciperet, hoc esset propter divitias, et per consequens non esset vera dilectio. Quare nullum maritum habere volo." Rex haec audiens vocavit tertiam filiam suam et ait: "Carissima, non multum de morte mariti tui doleas, quia tibi de alio providebo!" At illa: "Absit hoc a me alteri viro consentire! Viri ecclesiastici dicunt, quod invenitur in sacra scriptura, quod vir, qui uxorem accipit, et uxor unum sunt in corpore et duo in anima. Sic et corpus uxoris est corpus viri et converso. Cottidie ad sepulchrum viri mei possum accedere et saltem ossa eius invenire. Concludo ergo, quod abominabile mihi esset alium virum accipere, quamdiu corpus viri mei possum palpare. Immo si per mille annos vixissem, ossa viri mei, quae sunt mei, invenirem. Absit ergo a me alium virum sumere!" Est sic illae manserunt in viduitate sua, quamdiu vixerunt. Rex vero cum voluntatem illarum perscrutatus fuisset, amplius pro tali actu nolebat eas interrogare.
Valentianus regnavit dives valde, icuius regno erant quattuor phisici; sed unus alios III excellebat, in tantum quod isti III quarto invidebant et inter se composuerint, quomodo possent eum extinguere. Dixit unus: "Tali die extra civitatem equitabit. Et ego ad unum miliare ei obviabo, et cum appropinquauerit mihi, signabo me signo crucis et dicam: bone magister, quid tibi est? Ecce factus es leprosus! Deinde alter stabit retro me per unum miliare et ei obviabit et eadem verba, quae dixi, et ille ei replicabit cum signo crucis. Deinde tertius post eum, qui affirmabit, quidquid dixerimus. Et statim ex timore erit infectus, et per consequens fama eius diminuetur, et ab omnibus despicietur." Aiunt illi: "Bonum est consilium." Cum vero adesset dies, quod iste summus medicus extra civitatem deberet equitare, primus conspirator ei obviabat ad unum miliare, et cum illum vidisset, signo crucis se signavit et ait: "O bone magister, quid tibi est?" Qui ait: "Certe nisi bonum, quod perpendere potero." At ille: "Immo, magister, factus es leprosus vilis, et hoc satis clare quilibet videre potest." Alius haec audiens attonitus erat, verumtamen verbum eius non multum ponderavit, percussit equum cum calcaribus et equitavit. Post haec cito secundus conspirator ei obviam habuit et statim signo crucis se signavit et ait: "O bone magister, quid tibi est? Ecce leprosus vilis factus es! De hoc multum doleo." Magister haec audiens incepit credere dictis primi et incepit miro modo contristari ac de eadem infirmitate cogitare. Percussit equum cum calcaribus. Et ei cito tertius conspirator obviabat. Qui cum cum vidisset, incepit extra viam se divertere et signo crucis se signavit et ait cum clamore valido: "Heu, bone magister, quid tibi est? Die hesterna in bono statu te vidi, et ecce iam factus es vilis leprosus!" Ille haec audiens ait intra se: "Non poterit falsum esse, ex quo isti III phisici in unum concordant." Et tantum timorem ac impressionem istius infirmitatis accepit, quod, antequam ad hospicium suum veniret, factus est vilis leprosus. Homines haec videntes eum despiciebant nec amplius ab eo curari volebant dicentes: "Ecce se ipsum curari non poterit!" Et sic misera morte mortuus est.
This text is taken from Die Gesta Romanorum Nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342, edited by Wilhelm Dick (Erlangen and Leipzig: A Deichert'sche Verlagsbucch. Nachf. [Georg Boehme]), 1890). The spellings have been regularized (Carissime for Karissime, nihil for nichil, etiam for eciam, meae for mee, etc.). © 2006 Claude Pavur, Saint Louis University. This web edition of public-domain material is being made available here for non-commercial educational use.