Paginae: 1 2 3 4 5 6 *7 8 9 10 11
12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Cap. 61 . De vetula et canicula.
Imperator quidam erat, in cuius imperio erat quidam miles, qui uxorem nobilem et castam habebat atque decoram. Contigit, quod miles vellet ad peregrinandum ire; sed alium custodem uxori suae deputare noluit nisi semetipsam, eo quod multum in ea confidit. Parato comitatu abiit. Uxor vero castae vivendo in omnibus remansit. Accidit semel, quod precibus compulsa cuiusdam vicinae suae causa epulandi domum ingrederetur. Quo peracto ad propria remeavit. Qua quidam iuvenis aspecta ardenti amore cepit illam diligere et plurimos nuntios ad eam direxit cupiens ab illa, quantum audebat, amari. Quibus contemptis eum penitus sprevit. Ille vero se omnino contemptum sentiens adeo dolens efficitur, quod infirmabatur. Saepe tamen illuc ibat, sed nihil ei valuit, eo quod domina eum in omnibus sprevit. Accidit, quod semel iuvenis versus ecclesiam pergeret dolens ac tristis. Obviam habuit ei quaedam vetula, in populo sancta reputata, quae cum iuvenem tristem vidisset, causam tantae tristitiae ab eo quaesivit. At ille: "Quid mihi prodest tibi narrare?" At illa: "O carissime, quamdiu infirmus abscondit a medico infirmitatem, non potest curari. Ideo ostende mihi causam tanti doloris, et ego cum dei adiutorio te curabo!" Iuvenis cum haec audisset, quomodo dominam illam diligeret, ei ostendit. Ait vetula: "Perge cito ad domum, quia cito te curabo!" Iuvenis finita missa domum perrexit, et vetula ad propria remeavit. Vetula ista quandam caniculam habebat, quam duobus diebus ieiunare coegit et die tertia sinapi panem confectum ieiunanti dedit. Quem dum gustasset, prae amaritudine oculi eius tota die lacrimabantur. Tunc vetula illa ad domum dominae cum canicula perrexit, quam iuvenis dilexit. Statim a domina honorifice est suscepta, eo quod reputaretur esse sancta. Dum autem simul sederent, domina parvam caniculam lacrimantem respexit. Admirabatur, quaesivit, quare lacrimaretur. Ait vetula: "O carissima amica, noli quaerere, quare lacrimetur, quia tantum dolorem habet, quod vix possum tibi intimare!" Domina vero magis eam instigabat, ut diceret. Cui vetula: "Haec canicula erat filia mea casta nimis et decora, quam iuvenis quidam adamavit vehementer. Sed adeo casta erat, ut omnino eius amorem sperneret. Unde iuvenis tantum dolens prae dolore mortuus est. Pro qua culpa, deus convertit filiam meam in caniculam, sicut vides." His dictis, vetula incepit flere et ait: "Quotiens filia mea recolit, quod tam pulchra puella erat et modo canicula, amare flet nec consolari potest, immo omnes ad fletus excitat iuxta eam prae nimio dolore." Audiens haec domina intra se cogitabat: "Heu mihi, simili modo quidam iuvenis me diligit et pro meo amore infirmatur!" Et totum processum vetulae narravit. Vetula haec audiens ait: "O carissima domina, noli amorem iuvenis spernere, ne forte et tu mutaberis in caniculam sicut filia mea, quod esset damnum intolerabile!" Ait domina vetulae: "O bona matrona, date mihi sanum consilium, ne fiam canicula!" Quae ait: "Cito pro iuvene illo mittas et voluntatem eius facias!" At illa: "Rogo sanctitatem tuam, ut vadas ad eum et adducas eum. Scandalum posset fieri, si alius eum accederet." Cui vetula: "Tibi compatior; libenter tibi eum adducam." Et sic factum est. Iuvenis venit et cum domina dormivit et sic per vetulam adulterium commisit.
Cap. 62. De milite et vetula, quae pecuniam revocavit.
Miles quidam erat, qui intravit Egyptum; cogitabat, quod vellet ibi pecuniam suam relinquere. Interrogavit, si aliquis fidelis ibi maneret, cui pecuniam suam custodiendam traderet. Audivit, quod esset quidam fidelis senex. Accessit ad eum et mille talenta ei tradidit. Deinde ad peregrinandum perrexit. Facto itinere rediit ad eum, cui talenta commiserat, et commissa ab eo quaesivit. At ille plenus nequitia numquam eum antea vidisse dicebat. Ille vero sic deceptus probos homines illius civitatis petiit et, quomodo per illum, cui pecuniam commiserat, tractatus fuisset, et totum processum eis retulit. Vicini eius talia audientes credere noluerunt, sed nihil esse testati sunt. Ille haec audiens contristatus est valde. Tamen singulis diebus ad domum eius ibat, qui ita res suas retinebat, blandis pretibus deprecans, ut res sibi redderet. Quod deceptor audiens increpabat eum, ne talia de eo amplius diceret neque ad eum rediret; quod si faceret, poenas subiret. Ille haec audiens tristis ab eo recessit. In recessu quaedam vetula ei obviam habuit, pannis heremitalibus induta habensque baculum in manu; et per viam levando lapides, ne transeuntium pedes laederentur, locavit. Quae videns eum flentem et cognoscens, quia extraneas esset, mota pietate eum vocavit et, quid ei accidisset, interrogavit. At ille ordinate ei narravit, quomodo per senem sit deceptus. At illa: "Amice, si vera sunt, quae retulisti, dabo tibi auxilium." At ille: "Testis est mihi deus; vera sunt utique," Quae ait: "Adduc mihi hominem de terra tua, quem dictis et factis fidem habere possis!" Ille vero adduxit. Quo adducto praecepit vetula X cophinos emere pretiosis exterius depictis coloribus ferroque ligatos cum ferraturis deargentatis lapidibusque minutis implere. Ipse vero ita egit. Mulier autem videns omnia parata ait: "Nunc super X homines perquire, qui mecum et cum socio tuo ad domum deceptoris tui euntes cophinos dederant, unum post unum veniens ordine longo. Et quam cito primus intraverit et nobiscum acquiescat, veni audacter et interroga pro pecunia! Ego vero in deum confido, quod reddita tibi pecunia fuerit." Quae non oblita incepti, quod praedixerat, cum socio decepti ad domum deceptoris venit et ait: "Domine, iste extraneus mecum hospitatus fuit et vult, ire ad patriam suam, sed quaerit prius pecuniam suam, quae est in decem cophinis, alicui probo homini commendare; donec revertatur. Precorque, ut amore dei et mei in domo tua custodias. Et quia audivi et scio te probum hominem esse et fidelem, nolo alicui praeter te, solum dare pecuniam ad custodiendum." Et dum ita logueretur, primus intravit cophinum deferens. Interim deceptus praeceptorum vetulae non oblitus, sed, ut iussus erat, intravit. Deceptor vero plenus nequitia et arte mala, ut vidit hominem, cuius pecuniam celaverat, intrantem, timens, si pecuniam requireret, quod alius, qui adducebat suam, non committeret, contra eum sic adulando perrexit: "Amice, ubi fuisti? Veni et accipe pecuniam fidei meae iam diu commendatam, quam inveni." Ipse vero laetus pecuniam recepit agens gratias deo. Vetula autem haec videns surrexit et ait: "Domine, ego et socius meus ibimus contra ceteros cophinos et festinabimus; tu vero exspecta, donec redeamus, et bene serva, quod iam adduximus!" Et sic liberatus est vir.
Cap. 63. De divite et puero per oleum decepto.
Quidam homo erat, qui unicum filium habebat, cui post mortem nihil praeter domum dimisit. Qui cum magno labore vixit, in tantum quod vix necessaria obtinebat, et quamvis magna coactus inedia, tamen domum suam vendere nolebat. Puer iste habebat vicinum divitem nimis, qui domum eius, ut suam faceret largiorem, cupiebat emere. Sed puer nec prece nec pretio vendere volebat. Quo comperto dives cogitabat domum a puero subtrahere. Incepit cum eo familiaritatem habere. Sed puer secundum posse suum eius familiaritatem devitabat. Denique contristatus dives, qui non potuit puerum decipere, quodam die ad eum venit et ait: "O puer, acommoda mihi parvam partem curiae tuae pretio, quia in ea X tenellos oleo plenos custodire volo! Et nihil tibi nocebunt, sed habebis inde aliquid sustentaculum vitae." Puer autem, necessitate coactus, concessit et dedit ei claves curiae. Puer vero interim victum manibus acquisivit more solito. At dives acceptis clavibus pueri curiam suffodiens V tonellos oleo plenos ibi recondidit et V dimidios. Hoc facto puerum advocavit et ei claves dedit et ait: "Puer, oleum meum tibi committo sub tua custodia." Puer vero simplex putans omnes esse plenos in custodia recepit. Post longum tempus contigit, quod in terra illa oleum carum factum fuit. Dives hoc videns ait puero: "Amice, veni, adiuva me oleum effodere et premium a me accipias pro tua custodia!" Puer concessit et eum iuvit. Dives vero plenus malitia adduxit secum illos, qui oleum emere deberent. Terram aperuerunt et V plenos et V dimidios invenerunt. Statim dives puerum vocat dicens: "Amice, causa custodiae tuae oleum amisi. Nam quod tibi commisi, fraude abstulisti. Sed cito redde mihi, quae mea fuerunt!" His dictis puerum accepit et ad iudicem duxit. Sed puer respondere nescivit, sed indutias unius diei petiit; quod ei est concessum. In civitate illa morabatur quidam philosophus, qui nominabatur auxilium gentium. Puer haec audiens ad eum perrexit quaerens consilium. Philosophus autem cum totum processum pueri audisset, pietate motus ait: "Mediante divina gratia te iuvabo." Mane autem facto philosophus venit cum puero ad palatium. Iudex cum vidisset sapientem philosophum, eum iuxta se sedere fecit et vocavit accusantes et accusatum et praecepit, ut verba recitarentur. Et sic factum est. Tunc ait iudex philosopho: "Bone magister, date iudicium!" Ait philosophus: "Praecipe clarum oleum de quinque plenis tonellis mensurari, ut scias, quantum ibi sit clari olei, et similiter de quinque dimidiis, ut scias, quantum in utrisque fuerit. Et si tantum spissi olei in dimidiis inveneris, quantum in plenis, scias oleum fuisse furatum. Si vero in dimidiis tantum spissitudinis inveneris, quantum claram oleum ibi existens exigit, quod non poteris in plenis invenire, scias, utique oleum non fuisse furatum." Iudex haec audiens confirmavit iudicium. Factumque est ita per omnia, et sic puer est salvatus, et cupidus damnatus.
Cap. 64. De iniquo iudice.
Erat quidam imperator, qui statuit pro lege, quod sub poena gravi quilibet iudex recte iudicaret. Accidit, quod quidam iudex muneribus corruptus falsum iudicium dedit. Imperator cum hoc audisset, servis suis praecepit, ut eum excoriarent, quod amplius falsum iudicium non daret. Et sic factum est. Pellem eius in loco, ubi iudex sedere deberet, posuit ad designandum, quod quilibet iudex cogitaret, quod amplius falsum iudicium non daret.
Cap. 65. De honoribus victoris et molestiis.
Quidam imperator erat, qui statuit pro lege, quod victori de bello redeunti fieret triplex honor et tres molestiae. Primus honor, quod victori obviabat populus cum laetitia. Secundus, quod omnes captivi ligatis manibus et pedibus retro sequebantur. Tertius honor, quod victor indutus tunica Iovis sedebat in curru quem trahebant IV equi albi, et ducebatur usque ad capitolium. Ne tamen his honoribus oblivisceretur sui, triplicem molestiam oportebat illum victorem in illa die sustinere. Prima erat, quod ponebatur cum eo in curru quidam servilis conditionis, ut daretur spes cuilibet, quantumcumque vilis conditionis proveniret, ad talem honorem, si probitas mereretur. Secunda molestia erat, quod iste servus eum colaphyzabat, ne nimis superbiret, et dicebat ei: "Nosce te ipsam et noli superbire de tanto honore! Respice post te! Hominem te esse memento!" Tertia molestia erat, quod in illa die licebat cuilibet dicere in persona triumphantis, quidquid vellet, scilicet omnia opprobria, victori.
Cap. 66. De morte Alexandri et philosophis.
De morte Alexandri cum sepultura eius fieret aurea, plurimi philosophi ad eum venerunt, de quibus unus dixit: "Alexander ex auro fecit thesaurum, et hanc e converso de eo aurum fit thesaurus." Alius dixit: "Heri non sufficiebat Alexandro mundus, hodie sufficiunt ei ulnae, duae vel tres. Alius dixit: "Heri Alexander populo imperabat, hodie populus imperat illi." Alius dixit: "Heri Alexander potuit multos a morte liberare, hodie ipse non potest iacula mortis vitare." Alius dixit: "Heri Alexander premebat terram, hodie ipse premitur ab ea." Alius dixit: "Omnes heri Alexandrum timebant, Hodie vilem eum deputant." Alius dixit: "Heri Alexander amicos habuit, hodie nullum. Alius dixit: "Heri Alexander ducebat exercitus, hodie ab illis ducitur ad sepulchrum.
Cap. 67. De statua et imagine et medicina nostra.
Legitur in historia scolastica, quod in Ierusalem est quaedam columna aenea, in enim summitate sculpta est imago salvatoris habens fimbrias ad modum Iudaeorum, et ad pedem columnae quaedam herba nascitur, quae in altum se extendit; in tantum quod imaginem aeneam tangit. Cuius fimbrias eum tetigerit, ad cuiuslibet morbi valet medicinam.
Cap. 68. De corporibus venenosis et fulmine revocatis.
Refert Seneca, quod in corporibus venenosis propter malitiam veneni et nimiam frigiditatem nullus vermis nascitur: sed si percussa fuerint fulmine, post paucos dies vermes producunt.
Cap. 69. De arbore et uxoribus suspensis.
Refert Valerius, quod Patinus flens dixit vicino suo: "Habeo arborem infelicem in orto meo, in qua uxor mea prima se suspendit; postmodum secunda; etiam nunc tertia. Et ideo dolor est intolerabilis." Ait vicinus, cui nomen Arrus: "Miror te in tantis successibus lacrimas emisisse. Da mihi, rogo te, tres surculos illius arboris, quia intendo inter vicinos dividere, ut quilibet arborem habeat ad uxorem suam suspendendam!" Et sic factum est.
Cap. 70. De puella caeca et manca.
Erat quidam imperator, qui unam puellam pulchram in filiam habebat, quae semper habebat caput erectum ad caelum et tamen caeca erat utroque oculo et manca utraque manu.
Paginae: 1 2 3 4 5 6 *7 8 9 10 11
12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
This text is taken from Die Gesta Romanorum Nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342, edited by Wilhelm Dick (Erlangen and Leipzig: A Deichert'sche Verlagsbucch. Nachf. [Georg Boehme]), 1890). The spellings have been regularized (Carissime for Karissime, nihil for nichil, etiam for eciam, meae for mee, etc.). © 2006 Claude Pavur, Saint Louis University. This web edition of public-domain material is being made available here for non-commercial educational use.