Gesta Romanorum

LTM Edition


  

Elementary Readers Index

  

Paginae:   1   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11  

12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   *22  

  


  

  

Cap. 211. De medicis exoculatis et restitutis.

Quidam rex erat potens valde, qui multas virtutes habebat, inter quas nolebat in regno suo invidos pati, quantum percipere poterat. Erant tunc in regno duo physici optimi, speculativi ac practici, ita quod, quidquid unus fecit, faciebat et alter. Omnis infirmus ad eos veniens a quacumque infirmitate detentus, si possibile esset via medicinae sanari, sanus factus est. Accidit, quod unus alteri invidebat, tamen propter bonum pacis dixit socio suo: "A multo tempore socii eramus. Non sit scisma inter nos aut invidia, sed per unum factum probabimus, quis nostrum sit maior in arte phisicali! Et quicumque ex nobis defecerit, sit ille alterius discipulus!" Ait alter: "Mihi bene placet. Sed dic mihi, quomodo debemus probare, quis nostrum sit subtilior?" At ille: "Haec est probatio. Ego duos oculos tuos sine dolore eruam de capite tuo et in mensa aliqua ponam coram multis. Deinde eos in capite tuo firmabo, ita quod post tam clarum visum habebis sicut ego, vel sicut umquam habuisti. Et omnia ista sine dolore oculorum ac periculo perpetrabo. Deinde si tu poteris cum oculis meis hoc idem per omnia perpetrare, nullus nostrum discipulus alterius erit, sed simul quasi cor unum et anima una erimus. Si vero in isto aliquis ex nobis defecerit, alteri semper sit subiectus!" Respondit alter: "Ista probatio est bona; ad istam probationem consentio. Vocetur multitudo populi, ut videatur, quis nostrum subcumbet!" Et sic factum est. Statim unus pixidem extraxit et cum quodam instrumento circa oculos incepit corrodere cum subtili unguento, quod duos oculos socii sui extraxit sine laesione et coram omnibus super unam tabulam posuit et ait: "Carissime, numquid dolorem sensisti?" Qui ait: "Unum scio, quod oculos amisi, unde nihil penitus videre potero. Sed nullum dolorem sensi." Ait alter: Mihi bene placet." Statim cum calido ungento loca oculorum linivit et quemlibet oculum in loco suo posuit et ait: "Carissime, da gloriam deo! Quomodo iam de oculis tuis sentis?" Qui ait: "Sentio in rei veritate, quod nec percepi, quando oculos traxisti, nec quando oculos in locis suis posuisti. Et tam clare iam video sicut ante." Ait ille: "Carissime, iam incumbit, ut mihi eodem modo ministres; aliter discipulus meus eris." Ille vero cum unguento ac instrumentis oculos suos sine aliquo dolore extraxit et coram omnibus in tabula posuit et ait: "Carissime, numquid laesionem sensisti?" At ille: "Penitus nullam." Cum sic ad invicem conferrent, quaedam fenestra camerae erat aperta. Intravit quidam corvus et unum ex oculis secum portavit et comedit. Medicus cum hoc vidisset, totaliter erat confusus et ait intra se: "Nisi oculos eius ei restituam, sicut ipse mihi oculos meos, servus et discipulus eius sum, quamdiu vixero." Respexit iuxta se, vidit quandam capram ambulantem. Unum oculum de capite eius extraxit et in loco oculi ablati posuit. Cum autem duos oculos in locis suis posuisset, ait: "Carissime, da gloriam deo! Quomodo actum tibi est?" Qui ait: "Amen dico tibi, optime mihi ministrasti; nullum dolorem sensi nec in extrahendo nec intus ponendo. Sed unum est, quod admiror. Unus ex oculis meis semper respicit sursum ad arbores." Omnes audientes istud factum inter istos duos medicos approbabant utrumque. Ab illo die facti sunt socii ad invicem et in una domo, quamdiu vixerunt, manserunt.

  

top

  

Cap. 212. Quod ex tribus per sortem unus in regem esset eligendas.

Quondam erat regnum quoddam sine herede derelictum. Quaestio inter satrapas erat, quis esset rex de iure. Inventi sunt III duces, qui ius ad regnum habebant, inter quos regnum dividi deberet. Dixeruntque satrapae tribus ducibus: "Carissimi, si regnum inter vos dividatur, minuetur potentia, et posset fieri discordia. Si vobis placeret, quod unus esset rex et regnum obtineret, nobis omnibus utile esset." Aiunt illi: "Nobis per omnia bene placet. Tamen, quis nostrum erit, inter vos eligatis!" Responderunt sapientes: "Si unum eligeremus et non alium, offensionem incurrere possemus. Ideo unum formam invenimus. Si ad hoc stare vultis, esset vobis et nobis honor et commodum sine invidia, ac tolleretur omne scisma. At illi: "Dicite nobis, quam formam invenistis?" Qui dixerunt: "Ecce forma: Die crastina sedebitis super III dextrarios et in quodam prato extra civitatem equitabitis a principio prati usque ad finem. Cuius equus ex vobis prius hinnitum dederit, sit ipse rex et dominus!" Aiunt illi: "Bonum est consilium." Die vero crastina parati erant istud adimplendum. Sed unus dux private famulo suo praecepit, ut equam in fine prati paratam haberet, super quam dextrarius eius ascendere solebat, et cum eos currere videret, caput equae equo suo ostenderet. Et sic factum est. Adest multitudo populi, ut III duces currere videret. Cum autem inceperunt currere, famulus, sicut erat ei praeceptum, caput equae ostendit manifeste. Equus cum equam vidisset, quam ascendere solebat, magnum hinnitum dedit, ita quod totus populus audiebat. Statim secundum conventionem ille in regem est electus ac coronatus.

  

top

  

Cap. 213. De milite captivo et philomena et lapide.

Hainricus in civitate romana regnavit, qui statuit pro lege, quod, si quis esset captus pro aliqui transgressione et in carcere positus, si carcerem evadere posset et ad palatium currere ac intrare, antequam detentus esset, quantocumque malus, refugium haberet; sed custos carceris graviter puniretur. Accidit casus, quod quidam miles contra dominum regem aliquid deliquit et propter hoc incarceratus et in eodem carcere multipliciter afflictus. Singulis diebus dabatur ei panis et aqua, unde totaliter est annihilatus. Accidit, quod omni die per quandam fenestram intravit quaedam philomena, quae miro modo dulciter captavit. Miles iste per cantum eius multum est consolatus; de pane suo omni die ei dedit et sic philomenam per multos dies sustentabat. Cum vero semel esset multum desolatus, intravit philomena et in gremio eius stetit et dulciter cepit cantare. Ait ei miles: "O bona philomena, quid mihi valet cantus tuus in hac miseria? Si cantus tuus me a carcero liberaret, optime tibi ministrarem, si cum vita possem evadere." His dictis philomena evolavit. Tertia die rediit portans in ore suo lapidem parvum, quem in gremium eius cadere permisit. Miles cum lapidem vidisset, admirabatur. Statim accepit lapidem et manicas ferreas tetigit, et dissolutae sunt. Miles cum hoc vidisset, gavisus est valde; statim perrexit ad ostium carceris et tetigit cum lapide. Ostium est apertum et compedes eius. Ille haec videns ad palatium cucurrit. Custos vero carceris post eum cucurrit et alta voce clamabat. Miles reversus ad eum cum lancea illum perforabat et palatium intravit et evasit.

  

top

  

Cap. 214. Qui omnia divisit inter pauperes et potentes.

Gratianus regnavit dives valde, qui multas virtutes habebat; inter quas liberalis erat valde, in tantum quod per totum imperium praeconem emisit proclamando, quod omnes sui imperii venirent et, quidquid ab eo peterent, obtinerent. Satrapae imperii et potentes ac multi alii haec audientes venerunt. Aliqui talem comitatum, aliqui talem ducatum petebant; aliqui talem terram, aliqui tale castrum, aliqui talem forestam, aliqui talem aquam. Imperator totum eis concessit, sic quod gavisi ab eo recesserunt. Audientes pauperes, quod clamor factus erat communis et nulla persona esset excepta, bene centum vel ducenti simul ad imperatorem perrexerunt. Cum autem venerunt, dixerunt: "Domine, ecce clamor factus est communis, ut omnes ad te venirent et, quidquid peterent, obtinerent. Iuxta legem nos petimus cum effectu, ut dentur nobis mobilia ac immobilia sicut et ceteris." Ait imperator: "Carissimi, nimis tarde venistis. Ecce divites et potentes ante vos venerunt, et secundum desiderium eorum totum, quidquid habui inter eos distribui ac dedi, ita quod nihil habeo vobis dare." At illi: "Domine, magis meritum fuisset nobis dare quam eis, quia, unde vivere valeamus, nihil habemus. Et ideo dei amore, sicut promisistis, impleatis, ut aliquid saltem habeamus!" Imperator cum hoc audisset, pietate motus ait: "Carissimi, audite me! Quitquit petebant divites, obtinuerunt, hoc est temporalia; sed dominium nullus a me petivit. Ideo vobis concedo dominium, ita quod tenentur de cetero ad curiam vestram venire et de transgressionibus suis vobis respondere et eos secundum vestram voluntatem taxare." Pauperes responderunt: "Domine, deus vobis gratias reddat, quia iam facti sumus domini eorum, quorum eramus servi!" Vale imperatori fecerunt et domum perrexerunt. Divites ac potentes audientes, quod servi eorum ac pauperes facti sunt domini eorum, contristati sunt valde et intra se dixerunt: "Confusi sumus. Iam eis oboedire debemus, qui nobis quondam oboediebant." Omnes unanimiter ad regem perrexerunt et dixerunt: "Domine, per vos confusi sumus. Ecce servos nostros ac pauperes quondam dominos nostros constituistis!" Quibus ait: "Carissimi, non facio vobis iniuriam. Audistis praeconem clamantem, quod quilibet, qui ad curiam meam venire vellet, quidquid a me peteret, obtineret. Vos omnes unanimiter venistis; aliqui istud, aliqui illud petebant, sic quod quasi cuilibet secundum desiderium suum et petitionem dedi, in tantum quod nihil mihi ipsi retinui praeter dominium, quot nemo a me petivit. Pauperes vero cum ad me venerunt, clamabant propter deum, ut eis succurrerem in paupertate illorum. Nihil habui eis dare praeter dominium, quia totum vobis ante dedi; et eis ideo dominium dedi, ut de cetero honeste vivant." At illi: "O domine, mutate decretum et sic ordinetis, ut servi nostri non sint domini nostri!" Qui ait: "Carissimi, sine dubio viam non invenio, per quam petitioni vestrae satisfacere potero, nisi unam tantum viam. Audite me! Dedi vobis, quidquid habui, et quidquid petistis. Ideo dividatis bona vestra in omnibus inter pauperes, ita quod habeant sufficienter vivere! Tunc dominium mecum et non alteri remanebit." At illi: "Domine, libenter istud faciemus." Statim vocati sunt pauperes et annuatim a quolibet divite partem receperunt, ita quod contenti fuerunt et sic toto tempore vitae imperatoris remanserunt. Omnes vero imperatorem laudabant, qui tam prudenter unicuique placebat.

  

top

  

Cap. 215. De sororibus, formosa et deforme.

Theodosius in civitate romana regnavit dives valde, qui duas filias habebat, una pulcherrima et amorosa ac oculis hominum gratiosa, altera turpissima ac omnibus odiosa. Pulchra vocabatur Rosymunda, turpis Gentiana. Multi ad imperatorem venerunt, ut filiam suam tam pulchram, tam gratiosam viderent. Vix aliquis venerat, quin in amore eius captus fuisset, in tantum quod quilibet paratus erat bellum pro ea dare, et nihil ab imperatore cum ea petebant nisi corpus nudum. Soror vero Gentiana, cum tot amatores ad sororem venissent et nullus ad eam, flevit amare. Pater cum eam vidisset flere, ait ei: "Carissima filia, ob quam rem tantum affligitur anima tua?" Quae ait: "Domine, mirum non est. Omnes ad sororem veniunt et eam diligunt, sed nullus me visitare vult, immo me odiunt. Et haec est causa doloris mei." Ait rex: "Carissima, esto comfortata! Quicumque sororem tuam in uxorem habebit, tibi fideliter promitto, quod nihil de bonis meis cum ea habebit sed tantum pulchritudinem suam. Si vero te aliquis vult in uxorem habere, post meum decessum ei totum regnum dabo." Illa haec audiens gavisa est valde et ait: "O domine mi, fac illud per imperium provulgari!" At ille: "Mihi bene placet." Fecit provulgari quod petivit. Facta provulgatione multi ad Rosymundam venerunt, ut eam in uxorem ducerent. Tandem data est uni in uxorem cum magno iubilo, et convivium factum est, in quo convivio tot erant nobiles, quod domus eos capere non poterat, et sic in platea pro maiori parte sederunt. Finito convivio commissum est bellum, et virum eius occiderunt, et multi occubuerunt. Imperator cum hoc audisset, contristatus est valde et ait filiae secundae Gentianae: "Ecce, carissima filia, tot mala propter pulchritudinem sororis tuae sunt commissa! Melius est tibi in statu tuo permanere quam tuus pulchritudinem habere." Infra paucos dies venit quidam miles et secundam filiam desponsavit in spe regni. Et ideo ab omnibus parentibus est culpatus, quod tam turpem propter cupiditatem accepit in uxorem. Rex vero post eius obitum totum regnum ei legavit. Cum autem rex factus fuisset et uxor regina, soror pulchra Rosymunda ad magnam egestatem pervenit. Incepit a regina mendicare, sed ei totaliter propter superbiam est denegatum. Et sic misera morte mortua est.

  

top

  

Cap. 216. De matre, quae filium toxicavit.

Eufemianus regnavit, in cuius regno erat quidam miles, qui tantum unicum filium habebat, qui semper proprias manus dilaceravit. Haec videns mater dedit ei venenum, ut moreretur. Haec autem audiens pater increpavit eam et dixit: "O pessima inter omnes mulieres! Quare filium meum occidisti?" Quae respondit: "Domine, nonne vidisti, quomodo proprias manus singulis diebus dilaceravit? Melius erat ei, ut cito moreretur, quam per talem poenam mortem incurreret." Ille haec audiens iudicem adiit et de morte filii sui conquestus est. Iudex cum audisset, matrem in patibulo suspendi fecit.

  

top

  

Cap. 217. De civitate liberata a dracone per leonem suspensum.

Quaedam civitas erat a bestiis venenosis obsessa. Et inter alias bestias erat draco ferocissimus, qui omni die ad civitatem venerat; et cives ei unum animal dederunt, aliter homines devorasset. Inter se consilium acceperunt, quomodo possent civitatem a bestiis venenosis et precipue a dracone liberare. Tandem dictum est eis, quod quendam leonem acciperent et in alto ligno suspenderent; quod cum alia animalia viderent, fugerent, et precipue draco. Cives leonem a casu receperunt et in lignum cum clavis fixerunt, quod eum ultra civitatem clare videre poterant. Draco vero cum venisset et leonem suspensum vidisset, statim civitatem dimisit nec amplius visus est, et omnes aliae bestiae secutae sunt. Et sic civitas est liberata.

  

top

  

Cap. 218. De filia regis et tribus cophynis.

Honorius regnavit dives valde, qui unicum filium habebat, quem multum dilexit. Fama istius imperatoris per mundum volabat, quod in omnibus probus erat et iustus. Tamen contra unum regem guerram habebat et eum devastavit. Rex ille eum multas persecutiones ac damna infinita ab eo sustinebat, tandem intra se cogitabat: "Tantum unicam filiam habeo et adversarius meus, imperator, unicum filium. Si per aliquam viam filiam meam possem filio suo in matrimonium copulare, pacem perpetuam obtinerem." Misit solemnes nuntios ad imperatorem, ut saltem ei treugam ad tempus concederet, quod cum eo personaliter loqui posset. Imperator habito consilio treugam unius anni concessit. Rex vero personaliter ad eum accessit et filiam suam filio eius obtulit. At ille: "Non faciam, nisi duo habeam: Primo, quod filia tua sit virgo; secundo, quod post decessum tuum totum regnum tuum filio meo ac filiae tuae devolvetur." At ille: "Mihi bene placet per omnia." Statim de conventione carta sigillata est. Rex vale imperatori fecit. Cum autem ad regnum suum venerat, navem parari fecit, quia oporteret, ut filia sua per mare ad imperatorem transiret. Facta nave et omnibus necessariis paratis puella intravit habens secum thesaurum in copia ac milites V cum dominabus et ancillis. Cum autem per mare navigarent, cete grande eis occurrebant in mari et navem deglutire volebant. Nautae haec percipientes timuerunt valde et precipue puella. Nautae vero ignem copiosum fecerunt et die ac nocte vigilabant. Sed accidit post triduum, quod fessi erant propter magnas vigilias, dormierunt. Cete subito navem cum omnibus contentis deglutivit. Puella cum intellexit, quod in ventre ceti esset, fortiter clamabat; ad cuius clamorem omnes excitati sunt. Nautae vero dixerunt puellae ac militibus: Carissimi, estote confortati! Deus nos salvabit. Habeamus bonum consilium, quia sumas in ventre ceti!" Ait puella: "Audite consilium meum, et erimus salvati!" Qui dixerunt: "Dic tuum consilium!" Quae ait: "Accendamus ignem in magna copia, et cete quilibet vulneret tam profunde, sicut possit! Et per ista duo mortem recipiet et statim ad terram natabit, et sic per gratiam dei evadere poterimus." Illi vero consilium puellae per omnia impleverunt. Cete cum mortem sensit, ad terram perrexit. Iuxta quam terram erat quidam miles manens, qui cena facta versus litus maris ambulavit. Cum vero cete hinc inde natare vidisset et terrae appropinquare, servos vocat et cete ad terram traxit, qui inceperunt cum instrumentis percutere. Puella cum sonitum audisset, loquebatur pro omnibus et ait: "Carissimi, suaviter percutite et latus ceti aperite. Hic sumus in eius ventre, filii bonorum virorum de generoso sanguine." Miles cum vocem puelle audisset, ait servis suis: "Carissimi, latus ceti aperite, et videamus, qui lateant interias!" Cum vero apertum fuisset, puella primo exivit fere mortua, deinde milites et ceteri alii. Puella coepit narrare, cuius filia esset et uxor filii imperatoris esse deberet. Haec audiens miles eam per aliquot dies cum tota familia secum retinuit, donec perfecte statum suum recuperabant. Post haec puellam cum muneribus ad imperatorem misit cum tota familia. Imperator cum eam vidisset, ait "Carissima filia, bene tibi sit nunc et in perpetuum! In multi periculis te pro filio meo posuisti, quando per cete deglutita fuisti. Sed tibi dico, filia, antequam illum habueris in maritum, te probabo per unum actum." Statim fecit fieri III cophynos. Primus cophynus erat de auro purissimo et lapidibus pretiosis, et erat talis superscriptio super cophynum exterius litteris aureis: "Qui me aperuerit, in me inveniet, quod meruit. Et totus cophynus interius erat plenus ossibus mortuorum. Secundus cophynus erat de argento purissimo, plenus gemmis ex omni parte, qui talem superscriptionem habebat: "Qui me elegerit, in me inveniet, quod natura dedit." Cophynus iste terra plenus erat. Tertius cophynus erat de plumbo habens super scriptionem talem: "Potius eligo hic requiescere quam in thesauris regis permanere." In cophyno isto erant III anuli pretiosi. Tunc ait imperator puellae: "Carissima, hic sunt III cophini. Eligas, quemcumque volueris, et si bene elegeris, filium meum in maritum obtinebis!" Illa vero III cophynos intime respexit et ait in corde suo: "Deus, qui omnia videt, det mihi gratiam sic eligendo, ut pro illo, pro quo multum laboravi, non deficiam!" Primum cophynum tetigit et scripturam legit: "Qui me aperuit, inveniet, quod meruit." Illa cogitabat: "Cophynus exterius est satis pretiosus. Si istum aperuero, inveniam, quod merui. Quid ibi interius latet, penitus ignoro. Istum eligere nolo." Deinde secundum cophynum argenteum levavit et superscriptionem legit: "Qui me elegerit, inveniet, quod natura dedit." Quae ait: "Numquam natura mihi dedit, quod filia patris mei filio imperatoris deberet copulari, et istum nullo modo eligere volo." Accessit ad cophynum plumbeum et legit superscriptionem: "Potius hic eligo requiescere quam in thesauris regis permanere." Cogitavit illa: "Superscriptio debet sic intelligi: Melius est mihi, cum filio imperatoris requiescere quam in thesauro patris mei permanere." Et alta voce clamabat: "Istum cophynum tertium eligo." Imperator cum hoc audisset, ait: "O bona puella, satis prudenter elegisti. In isto cophyno sunt III annuli mei pretiosi; unum pro me, unum pro filio, tertium pro te in signum desponsationis." Statim fecit nuptias celebrare, in quibus nuptiis filium suum ei in maritum tradidit. Et ambo diu vixerunt et in bona pace vitam finierunt.

  

top

  

Cap. 219. De raptore et famulo et herermita.

Miles quidam tyrannus erat et de rapina longo tempore vixit. Hic habebat quendam famulum secum fidelem ac providum. Quadam vero die dum ad nundinas remotas per quoddam nemus cum eodem famulo transiret, accidit, quod viginti marcas argenti in medio nemoris perdidit famulo nesciente. Cum vero pecuniam non invenit, famulum interrogavit, si pecuniam invenisset, qui statim negavit et iuravit, quod nihil de pecunia sciret. Tunc miles rediens per viam, quam transierat, coepit quaerere diligenter. Qua non inventa, statim pedem dextrum famuli amputavit et relicto eo domum perrexit. Erat tunc prope viam quidam heremita. Qui cum fletum et dolorem famuli audisset, velociter accurrebat, auditaque confessione ipsius, dum eum cognosceret innocentem, ad hospitium ipsius eum in suis humeris deportavit. Deinde oratorium suum intravit et domino improperavit, quod non esset iustus iudex, eo quod illum innocentem hominem suum pedem tam miserabiliter perdere permisisset. Cumque diutius flevisset et orasset et domino quasi pro falso iudicio quodammodo improperasset, venit angelus ad eum dicens: "Numquid legisti in propheta: Deus iudex iustus, fortis et patiens?" At ille: "Multotiens illud legi et toto corde credidi; sed hodie erravit, aut iste miser, qui pedem suum perdidit, sub confessionis velamine me decepit." Angelus respondit: "Noli loqui adversus deum iniquitatem, quia omnes viae suae veritas et iudicia eius aequitas! Commenda memoriae, quod saepius legisti: Iudicia dei abyssus multa. Scias itaque istum hominem pedem pro culpa veteri perdidisse; nam ante multa tempora cum eodem pede matrem suam de quadam biga malivole praecipitavit, pro quo facto postea condignam penitentiam numquam egit. Miles ille, dominus suus, volebat dextrarium fortiorem emere ad congregandum maiores divitias ad detrimentum animae suae, et ideo iusto dei iudicio pecuniam perdidit. Quidam pauper fidelis cum uxore sua et parvulis cottidie deo recommendat, ut sibi dignaretur in necessariis misericorditer subvenire. Qui pecuniam invenit et confessori suo obtulit dispensandam. Qui circumquaque scissitando veraciter illum reperiri non poterat, cuius erat. Igitur eidem pauperi eiusdem pecuniae partem tribuit propter deum, residuam vero partem aliis pauperibus erogavit. Pone igitur custodiam ori tuo, ne domino improperes, sicut fecisti, cum ipse sit iudex verus, iustus, fortis et patiens!

  

top

  

Cap. 220. De heremita et pastore et angelo.

Legitur de quodam heremita sancto, qui, cum semel in heremitorio sederet, vidit iuxta heremitorium quendam pastorem ovium iuxta oves dormientem. Ipso dormiente venit quidam fur et omnes oves furtive secum duxit. Post haec cito dominus ovium venerat, ut oves visitaret, et cum non invenisset, pastori crimen inposuit, quod oves furtive abstulisset, et eum statim occidit. Heremita haec videns ait intra se: "Quid est hoc, quod scriptum est de deo meo: Deus iudex iustus, fortis et patiens? Hic non est iustus, qui innocentem permisit occidi, et reus sine poena evasit. Vivit deus, et vivit anima mea. In isto heremitorio amplius non exspectabo." Perrexit statim versus quandum civitatem, ut in ea maneret dicens intra se: "Animam meam sicut ceteri de civitate salvare potero." Deus autem eum perdere nolebat, angelum in forma hominis ad eum misit, ut eius socius esset. Cum vero angelus eum salutasset, dixit ei: "Ego sum angelus tuus de caelo missus, ut sim socius tuus in mundo. Pergamus simul!" At ille: "Mihi bene placet." Nocte illa ad quendam militem venerunt et hospitium pro dei amore quaesierunt. Miles eos satis gratanter recepit et in maiori mensa eos iuxta se collocavit. Miles vero quendam parvulum trium annorum habebat, quem miro modo dilexit. Totum eius gaudium ac solacium erat, quando filium vidit. Finita cena lecta sunt parata; angelus in uno positus, heremita in alio. Circa mediam vero noctem angelus surrexit et ad cunabulum, quo puer iacebat, perrexit et filium unicum militis strangulavit. Heremita cum hoc vidisset, ait in corde suo: "Iste angelus non est, sed est diabolus in specie hominis et opus diabolicum perpetravit. Domesticus omnia necessaria amore nobis dedit, et ipse parvulum innocentem filium eius occidit." Tamen non fuit ausus de hoc sibi loqui. Die vero crastina recesserunt et ad quendam alium militem pervenerunt. Hospitium quaesierunt et honorifice ab eo sunt recepti ac laute ministrati. Miles iste quendam cyphum aureum habebat, quem multum dilexit et in omni refectione de eo bibebat. Cum vero angelus et heremita in lectis sunt positi, circa mediam noctem angelus surrexit et furtive cyphum abstulit et secum portavit. Cum heremita hoc vidisset, ultra quam credi potest, est admiratus et ait: "Deus meus, deus meus, copulatus sum periculoso socio!" Tamen ei loqui non audebat. "Bonus homo omnia necessaria nobis invenit, et ipse furtive cyphum suum abstulit." Mane surrexerunt et viam suam perrexerunt, donec ad quendam pontem venerunt, sub quo erat aqua profunda. Et eis quidam pauper obviabat. Ait ei angelus: "Carissime, dic nobis viam versus talem civitatem!" Pauper vero versus civitatem se convertit, ut viam eis monstraret, ita quod dorsum angelo opposuit. Angelus eum accepit per scapulas et eum in aqua proiecit, et submersus est. Heremita cum hoc vidisset, signo crucis se signavit et ait in corde suo: "Iste est diabolus. Pauper indicavit nobis viam versus civitatem, et eum propter hoc occidit." Sed de hoc non est ausus ei aliquid dicere. Cum autem pontem transissent, in nocte ad quendam divitem venerunt. Hospitium dei amore petierunt. Ille eis simpliciter negavit. Angelus ait: "O domine, tantum tectum domus quaerimus, ut bestiae crudeles nos non devorent." Ait dives: "Ecce domus, ubi porci mei iacent! Illam intrate et requiescite!" Illi vero sic fecerunt; nocte illa magnum frigus ac desolationem sustinuerunt. Mane vero surgentes ad divitem perrexerunt. Ait ei angelus: "Carissime, dedisti nobis hospitium, ecce propter hoc cyphum pretiosum tibi dabo." Et ecce cyphum extraxit, quem furtive a milite abstulit, et ei dedit. Heremita cum hoc vidisset, ait in corde suo: "Qualis homo est iste! Diabolus est. Recedam ab eo. Ille, qui dominus cyphi erat, nobis bonum hospitium dedit, et cyphum suum furtive abstulit. Sed iste noluit nobis hospicium concedere nisi cum porcis iacere, et tamen cyphum ablatum ei tradidit." Heremita non poterat se ultra continere et ait ei: "Ad deum te recommendo, amplius tecum exspectare nolo." Dixit angelus: "Audi me, et tibi in omnibus satisfaciam! Quando in heremitorio fuisti, pastorem occisum vidisti propter quod heremitorium dimisisti. Pastor ille quoddam peccatum commisit, de quo penitentiam non fecit, sed contritus erat. Ideo deus pro penitentia sua illum occidit, et anima eius in caelo regnat. Deinde ad domum militis venimus et laute per omnia recepti sumus. Cuius filium media nocte occidi. Scias, carissime, quod, antequam puer ille natus erat, miles maximus elemosynarius erat et, quidquid colligere poterat, pro dei amore dedit. Sed postquam puer est natus, tantum eum dilexit, quod ab elemosyna et a bonis operibus cessavit et, quidquid laborat, ad hoc laborat, ut puerum divitem post eius discessum faciat. Ego vero cum hoc perpendissem, puerum occidi et animam eius ad caelum misi, et iam pater eius bonus sicut prius effectus est. Deinde veni ad pontem et hominem submersi. Scias, quod ille homo erat in bona vita tunc temporis. Sed si ulterius perrexisset, hominem in peccato mortali occidisset, et per consequens anima eius fuisset perdita, et ille in periculo vite suae positus fuisset. Et ideo cum eum in bono statu vidi, occidi et animam deo praesentavi et vitam alterius salvavi. Deinde cyphum militi furtive abstuli. Scias, quod, antequam cyphus esset fabricatus, sobrius et bonus erat; sed postquam cyphum habuit, omni die inebriatus est ratione cyphi. Cum hoc vidissem, cyphum ab eo abstuli, et iam factus sobrius est sicut prius. Deinde cyphum illum diviti dedi, qui domum porcorum nobis concessit. Haec est ratio. Deus tam iustus est, quod nullum bonum irremuneratum nec nullum malum impunitum permittit. Ideo cyphum pro hospitio dedi. Sed post eius obitum anima ipsius infernum intrabit." Heremita cum hoc audisset, ad pedes eius cecidit et misericordiam petiit. Ait ei angelus: "Misericordiam invenies; sed ad heremitorium tuum pergas et de cetero de dei iudicio non te intromittas!" His dictis ab oculis eius angelus evanuit. Heremita vero gratias deo reddidit, et ad heremitorium perrexit, ubi toto tempore vitae suae vixit sancte ac iuste et in fine animam deo dedit.

  

Expliciunt gesta imperatorum.

  

top

  

Anhang: De quinque ministeriis.

Erat quidam imperator, qui statuit pro lege, quod, quique sciret ei ministrare, deberet tres ictus in porta palatii dare et ministerium obtineret. Erat tunc in civitate romana quidam pauper, nomine Abibas. Apud se cogitabat: "Pauper sum ego et de vili sanguine productus; melius est mihi imperatori ministrare quam in paupertate vivere." Accessit ad palatium et tres ictus in porta dedit. Hoc audiens ianitor introduxit eum. Flexis genibus imperatorem salutavit et humiliter ministerium petivit. Ait ei imperator: "Carissime, de quo ministerio scis tu mihi ministrare?" At ille: "Domine, de quinque ministeriis. Primum est, scio vigilare, quando alii dormiunt, et dormire, quando alii vigilant. Secundum est, scio gustare bonum potum. Tertium est, scio invitare homines ad convivium. Quartum est, scio ignem facere sine fumo. Quintum est, scio docere homines viam versus terram sanctam, si sane ibunt et redibunt." Ait imperator: "Amen dico tibi, ista sunt optima ministeria. Tu remanebis mecum." Constituit cum advocatum totius regni. Ille vero in civitate, cum alii quiescerent et dormirent, laborabat et, quicquid imperator in hieme deberet expendere, providit. Cum vero adest hiems et alii quam plurimi inceperunt laborare, ipse quiescebat, dormiebat, sic quod prudenter implevit primum ministerium, scire vigilare, quando alii dormiunt etc. Imperator hoc videns vocavit camerarium suum et ait: "Accipe calicem meum et ponite in illo acetum, vinum et mustum et date ei ad bibendum, et tunc videbimus, quid dicet!" Cum vero gustasset, ait: "Fuit bonum, est bonum, erit bonum. Hoc est: acetum fuit bonum tempore suo; vinum est modo bonum; mustum erit bonum circa natale domini." Imperator notavit Abibam et ait: "Carissime, tertium ministerium tuum est invitare homines ad convivium. Ite per totum imperium et invitate omnes amicos meos, ut sint mecum in sanctis natalitiis!" At ille: "Praesto sum. Perrexit per totum imperium et omnes inimicos eius invitavit, ita quod impleta est aula imperatoris de omnibus inimicis suis. Cum hoc vidisset imperator, commota per omnia viscera eius. Vocavit Abibam et ait: "Nonne, carissime, mihi dixisti, quod scires invitare homines ad convivium? Et dixi tibi amicos invitare, et inimicos meos invitasti." At ille: "Domine, respondeo: Quoque tempore anni amici tui ad te venerunt, bene venerint. Non sic de inimicis tuis, et ideo duxi eos huc, ut per bonum convivium tuum et hilarem vultum de inimicis fient amici." Et sic factum est. Ait imperator: "Imple quartum ministerium tuum!" Et ille: "Praesto sum." Habebat ligna parata, quae erant per calorem solis desiccata, in tantum quod, quam cito ignem sumpsissent, clarum ignem faciebant sine aliquo fumo, sic quod calefactus est imperator cum omnibus amicis suis noviter factis. Deinde ait Abibas: Omnes, quodquod voluerint ad terram sanctam accedere, ad litus maris segnantur me!" Populus haec audiens, gavisi sunt valde, qui infiniti sequebantur cum. Cum vero ad mare venissent, ait populo: "Carissimi, videtis ea, quae video ill mari?" At illi: "Ignoramus." Qui ait: "Ecce rupes magna in mari! In illa rupe est quaedam avis semper residens in nido suo et habet continuo in nido sex ova. Natura illius avis est, quod quamdius residet in nido, totum mare est in tranquilla pace, et quilibet ad terram sanctam sive periculo poterit transire. Si vero avis extra nidum volat, totum mare perturbatur, et. quique tunc transierit, sine dubio submergeretur." At illi: "Et quomodo poterimus scire, quando avis est in nido vel quando extra?" At ille: "Semper residet ill nido, nisi propter unam causam. Est alia avis, quae est inimica eius, quae die et nocte laborat, ut deturpat nidum suum aut ova eius frangat: et tunc eum viderit cum viderit ova fracta, aut nidum foedatum, extra nidum volat." At illi: "Et quomodo poterimus defendere illum avem inimicam, quod non appropinquat nidum suum?" At ille: "Non est res sub caelo, quam maius odit avis, quae est inimica, quam sanguinem agni. Aspergite nidum totaliter cum sanguine agni, et, quamdiu remanet una gutta illius sanguinis, numquam audet appropinquare nidum, et sic secure poteritis ad terram sanctam transire " Illi vero omnia haec fecerunt et sane ibant et redibant. Imperator cum vidisset, quod Abibas tam prudenter quinque ministeria implevisset, ad militiam eum promovit.

  

top

  


  

Paginae:   1   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11  

12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   *22  

  

  

This text is taken from Die Gesta Romanorum Nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342, edited by Wilhelm Dick (Erlangen and Leipzig: A Deichert'sche Verlagsbucch. Nachf. [Georg Boehme]), 1890). The spellings have been regularized (Carissime for Karissime, nihil for nichil, etiam for eciam, meae for mee, etc.). © 2006 Claude Pavur, Saint Louis University. This web edition of public-domain material is being made available here for non-commercial educational use.

  

  


  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

  

pagekeeper