Lhomond's

De Viris Illustribus 1b
Secundum Bellum Punicum

2d LTM Edition

  

Elementary Readers Index

1a  1b  2   3a  3b  4   5   6   7  

Whitaker's Words   Perseus L&S

Text Information

  


d FABII TRECENTI SEX d

d AULUS POSTHUMIUS DICTATOR d

d MENENIUS AGRIPPA d

d QUINCTIUS CINCINNATUS d

d CAIUS MARCIUS CORIOLANUS d

d LUCIUS VIRGINIUS CENTURIO   d

d CAIUS LICINIUS STOLO  d

d MARCUS FURIUS CAMILLUS  d

d TITUS MANLIUS TORQUATUS  d

d PUBLIUS DECIUS PUBLIUS  d

d VALERIUS CORVINUS  d

d SPURIUS POSTHUMIUS  d

d LUCIUS PAPIRIUS CURSOR  d

d PUBLIUS VALERIUS LAEVINUS  d

d CAIUS FABRICUS  d

d MANIUS CURIUS  d


  

  

FABII TRECENTI SEX

Vexabantur
incursionibus Veientium
Romani.

Tum Fabia gens
senatum adit.

Consul Fabius
pro gente
loquitur:
Vos
alia bella
curate:
Fabios hostes
Veientibus date:
istud bellum
privato sumptu
gerere
nobis in animo est.

Ei
gratiae ingentes
actae sunt.

Consul
e curia egressus,
comitante Fabiorum agmine,
domum rediit.

Manat
tota urbe
rumor:
Fabios
ad caelum
laudibus ferunt;
Fabii
postera die
arma capiunt.

Nunquam exercitus
neque minor numero,
neque clariore fama
et admiratione hominum
per urbem incessit.

Ibant
sex et trecenti milites,
omnes patricii,
omnes unius gentis.

Ad Cremeram flumen
perveniunt.

Is
opportunus
visus est locus
communiendo praesidio.

Hostes
non semel fusi
pacem supplices petunt.

Veientes
pacis impetratae
brevi paenituit.

Itaque,
redintegrato bello,
inierunt consilium
insidiis ferocem hostem captandi.

Multo successu
Fabiis audacia
crescebat:
cum igitur
palati passim agros
popularentur,
pecora
a Veientibus
obviam acta sunt;
ad quae progressi Fabii,
in insidias
circa ipsum iter locatas
delapsi sunt,
et omnes
ad unum
perierunt.

Dies
quo id factum est
inter nefastos
relatus fuit:
porta
qua profecti fuerant,
Scelerata est appellata.

Unus omnino superfuit
ex ea gente,
qui,
propter aetatem impuberem,
domi relictus fuerat.

Is
genus
propagavit
ad Quintum Fabium Maximum
qui Annibalem mora fregit.

  

top

  

AULUS POSTHUMIUS DICTATOR

Tarquinius eiectus
ad Mamilium Tusculanum
generum suum
confugerat:
cum ille
Romanos
graviter urgeret,
nova Romae dignitas
creata est
quae Dictatura appellata est,
maior quam consulatus.

Tunc creatus est
magister equitum,
qui dictatori etiam obsequeretur.

Aulus Posthumius
dictator factus,
cum hostibus
apud Regillum lacum
conflixit,
ubi,
cum victoria nutaret,
magister equitum
equis frenos detrahi
iussit,
ut irrevocabili impetu
ferrentur:
itaque et aciem Latinorum
fuderunt,
et castra ceperunt.

Tarquinius
Cumas se contulisse
dicitur,
in eaque urbe
senio et aegritudine
esse confectus.

  

top

  

MENENIUS AGRIPPA

(Anno urbis conditae 261)
  
Menenius Agrippa
concordiam
inter patres plebemque
restituit:
nam cum
plebs
a patribus secessisset,
quod tributum et militiam
non toleraret,
Agrippa
vir facundus,
ad plebem
missus est;
qui intromissus in castra
nihil aliud quam narrasse
fertur:
Olim
humani artus,
cum ventrem otiosum cernerent,
ab eo discordarunt,
conspiraruntque
ne manus ad os cibum ferrent,
nec os acciperet datum,
nec dentes conficerent.

At dum ventrem domare volunt,
ipsi quoque defecerunt,
totumque corpus
ad extremam tabem
venit:
inde apparuit
ventris haud segne ministerium esse,
eumque acceptos cibos
per omnia membra distribuere,
et cum eo
in gratiam redierunt.

Sic senatus et populus
quasi unum corpus,
discordia pereunt,
concordia valent.

Hac fabula,
Menenius
flexit hominum mentes:
plebs
in urbem regressa est.

Creavit tamen tribunos,
qui libertatem suam
adversus nobilitatis superbiam
defenderent.

Paulo post
mortuus est Menenius,
vir
omni vita
pariter patribus ac plebi carus;
post restitutam civium concordiam
carior plebi factus.

Is tamen
in tanta paupertate
decessit,
ut eum
populus
collatis quadrantibus
sepeliret,
locum sepulcro
senatus
publice daret.

Potest
consolari pauperes
Menenius,
sed multo magis
docere locupletes,
quam non sit necessaria
solidam laudem cupienti
nimis anxia divitiarum comparatio.

  

top

  

  

QUINCTIUS CINCINNATUS

Aequi
consulem Minucium
atque exercitum eius
circumcessos tenebant:
id ubi Romae nunciatum est,
tantus pavor,
tanta trepidatio fuit,
quanta si
urbem ipsam,
non castra,
hostes obsiderent:
cum autem
in altero consule
parum esse praesidii videretur,
dictatorem dici placuit,
qui rem afflictam restitueret.

Quinctius Cincinnatus,
omnium consensu,
dictator est dictus.

Ille
spes unica imperii Romani
trans Tiberim
quatuor iugerum colebat agrum.

Ad quem
missi legati
nudum eum arantem
offenderint.

Salute data
invicem redditaque,
Quinctius
togam
propere e tugurio proferre
uxorem Raciliam iussit,
ut senatus mandata
togatus audiret.

Postquam absterso pulvere ac sudore,
toga indutus
processit Quinctius,
dictatorem eum
legati gratulantes consalutant,
quantus terror in exercitu sit
exponunt.

Quinctius igitur
Romam venit,
et antecedentibus lictoribus
domum deductus est.

Postero die profectus,
caesis hostibus,
exercitum Romanum liberavit.

Urbem
triumphans ingressus est.

Ducti ante currum hostium
duces,
militaria signia praelata.

secutus est
exercitus
praeda onustus;
epulae instructae
ante omnium domos.

Quinctius
sexto decimo die dictaturae,
quam in sex menses acceperat,
se abdicavit,
et ad boves rediit
triumphalis agricola.

  

  

top

  

CAIUS MARCIUS CORIOLANUS

Caius Marcius
gentis patriciae,
a captis Coriolis
urbe Volscorum
Coriolanus dictus est.

Patre orbatus
adhuc puer
sub matris tutela
adolevit.

Sortitus erat
a natura
nobiles ad laudem impetus;
sed quia doctrina non accessit,
irae impotens,
obstinataeque pervicaciae fuit.

Cum prima stipendia facere
coepisset adolescens,
e multis proeliis
quibus interfuit
nunquam rediit,
nisi donatus corona
aliove militari praemio.

In omni vitae ratione
nihil aliud
sibi proponebat
quam ut matri placeret:
cumque
illa audiret
filium laudari,
aut corona donari videret,
tum demum
felicem se putabat.

Ea oblectanda et colenda
satiari non poterat.

Illa cupiente,
uxorem duxit:
illius in aedibus
cum uxore habitavit.

Coriolanum,
post victoriam
eius opera maxime partam,
Posthumius consul
apud milites
laudavit:
eum
militaribus donis onerare
voluit;
agri centum iugera,
decem captivos,
totidem ornatos equos,
centum boves
et argenti pondus
quantum sustinere potuisset,
offerebat.

Coriolanus vero
nihil
ex his omnibus
accepit,
praeter unius hospitis captivi salutem
et equum.

Consul factus,
gravi annona
advectum e Sicilia frumentum
magno pretio,
dandum populo curavit,
ut plebs
agros,
non seditiones
coleret.

Qua de causa damnatus
ad Volscos
concessit,
eosque adversus Romanos
concitavit.

Imperator a Volscis factus,
ad quartum ab urbe lapidem
castra posuit,
et agrum Romanum
est populatus.

Missi sunt
Roma ad Coriolanum
oratores de pace,
sed atrox responsum
retulerunt;
iterum deinde missi,
ne in castra quidem
recepti sunt.

Sacerdotes quoque
suis infulis velati
ad eum iverunt supplices,
nec magis animum eius flexerunt:
stupebat senatus,
trepidabat populus,
viri pariter ac mulieres
exitium imminens lamentabantur.

Tum Veturia Coriolani mater,
et Volumnia uxor
duos parvos filios secum trahens,
castra hostium petierunt.

Ubi matrem aspexit Coriolanus:
O patria inquit,
vicisti iram meam
admotis matris meae precibus,
cui
tuam in me iniuriam
condono.

Complexus inde suos
castra movit,
et exercitum
ex agro Romano
abduxit.

Coriolanus
postea a Volscis,
ut proditor,
occisus dicitur.

  

  

top

  

LUCIUS VIRGINIUS CENTURIO

Anno trecentesimo ab urbe condita,
pro duobus consulibus
decemviri creati sunt,
qui allatas e Graecia leges
populo proponerent.

Unus ex iis
Appius Claudius
virginem plebeiam
adamavit,
quam
cum Appius non posset
pretio ac spe pellicere,
clienti suo
negotium dedit,
ut eam
in servitutem deposceret:
facile victurus
cum ipse esset
et accusator et iudex.

Lucius Virginius
puellae pater
tunc aberat
militiae causa.

Cliens igitur
virgini venienti
in forum
iniecit manum,
affirmans
suam esse servam:
eam sequi se
iubet;
ni faciat,
minatur
se cunctantem vi abstracturum.

Pavida puella stupente,
ad clamorem nutricis
fit concursus.

Cum ille
puellam non posset abducere eam,
vocat
in ius
ipso Appio iudice.

Interea missi nuncii
ad Virginium
properant.

Is
prima luce
Romam advenit,
cum iam civitas
in foro
expectatione erecta
staret.

Virginius
statim in forum lacrymabundus
et civium opem implorans
filiam suam
deducit.

Appius
obstinatum gerens animum
in tribunal
ascendit,
et Virginiam
clienti suo addixit.

Tum pater,
ubi nihil usquam auxilii
vidit;
Quaeso, inquit,
Appi,
ignosce patrio dolori,
sine me
filiam ultimo alloqui.

Data venia,
pater
filiam
in secretum abducit.

Ab lanio
cultrum arripit,
et pectus puellae transfigit.

Tum ferro sibi viam facit,
et respersus cruore
ad exercitum
profugit.

Concitatus exercitus
montem Aventinum
occupavit;
decem tribunos militum
creavit;
decemviros
magistratu se abdicare
coegit,
eosque omnes
aut morte aut exitio
mulctavit:
ipse Appius Claudius
in carcere
necatus est.

  

top

  

CAIUS LICINIUS STOLO

Fabius Ambustus
ex duabus filiabus
maiorem
Aulo Sulpitio patricio,
minorem
Licinio Stoloni plebeio,
coniugem dedit.

Aulus Sulpitius
tribunus militum erat
potestate consulari.

Cum in eius domo
sorores Fabiae
inter se
tempus sermonibus tererent,
forte incidit
ut Sulpitius
de foro
domum se reciperet,
et eius lictor
forem,
ut mos est,
virga percuteret;
minor Fabia
moris eius insueta
id expavit:
risus sorori fuit
miranti sororem id ignorare.

Confusam eam
cum pater vidisset,
sciscitanti confessa est
eam esse causam doloris,
quod viro plebeio iuncta esset.

Consolatur filiam
Ambustus,
polliceturque
eosdem honores
domi propediem
visuram
quos apud sororem videat.

Inde consilia inire coepit
cum genero,
qui,
ubi tribunatum plebis
aggressus est,
legem tulit
ut alter consul
ex plebe crearetur.

Lex
resistentibus patribus
lata tamen est,
et primus Licinius Stolo
consul e plebe factus.

  

top

  

MARCUS FURIUS CAMILLUS

Cum Marcus Furius Camillus
urbem Falerios
obsideret,
ludi magister
plurimos et nobilissimos inde pueros,
velut ambulandi gratia,
eductos,
in castra Romanorum
perduxit:
quibus Camillo traditis,
non erat dubium
quin
Falisci,
deposito bello,
sese Romanis dedituri essent;
sed Camillus
perfidiam proditoris detestatus:
Non ad similem tui inquit,
venisti;
sunt belli
sicut et pacis
iura;
arma habemus
non adversus eam aetatem
cui etiam captis urbibus parcitur,
sed adversus armatos
qui
castra Romana
oppugnaverunt.

Denudari deinde ludi magistrum
iussit,
eum
manibus post tergum alligatis
in urbem reducendum
pueris tradidit,
virgasque eis dedit,
quibus euntem verberarent.

Statim Falisci,
beneficio
magis quam armis
victi,
portas
Romanis
aperuerunt.

Camillus
post multa in patriam merita
iudicio populi damnatus
exsulatum abiit.

Urbe egrediens
ab Diis precatus esse
dicitur,
ut si innoxio sibi
ea iniuria fieret,
desiderium sui
facerent
ingratae patriae
quamprimum:
neque multo postea
res evenit.

Nam Galli Senones
Clusium
Etruriae oppidum
obsederunt.

Clusini novo bello exterriti
ab Romanis
auxilium petierunt.

Missi sunt
Roma
tres legati,
qui Gallos monerent
ut ab oppugnatione desisterent.

Ex his legatis
unus
contra ius gentium
in aciem
processit,
et ducem Senonum
interfecit.

Qua re commoti Galli,
petitis in deditionem legatis
nec impetratis,
ad urbem venerunt
et exercitum Romanum
apud Alliam fluvium ceciderunt
die decimo sexto calendas augusti:
qui dies inter nefastos relatus,
Alliensis dictus est.

Galli victores
paulo ante solis occasum
ad urbem Romam
perveniunt.

Postquam hostes adesse
nunciatum est,
iuventus Romana
duce Manlio
in arcem
conscendit;
seniores vero
domos ingressi
adventum Gallorum
obstinato ad mortem animo
expectabant.

Qui
inter eos
curules magistratus
gesserant,
ornati honorum insignibus
in vestibulis aedium
eburneis sellis insedere
ut cum venisset hostis,
in sua dignitate
morerentur.

Interim Galli
domos patentes ingressi
vident viros
ornatu et vultus maiestate
Diis simillimos:
cum Galli
ad eos veluti simulacra,
conversi starent,
unus ex his senibus
dicitur
Gallo barbam suam permulcenti
scipionem eburneum
in caput incussisse.

Iratus Gallus
eum occidit:
ab eo
initium caedis ortum est.

Deinde caeteri omnes
in sedibus suis trucidati sunt.

Galli deinde
impetum facere
in arcem
statuunt.

Primo,
militem
qui tentaret viam
praemiserunt.

Tum nocte sublustri
sublevantes invicem
et trahentes
alii alios
in summum saxum
evaserunt,
tanto silentio
ut non solum custodes
fallerent,
sed ne canes quidem,
sollicitum animal
excitarent.

Anseres
non fefellere,
quibus
in summa inopia
Romani abstinuerant,
quia aves erant
Iunoni sacrae;
quae res
Romanis saluti fuit.

Namque clangore anserum
alarumque crepitu excitus,
Manlius vir
bello egregius,
caeteros ad arma vocans
Gallos ascendentes
deiecit:
unde mos iste incessit
ut solemni pompa,
canis
in furca suffixus
feratur;
anser vero
velut triumphans
in lectica et veste stragula
gestetur.

Tunc consensu omnium
placuit
ab exilio
Camillum acciri;
missi igitur ad eum legati
ipseque dictator
absens dictus est.

Interim fames
utrumque exercitum urgebat:
at,
ne Galli putarent
Romanos
ea necessitate
ad deditionem cogi,
multis locis
de Capitolio
panis iactatus est
in hostium stationes.

Ea re adducti sunt Galli
ut haud magna mercede
obsidionem relinquerent.

Pactum est pretium
mille pondo auri.

Nondum omni auro appenso
Camillus dictator
intervenit,
collectis Romani exercitus reliquiis;
auferri aurum de medio iubet,
denunciatque Gallis
ut se ad proelium expediant.

Instruit deinde
aciem,
et Gallos
internecione occidit.

Ne nuncius quidem cladis
relictus est.

Dictator,
recuperati,
ex hostibus patria,
triumphans
urbem ingressus est,
et a militibus
parens patriae,
conditorque alter urbis
appellatus est.

  

top

  

TITUS MANLIUS TORQUATUS

(Anno urbis conditae 244).

Titus Manlius
ob ingenii et linguae tarditatem
a patre
rus relegatus fuerat.

Cum audisset
patri diem dictam esse
a Pomponio tribuno plebis,
cepit consilium rudis quidem
et agrestis animi,
sed pietate laudabile.

Cultro succinctus
mane in urbem,
atque a porta
confestim ad Pomponium pergit.

Introductus
cultrum stringit,
et super lectum Pomponii stans,
se eum transfixurum minatur,
nisi ab incoepta accusatione desistat.

Pavidus tribunus,
quippe qui cerneret
ferrum ante oculos micare,
accusationem demisit.

Ea res
adolescenti honori fuit,
quod animum eius
acerbitas paterna
a pietate non avertisset,
ideoque eodem anno
tribunus militum factus est.

Cum postea Galli
ad tertium lapidem
trans Anionem fluvium
castra posuissent,
exercitus Romanus
ab urbe profectus est,
et in citeriore ripa fluvii
constitit.

Pons
in medio erat:
tunc Gallus
eximii corporiis magnitudine
in vacuum pontem processit,
et quam maxima voce potuit:
Quem nunc,
inquit,
Roma fortissimum habet,
is
procedat ad pugnam,
ut eventus ostendat
utra gens
bello sit melior.

Diu
inter primores iuvenum Romanorum
silentium fuit.

Tum Titus Manlius
ex statione
ad imperatorem
pergit:
Iniussu tuo,
inquit,
imperator,
extra ordinem
nunquam pugnaverim,
non,
si certam victoriam videam.

Si tu permittis,
volo isti belluae ostendere
me ex ea familia ortum esse,
quae Gallorum agmen
ex rupe Tarpeia deturbavit.

Cui imperator:
Macte virtute,
inquit,
Tite Manli,
esto:
perge,
et nomen Romanum
invictum praesta.

Armant deinde iuvenem
aequales
scutum capit,
Hispano cingitur gladio
ad propiorem pugnam habili.

Expectabat eum
Gallus
solide laetus
et linguam ab irrisu exerens.

Ubi constitere
inter duas acies,
Gallus
ensem
cum ingenti sonitu
in arma Manlii
deiecit.

Manlius vero
insinuavit sese
inter corpus et arma Galli,
atque uno et altero ictu
ventrem transfodit:
iacenti torquem detraxit,
quem cruore respersum
collo circumdedit suo.

Defixerat pavor cum admiratione
Gallos;
Romani
alacres
obviam militi suo
progrediuntur,
et gratulantes
laudantesque
ad imperatorem perducunt.

Manlius inde
Torquati nomen accepit.

Idem Manlius,
postea consul factus
bello Latino
ut disciplinam militarem restitueret,
edixit
ne quis
extra ordinem
in hostes pugnaret.

Forte filius eius
accessit
prope stationem hostium:
is
qui Latino equitatui praeerat
ubi consulis filium agnovit,
Visne, inquit,
congredi mecum
ut singularis proelii eventu cernatur
quantam
eques Latinus
Romano praestet?

Movit
ferocem animum iuvenis
seu ira,
seu detractandi certaminis pudor.

Oblitus itaque imperii paterni
in certamen
ruit,
et Latinum
ex equo excussum
transfixit,
spoliisque lectis
in castra
ad patrem
venit.

Extemplo
filium aversatus
consul
milites classico advocat:
qui postquam frequentes convenere
Quandoquidem inquit,
tu, fili,
contra imperium consulis
pugnasti
oportet
ut disciplinam
poena tua
restituas.

Triste exemplum,
sed in posterum
salubre iuventuti
eris.

I,
lictor,
deliga ad palum.

Metu
omnes
obstupuere;
sed postquam
cervice caesa
fusus est cruor,
in questus et lamenta
erupere.

Manlio Romam redeunti
seniores tantum
obviam exierunt:
iuventus
et tunc
eum
et omni deinde vita
exsecrata est.

  

top

  

PUBLIUS DECIUS PUBLIUS

Decius
sub Valerio consule
tribunus militum fuit.

Cum exercitus Romanus
in angustiis
clausus esset,
Decius
conspexit
editum collem
imminentem hostium castris.

Accepto praesidio
verticem occupavit,
hostes terruit,
et spatium consuli dedit
ad subducendum agmen
in aequiorem locum.

Ipse intempesta nocte
per medias hostium
custodias somno oppressas
incolumis evasit.

Quare ab exercitu
donatus est
corona civica,
quae dabatur ei
qui obsidione cives liberasset.

Consul
fuit
bello Latino
cum Manlio Torquato.

Tunc cum
utrique consuli
somnio obvenisset
eum populum victorem fore,
cuius dux
in proelio cecidisset,
convenit inter eos,
ut is
cuius cornu
in acie
laboraret,
Diis se Manibus devoveret:
inclinante sua parte,
Decius
se et hostes
Diis Manibus devovit.

Armatus
in equum insiluit,
ac se
in medios hostes
immisit.

Corruit
obrutus telis,
et victoriam
suis reliquit.

  

top

  

VALERIUS CORVINUS

Bello Gallico,
cum Romani
in stationibus
quieti tempus tererent,
Gallus quidam
magnitudine atque armis insignis
ante alios progressus est;
quatiensque scutum hasta,
cum silentium fecisset,
unum
e Romanis
per interpretem
provocavit,
qui secum ferro decernere,
Marcus erat Valerius
tribunus militum adolescens,
qui prius
sciscitatus consulis voluntatem,
in medium
armatus processit:
tunc res
visu mirabilis
accidisse fertur;
nam cum iam manum consereret Valerius,
repente in galea eius
corvus insedit
in hostem versus.

Ales
non solum
captam semel sedem tenuit,
sed quotiescumque
certamen initum est,
levans se alis,
os oculosque Galli
rostro et unguibus appetiit.

Hostem territum
talis prodigii visu,
oculisque
simul ac mente turbatum
Valerius
obtruncat.

Corvus
e conspectu elatus
orientem petit.

Inde Valerius Corvinus
dictus est.

Valerius Corvinus
annos tres et viginti natus
consul creatus,
Samnites
bis proelio fudit.

Non alias
dux
militi carior fuit,
quia nullus
militi familiarior.

Omnia inter infimos militum munia
haud gravate obibat.

In ludo etiam militari,
cum velocitatis viriumque certamina
inter se aequales ineunt,
Valerius ipse
cum eis certabat,
nec quemquam aspernabatur parem
qui se offerret.

Semper comis
et eodem vultu
seu vinceret,
seu vinceretur.

Cum postea
in exercitu orta esset
gravis seditio,
parsque militum
a caeteris defecisset,
et ducem sibi fecisset,
adversus eos
Valerius dictator
missus est:
qui ubi in conspectum venit,
benigne milites allocutus,
extemplo
omnium iras permulsit,
seditionemque compressit:
adeo hominum animos
conciliat
comitas
affabilitasque sermonis!

  

top

  

SPURIUS POSTHUMIUS

(Anno urbis conditae 433)
  
Spurius Posthumius consul
cum bellum adversus Samnites gereret,
a Pontio Thelesino
duce hostium
in insidias inductus est:
is namque
simulatos transfugas misit
qui Romanos monerent
Luceriam
Apuliae urbem
a Samnitibus obsideri.

Non erat dubium quin
Romani
Lucerinis
bonis et fidelibus sociis
opem ferrent.

Luceriam
duae viae ducebant,
altera longior et tutior,
altera brevior et periculosior.

Festinatio
breviorem elegit.

Itaque cum in insidias venissent,
qui locus
Furculae Caudinae
vocabatur,
et fraus hostilis apparuisset,
retro viam
qua venerant
repetunt;
at eam
hostium praesidio
clausam inveniunt:
sistunt igitur gradum,
et omni spe evadendi adempta,
intuentes alii alios
diu immobiles silent;
deinde erumpunt
in querelas
adversus duces,
quorum temeritate
in eum locum erant adducti.

Ita noctem
tum cibi,
tum quietis immemores
traduxerunt.

Nec Samnites ipsi
quid sibi faciendum
in re tam laeta
sciebant.

Pontius
accitum patrem Herennium
rogavit quid fieri placeret.

Is,
ubi audivit
inter duos saltus
clausum esse exercitum Romanum,
dixit
aut omnes esse occidendos,
ut vires frangerentur,
aut omnes dimittendos,
esse incolumes,
ut beneficio obligarentur.

Neutra sententia
accepta fuit:
interea Romani
necessitate victi
legatos mittunt
qui pacem petant.

Pax concessa est
ea lege
ut omnes sub iugum traducerentur.

Itaque paludamenta consulibus detracta,
ipsique primi sub iugum missi,
deinde singulae legiones:
circumstabant armati hostes
exprobrantes illudentesque,
Romanis e saltu egressis
lux
ipsa morte tristior fuit:
pudor
fugere colloquia
et coetus hominum
cogebat.

Sero Romam ingressi sunt
et se in suis quisque aedibus abdiderunt.

Deliberante senatu
de pace Caudina,
Posthumius
sententiam dicere iussus:
Turpi sponsione,
inquit,
qua me obstrinxi,
non tenetur populus Romanus,
quando eius iniussu facta est;
nec quidquam ex ea
praeter corpus meum
debetur Samnitibus.

Iis dedite me
nudum vinctumque:
in me unum saeviant;
exsolvam religione populum.

Senatus
hanc animi magnitudinem admiratus
Posthumium laudavit,
eiusque sententiam
secutus est.

Traditus est igitur
Posthumius
fecialibus,
qui eum ad Samnites ducerent.

Vestis
ei detracta;
manus
post tergum vinctae sunt;
cumque apparitor,
verecundia maiestatis,
Posthumium
laxe vinciret:
Quin tu,
inquit ipse Posthumius,
adducis lorum,
ut iusta fiat deditio?

Tum ubi in coetum Samnitium venit,
facta deditione,
Posthumius
fecialis femur
genu,
quanta potuit vi
percussit
et clara voce
ait
se Samnitem civem esse,
illum legatum:
fecialem
a se
contra ius gentium
violatum;
eo iustius bellum
adversus Samnites fore.

Accepta non fuit Samnitibus
ista deditio,
Posthumiusque
in castra Romana
inviolatus rediit.

  

top

  

LUCIUS PAPIRIUS CURSOR

Lucius Papirius,
cum
dictatorem
se
adversis ominibus
contra Samnites
profectum esse sensisset,
ad auspicia repetenda
Romam regressus est,
ac prius
Quinto Fabio
magistro equitum
edixit
ut sese loco teneret
neu
absente se
manum cum hoste consereret.

Fabius
post dictatoris profectionem,
opportunitate ductus
acie cum Samnitibus conflixit.

Neque melius
res geri potuisset,
si adfuisset dictator.

Non miles duci,
non dux militi defuit.

Viginti millia hostium
eo die
caesa traduntur.

Haud multo post
dictator advenit
plenus minarum iraeque.

Statim advocata concione
spoliari magistrum equitum,
virgasque ac secures expediri iussit.

Tum Fabius
militum fidem
implorare coepit.

Clamor
in tota concione est ortus:
alibi preces,
alibi minae audiebantur.

Itaque res
in posterum diem
est dilata.

Magister equitum
noctu clam
ex castris Romam profugit,
quem
dictator ipse
secutus est.

Vocato senatu
iterata contentio est;
prehendi Fabium
Papirius iussit.

Tum Fabii pater
ad populum provocavit.

Populus Romanus
ad preces et obtestationem versus,
oravit dictatorem
ut veniam adolescentiae Fabii daret.

Ipse adolescens
eiusque pater
procumbere ad genua dictatoris
coeperunt,
iramque deprecari.

Tot precibus
cessit Papirius.

Is fuit vir
non animi solum vigore,
sed etiam corporis viribus excellens.

Praecipua pedum pernicitas
inerat,
quae cognomen etiam dedit.

Idem comis
et iocorum studiosus.

Quadam die
inambulans ante tabernaculum,
praetorem Praenestinum,
qui per timorem
segnius
suos in proelium duxerat,
vocari iussit,
et postquam
cum graviter increpuit:
Lictor,
expedi, inquit, secures,
et cum praetorem vidisset
metu mortis attonitum:
Agedum, lictor, inquit,
exscinde radicem hanc
incommodam ambulantibus.

Deinde praetorem
mulcta dicta
dimisit.

  

top

  

PUBLIUS VALERIUS LAEVINUS

(Anno urbis conditae 471)
  
Tarentinis
quod Romanorum legatis
iniuriam fecissent,
bellum indictum est.

Quibus auxilio venit Pyrrhus,
rex Epirotarum
qui genus ab Achille ducebat.

Contra Pyrrhum
missus est consul Laevinus,
qui,
cum exploratores regis cepisset,
iussit eos
per castra Romana circumduci,
tumque incolumes dimitti,
ut ea
quae vidissent
Pyrrho renuntiarent.

Mox commissa pugna,
cum iam hostes
pedem referrent,
rex
elephantos
in Romanorum agmen
agi iussit;
tuncque mutata est
proelii fortuna.

Romanos
vastorum corporum moles,
terribilisque superadstantium armatorum species
turbavit.

Equi
etiam ad conspectum
et odorem belluarum
exterriti,
sessores
aut excutiebant,
aut secum in fugam
abripiebant.

Nox
proelio finem fecit.

Pyrrhus
captivos Romanos
summo honore habuit;
occisos sepelivit,
quos
cum adverso vulnere
et truci vultu
etiam mortuos iacere
cerneret,
manus ad coelum tulisse
dicitur
cum hac voce:

Ego talibus viris
brevi
orbem terrarum
subegissem.

Deinde ad urbem Romam
magnis itineribus contendit:
omnia
igne et ferro vastavit,
ad vicesimum ab urbe lapidem
castra posuit.

Pyrrho obviam
venit Laevinus
cum novo exercitu;
quo viso
rex ait
sibi eandem adversus Romanos
esse fortunam,
quam Herculi adversus hydram,
cui tot capita renascebantur,
quot praecisa fuerant:
deinde in Campaniam
se recepit;
missos a senatu
de redimendis captivis
legatos honorifice excepit;
captivos sine pretio reddidit,
ut Romani,
cognita iam eius virtute,
cognoscerent etiam liberalitatem.

Erat Pyrrho
utpote magno et forti viro
mitis ac placabilis animus.

Solet enim
magni animi comes
esse clementia:
eius humanitatem
experti sunt Tarentini:
ii scilicet,
cum sero intellexissent
se pro socio dominum accepisse,
sortem suam
liberis vocibus querebantur,
et de Pyrrho
multa temere effutiebant,
maxime ubi vino incaluerant.

Itaque
arcessiti ad regem
sunt nonnulli,
qui de eo in convivio
proterve locuti fuerant;
sed periculum
simplex confessio culpae
discussit.

Nam cum rex
percontatus fuisset an
ea,
quae ad aures suas pervenerant,
dixissent:
Et haec diximus,
inquiunt,
rex;
et nisi vinum defecisset,
longe plura et graviora
dicturi fuimus.

Pyrrhus qui malebat
vini,
quam hominum
eam culpam videri,
subridens
eos dimisit.

Pyrrhus igitur,
cum putaret
sibi gloriosum fore pacem
et foedus cum Romanis
post victoriam
facere,
Romam misit
legatum Cineam,
qui pacem
aequis conditionibus
proponeret.

Erat is
regi familiaris
magnaque apud eum gratia valebat.

Dicere solebat Pyrrhus
se plures urbes
Cineae eloquentia,
quam armorum vi,
expugnasse.

Cineas tamen
regiam cupiditatem non adulabatur:
nam cum in sermone
Pyrrhus
ei sua consilia aperiret,
dixissetque
se velle
Italiam ditioni suae subiicere,
respondit Cineas:
Superatis Romanis,
quid agere destinas,
O rex?

Italiae vicina est Sicilia,
inquit Pyrrhus,
nec difficile erit
eam armis occupare.

Tunc Cineas:
Occupata Sicilia,
quid postea acturus es?

Rex
qui nondum Cineae mentem
perspiciebat:
In Africam,
inquiit,
traiicere
mihi animus est.

Pergit Cineas:
Quid deinde,
O rex?

Tum denique,
Mi Cinea,
ait Pyrrhus,
nos quieti dabimus
dulcique otio fruemur.

Quin tu,
respondit Cineas,
isto otio
iam nunc frueris?

Romam itaque venit
Cineas,
et domos principum
cum ingentibus donis circumibat.

Nusquam vero receptus est.

Non a viris solum,
sed et a mulieribus
spreta eius munera.

Introductus
deinde in curiam,
cum regis virtutem
propensumque in Romanos animum
verbis extolleret,
et de conditionum aequitate dissereret,
sententia senatus
ad pacem et foedus faciendum
inclinabat;
tum Appius Claudius
senex et caecus
in curiam
lectica deferri se iussit,
ibique gravissima oratione
pacem dissuasit:
itaque responsum
Pyrrho a senatu est eum,
donec Italia excessisset,
pacem cum Romanis
habere non posse.

Senatus quoque
vetuit captivos omnes,
quos Pyrrhus reddiderat,
ad veterem statum redire
priusquam bina hostium spolia retulissent.

Quare legatus
ad regem reversus est:
a quo cum Pyrrhus quaereret
qualem Romam comperisset,
respondit
urbem sibi templum
senatum vero consessum regum
esse visum.

  

top

CAIUS FABRICUS

Caius Fabricius
unus fuit ex legatis
qui ad Pyrrhum
de captivis redimendis
venerant.

Cuius postquam audivit Pyrrhus
magnum esse apud Romanos nomen
ut viri boni et bello egregii,
sed admodum pauperis,
cum
prae caeteris
benigne habuit,
eique
munera atque aurum
obtulit.

Omnia
Fabricius
repudiavit.

Postero die
cum illum
Pyrrhus vellet exterrere
conspectu subito elephantis,
imperavit suis
ut bellua
post aulaeum admoveretur
Fabricio secum colloquenti.

Quod ubi factum est,
signo dato
remotoque aulaeo
repente bellua
stridorem horrendum emisit,
et proboscidem
super Fabricii caput
suspendit.

At ille placidus subrisit,
Pyrrhoque dixit:
Non me
hodie magis
tua commovet bellua,
quam heri
tuum aurum pellexit.

Fabricii virtutem admiratus
Pyrrhus,
illum secreto invitavit
ut patriam desereret,
secumque vellet vivere,
quarta etiam regni sui parte oblata;
cui
Fabricius respondit:
Si me
virum bonum iudicas,
cur me vis corrumpere?
Sin vero
malum,
cur me ambis?

Anno interiecto,
omni spe pacis
inter Pyrrhum et Romanos
conciliandae ablata,
Fabricius
consul factus,
contra eum missus est.

Cumque vicina castra
ipse et rex haberent,
medicus regis
nocte
ad Fabricium venit,
eique pollicitus est,
si praemium sibi proposuisset,
se Pyrrhum veneno necaturum.

Hunc
Fabricius
vinctum reduci iussit
ad dominum,
et Pyrrho dici
quae contra caput eius
medicus spopondisset.

Tunc rex
admiratus eum dixisse fertur:
Ille est Fabricius
qui difficilius ab honestate,
quam sol a suo cursu
posset averti.

Cum Fabricius
apud Pyrrhum
legatus esset,
Cineam audivit
narrantem
esse quemdam Athenis,
qui
se sapientem profiteretur,
eundemque dicere
omnia
quae faceremus
ad voluptatem se referenda.

Tunc Fabricium exclamasse
ferunt:
Utinam id
hostibus nostris persuadeatur,
quo facilius vinci possint,
cum se voluptatibus dederint!

Nihil
magis ab eius vita alienum
quam voluptas et luxus.

Tota eius supellex argentea
salino uno constabat,
et patella
ad usum sacrorum,
quae tamen ipsa
corneo pediculo
sustinebatur.

Coenabat
ad focum
radices et herbas,
quas
in agro repurgando
vulserat,
cum legati
a Samnitibus
ad eum venerunt,
magnamque ei pecuniam
obtulerunt;
quibus respondit:
Quandiu
cupiditatibus imperare potero,
nihil mihi
ista pecunia opus erit:
hanc
ad illos
reportate
qui ea indigent.

Caius Fabricius
cum Rufino viro nobili
simultatem gerebat
ob morum dissimilitudinem,
cum ille
pecuniae contemptor esset,
hic vero
avarus et furax existimaretur.

Quia tamen Rufinus
egregie fortis ac bonus imperator erat,
magnumque et grave bellum
imminere videbatur,
Fabricius auctor fuit,
ut Rufinus consul crearetur:
cumque is deinde
Fabricio gratias ageret,
quod se
homo inimicus
consulem fecisset:
Nihil est,
inquit Fabricius,
quod mihi gratias agas,
si malui
compilari quam venire.

Eundem postea
Fabricius
censor factus
senatu movit,
quod argenti facti decem pondo haberet.

Fabricius
omnem vitam
in gloriosa paupertate exegit,
adeoque inops decessit,
ut
unde dos filiarum expediretur
non reliquerit.

Senatus
patris sibi partes desumpsit,
et datis ex communi aerario dotibus
eas collocavit.


top

MANIUS CURIUS

Manius Curius
contra Samnites profectus
eos
ingentibus proeliis
vicit.

Romam regressus
in concione ait
Tantum agri cepi,
ut solitudo futura fuerit,
nisi tantum hominum cepissem:
tantum porro hominum cepi,
ut fame perituri fuerint,
nisi tantum agri cepissem.

Ex tam opulenta victoria,
adeo ditari noluit,
ut
cum a malevolis interversae pecuniae argueretur,
gutto ligneo,
quo uti ad sacrificia consueverat
in medium prolato
iuraverit
se
nihil amplius
de praeda hostili
in domum suam intulisse.

Legatis Samnitum aurum offerentibus,
cum ipse
rapas
in foco torreret,
Malo, inquit,
haec
in fictilibus meis esse,
et aurum habentibus imperare.

Agri captivi
septena iugera
populo viritim divisit:
cumque ei
senatus
iugera quinquaginta assignaret,
plus accipere noluit,
quam singulis fuerat datum,
dixitque malum esse civem,
cui non idem
quod aliis satis esse
posset.

Postea
Curius
consul creatus
adversus Pyrrhum missus est:
cumque
ea de causa
delectum haberet,
et iuniores
taedio belli
nomina non darent,
coniectis in sortem omnibus tribubus,
primum nomen
urna extractum
citari iussit.

Cum adolescens
non responderet,
bona eius hastae subiecit.

Tunc ille
ad tribunos plebis cucurrit,
de iniuria
sibi facta
graviter querens,
eorumque opem implorans.

At Curius
et bona eius
et ipsum quoque vendidit,
dixitque
non esse reipublicae opus eo cive
qui parere nesciret:
neque tribuni plebis
adolescenti auxilio fuerunt;
posteaque
res
in consuetudinem
abiit,
ut delectu rite acto
qui militiam detractaret,
in servitutem
venderetur.

Hoc terrore
caeteri adacti
nomina promptius dederunt.

His copiis
Curius
Pyrrhi exercitum cecidit,
deque eo rege
triumphavit.

Insignem triumphum
fecerunt
quatuor elephanti
cum turribus suis
tum primum Romae visi.

Victus rex
in Epirum reversus est;
sed relicto in urbe Tarentina praesidio
fidem sui reditus fecerat.

Itaque
cum
bellum renovaturus
putaretur,
Manium Curium
iterum consulem fieri placuit;
sed inopinata mors regis
Romanos
metu liberavit.

Pyrrhus enim,
dum Argos oppugnat,
urbem iam ingressus,
a iuvene quodam Argivo
lancea
leviter vulneratus est:
mater adolescentis
anus paupercula
cum aliis mulieribus
e tecto domus
proelium spectabat;
quae,
cum vidisset
Pyrrhum
in auctorem vulneris
suo magno impetu ferri,
periculo filii sui commota
protinus tegulam corripuit,
et utraque manu
in caput regis
deiecit.

  

top

  

1a  1b  2   3a  3b  4   5   6   7  

  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

pagekeeper