Lhomond's

De Viris Illustribus 2
Secundum Bellum Punicum

2d LTM Edition

  

Elementary Readers Index

1a  1b  2   3a  3b  4   5   6   7  

Whitaker's Words   Perseus L&S

Text Information

  


d APPIUS CLAUDIUS CAUDEX d

d CAIUS DUILIUS d

d AULUS ATTILIUS CALATINUS d

d MARCUS ATILIUS REGULUS d

d APPIUS CLAUDIUS PULCHER d

d CAIUS LUTATIUS   d


  

  

APPIUS CLAUDIUS CAUDEX

(Anno urbis conditae 490.)

Appio Claudio consule
coeptum est
primum adversus Poenos bellum.

Cum Messanam
Siciliae urbem
Carthaginienses
et Hiero rex Syracusanus
obsiderent,
Appius Claudius
ad Messanam liberandam
missus est.

Consul primo
ad explorandos hostes
nave piscatoria,
traiecit fretum
inter Italiam et Siciliam interiectum.

Ad quem
venerunt nuncii
ab Hannone
Poenorum duce,
hortantes
ad pacem conservandam.

Cum vero
consul
nullas conditiones
admitteret,
nisi Poeni
ab oppugnatione desisterent,
iratus Hanno
exclamavit
se non esse passurum
Romanos
vel manus
in mari Siculo
abluere.

Non tamen potuit
prohibere
quin
Claudius
in Siciliam legionem
traduceret,
et Poenos
Messana expelleret.

Deinde Hiero
apud Syracusas
victus est.

Qui
eo periculo territus
Romanorum amicitiam
petiit,
et in eorum societate
postea constanter permansit.

  

top

  

CAIUS DUILIUS

Caius Duilius
Poenos
navali proelio
primus devicit.

Is
cum videret
naves Romanas
a Punicis velocitate superari,
manus ferreas,
quas corvos vocavere,
instituit.

Ea machina
Romanis
magno usui fuit
nam iniectis illis corvis
hostilem navem
apprehendebant,
deinde superiecto ponte
in eam
insiliebant,
et gladio
velut in pugna terrestri
dimicabant;
unde
Romanis,
qui robore praestabant
facilis victoria fuit.

Inter pugnandum
triginta hostium naves
captae sunt,
tredecim
mersae.

Duilius victor
Romam reversus est,
et primus
navalem triumphum
egit.

Nulla victoria
Romanis
gratior fuit,
quod invicti
terra iam etiam mari
plurimum possent.

Itaque Duilio
concessum est
ut
per omnem vitam
praelucente funali
et praecinente tibicine
a cena publice rediret.

Annibal
dux classis Punicae
e navi,
quae iam capienda erat,
in scapham
saltu
se demisit,
et Romanorum manus effugit.

Veritus autem
ne
in patria
classis amissae poenas daret,
civium offensam
astutia avertit:
nam ex illa infelici pugna
priusquam cladis nuncius
domum perveniret,
quemdam ex amicis
Carthaginem misit;
qui,
curiam ingressus:
Vos, inquit,
consulit
Annibal,
cum dux Romanorum
magnis copiis maritimis instructus
advenerit,
an cum eo confligere
debeat?

Acclamavit
universus senatus:
Non est dubium
quin confligendum sit.

Tum ille,
Fecit, inquit,
et victus est.

Ita non potuerunt
factum damnare
quod ipsi
fieri debuisse
iudicaverant.

Sic Annibal victus
crucis supplicium
effugit:
nam eo poenae genere
dux,
re male gesta,
apud Poenos
afficiebatur.

  

top

  

AULUS ATTILIUS CALATINUS

Attilius Calatinus,
consul,
paucis navibus
magnam Poenorum classem
superavit:
sed postea
cum temere
exercitum
in vallem iniquam
duxisset,
ab hostibus
circumventus est.

Romanos
eximia virtus
Calpurnii
tribuni militum
servavit.

Is enim
ad consulem
accessit
eique:
Censeo, inquit,
iubeas
milites quadringentos
ire
ad hanc rupem
inter medios hostes
editam atque asperam,
eamque occupare.

Futurum enim profecto est
ut hostes properent
ad occursandum nostris militibus,
atque ita
circa eam rupem
atrox pugna fiat:
at tu interea
tempus habebis
exercitus ex loco infesto educendi.

Alia
nisi haec salutis via
nulla est.

Respondit consul:
Fidum quidem et providum
hoc consilium
videtur;
sed quisnam erit
qui ducat
quadringentos illos milites
ad eum locum?

Si alium,
inquit Calpurnius,
neminem
reperis,
me
ad hoc consilium perficiendum
uti potes.

Ego
hanc tibi et reipublicae animam
do.

Consul
tribuno gratias egit
et quadringentos milites
dedit.

Quos
Calpurnius admonens
quem in locum
deduceret,
et quo consilio:
Moriamur, inquit,
commilitones,
et morte nostra
eripiamus
ex obsidione
circumventas legiones.

Omnes
nulla spe evadendi,
sed amore laudis accensi
proficiscuntur.

Mirati sunt
primo
hostes
eam militum manum
ad se venire.

Deinde
ubi cognitum est
eos
ad illam rupem obtinendam
iter intendere,
adversus illos
arma verterunt.

Romani
repugnant:
fit proelium
diu anceps.

Tandem superat
multitudo:
quadringenti
omnes
perfossi gladiis
aut missilibus operti
cadunt.

Consul interim,
dum ea pugna fit,
se
in loca edita et tuta
subducit.

Virtuti par
fuit Calpurnii fortuna:
nam ita evenit ut,
cum multis locis
saucius factus esset,
nullum tamen in capite vulnus
acciperet.

Inter mortuos
multis confossus vulneribus,
sed adhuc spirans
inventus est:
convaluit,
saepeque postea
operam reipublicae strenuam
navavit.

Ei
merces egregii facinoris
data est corona graminea,
qua nulla nobilior corona
fuit in praemium virtutis bellicae
apud populum terrarum principem,
et quae
ab universo exercitu servato
decerni solebat.

  

top

  

MARCUS ATILIUS REGULUS

Marcus Regulus
Poenos
magna clade
affecit.

Tunc ad eum
Hanno Carthaginiensis
venit
quasi de pace acturus,
sed revera
ut tempus traheret,
donec novae copiae
ex Africa
advenirent.

Is
ubi ad consulem accessit,
exortus est clamor,
auditaque vox:
Idem
huic faciendum esse
quod paucis ante annis
Cornelio Romano
a Poenis
factum fuerat.

Cornelius porro
per fraudem
veluti in colloquium
evocatus a Poenis
comprehensus fuerat,
et in vincula coniectus.

Iam Hanno
timere incipiebat,
sed periculum
callido dicto
avertit.

Hoc vos, inquit,
si feceritis,
nihilo eritis Afris meliores.

Consul
tacere
iussit
eos
qui par pari referri volebant,
et conveniens gravitati Romanae
responsum
dedit:
Isto te metu,
Hanno,
fides Romana
liberat.

De pace
non convenit,
quia
nec Poenus
serio agebat,
et consul
victoriam quam pacem
malebat.

Regulus
deinde in Africam
primus Romanorum ducum
traiecit.

Clypeam urbem
et trecenta castella
expugnavit:
neque cum hominibus tantum,
sed etiam cum monstris
dimicavit.

Nam cum
apud flumen Bagradam
castra haberet,
anguis mirae magnitudinis
exercitum Romanum
vexabat:
multos milites
ingenti ore corripuit;
plures
caudae verbere elisit;
nonnullos
ipso pestilentis halitus afflatu
exanimavit.

Neque is
telorum ictu
perforari poterat;
quippe
qui durissima squamarum lorica
omnia tela
facile repelleret.

Confugiendum fuit
ad machinas,
et advectis balistis,
tamquam arx quaedam munita
deiiciendus hostis fuit.

Tandem
saxorum pondere oppressus
iacuit;
sed cruore suo
flumen
et vicinam regionem
infecit,
Romanosque castra movere
coegit.

Corium belluae
centum et viginti pedes longum
Romam misit
Regulus.

Regulo
ob res bene gestas
imperium
in annum proximum
prorogatum est.

Quod
ubi cognovit Regulus,
scripsit senatui
villicum suum
in agello,
quem septem iugerum habebat,
mortuum esse,
et servum
occasionem nactum
aufugisse
ablato instrumento rustico,
indeoque petere
se
ut sibi successor
in Africam mitteretur,
ne
deserto agro
non esset
unde uxor et liberi alerentur.

Senatus,
acceptis litteris,
res
quas Regulus amiserat
publica pecunia redimi
iussit:
agellum colendum
locavit,
et alimenta
coniugi ac liberis praebuit.

Regulus deinde
crebris proeliis
Carthaginiensium opes
contudit,
eosque
pacem petere
coegit,
quam
cum Regulus nollet
nisi durissimis conditionibus dare,
illi
a Lacedaemoniis
auxilium
petierunt.

Lacedaemonii
Xantippum virum
belli peritissimum
Carthaginiensibus miserunt,
a quo Regulus victus est
ultima pernicie:
duo tantum millia hominum
ex omni Romano exercitu
remanserunt:
Regulus ipse
captus,
et in carcerem
coniectus est.

Deinde Romam
de permutandis captivis
dato iureiurando
missus est,
ut,
si non impetrasset,
rediret ipse Carthaginem:
qui cum Romam venisset,
inductus in senatum
mandata exposuit,
et primum
ne sententiam diceret
recusavit,
causatus
se,
quoniam in hostium potestatem venisset,
iam non esse senatorem.

Iussus tamen
sententiam aperire,
negavit
esse utile
captivos Poenos reddi,
quia adolescentes essent
et boni duces,
ipse vero
iam confectus senectute:
cuius cum valuisset auctoritas,
captivi retenti sunt.

Regulus deinde
cum retineretur
a propinquis et amicis,
tamen Carthaginem rediit:
neque vero
tunc ignorabat
se ad crudelissimum hostem
et ad exquisita supplicia proficisci;
sed iusiurandum conservandum putavit.

Reversum
Carthaginienses
omni cruciatu
necaverunt:
palpebris enim resectis
aliquandiu
in loco tenebricoso
tenuerunt;
deinde
cum sol esset ardentissimus,
repente eductum
intueri coelum
coegerunt;
postremo
in arcam ligneam
incluserunt,
in qua undique
clavi praeacuti
eminebant.

Ita dum fessum corpus,
quocumque inclinaret,
stimulis ferreis
confoditur,
vigiliis et dolore continuo
extinctus est.

Hic fuit
Atilii Reguli
exitus
ipsa quoque vita,
licet
per maximam gloriam
diu acta,
clarior et illustrior.

  

top

  

APPIUS CLAUDIUS PULCHER

Appius Claudius
vir stultae temeritatis,
consul
adversus Poenos
profectus est.

Priorum ducum consilia
palam reprehendebat,
seque,
quo die
hostem vidisset
bellum perfecturum esse
iactitabat.

Antequam navale proelium committeret,
auspicia habuit:
cumque pullarius
ei nunciasset
pullos
non exire
e cavea
neque vesci
irridens iussit
eos
in aquam mergi,
ut saltem biberent,
quoniam esse nollent.

Quo facto
militum animos
vana religio
incessit:
commisso deinde proelio,
magna clades
a Romanis
accepta est;
quorum octo millia
caesa sunt,
viginti millia capta.

Quare Claudius
a populo condemnatus est:
ea res
calamitati fuit
etiam Claudiae consulis sorori;
nam cum illa
a ludis publicis rediens
turba premeretur,
dixit:
Utinam frater meus viveret,
classemque iterum duceret,
significans
optare se
ut
nimis magna civium frequentia
minueretur.

Ob istam vocem impiam
Claudia quoque
damnata est.

  

top

  

CAIUS LUTATIUS

Caius Lutatius
consul
finem
primo bello Punico
imposuit.

Ei
in Siciliam advenienti
nunciatum est
maximam classem Poenorum
ex Africi venire:
erant autem
quadringentae naves
onustae commeatu
quem ad exercitum
portabant,
cui in Sicilia praeerat
Amilcar Carthagininensis.

Dux classis
Hanno
nobilis Poenus
cui animus erat
naves onere levare,
easque deinde
acceptis ab Amilcare delectis viris
complere.

At Lutatius
optimum ratus
praevertere Hannonis adventum,
et cum classe
gravi suisque oneribus impedita
confligere,
adversus eum
ad Aegates insulas
cursum intendit:
nec longa fuit
victoriae mora;
nam omnes Carthaginiensium naves
brevi
aut captae aut depressae sunt.

Ingens fuit praeda:
Poeni victi
pacem
postularunt,
quae eis
hac conditione
concessa est,
ut omnibus insulis
quae sunt
inter Italiam et Africam
decederent,
et certum populo Romano vectigal
per viginti annos
penderent.

  

top

  

1a  1b  2   3a  3b  4   5   6   7  

  

  

  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

pagekeeper