Lhomond's

De Viris Illustribus 1a
Secundum Bellum Punicum

2d LTM Edition

  

Elementary Readers Index

1a  1b  2   3a  3b  4   5   6   7  

Whitaker's Words   Perseus L&S

Text Information

  


d ROMANI IMPERII EXORDIUM d

d ROMULUS, ROMANORUM REX PRIMUS d

d NUMA POMPILIUS, ROMANORUM REX SECUNDUS d

d TULLUS HOSTILIUS, ROMANORUM REX TERTIUS d

d ANCUS MARCIUS, ROMANORUM REX QUARTUS d

d LUCIUS TARQUINIUS PRISCUS, ROMANORUM REX QUINTUS   d

d SERVIUS TULLIUS, ROMANORUM REX SEXTUS  d

d TARQUINIUS SUPERBUS,
ROMANORUM REX SEPTIMUS ET ULTIMUS
 d

d IUNIUS BRUTUS, ROMANORUM CONSUL PRIMUS  d

d HORATIUS COCLES  d

d MUCIUS SCOEVOLA  d

d CLAELIA VIRGO  d

d PUBLIUS VALERIUS PUBLICOLA  d


  

  

ROMANI IMPERII EXORDIUM

Proca,
rex Albanorum,
duos filios,
Numitorem et Amulium
habuit.

Numitori,
qui natu maior erat,
regnum reliquit;
sed Amulius,
pulso fratre,
regnavit,
et ut eum sobole privaret,
Rheam Sylviam
eius filiam
Vestae sacerdotem fecit,
quae tamen
Romulum et Remum
uno partu
edidit.

Quo cognito,
Amulius
ipsam
in vincula
coniecit,
parvulos
alveo impositos
abiecit
in Tiberim,
qui tunc forte
ripas erat effusus;
sed,
relabente flumine,
eos
aqua
in sicco reliquit.

Vastae tum
in iis locis
solitudines erant.

Lupa,
ut fama traditum est,
ad vagitum
accurrit,
infantes
linguâ lambit,
ubera
eorum ori admovit,
matremque se gessit.

Cum lupa
saepius ad parvulos
veluti ad catulos
reverteretur,
Faustulus,
pastor regius,
rem animadvertit,
eos tulit
in casam
et Accae Laurentiae
coniugi
dedit educandos.

Qui adulti
inter pastores
primo
ludicris certaminibus
vires auxere,
deinde,
venando
saltus peragrare coeperunt,
tum latrones
a rapina pecorum
arcere.

Quare iis
insidiati sunt latrones,
a quibus
Remus captus est.

Romulus autem
vi se defendit.

Tunc Faustulus
necessitate compulsus
indicavit Romulo
quis esset eius avus,
quae mater.

Romulus statim,
armatis pastoribus
Albam properavit.

Interea
Remum
latrones
ad Amulium regem
perduxerunt,
eum accusantes,
quasi Numitoris greges infestare
solitus esset;
Remus itaque
a rege Numitori
ad supplicium
traditus est:
at Numitor,
considerato adolescentis vultu,
haud procul erat
quin nepotem agnosceret.

Nam Remus
oris lineamentis
erat matri simillimus,
aetasque
tempori expositionis
congruebat.

Dum ea res
animum Numitoris
anxium teneret,
repente Romulus
supervenit,
fratrem liberavit,
et Amulio interfecto,
avum Numitorem
in regnum restituit.

Deinde Romulus et Remus
urbem
in iisdem locis
ubi expositi educatique fuerant
condiderunt;
sed orta est
inter eos
contentio
uter
nomen
novae urbi daret,
eamque regeret;
adhibuere auspicia.

Remus prior
sex vultures,
Romulus postea,
sed duodecim,
vidit.

Sic Romulus
augurio victor
Romam vocavit;
et ut eam
prius legibus
quam moenibus muniret,
edixit
ne quis vallum transiliret.

Quod Remus irridens
transilivit;
eum
iratus Romulus
interfecit,
his increpans verbis:

Sic deinceps
malo afficiatur
quicumque transiliet
moenia mea.

Ita solus
potitus est imperio
Romulus.

  

top

  

ROMULUS, ROMANORUM REX PRIMUS

Romulus
imaginem urbis
magis quam urbem
fecerat:
deerant incolae.

Erat
in proximo
lucus:
hunc
asylum fecit.

Eo statim
multitudo latronum pastorumque
confugit.

Cum vero
ipse et populus
uxores non haberent,
legatos
ad vicinas gentes
misit,
qui
societatem conubiumque peterent.

Nusquam benigne
legatio
audita est:
ludibrium etiam additum:
Quidni
feminis quoque
asylum aperuistis?

Id enim
compar
foret conubium.

Romulus,
aegritudinem animi dissimulans,
ludos parat:
indici
deinde finitimis
spectaculum iubet.

Multi convenere
studio etiam videndae novae urbis,
maxime Sabini
cum liberis et coniugibus.

Ubi spectaculi tempus venit,
eoque
deditae mentes cum oculis erant,
tum,
dato signo,
virgines raptae sunt:
et haec
fuit statim
causa bellorum.

Sabini
ob virgines raptas
bellum
adversus Romanos
sumpserunt,
et cum Romae appropinquarent,
Tarpeiam virginem
nacti sunt,
quae
aquae causa sacrorum hauriendae
descenderat.

Huius pater
Romanae praeerat arci.

Titus Tatius
Sabinorum dux
Tarpeiae
optionem muneris
dedit,
si exercitum suum
in Capitolium
perduxisset.

Illa petiit
quod Sabini
in sinistris manibus
gerebant,
videlicet annulos et armillas.

Quibus dolose promissis,
Tarpeia
Sabinos
in arcem perduxit,
ubi Tatius
eam scutis obrui praecepit.

Nam et scuta
in laevis habuerant.

Sic impia proditio
celeri poena
vindicata est.

Romulus
adversus Tatium processit,
et in eo loco
ubi nunc
Romanum forum est
pugnam conseruit.

Primo impetu,
vir inter Romanos insignis,
nomine Hostinus
fortissime dimicans
cecidit;
cuius interitu consternati
Romani
fugere coeperunt.

Iam Sabini
clamitabant:
Vicimus
perfidos hospites,
imbelles hostes.

Nunc sciunt
longe aliud esse
virgines rapere,
aliud
pugnare cum viris.

Tunc Romulus
arma ad coelum tollens
Iovi aedem vovit,
et exercitus
seu forte
seu divinitus
restitit.

Proelium itaque
redintegratur:
sed raptae mulieres
crinibus passis,
ausae sunt
se
inter tela volantia
inferre;
et hinc patres,
inde viros
deprecatae,
pacem conciliarunt.

Romulus
cum Tatio
foedus percussit,
et Sabinos
in urbem recepit.

Centum ex senioribus
elegit
quorum consilio
omnia ageret,
qui
ob senilem aetatem
Senatus vocati sunt.

Tres equitum centurias
constituit;
plebem
in triginta curias
distribuit.

His ita ordinatis,
cum
ad Caprae paludem
exercitum lustraret,
subito
coorta est tempestas
cum magno fragore tonitribusque,
et Romulus
e conspectu ablatus est:
eum
ad Deos abiise
vulgo creditum est;
cui rei fidem fecit
Proculus
vir nobilis.

Ortâ enim inter patres et plebem seditione,
is
in concionem
processit,
et iureiurando affirmavit
Romulum a se visum
augustiore forma
quam fuisset,
eundemque praecipere
ut seditionibus abstinerent,
et virtutem colerent.

Ita Romulus
pro Deo cultus,
et Quirinus est appellatus.

  

  

top

  

NUMA POMPILIUS, ROMANORUM REX SECUNDUS

Successit Romulo
Numa Pompilius
vir
incluta iustitia et religione.

Is
Curibus ex oppido Sabinorum
accitus est.

Cum Romam venisset,
ut populum ferum
religione molliret,
sacra plurima
instituit.

Aram
Vestae consecravit,
et ignem
in ara
perpetuo alendum
virginibus dedit.

Flaminem
Iovis sacerdotem
creavit,
eumque
insigni veste
et curuli sella
ornavit.

Duodecim Salios
Martis sacerdotes
legit,
qui
ancilla quaedam
imperii pignora e coelo
ut putabant,
delapsa,
ferre per urbem,
canentes
et rite saltantes
solebant.

Annum
in duodecim menses
ad cursum lunae
descripsit:
nefastos fastosque dies
fecit:
portas
Jano gemino
aedificavit,
ut esset
index pacis et belli:
nam apertus
in armis esse civitatem,
clausus vero
pacatos
circa omnes populos,
significabat.

Leges quoque
plurimas et utiles
tulit Numa.

Ut vero
maiorem institutis suis auctoritatem
conciliaret,
simulavit sibi
cum Dea Aegeria
esse colloquia nocturna,
eiusque monitu
se omnia
quae ageret
facere.

Lucus erat
quem medium
fons
perenni rigabat aqua:
eo saepe
Numa
sine arbitris
se inferebat,
velut ad congressum Deae:
ita omnium animos
religione imbuit,
ut fides et iusiurandum,
non minus
quam legum et poenarum metus
cives continerent.

Bellum quidem nullum
gessit,
sed non minus civitati profuit
quam Romulus.

Morbo extinctus,
in Janiculo monte
sepultus est.

Ita duo deinceps reges,
ille bello,
hic pace,
civitatem auxerunt.

Romulus
septem et triginta regnavit annos;
Numa
tres et quadraginta.

  

  

top

  

  

TULLUS HOSTILIUS, ROMANORUM REX TERTIUS

Mortuo Numa,
Tullus Hostilius
rex creatus est.

Hic
non solum
proximo regi dissimilis,
sed etiam
Romulo ferocior fuit.

Eo regnante,
bellum
inter Albanos et Romanos
exortum est.

Ducibus
Hostilio et Fufetio
placuit,
paucorum manibus
fata utriusque populi
committi.

Erant
apud Romanos
trigemini Horatii,
trigemini quoque
apud Albanos Curiatii.

Cum iis
agunt reges
ut pro sua quisque patria
dimicent ferro.

Foedus ictum est
ea lege,
ut unde victoria,
ibi quoque imperium esset.

Itaque trigemini
arma capiunt,
et in medium
inter duas acies
procedunt.

Consederant utrimque
duo exercitus.

Datur signum,
infestisque armis
terni iuvenes
magnorum exercituum animos gerentes
concurrunt.

Ut primo concurso
increpuere arma,
horror ingens
spectantes perstrinxit.

Consertis deinde manibus,
statim duo Romani
alius super alium expirantes
ceciderunt:
tres Albani vulnerati.

Ad casum Romanorum
conclamavit gaudio
exercitus Albanus.

Romanos iam
spes tota deserebat.

Unum Horatium
tres Curiatii
circumsteterant;
is quamvis integer,
quia tribus impar erat,
fugam
simulavit,
ut singulos
per intervalla secuturos
separatim aggrederetur.

Iam aliquantum spatii
ex loco,
ubi pugnatum est,
aufugerat,
cum respiciens
vidit unum Curiatium
haud procul ab se abesse.

In eum
magno impetu redit
et dum Albanus exercitus
inclamat Curiatiis,
ut opem ferant fratri,
iam Horatius
eum occiderat.

Alterum deinde,
priusquam tertius
posset consequi,
interfecit.

Iam singuli
supererant
sed nec spe
nec viribus pares.

Alterius erat
intactum ferro corpus,
et geminata victoria
ferox animus.

Alter fessum vulnere,
fessum cursu
trahebat corpus.

Nec illud proelium fuit.

Romanus exultans
male sustinentem arma
conficit,
iacentemque spoliat.

Romani
ovantes ac gratulantes
Horatium accipiunt,
et domum deducunt.

Princeps ibat Horatius,
trium fratrum spolia
prae se gerens.

Cui obvia
fuit soror,
quae desponsa fuerat
uni ex Curiatiis,
visoque
super humeros fratris
paludamento sponsi,
quod ipsa confecerat,
flere
et crines solvere
coepit.

Movit feroci iuveni animum
comploratio sororis
in tanto gaudio publico:
stricto itaque gladio
transfigit puellam,
simul eam verbis increpans:
Abi hinc
cum immaturo amore
ad sponsum;
oblita fratrum,
oblita patriae.

Sic eat
quaecumque Romana
lugebit hostem.

Atrox
id visum est facinus
patribus plebique;
quare raptus est
in ius
Horatius
et apud iudices
condemnatus.

Iam acesserat lictor
iniiciebatque laqueum.

Tum Horatius
ad populum provocavit.

Interea pater Horatii senex
proclamabat
filiam suam
iure caesam fuisse;
et iuvenem amplexus,
spoliaque Curiatiorum ostentans
orabat populum
ne se
orbum liberis faceret.

Non tulit populus
patris lacrimas,
iuvenemque absolvit,
magis admiratione virtutis,
quam iure causae.

Ut tamen
caedes manifesta
expiaretur,
pater,
quibusdam sacrificiis peractis,
transmisit
per viam
tigillum,
et filium
capite adoperto
velut sub iugum misit:
quod tigillum
sororium appellatum est.

Non diu
pax Albana mansit:
nam Fufetius,
dux Albanorum,
cum
invidiosum
se apud cives videret
quod bellum
uno paucorum certamine
finisset,
ut rem corrigeret,
Veientes
adversus Romanos
concitavit.

Ipse
ab Tullo
in auxilium arcessitus,
aciem
in collem subduxit,
ut fortunam belli experiretur
ac sequeretur.

Qua re Tullus intellecta,
dixit clara voce
suo illud iussu
Fufetium facere,
ut hostes
a tergo
circumvenirentur.

Quo audito,
hostes
territi victique sunt.

Postera die
Fufetius
cum
ad gratulandum
Tullo venisset,
iussu illius
quadrigis religatus est,
et in diversa distractus.

Deinde Tullus
Albam
propter ducis perfidiam
diruit,
et Albanos
Romam transire
iussit.

Roma interim crevit
Albae ruinis:
duplicatus est
civium numerus:
mons Caelius
urbi additus,
et quo frequentius habitaretur,
eam sedem
Tullus regiae cepit,
ibique deinde habitavit.

Auctarum virium fiducia elatus
bellum Sabinis indixit;
pestilentia
insecuta est:
nulla tamen ab armis quies
dabatur.

Credebat enim
rex bellicosus
salubriora militiae
quam domi esse
iuvenum corpora;
sed ipse quoque
diuturno morbo
est implicitus:
tunc fracti
simul cum corpore
sunt
spiritus illi feroces,
nullique rei deinceps
nisi sacris
operam dedit.

Memorant
Tullum fulmine ictum
cum domo
conflagrasse.

Tullus
magna gloria belli
regnavit
annos duos et triginta.

  

  

top

  


ANCUS MARCIUS, ROMANORUM REX QUARTUS

Tullo mortuo,
Ancum Marcium regem
populus creavit.

Numae Pompilii nepos
Ancus Marcius erat,
aequitate et religione
avo similis.

Tunc Latini
cum quibus
Tullo regnante,
ictum foedus erat,
sustulerunt animos,
et incursionem
in agrum Romanum fecerunt.

Ancus,
priusquam eis bellum indiceret,
legatum misit
qui res repeteret,
eumque morem
posteri retinuerunt.

Id autem
hoc modo fiebat.

Legatus,
ubi ad fines eorum venit,
a quibus
res repetuntur,
capite velato,
ait:
Audi, Iupiter;
audite,
fines huius populi.

Ego sum
publicus nuncius populi Romani:
verbis meis
fides sit.

Deinde peragit postulata.

Si non deduntur res
quas exposcit,
hastam
in fines hostium
emittit,
bellumque ita indicit.

Legatus
qui ea de re
mittitur fecialis,
ritusque belli indicendi
ius feciale
appellatur.

Legato Romano
res repetenti
superbe responsum est
a Latinis;
quare bellum
hoc modo
eis indictum est.

Ancus
exercitu conscripto
profectus,
Latinos fudit,
et oppidis deletis
cives Romam traduxit.

Cum autem
in tanta hominum multitudine
facinora clandestina
fierent,
Ancus
carcerem
in media urbe
ad terrorem increscentis audaciae
aedificavit:
muro lapideo
urbem circumdedit,
et Ianiculum montem,
ponte sublicio in Tiberim facto,
urbi coniunxit.

Pluribus aliis rebus
intra paucos annos confectis,
immatura morte praereptus,
non potuit praestare
qualem promiserat regem.

  

  

top

  

LUCIUS TARQUINIUS PRISCUS, ROMANORUM REX QUINTUS

Anco regnante,
Lucius Tarquinius
urbe Tarquinia profectus,
cum coniuge et fortunis omnibus
Romam commigravit.

Additur
haec fabula:
scilicet ei advenienti
aquila
pileum
sustulit,
et super carpentum,
ubi Tarquinius sedebat,
cum magno clangore volitans,
rursus capiti
apte
reposuit;
inde sublimis
abiit.

Tanaquil coniux
auguriorum perita
regnum ei portendi
intellexit:
itaque virum complexa
iussit
eum
alta sperare.

Has spes cogitationesque
secum portantes,
urbem ingressi sunt,
domicilioque ibi comparato,
Tarquinius
pecunia et industria
dignitatem
atque etiam
Anci regis familiaritatem
consecutus est,
a quo
tutor liberis relictus
regnum intercepit,
et ita administravit,
quasi iure
adeptus fuisset.

Tarquinius Prisicus
bellum
cum Sabinis
gessit,
in quo bello
equitum centurias
numero auxit;
nomine mutare
non potuit,
deterritus,
ut ferunt,
Accii Navii auctoritate.

Accius,
ea tempestate
augur inclutus,
id fieri posse negabat,
nisi aves addixissent;
iratus rex,
in experimentum artis,
eum interrogavit
fieri ne posset
quod ipse mente conceperat:
Accius,
augurio acto,
fieri posse respondit.

Atqui hoc,
inquit rex,
agitabam
an cotem illam
secare novacula
possem.

Potes ergo,
inquit augur,
et secuisse dicitur.

Tarquinius
Sabinos vicit,
et filium tredecim annorum,
quod in proelio
hostem percussisset,
praetexta et bulla donavit,
unde haec
ingenuorum puerorum insignia
esse coeperunt.

Supererant
duo Anci filii,
qui aegre ferentes
se
paterno regno
fraudatos esse,
regi
paraverunt insidias.

Ex pastoribus
duos ferocissimos
deligunt
ad patrandum facinus.

Ii,
simulata rixa,
in vestibulo regiae
tumultuantur.

Cum eorum clamor
penitus in regiam pervenisset,
vocati ad regem
pergunt.

Primo uterque
simul vociferari coepit,
et certatim
alter alteri obstrepere.

Cum vero iussi essent
invicem dicere,
unus
ex composito
rem orditur;
dumque intentus in eum
se
rex totus averteret,
alter
elatam securim
in eius caput deiecit,
et relicto telo,
ambo foras
se proripiunt.

  

  

top

  

SERVIUS TULLIUS, ROMANORUM REX SEXTUS

Servius Tullius
matre nobili, sed captiva,
natus est.

Cum in domo Tarquinii Prisci
educaretur,
ferunt
prodigium
visu eventuque mirabile
accidisse.

Flammae species
pueri dormientis caput
amplexa est.

Hoc viso
Tanaquil
summam ei dignitatem
portendi intellexit;
coniugi suasit
ut eum
non secus ac liberos suos
educaret.

Is
postquam adolevit,
a Tarquinio
gener assumptus est;
et cum Tarquinius occisus esset,
Tanaquil,
celata eius morte,
populum
ex superiori parte aedium
allocuta,
ait regem,
gravi quidem,
sed non letali
vulnere accepto,
petere,
ut,
interim dum convalescit,
Servio Tullio dicto
audientes essent.

Servius Tullius
quasi precario
regnare coepit,
sed recte imperium administravit.

Servius Tullius
aliquod urbi decus
addere voluit.

Iam tum inclutum erat
Dianae Ephesiae fanum.

Id communiter
a civitatibus Asiae factum
fama ferebat.

Itaque
Latinorum populis suasit,
ut et ipsi Romae
fanum Dianae
cum populo Romano
aedificarent.

Quo facto,
bos mirae magnitudinis
cuidam Latino
nata dicitur,
et responsum somnio datum
eum populum
summam imperii habiturum,
cuius civis bovem illam
immolasset.

Latinus
bovem
ad fanum Dianae
deduxit,
et causam
sacerdoti Romano exposuit.

Sacerdos callidus
dixit
eum debere prius
vivo flumine
manus abluere.

Dum Latinus
ad Tiberim descendit,
sacerdos
bovem immolavit.

Ita imperium civibus,
sibique gloriam vindicavit.

Servius Tullius
filiam alteram ferocem
mitem alteram habebat.

Duo quoque
Tarquinii Prisci filii
longe dispares moribus erant:
Tullia ferox
Tarquinio miti nupserat;
Tullia vero mitis
Tarquinio feroci;
sed mites,
seu forte,
seu fraude,
perierunt:
feroces morum
similitudo coniunxit.

Statim
Tarquinius superbus
a Tullia incitatus,
advocato senatu,
regnum paternum
repetere coepit:
qua re audita,
Servius
dum ad curiam contendit,
iussu Tarquinii
gradibus deiectus,
et domum refugiens
interfectus est.

Tullia
carpento vecta
in forum
properavit,
virum
e curia evocavit,
et prima
regem salutavit:
a quo iussa
a turba decedere,
cum domum rediret,
viso patris corpore,
mulionem evitantem
super ipsum corpus
carpentum agere
praecepit.

Unde vicus ille
Sceleratus
dictus est.

Servius Tullius
regnavit
annos quatuor et quadraginta.

  

  

top

  

TARQUINIUS SUPERBUS, ROMANORUM REX SEPTIMUS ET ULTIMUS

Tarquinius superbus
regnum
sceleste occupavit.

Tamen
bello strenuus
hostes domuit.

Urbem Gabios
in potestatem
redegit
fraude Sexti filii.

Is
cum indigne ferret
eam urbem
a patre
expugnari non posse,
ad Gabinos
se contulit,
patris in se saevitiam querens.

Benigne a Gabinis
exceptus est,
et paulatim
eorum benevolentiam
fictis blanditiis alliciendo,
dux belli electus est.

Tum e suis
unum ad patrem mittit
sciscitatum
quidnam se facere vellet.

Pater
nuncio filii
nihil respondit,
sed in hortum transiit;
ibique inambulans,
sequente nuncio,
altissima papaverum capita
baculo decussit.

Nuncius
fessus expectando
redit Gabios.

Sextus,
cognito silentio patris
simul ac facto,
intellexit
quid vellet pater.

Primores civitatis
interemit,
patrique urbem
sine ulla dimicatione
tradidit.

Postea Tarquinius superbus
Ardeam urbem
oppugnavit.

Ibi Tarquinius Collatinus
sorore regis natus
forte coenabat
apud Sextum Tarquinium
cum aliis iuvenibus regiis.

Incidit
de uxoribus
mentio:
cum unusquisque,
suam laudaret,
placuit experiri.

Itaque equis
Romam petunt.

Regias nurus
in convivio et luxu
deprehendant.

Pergant inde Collatiam.

Lucretiam Collatini uxorem
inter ancillas
in lanificio
inveniunt.

Ea ergo
caeteris praestare
iudicatur.

Paucis interiectis diebus,
Sextus Collatiam rediit,
et Lucretiae vim attulit.

Illa postero die,
advocatis patre et coniuge,
rem exposuit,
et se
cultro,
quem sub veste texerat,
occidit.

Conclamant
vir paterque,
et in exitium regum
coniurant.

Tarquinio Romam redeunti
clausae sunt
urbis portae,
et exilium indictum.

  

  

top

  

IUNIUS BRUTUS, ROMANORUM CONSUL PRIMUS

(Anno urbis conditae 244).

Lucius Iunius Brutus,
sorore Tarquinii natus,
cum eandem fortunam timeret
in quam frater inciderat,
qui
ob divitias et prudentiam
fuerat ab avunculo occisus,
stultitiam finxit.
Unde Brutus
dictus est.

Profectus Delphos
cum Tarquinii filiis,
quos
pater
ad Apollinem
muneribus honorandum
miserat,
baculo sambuceo aurum inclusum
Deo donum tulit.

Peractis deinde mandatis patris,
iuvenes
Apollinem consuluerunt
quisnam
ex ipsis
Romae regnaturus esset.

Responsum est
eum Romae
summam potestatem habiturum,
qui primus
matrem oscularetur.

Tunc Brutus perinde,
atque casu prolapsus,
terram osculatus est,
quod ea
communis sit mater
omnium mortalium.

Expulsis regibus,
duo consules creati sunt,
Iunius Brutus
et Tarquinius Collatinus,
Lucretiae maritus.

At libertas
modo parta,
per dolum et proditionem
paene amissa est.

Erant
in iuventute Romana
adolescentes aliquot,
sodales Tarquiniorum.

Hi
de accipiendis nocte
in urbem
regibus colloquuntur,
ipsos Bruti consulis filios
in societatem consilii
assumunt.

Sermonem eorum
ex servis
unus excepit:
rem
ad consules detulit.

Scriptae ad Tarquinium litterae
manifestum facinus
fecerunt.

Proditores
in vincula
coniecti sunt,
deinde damnati.

Stabant
ad palum
deligati iuvenes nobilissimi,
sed prae caeteris
liberi consulis
omnium in se oculos
convertebant.

Consules
in sedem processere suam,
missique lictores
nudatos
virgis caedunt,
securique feriunt.

Supplicii
non spectator modo,
sed et exactor
erat Brutus,
qui tunc patrem exuit,
ut consulem ageret.

Tarquinius
deinde bello aperto
regnum recuperare
tentavit.

Equitibus praeerat
Aruns
Tarquinii filius:
rex ipse
cum legionibus
sequebatur.

Obviam hosti
consules erant.

Brutus
ad explorandum
cum equitatu
antecessit.

Aruns,
ubi Brutum agnovit,
inflammatus ira:
Ille est vir, inquit,
qui nos patria expulit;
en ille
nostris decoratus insignibus
magnifice incedit.

Tum concitat calcaribus
equum
atque in ipsum consulem
dirigit:
Brutus
avide se certamini offert.

Adeo infestis animis
concurrerunt
ut ambo
hasta transfixi
ceciderint;
fugatus est tamen
Tarquinius.

Alter consul
Romam
triumphans rediit.

Bruti collegae
funus
quanto potuit apparatu
fecit.
Brutum
matronae
ut parentem
annum luxerunt.

  

  

top

  

HORATIUS COCLES

Porsenna,
rex Etruscorum,
ad restituendos Tarquinios
cum infesto exercitu
Romam venit.

Primo impetu
Ianiculum cepit.

Non usquam alias ante
tantus terror
Romanos invasit:
ex agris
in urbem
demigrant;
urbem ipsam
saepiunt praesidiis.

Alia urbis pars
muris,
alia
Tiberi obiecto,
tuta videbatur.

Pons sublicius
iter paene hostibus dedit,
nisi unus vir fuisset
Horatius Cocles,
illo cognomine
quod in alio proelio
oculum amiserat.

Is
pro ponte stetit,
et aciem hostium
solus sustinuit,
donec pons
a tergo
interrumperetur:
ipsa audacia
obstupefecit hostes;
ponte rescisso,
armatus
in Tiberim
desiluit,
et incolumis
ad suos
transnavit.

Grata
erga tantam virtutem
civitas fuit;
ei
tantum agri
datum est,
quantum
una die
circumarari potuisset.

Statua quoque
in comitio
posita est.

  

  

top

  

MUCIUS SCOEVOLA

  

Cum
Porsenna
Romam obsideret,
Mucius
vir Romanae constantiae
senatum adiit,
et veniam transfugiendi petiit,
necem regis repromittens.

Accepta potestate,
in castra Porsennae venit.

Ibi
in confertissima turba
prope regium tribunal
constitit.

Stipendium
tunc forte
militibus dabatur:
et scriba
cum rege
pari fere ornatu
sedebat.

Mucius
illum
pro rege
deceptus
occidit.

Apprehensus
et ad regem pertractus,
dextram
accenso ad sacrificium foculo
iniecit;
hoc supplicii a rea exigens,
quod in caede peccasset.

Attonitus miraculo
rex
iuvenem amoveri ab altaribus
iussit.

Tum Mucius,
quasi beneficium remunerans,
ait trecentos,
sui similes,
adversus eum
coniurasse.

Qua re
ille territus
bellum,
acceptis obsidibus,
deposuit.

  

  

top

  

CLAELIA VIRGO

Porsenna
Claeliam virginem nobilem
inter obsides
accepit.

Cum eius castra
haud procul ripa Tiberis
locata essent,
Claelia
deceptis custodibus
noctu egressa,
equum,
quem sors dederat,
arripuit,
et Tiberim
traiecit.

Quod ubi regi nunciatum est,
primo
ille
incensus ira
Romam legatos misit
ad Claeliam obsidem reposcendam.

Romani
eam
ex foedere restituerunt.

Tum rex
virginis virtutem admiratus,
eam laudavit,
ac parte obsidum
donare se dixit,
permisitque
ut ipsa
quos vellet,
legeret.

Productis obsidibus,
Claelia
virgines puerosque
elegit
quorum aetatem
iniuriae obnoxiam sciebat,
et cum iis
in patriam rediit.

Romani
novam in femina virtutem
novo genere honoris,
statua equestri,
donavere.

In summa via sacra,
fuit posita virgo
insidens equo.

  

  

top

  

PUBLIUS VALERIUS PUBLICOLA

Tarquinius Collatinus
se
consulatu abdicavit,
quod invisum esset populo
Tarquinii nomen.

Itaque consul
creatus est
Publius Valerius,
quo adiutore
Brutus
reges eiecerat.

Hic tamen,
quia
in locum Bruti mortui
alterum consulem
non subrogaverat,
et domum
in alto atque munito loco
habebat,
in suspicionem regni affectati
venit.

Quo cognito,
apud populum
questus est
quod de se
tale aliquid
timuissent,
et misit
qui domum suam diruerent.

Dempsit etiam
secures
fascibus,
eosque
in populi concione
submisit,
quasi maior
populi quam consulis maiestas
esset.

Gratum id multitudini
spectaculum fuit.

Inde Valerio
cognomen Publicolae
datum est.

Cum
quartum
consul fuisset,
mortuus est
adeo pauper,
ut funeri sumptus deesset.

Collectis a populo nummis
est sepultus,
et annuo matronarum luctu honoratus.

  

  

top

  


1a  1b  2   3a  3b  4   5   6   7  

  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

  

pagekeeper