Gesta Romanorum

LTM Edition

  

  

Elementary Readers Index

  

Paginae:   1   2   3   4   5   *6   7   8   9   10   11  

12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22  

  


  

  

Cap. 51. De bello troiano.

Ovidius refert de bello troiano, quod Helena fuit capta a Paride et post prophetatum fuit, quod civitas troiana non esset subiecta, quousque Achilles mortuus esset. Mater eius haec audiens eum in quadam camera inter domicellas cuiusdam regis in habitu muliebri occultavit. Quod intelligens Ulixes navem cum mercimoniis portavit ponens etiam ornamenta muliebria et arma splendentia et sic ad castrum devenit, ubi Achilles cum domicellabus manebat inclusus, qui statim, ut navem cum ornamentis et armis vidisset, illam cum domicellis intravit ad mercimonia emenda. Sed cum Ulixes curiose tractasset arma et illa apprehendere solicitasset Achillem, hastam arripuit et vibravit, et sic patuit res. Quem Ulixes apprehendit et ad Troiam secum duxit. Quo vivente Troiani praevaluerunt; ipso vero mortuo capta est Troia, et obsides partis adversae liberati.

  

top

  

Cap. 52. De pannis diversi generis et coloris.

Regina quaedam concepit filium de servo rustico. Filius postea vitiose se habuit in conspectu principis, patris sui putativi. Princeps vero diligenter a regina quaesivit, si filius suus esset. Qui tandem per confessionem reginae inveniens non esse filium suum, nolens tamen eum privare a regno, regnum suum sibi dedit, sed sic ordinavit, quod pannos suos diversi generis et coloris faceret, medietatem de vilo panno et medietatem de optimo panno, ut, quando vilem respiceret, a superbia et vitio quocumque retraheretur: quando vero pannum nobilem, non omnino deiceretur nec nimis humilem se exhiberet.

  

top

  

Cap. 53. De rege et senescalco et tribus amicis.

Narratur, quod quidam imperator nobilis habuit filiam pulchram sibi similem, quam commisit senescalco suo custodiendam et peregre profectus est. Promisit senescalco magnum honorem, si bene eam custodiret usque ad reditum suum. At ille oblitus est praeceptum domini sui. Tractavit eam male, in tantum quod misera facta est et totam pulchritudinem amisit. Post modicum tempus misit imperator nuntios senescalco pro filia sua sibi reddenda. Non reddidit. Tandem peremptorie est citatus. Vocavit tres amicos, in quibus confidebat, unum, quem plus quam se dilexit, alium, quem tantum sicut se ipsum, et tertium modicum, quaerens ab eis consilium, quomodo responderet in conspectu tanti domini. Dixit primus, quod duceret eum ad exitum domus. Alter dixit, quod duceret eum ad portam, et tertius promisit, quod eum duceret ante dominum et pro illo responderet. Statim fecit puellam lavari et ungentis optimis inungi et vestimentis pretiosis indui, ita quod nulla penitus macula in illa appareret. Et sic factum est.

  

top

  

Cap. 54. De rege et tribus filiis et arbore.

Valerius in civitate romana regnavit dives valde, qui omnia ad libitum habebat. Iste vero tres filios inter cetera habuit et servientes innumerabiles et reddidit unicuique servienti mercedem suam. Aliis dedit possesiones, aliis aurum et argentum, ita quod distribuit tantis servientibus, quod sibi et heredibus suis nihil retinuit excepta quadam arbore. Fructus arboris erat talis, quod, quicumque infirmus ex eo commederet excepto leproso, sanitatem obtineret. Cum vero moreretur, lignum tribus filiis legavit. Sed iunior per iudicium lignum occupavit.

  

top

  

Cap. 55. De rege et filia et cane et tribus catenis.

Legitur de quodam imperatore unicam filiam habente et canem cum vinculo, qui semper machinabatur in morte filiae suae; et ideo iussit canem ligari tribus catenis. Habebatque senescalcum, quem dilexit. Imperator iste peregre profectus est. Timuit de filia; illam senescalco commendavit et canem. Praecepit, ut omnia necessaria filiae suae ministraret, ut nullum defectum haberet, et canem super omnia sic ligaret ac custodiret, ne malum alicui perpetraret. Senescalcus omnia promisit fideliter adimplere, sed post exitum imperatoris omnia in contrarium egit, quia canem bene pavit, puellae autem neccessaria subtraxit nec canem cutodivit, sicut debuit. Et ideo infra paucos dies canis catenas fregit et puellam occidit.

  

top

  

Cap. 56. De adulterio.

Mulier quaedam duos filios in adulterio concepit et peperit. Primus filius factus est heremita et pro matre intime in orationibus suis rogavit. Deus vero preces eius exaudivit, ostendit ei matrem suam, quae ei apparuit cum duobus buffonibus et serpente.

  

top

  

Cap. 57. De rege serpentem solvente.

Legitur de quodam imperatore, qui a casu per quandam silvam transiit, invenit serpentem a pastoribus captum et ad arborem alligatum. Qui pietate motus eum solvit et in sinu calefacere fecit. Cum esset calefactus, incepit mordere. Ait imperator: "Quid facis? Cur malum pro bono reddis?" Ait serpens: "Quod natura dedit, nemo tollere potest. Et ideo secundum naturam facio." Qui ait: "Bonum tibi feci, et illud mihi male solvis." Illis sic contendentibus vocatus est quidam philosophus, ut esset iudex, et ei totum processum narravit. Ait philosophus: "De hac causa per auditum ignoro iudicare, sed volo, ut serpens ligetur ut prius, et tunc iudicium dabo." Et sic factum est. Tunc ait philosophus: "Serpens si potest evadere, discedat! Et tu, imperator, noli amplius laborare, ut serpentem solvas, quia semper facit quod natura dedit!"

  

top

  

Cap. 58. De ianitore et gibboso.

Quidam imperator erat, qui ianitorem prudentem habebat, qui a domino suo petiit, ut se ianitorem civitatis per mensem faceret, ita quod ab omni gibboso, scabioso et impetiginoso et hernioso denarium haberet. Imperator ei concessit et sigillo roboravit. Qui ministerio suscepto stetit in porta civitatis, ut videret euntes et transeuntes, si lucrum ex officio posset habere. Quodam vero die gibbosus bene cappatus portam intravit. Ianitor ei obviam habuit et denarium ab eo petiit secundum imperatoris praeceptum. Gibbosus ei nihil dare voluit. Manus in eum iniecit et cappucium accipere voluit. Cum autem cappucium levare volebat, invenit eum monoculum. Statim ianitor II denarios ab eo petiit. Noluit dare, sed volebat fugere. Sed ianitor eum per cappucium traxit, et nudato capite scabiosus apparuit. Statim tres denarios petiit. Gibbosus hoc videns incepit ei resistere, nudatisque bracchis apparuit impetiginosus. Ianitor vero IV denarios postulabat. Cui defendenti cappam abstulit, et cadente illo herniosus apparuit. V ergo denarios ab eo petiit. Sic contigit, ut qui unum denarium dare noluit, V invitus dedit.

  

top

  

Cap. 59. De muliere monocoli.

Miles quidam perrexit, ut vineam vindemiaret. Quod cum uxor eius percepisset, quae unum alium amore inordinato dilexit, nuntium ad amasium misit, ut ad eam veniret. Cum autem venisset, cameram intrabant et simul dormierunt. Sed cum in lecto sic iacerent, accidit, ut maritus eius, ramo vineae in oculo percussus, cito domum rediret nihil cum oculo percusso videns. Venit domum, ostium pulsabat. Quod uxor intelligens nimis turbata amasium abscondit, postea viro suo ostium aperire cucurrit, qui intrans graviter pro oculo tristis et dolens iussit cameram et lectum parari, quo posset quiescere. Timensque uxor, ne intrans cameram latitantem videret, dixit ei: "Cur tantum properas lectum intrare? Dic mihi, care, prius, quid est tibi?" Narravit ei, quod accidit. At ea "Permitte me, domine, inquit, ut oculum sanum medicinali arte confirmem carmine, ne ita eveniat sano sicut iam percusso, quia damnum tuum nobis est commune!" Apponensque os suum ad oculum sanum tamdiu fovit, quousque amasius a loco, ubi absconditus erat, nesciente viro discessit. Tunc illa erigens se ait: Modo, inquit, carissime vir, secura sum, quod nullum malum huic oculo eveniat, quale alteri evenit. Iam potes, si placet; ad lectum ascendere."

  

top

  

Cap. 60. De milite illuso a muliere.

Erat quidam miles, qui peregre proficiscens commisit uxorem suam suae socrui. Uxor autem alium amavit et matri indicavit. Mater ei consensit. Accidit autem, quod semel filia cum amasio epulabatur. Epulantibus illis superveniens maritus ostium pulsavit. Consurgens mulier amasium abscondit in lecto et postea domino ostium aperuit. Qui cum intraret, praecepit, ut lectus ei pararetur, lassus namque quiescere voluit. Turbata mulier dubitavit, quid faceret. Quod mater videns ait: "Ne festines, filia, lectum parare, donec monstremus marito tuo lintheum, quod fecimus!" Vetula erigens lintheum, quantum potuit, per unum cornu, alterum filie suae dedit sublevandum. Sic lintheo extenso delusus est maritus, donec qui latebat, egressus erat. Tunc ait filiae suae: "Extende lintheum super lectum mariti tui, quod manibus tuis meisque contextum est!" Et sic evasit amasius, et vir est delusus.

  

top

  


  

Paginae:   1   2   3   4   5   *6   7   8   9   10   11  

12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22  

  

  

This text is taken from Die Gesta Romanorum Nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342, edited by Wilhelm Dick (Erlangen and Leipzig: A Deichert'sche Verlagsbucch. Nachf. [Georg Boehme]), 1890). The spellings have been regularized (Carissime for Karissime, nihil for nichil, etiam for eciam, meae for mee, etc.). © 2006 Claude Pavur, Saint Louis University. This web edition of public-domain material is being made available here for non-commercial educational use.

  

  


  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

  

pagekeeper