Refert Saturnus, quod Diogenes ita erat in paupertate, quod dolium habuit pro domo, cuius ostium ad solem semper dirigebatur. Ad quem in sole existente cum rex Alexander accessisset ad eum et dixit ei, quod peteret, ab eo, quidquid ei placeret. At ille: "Vellem prae ceteris, ut non stares inter me et solem!" Et sic Alexander, qui omnes nationes vicit, ab isto paupere victus est.
Refert Valerius libro tertio, quod puer nobilis Alexandro sacrificanti assistens arrepto thuribulo carbo ardens in bracchium dilapsus est, et licet ureretur, ita quod odor ad circumstantes venisset, bracchium tamen immobile tenuit, ne sacrificium impediret. Alexander vero eum cremari permisit sic volens puerum experiri.
Sicut dicit Plinius, quod est quaedam arbor in Iudea, cuius flores, fructus dulcem habent odorem, et iuxta arborem manebat quidam serpens qui vocabatur iaculus. Hic odorem arboris multum odivit et ideo, ut flores et fructus arboris destrueret, ad radicem arboris veniens eam intoxicavit. Quod videns hortulanus illius patriae tyriacas accepit et in quadam virga summitati illius arboris infudit, quae cito venenum expulit a radice infecta et arborem sterilem factam fructificare fecit.
Quidam puer est natus ab umblico et sursum in duo divisus, ita quod haberet duo pectora et quodlibet proprios sensus, ita quod uno edente vel dormiente alter non comedebat nec dormiebat. Postquam per duos annos vixisset, mortuus est, altero interim die supervivente.
Erat quidam imperator, qui habebat ante portam palatii fontem clarum; et iuxta fontem duae cyconiae nidificabant, sic quod femella pullos produxit, masculus illo tempore per campos volabat cibum pro femella et pullis colligendo. Ipso absente femella adulterata est, et ne fetorem masculus in adventu sentiret, femella ad fontem descendit et se lavit. Imperator haec percipiens semel, cum femella fuisset adulterata, fontem claudi fecerat. Quem cum femella clausum invenisset, ad nidum rediit. Cito masculus rediit et cum fetorem adulterii sensisset, avolavit. Deinde infra tempus breve multitudinem cyconiarum secum duxit, et ab illis femella est occisa. De quo facto admirabatur imperator.
Regnavit Alexander, qui Aristotelem in magistrum habebat. Unde semel ab eo quaesivit sapientiam, per quam posset prudens esse. Ait magister: "Fili, ausculta diligenter! Et si meam doctrinam tenueris, ad magnum honorem pervenies. VII sunt, quae te docebo; et hoc idem recitat Ieronimus libro IIIo. Primum est, stateram no transsilias! Ignem gladio ne foveas! Coronam non carpeas! Cor aviculae, non comedas! Cum profectus fueris, non redeas! Per viam publicam ne ambules! Hirundinem garrulantem non in domo sustineas."
Legitur, quod quidam rex quaesivit IV quaestiones de conditione hominis a quodam philosopho. Prima quaestio erat: "Quid est homo?" Secunda: "Cui similis est homo?" Tertia: "Ubi est homo?" Quarta: "Cum quibus sociis est homo?" Respondit philosophus ad primam quaestionem, quando quaesivit: "Quid est homo?": "Mancipium mortis, hospes loci, viator transiens. Mancipium mortis dicitur, quia mortis manum evadere non potest, quia mors omnes labores eius et dies rapit, et, secundum quod meruit, habebit premium vel supplicium. Item hospes loci, quia cito oblivioni traditur. Item est viator transiens, quia sive dormiendo vel vigilando, comedendo vel aliud faciendo semper ad mortem currit. Et ideo debemus per viam nobis providere de cibo, scilicet de operibus misericordiae." Secunda quaestio: "Cui est similis homo?" Respondit philosophus: "Glaciei, quae per calorem cito solvitur; sic homo de terra et elementis compaginatus per calorem infirmitatis cito solvitur et corrumpitur. Item similis est rosae mane, quae per calorem dissolvitur. Item pomo novo, quia sicut pomum novum pendens in arbore ad incrementum debitum perveniet, modico tamen verme interius exorto corroditur et subito corruens inutile efficitur, sic homo in pueritia sua crescens, subito oritur infirmitas interius, et corrumpitur." Tertia quaestio: "Ubi est homo?" Respondit: "In bello multiplici, scilicet contra diabolum, mundum, carnem." Quarta quaestio: "Cum quibus sociis est homo?" Respundit: "Cum VII sociis, qui eum assidue molestant, fames, sitis, calor, frigus, lassitudo, infirmitas et mors."
Refert Plinius, quod aquila in altum volat et nidificat, cuius pullis insidiatur serpens quidam, qui vocatur perias. Qui videns se non posse ad pullos appropinquare propter altitudinem trahit ad se ventum et venenum emittit, ut aer infectus per ventum ad pullos deductus illos occidat. Sed aquila instinctu naturali mirabilem adhibet cautelam. Portat enim lapidem, qui vocatur achates, et ponit in nido in illa parte, quae est contra ventum. Et iste lapis virtute sua venenum expellit, ne ad pullos accedat, et sic salvantur pulli, ne interficiantur.
Legitur in gestis Romanorum, quod erat quidam tyrannus; qui omnes cives nobiles exheredidare fecit. Cives haec percipientes ad Constantinum, regem in Brittania, accesserunt et honorifice ab eo sunt recepti. Denique cum multi tales ad ipsum confluerent, incitaverunt ipsum supra modum adversus praedictum tyrannum dicentes: "Quidquid moraris, Constantine? Adiuva nos! Tu es de nostra generatione." Motus Constantinus ex verbis eorum armavit se et collegit exercitum et tyrannum prostravit et heredibus hereditatem restituit.
Legitur in chronicis, quod populus romanus solidam columnam marmoream in foro statuit et ibi statuam Iulii Caesaris fecit et nomen scripserunt ante statuam eius in foro. Precedenti die obitus sui fenestrae thalami eius cum tanto strepite apertae sunt, ut Caesar domum ruituram existimaret. Eodem die mortis suae cum ad capitolium iret, datae sunt ei litterae indices mortis suae imminentis, quas si statim legisset, mortem evasisset. Sed cum mortuus esset, inventae sunt in manu eius adhuc clausae. Occisus est autem Caesar in capitolio, in summitate, in templo.
This text is taken from Die Gesta Romanorum Nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342, edited by Wilhelm Dick (Erlangen and Leipzig: A Deichert'sche Verlagsbucch. Nachf. [Georg Boehme]), 1890). The spellings have been regularized (Carissime for Karissime, nihil for nichil, etiam for eciam, meae for mee, etc.). © 2006 Claude Pavur, Saint Louis University. This web edition of public-domain material is being made available here for non-commercial educational use.