|
|
Thales |
1.Thales, interrogatus an facta hominum deos laterent, respondit, ne cogitata quidem. |
 |
|
Solon |
2. Solon, qui Atheniensibus leges scripsit, dicebat neminem, dum viveret, beatum haberi posse, quod omnes ad ultimum usque diem ancipiti fortunae obnoxii essent. |
 |
|
Pythagoras |
3. Pythagorae philosophi tanta fuit apud discipulos suos auctoritas, ut, quae ab eo audivissent, ea in dubitationem adducere non auderent. Rogati autem, ut causam redderent eorum, quae dixissent, respondebant "Ipsum dixisse." Ipse autem erat Pythagoras. |
 |
|
Bias |
4. Bias, unus ex septem Sapientibus, quum patriam Prienen ab hostibus expugnatam et eversam fugeret, interrogatus cur nihil ex bonis suis secum ferret; ego vero, respondit, bona mea mecum porto omnia. |
 |
|
Democritus |
5. Democritus, cui pater ingentes divitias reliquerat, omne fere patrimonium suum civibus donavit, ne domesticarum rerum cura philosophiae studio avocaretur. |
 |
|
Crates |
6. Etiam Crates Thebanus bona sua inter Thebanos divisit, nihil sibi servans praeter peram et baculum: Haec enim Cynicorum instrumenta erant. A quo consilio quum amici et propinqui eum avocare studerent, eos correpto baculo fugavit, nihil pulchrius esse arbitratus, quam ab omnibus curis vacuum uni philosophiae operam dare. |
 |
|
Anaxagoras |
7. Anaxagoras quum a longinqua peregrinatione, scientiae augendae causa suscepta, in patriam rediisset, agrosque suos neglectos et desertos videret, non essem, inquit, salvus, nisi ista periissent. |
 |
|
Carneades |
8. Carneades usque ad extremam senectam numquam cessavit a philosophiae studio. Saepe ei accidit, ut, quum cibi capiendi causa accubuisset, cogitationibus inhaerens, manum ad cibos appositos porrigere oblivisceretur. |
 |
|
Carneades |
9. Idem adversus Zenonem Stoicum scripturus, caput helleboro purgabat, ne corrupti humores sollertiam et, acumen mentis impedirent. |
 |
|
Anaxagoras |
10. Anaxagoras, philosophus, morte filii audita, vultu nihil immutato dixit: Sciebam me mortalem genuisse. |
 |
|
Archytas Tarentinus |
11. Archytas Tarentinus, quum ab itinere reversus, agros suos villici socordia neglectos videret, graviter te castigarem, inquit, nisi iratus essem. |
 |
|
Plato |
12. Plato quoque quum in servum vehementius exarsisset, veritus ne vindictae modum excederet, Speusippo adstanti mandavit, ut de illius poena statueret. |
 |
|
Plato |
13. Idem, discendi cupiditate ductus, Aegyptum peragravit et a sacerdotibus illius regionis geometriam et astronomiam didicit. Idem in Italiam trajecit, ut ubi Pythagorae philosophiam et instituta disceret. |
 |
|
Socrates, Protagoras |
14. Athenienses Socratem damnaverunt, quod novos deos introducere videbatur. Protagoram quoque philosophum qui ausus fuerat scribere, se ignorare, an dii essent, Athenienses ex urbe pepulerunt. |
 |
|
Socrates |
15. Xanthippe, Socratis uxor, morosa admodum fuisse fertur. Quam ejus indolem quum perspexisset Alcibiades, Socratem interrogavit, quid esset, quod mulierem tam acerbam et jurgiosam non exigeret domo. Tum ille, quoniam, inquit, dum illam domi perpetior, insuesco ut ceterorum quoque foris petulantiam et injurias facilius feram. |
 |
|
Xenocrates |
16. Xenocrates philosophus quum maledicorum quorundam sermoni interesset, neque quidquam ipse loqueretur, interrogatus, cur solus taceret, respondit: quia dixisse me aliquando poenituit tacuisse nunquam. |
 |
|
Hegesias |
17. Hegesias Philosophus in disputationibus suis mala et cruciatus vitae tam vividis coloribus repraesentabat, ut multi qui eum audiverant, sponte se occiderent. Quare a Ptolemaeo rege ulterius his de rebus disserere est prohibitus. |
 |
|
Gorgias |
18. Gorgiae Leontino qui eloquentia et eruditione omnes suae aetatis homines superare existimabatur, universa Graecia in templo Apollinis Delphici statuam auream collocavit. |
 |
|
Gorgias |
19. Idem quum annum centesimum septimum ageret, interrogatus, quapropter tam diu vellet in vita remanere? respondit: quia nihil habeo, quod senectutem meam accusem. |
 |
|
Socrates, Euripides, Demosthenes |
20. Illustrissimi saepe viri humili loco nati fuerunt. Socrates, quem oraculum Apollinis sapientissimum omnium hominum judicavit, obstetricis filius fuit. Euripides, poeta, tragicus, matrem habuit, quae olera venditabat; et Demosthenes, oratoris eloquentissimi, patrem cultellos vendidisse narrant. |
 |
|
Homerus |
21. Homerus, princeps poetarum Graecorum, dolore absumtus esse creditur, quod quaestionem a piscatoribus ipsi propositam solvere non posset. |
 |
|
Simonides |
22. Simonides, poeta praestantissimus, gloriatur in quodam poemate, se octoginta annos natum in certamen musicum descendisse, et victoriam inde retulisse. Idem aliquamdiu vixit apud Hipparchum, Pisistrati filium, Athenarum tyrannum. Inde Syracusas se contulit ad Hieronem regem, cum quo familiariter vixisse dicitur. Primus carmina statuto pretio scripsit; quare eum Musam venalem reddidisse dicunt. |
 |
|
Aeschylus |
23. Quum Aeschylus Atheniensis, qui parens tragoediae dicitur, in Sicilia versaretur, ibique in loco aprico sederet, aquila testudinem glabro eius capiti immisit, quod pro saxo habuit. Quo ictu ille exstinctus est. |
 |
|
Euripides |
24. Euripides, qui et ipse magnum inter poetas tragicos nomen habet, a coena domum rediens a canibus laceratus est. |
 |
|
Euripides |
25. Athenienses quondam ab Euripide postulabant, ut ex tragoedia sententiam quandam tolleret. Ille autem in scenam regressus dixit: se fabulas componere solere, ut populum doceret, non ut a populo disceret. |
 |
|
Philippides |
26. Philippides, comoediarum scriptor, quum in poetarum certamine praeter spem vicisset, et illa victoria impense gauderet, eo ipso gaudio repente exstinctus est. |
 |
|
Pindarus |
27. Pindarus, poeta Thebanus, Apollini gratissimus fuisse dicitur. Quare saepe a sacerdotibus in templum Delphicum ad coenam vocabatur, parsque ei tribuebatur donorum, quae sacrificantes deo obtulerant. Ferunt etiam Pana Pindari hymnis tantopere fuisse laetatum, ut eos in montibus et silvis caneret. Quum Alexander, rex Macedoniae, Thebas diriperet, unius Pindari domo et familiae pepercit. |
 |
|
Diogenes Cynicus |
28. Diogenes Cynicus Myndum profectus, quum videret magnificas portas et urbem exiguam, Myndios monuit, ut portas clauderent, ne urbs egrederetur. |
 |
|
Demosthenes |
29. Demosthenes, Atheniensis, incredibili studio et labore eo pervenit, ut, quum multi eum ingenio parum valere existimarent, omnes aetatis suae oratores superaret eloquentia. Numquam tamen ex tempore dicebat, neque in concione volebat assurgere, nisi rem, de qua ageretur, accurate antea meditatus esset. Unde plerique eum timidum esse existimabant. Sed in hac re Periclis consuetudinem imitabatur, qui non facile de quaque re dicere, nec existimationem suam fortunae committere solebat. |
 |
|
|
Pericles |
30. Pericles in concionem iturus, quum animo perpenderet, quantum periculi inconsiderate dicta hominibus afferrent solebat precari a diis, ne quod ipsi verbum imprudenti excideret, quod reipublicae officere posset. |
 |
|
Minos, Lycurgus |
31. Minos Cretensium rex, saepe se in speluncam quandam conferebat, ibique se cum Jove colloqui legesque ab eo accipere dicebat. Etiam Lycurgus Lacedaemoniis persuasit, se leges suas ab Apolline didicisse. |
 |
|
Lycurgus |
32. Quum Lycurgus, Lacedaemoniorum legislator, Delphis in templum Apollinis intrasset, ut a deo oraculum peteret, Pythia eum his verbis allocuta est: nescio, utrum eus an homo appellandus sis; sed deus potius videris esse. |
 |
|
Leonidas |
33. Leonidas, rex Lacedaemoniorum, quum Persae dicerentur sagittarum multitudine solem obscuraturi, respondisse fertur: melius itaque in umbra pugnabimus. |
 |
|
Cyrus |
34. Cyrus omnium suorum militum nomina memoria te nebat. Mithridates autem, rex Ponti, duarum et viginti gentium, quae sub regno ejus erant linguas ita didicerat, ut cum omnibus, quibus imperabat, sine interprete loqui posset. |
 |
|
Themistocles |
35. Themistocles interroganti, utrum Achilles esse mallet, an Homerus, respondit: Tu vero mallesne te in Olympico certamine victorem renuntiari, an praeco esse, qui victor nomina proclamat? |
 |
|
Epaminondas |
36. Epaminondas, Thebanorum imperator, in bello adversus Lacedaemonios, animos suorum religione excitandos ratus, arma in templis affixo nocte detraxit persuasitque militibus, quum illa abesse viderent, deos iter suum sequi, ut ipsis proeliantibus adessent. |
 |
|
Epaminondas |
37. Idem in pugna ad Mantineam graviter vulneratus est. Quum animam recepisset, interrogavit circumstantes amicos, an clypeus salvus esset? deinde, an hostes fusi essent? Illi utrumque affirmaverunt. Tum demum hastam e corpore educi jussit. Quo facto statim exspiravit. |
 |
|
Epaminondas |
38. Epaminondas tanta fuit abstinentia et integritate, ut post plurima bella, quibus Thebanorum potentiam incredibiliter auxerat, nihil in supellectili haberet praeter ahenum et veru. |
 |
|
Lysander |
39. Lysander, dux Lacedaemoniorum, militem quendam via egressum, castigabat. Cui dicenti, ad nullius rei rapinam se ab agmine recessisse, respondit: ne speciem quidem rapturi praebeas volo. |
 |
|
Iphicrates |
40. Iphicrates, dux Atheniensium, quum praesidio teneret Corinthum, et sub adventum hostium ipse vigilias circumiret vigilem, quem dormientem invenerat hasta transfixit. Quod factum quibusdam ei, ut saevum, exprobrantibus, qualem inveni, inquit, talem reliqui. |
 |
|
Thrasybulus |
41. Quum quidam Thrasybulo, qui civitatem Atheniensium a tyrannorum dominatione liberavit, dixisset: quantas tibi gratias Athenae debent! ille respondit: Dii faciant, ut quantas ipse patriae debeo gratias, tantas ei videar retulisse. |
 |
|
Philippus |
42. Philippus, rex Macedonum, monentibus eum quibusdam, ut Pythiam quendam caveret, fortem militem sed ipsi alienatum, Quod tres filias, aegre aleret, nec a rege adjuvaretur, dixisse fertur: Quid? si partem corporis haberem aegre abscinderem potius an curarem? Deinde Pythiam ad se vocatum, accepta difficultate rei domesticae, pecunia instruxit. Quo facto, nullum rex militem Pythia fideliorem habuit. |
 |
|
Philippus |
43. Mulier quaedam ab eodem, Philippo quum a convivio temulentus recederet, damnata, a Philippo; inquit, temulento ad Philippum sobrium provoco. |
 |
|
Philippus |
44.Philippus, rex Macedoniae, praedicare solebat, se oratoribus Atheniensium maximam gratiam habere. Nam conviciis suis, inquit, efficiunt, ut quotidie melior evadam, dum eos dictis factisque mendacii arguere conor. |
 |
|
Philippus |
45. Ejusdem regis epistola fertur scripta ad Aristotelem philosophum, qua filium sibi satum esse nuntiavit. Erat illa epistola verbis concepta fere his: Filium mihi genitum esse scito. Quod equidem this habeo gratiam: non tam quod natus est, quam quod ei contigit nasci temporibus vitae tuae. Spero enim fore, ut a te educatus et eruditus dignus evadat et nobis et rebus, quas ipsi relicturi sumus. |
 |
|
Alexander |
46. Alexander, Macedo, Philippi filius, quum puer a praeceptore suo audivisset, innumerabiles mundos esse, heu me miserum, inquit, qui ne uno quidem adhuc potitus sum! |
 |
|
Alexander |
47. Quum Alexander quondam Macedonum quorundam benevolentiam largitionibus sibi conciliare conatus esset, Philippus eum his verbis increpuit: Sperasne eos tibi fideles esse futuros, quos pecunia tibi conciliaveris? Scito, amorem non auro emi sed virtutibus. |
 |
|
Alexander |
48. Alexandro Macedoni, Asia debellata, Corinthii, per legatos gratulati sunt, regemque civitate sua donaverunt. Quod officii genus quum Alexander risisset, unus ex legatis, nulli unquam, inquit, civitatem dedimus alii, quam tibi et Herculi. Quo audito Alexander honorem sibi delatum lubentissime accepit. |
 |
|
Alexander |
49. Quum Alexander Graeciae populis imperasset, ut divinos ipsi honores decernerent, Lacedaemonii his verbis utebantur: quoniam Alexander deus esse voluit, esto deus; Laconica brevitate regis notantes vecordiam. |
 |
|
Theodorus |
50. Lysimachus, rex Thraciae, Theodorum Cyrenaeum, virum libertatis amantissimum et regiae dominationi infestum, cruci affligi jussit. Cui ille, hujusmodi minis, inquit, purpuratos tuos terreas. Mea quidem nihil interest, humine an sublime putrescam. |
 |
|
Mausolus |
51. Mausolus, rex Cariae, Aremisiam habuit conjugem. Haec, Mausolo defuncto, ossa cinerembque mariti contusa et odoribus mixta cum aqua potabat. Exstruxit quoque, ad conservandam ejus memoriam, sepulcrum illud nobilissimum, ab ejus nomine appellatum, quod inter septem orbis terrarum miracula numeratur. Quos quum Mausoli manibus dicaret, certamen instituit, praemiis amplissimis ei propositis, qui defunctum regem optime laudasset. |
 |
|
Dionysius |
52. Dionysius, qui a patre Syracusarum et paene totius Siciliae tyrannidem acceperat, senex, patria pulsus, Corinthi pueros litteras docuit. |
 |
|
Mithridates |
53. Mithridates, rex Ponti saepe venenum hauserat, ut sibi a clandestinis caveret insidiis. hinc factum est, ut, quum a Pompejo superatus mortem sibi consciscere vellet, ne velocissima quidem venena ei nocerent. |
 |
|
Gyges |
54. Quum Gyges, rex Lydiae ditissimus, oraculum Apollinis interrogaret, an quisquam mortalium se esset felicior, deus Aglaum quendam Psophidium feliciorem praedicavit. Is autem erat Arcadum pauperrimus, parvuli agelli possessor, cujus terminos, quamvis senex, nunquam excesserat, fructibus et voluptatibus angusti ruris contentus. |
 |
|
Pyrrhus |
55. Pyrrhus, rex Epiri, quum in Italia esset, audivit, Tarentinos quosdam iuvenes in convivio parum honorifice de se loquutos esse. Eos igitur ad se arcessitos percunctatus est, an dixissent ea, quae ad aures suas pervenissent. Tum unus ex his, nisi, inquit, vinum nobis defecisset, multo etiam plura et graviora in te loquuturi eramus. Haec criminis excusatio iram regis in risum convertit. |
 |
|
Marsyas |
56. Marsyas, frater Antigoni, regis Macedoniae, quum causam haberet cum privato quodam, fratrem rogavit, ut de ea domi congnosceret. At ille, in foro potius, inquit. Nam si culpa vacas, innocentia tua ibi melius apparebit; sin damnandus es, nostra justitia. |
 |
|
Anapi et Amphinomi |
57. Clara sunt apud Catanenses nomina fratrum Anapi et Amphinomi, qui patrem et matrem humeris per medios ignes Aetnae portarunt, eosque cum vitae suae periculo e flammis eripuerunt. |
 |
|
Spartanus quidam |
58. Spartanus quidam quum rideretur, quod claudus in pugnam iret, at mihi, inquit, pugnare, non fugere est propositum. |
 |
|
Spartanus quidam |
59. Spartanus quidam in magistratus petitione ab aemulis victus, maximae sibi laetitiae esse, dixit, quod patria sua se meliores cives haberet. |
 |
|
|
Spartanus quidam |
60. Quum homo quidam, qui diu in uno pede stare didicerat, Lacedaemonio cuidam dixisset, se non arbitrari, Lacedaemoniorum quemquam tamdiu idem facere posse, ille respondit: at anseres te diutius. |
 |
|
Diagoras Rhodius |
61. Diagoras Rhodius, quum tres ejus filii in ludis Olympicis victores renuntiati essent, tanto affectus est gaudio, ut in ipso stadio, inspectante populo, in filiorum manibus animam redderet. |
 |
|
Scipio Africanus |
62. Scipio Africanus nunquam ad negotia publica accedebat ante quam in templo Iovis precatus esset. |
 |
|
Scipio Africanus |
63. Scipio dicere solebat, hosti non solum dandam essse viam fugiendi, sed etiam muniendam. Similiter Pyrrhus, rex Epiri, fugienti hosti pertinaciter instandum esse negabat; non solum, ne fortius ex necessitate resisteret, sed ut postea quoque facilius acie cederet, ratus, victores fugientibus non usque ad perniciem instaturos esse. |
 |
|
Metellus Pius |
64. Metellus Pius, in Hispania bellum gerens, interrogatus, quid postero die facturus esset? tunicam meam, inquit, si id eloqui posset, comburerem. |
 |
|
L. Mummius |
65. L. Mummius, qui, Corintho capta, totam Italiam tabulis statuisque exornavit, ex tantis manubiis nihil in suum usum convertit, ita ut, eo defuncto, non esset unde ejus filia dotem acciperet. Quare senatus ei ex publico dotem decrevit. |
 |
|
Scipio Africanus |
66. Scipio Africanus major Ennii poetae imaginem in sepulcro gentis Cornelia collocari iussit quod Scipionum res gestas carminibus suis illustraverat. |
 |
|
M. Cato |
67. M. Cato, Catonis Censorii filius, in acie, cadente equo prolapsus, quum se recollegisset, animadvertissetque gladium excidisse vagina, rediit in hostem: acceptisque aliquot vulneribus, recuperato demum gladio ad suos reversus est. |
 |
|
Q. Metellus Macedonicus |
68. Q. Metellus Macedonicus in Hispania quinque cohortes quae hostibus cesserant testamentum facere jussas, ad locum recuperandum misit; minatus, eos non nisi post victoriam receptum iri. |
 |
|
Publius Decius |
69. Publius Decius consul, quum in bello contra Latinos Romanorum aciem cedentem videret, capite pro reipublicae salute devoto, in medium hostium agmen irruit, et magna strage edita plurimis telis obrutus cecidit. Haec ejus mors Romanorum aciem restituit iisque victoriam paravit. |
 |
|
L. Junius Brutus |
70. L. Junius Brutus, qui Romam a regibus liberavit, filios suos, qui Tarquinium regem expulsum restituere conati erant, ipse capitis damnavit, eosque virgis caesos securi percuti jussit. |
 |
|
Q. Marcius Rex |
71. Q. Marcius Rex, consul, quum filium unicum, juvenem summae pietatis et magnae spei, morte amisisset, dolorem suum ita coercuit, a rogo adolescentis protenus curiam peteret, ibique muneris sui negotia strenue obiret. |
 |
|
Sulpicius Gallus |
72. In bello Romanorum cum Perseo, ultimo Macedoniae rege, accidit, ut serena nocte subito luna deficeret. Haec res ingentem apud milites terrorem excitavit, qui exis timabant, hoc omine futuram cladem portendi. Tum vero Sulpicius Gallus, qui erat in eo exercitu, in concione militum causam hujus rei tam diserte exposuit ut postero die omnes intrepido animo pugnam committerent. |
 |
|
L. Siccius Dentatus |
73. L. Siccius Dentatus ob insignem fortitudinem appellatus est Achilles Romanus. Pugnasse is dicitur viginti proeliis; cicatricem aversam nullam, adversas quinque et quadraginta tulisse; coronis esse donatus. aureis duodeviginti, obsidionali una, muralibus tribus, civicis quatuordecim; torquibus tribus et octoginta; armillis plus centum sexaginta, hastis duodeviginti. Phaleris idem donatus est quinquies viciesque. Triumphavit cum imperatoribus suis triumphos novem. |
 |
|
Hannibal |
74. Hannibalem in Italiam proficiscentem tria millia Carpetanorum reliquerent. Quorum exemplum ne caeteri quoque barbari sequerentur, edixit, eos a se esse dimissos, et insuper in fidem ejus rei alios etiam, quorum fides ipsi suspecta erat, domum remisit. |
 |
|
Hannibal |
75. Hannibal quum elephantos compellere non posset, ut praealtum flumen transirent, neque rates haberet, quibus eos trajiceret, jussit ferocissimum elephantorum sub aure vulnerari, et eum, qui vulnerasset, se in flumen conjicere illudque tranare. Tum elephantus exasperatus ad persequendum doloris sui auctorem tranavit amnem, et reliqui quoque eum secuti sunt. |
 |