Gesta Romanorum

LTM Edition


  

Elementary Readers Index

  

Paginae:   1   2   3   4   5   6   7   8   *9   10   11  

12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22  

  


  

  

Cap. 81. Admonitio columbae.

Legitur, quod tempore Heinrici imperatoris tertii cum quaedam civitas fuisset obsessa ab inimicis suis, antequam venissent inimici ad civitatem, quaedam columba in civitatem descendit, circa cuius collum inventae sunt litterae, quas columba deferebat, talis sententiae: "Audi, rex, gens canina venit, gens contentiosa, contra quos per te et per alios legem tuam defendas!"

  

top

  

Cap. 82. De imagine et pomo.

Refert Alexander de naturis rerum, quod Virgilius in civitate romana nobile palatium construxit. In cuius medio stetit quaedam imago, quae dea Romanorum vocabatur et tenebat pomum aureum in manu sua, et per circuitum palacii imago cuiuslibet regionis ligneam campanam manu tenens. Quotiens vero aliqua regio maiestati romani imperii insidias mover causa est, in continenti eius imago campanam pulsabat et continuo miles exiens equo aeneo insidens in summitate praedicti palatii hastam vibrabat et regionem illam respiciebat. Statim civitas illa romana armabat se, ut regionem illam domaret.

  

top

  

Cap. 83. De pisce et lapide.

Refert Ambrosius, quod est quidam piscis in mari, qui vocatur ethnus et est talis naturae, quod cum procellas ventorum perspicit et calculum validum arripuerit, secum tamquam ancoram trahit, ne excuciatur a fluctibus, ita quod suis viribus se non regit, sed alieno pondere stabiliter regitur.

  

top

  

Cap. 84. De muliere adulterata et austeritate patris et misericordia filii.

Erat quidam imperator, qui statuit pro lege, quod, si mulier deprehensa in adulterio sub viro suo esset, vir eius vel filius, si haberet, interficeret eam. Accidit, quod quidam miles uxorem pulchram habebat. Ad bellum accessit, dextram bracchium in bello ammisit. Ipso absente uxor est adulterata. Quod cum maritus audisset, contristatus est valde. Ait filio suo: "Fili mi, per legem mater tua morietur. Dextrum meum bracchium in bello amisi, non possum eam occidere. Ideo volo, ut tu legi oboedias et eam occidas." Ait filius: "Licet lex hoc, pater, praecipiat, tamen alibi secundum legem habetur: Honora patrem et matrem. Si ergo occiderem eam, contra legem perpetrarem, quia mater mea est. Absit ergo a me, ut tale piaculum committam!" Et sic mulier est a morte salvata.

  

top

  

Cap. 85. De duobus filiis dividentibus substanciam.

Refert Seneca de quodam divite, qui habebat duos filios, unum de legitima, alium de ancilla. Voluit ipse, quod legitimus cum illegitimo hereditatem participaret, quia lex talis erat, quod senior filius divideret et iunior eligeret post obitum patris. Senior vero frater sic divisit. Posuit ex una parte totum patrimonium, ex altera parte pauperem matrem. Dixit iuniori, ut eligeret. Elegit ipse pauperem matrem, et senior totum patrimonium obtinuit. Iunior vero est conquestus, quod frater suus male divisisset, adiit iudicem allegans legem. Dicens senior: "Ipse elegit, ego divisi; in optione sua erat eligere. Eligenti non fit iniuria."

  

top

  

Cap. 86. De fratribus discordantibus.

Legitur in gestis Romanorum, quod inter duos fratres erat tanta discordia, quod unus fere omnes terras alterius destruxit. Audiens hoc imperator Iulius graviter concepit contra fratrem persecutorem. Ille vero offensam imperatoris percipiens venit ad fratrem suum, cui tot mala intulerat, petens misericordiam ab eo, rogans insuper, quatenus inter ipsum et imperatorem pacem reformaret. Circumstantes dixerunt eum pacem non meruisse sed poenam. Quibus ille respondit frater, a quo pax postulabatur: "Non est, inquit, diligendus princeps, qui in bello est mitis ut agnus, in pace ferus ut homo. Licet igitur hoc non promeretur erga me frater meus, tamen eum reconciliabo, si potero, quia iniuria, quam mihi intulit, satis vindicta est in illo, cum misericordiam implorat." Et sic inter imperatorem offensum et ipsum fratrem suum pacem reformavit.

  

top

  

Cap. 87. De probatione dilectionis in muliere.

Legitur, ut dicit Macrobius, quod erat quidam miles, qui habuit uxorem suam suspectam, quod plus alium diligeret quam ipsum. Saepius ab uxore sua quaesivit, si verum esset, quod in corde conceperit. Illa simpliciter negavit, quod nullum alium tantum sicut illum diligeret. Miles vero dictis eius non credidit; adiit quendam clericum peritum et convenit cum eo, ut de hac re veritatem ei ostenderet. Qui ait: "Hoc non possum, nisi dominam videam." Qui ait ei: "Rogo te, ut hodie mecum commedas, et ego te collocabo ad uxorem meam in mensam, ut eius notitiam habeas." Clericus concessit et ad domum militis venit. Iuxta dominam est collocatus. Finito prandio clericus cepit cum domina privata colloquia habere de diversis negotiis. Hoc facto tenens manum eius pulsum suum tetigit. Deinde fecit sermonem de illo, de quo erat scandalizata, et statim prae magno gaudio pulsus incepit velociter moveri et calefieri, quamdiu de eo erat sermo. Clericus cum hoc percepisset, incepit sermonem de viro suo proferre. Statim cessavit pulsus ab omni motu et a calore. Ex hoc percepit clericus, quod plus dilexit alium, de quo scandalizata erat, quam proprium maritum. Et sic miles per clericum ad rei veritatem devenit.

  

top

  

Cap. 88. De statua et thesauro.

Legitur in gestis, quod tempore Heinrici imperatoris erat quaedam statua marmorea circa caput suum habens circulum aureum, in quo erat scriptum: "Kalendas maii sole oriente caput aureum habebo." Quod quidam Saracenus videns captus, quid praetenderet, intelligens, kalendas magii sole oriente in termino umbrae illius statuae repperit infinitum thesaurum et sic habuit caput aureum. Quia, ubi umbra capitis sui stetit, fecit fieri foveam, ibi thesaurus auri inventus est, quem accipiens Saracenus dedit pro redemptione sua.

  

top

  

Cap. 89. De Cosdra.

Cosdras imperator, rex Atheniensium, contra Dorenses pugnaturus cum congregaret exercitum, super eventum belli consuluit Apollonium. Cui responsum est, quod aliter non vinceret ipse, nisi ipse gladio hostili interiret. Dorenses vero hoc audito dixerunt, ne quis laederet corpus Cosdri regis. Quod postquam Codrus agnovit, mutato regis habitu arma accepit et exercitum penetravit. Quod videns unus militum eum cum lancea usque ad cor penetravit. Et sic per mortem suam populum suum de manu inimicorum suorum liberavit.

  

top

  

Cap. 90. De filia pulchra et mammilla et medicis.

Refert Seneca quod quaedam mulier pulchra, filia regis, delicate nutrita passa erat in mamilla, quae requisivit medicos, qui eam sanarent. Medici responderunt, quod curari non posset, nisi mamilla per ferrum penetraretur, et sic mediante ferro morbus educeretur. At illa: "Tenere, inquit, nutrita sum; malo mori tenere quam cum tali poena vivere." Ait medicus: "Tu tenere nutrita es; spongia maris tenerior est. Permitte, ut te spongia tangam et sic morbum educam!" Ipsa concessit et curata est.

  

top

  


  

Paginae:   1   2   3   4   5   6   7   8   *9   10   11  

12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22  

  

  

This text is taken from Die Gesta Romanorum Nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342, edited by Wilhelm Dick (Erlangen and Leipzig: A Deichert'sche Verlagsbucch. Nachf. [Georg Boehme]), 1890). The spellings have been regularized (Carissime for Karissime, nihil for nichil, etiam for eciam, meae for mee, etc.). © 2006 Claude Pavur, Saint Louis University. This web edition of public-domain material is being made available here for non-commercial educational use.

  

  


  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

  

pagekeeper