Lhomond's

De Viris Illustribus 3a
Secundum Bellum Punicum

2d LTM Edition

  

Elementary Readers Index

1a  1b  2   3a  3b  4   5   6   7  

Whitaker's Words   Perseus L&S

Text Information

  


d QUINTUS FABIUS MAXIMUS d

d PAULUS AEMILIUS ET TERENTIUS VARRO d

d MARCUS CLAUDIUS MARCELLUS d

d CLAUDIUS NERO ET MARCUS LIVIUS SALINATOR d

d PUBLIUS CORNELIUS SCIPIO AFRICANUS d


  

  

QUINTUS FABIUS MAXIMUS

(Anno urbis conditae 535.)

Annibal,
Amilcaris filius,
novem annos natus,
a patre aris admotus,
odium in Romanos perenne
iuravit.

Quae res
maxime videtur
concitasse
secundum bellum Punicum.

Nam,
Hamilcare mortuo,
Annibal
causam belli quaerens,
Saguntum,
urbem Romanis foederatam,
evertit.

Quapropter Roma
missi sunt Carthaginem
legati,
qui populi Romani querimonias deferrent,
et Annibalem
mali auctorem
sibi dedi postularent.

Tergiversantibus Poenis,
Quintus Fabius
legationis princeps,
sinu ex toga facto:
Hic ego, inquit,
porto bellum pacemque;
utrum placet,
sumite.

Poenis bellum succlamantibus,
Fabius,
excussa toga,
bellum dare se dixit.

Poeni
accipere se responderunt,
et quo acciperent animo,
eodem se gesturos.

Annibal,
superatis Pyrenaei et Alpium iugis,
in Italiam venit.

Publium Scipionem
apud Ticinum amnem,
Sempronium apud Trebiam,
Flaminium apud Trasimenum
profligavit.

Adversus hostem
toties victorem missus,
Quintus Fabius dictator,
Annibalis impetum
mora fregit;
namque pristinis edoctus cladibus,
belli rationem
mutavit.

Per loca alta
exercitum ducebat,
neque ullo loco
fortunae se committebat:
castris,
nisi quantum necessitas cogeret,
tenebatur miles.

Dux
neque occasioni rei
bene gerendae deerat,
si qua ab hoste daretur,
neque ullam ipse hosti dabat.

Frumentatum exeunti Annibali
opportunus aderat,
agmen carpens,
palentes excipiens.

Ita ex levibus proeliis
superior discessit,
militemque coepit
minus iam
aut virtutis suae aut fortunae
poenitere.

His artibus
Annibalem
Fabius
in agro Falerno
incluserat;
sed ille callidus
sine ullo exercitus detrimento
se expedivit.

Nempe arida sarmenta
boum cornibus
alligavit,
eaque
principio noctis
incendit:
metus flammae relucentis
ex capite boves
velut stimulatos furore
agebat.

Hi ergo
accensis cornibus
per montes,
per silvas
huc illuc
discurrebant.

Romani,
qui
ad speculandum
concurrerant,
miraculo attoniti
constiterunt:
ipse Fabius
insidias esse ratus,
militem
extra vallum egredi
vetuit.

Interea Annibal
ex angustiis evasit.

Dein Annibal,
ut Fabio
apud suos
crearet invidiam,
agrum eius,
omnibus circa vastatis,
intactum reliquit;
at Fabius
omnem ab se suspicionem
propulsavit:
nam eundem agrum
vendidit,
eiusque pretio
captivos Romanos redemit.

Haud grata tamen erat
Romanis
Fabii cunctatio;
eumque pro cauto
timidum,
pro considerato
segnem vocitabant.

Augebat
invidiam
Minucius magister
equitum dictatorem
criminando
illum
in ducendo bello
tempus terere,
quo diutius
in magistratu esset,
solusque
et Romae
et in exercitu
imperium haberet.

His sermonibus accensa
plebs
dictatori
magistrum equitum imperio aequavit.

Quam iniuriam
aequo animo
tulit Fabius,
exercitumque suum
cum Minucio
divisit.

Cum postea
Minucius
temere proelium commisisset,
ei periclitanti
auxilio venit Fabius.

Cuius subito adventu compressus
Annibal
receptui cecinit,
palam confessus
abs se
Minucium,
a Fabio
se
victum esse.

Eum quoque
ex acie redeuntem
dixisse ferunt:
Nubes ista
quae
sedere
in iugis montium
solebat,
tandem
cum procella
imbrem dedit.

Minucius
periculo liberatus
Fabium,
cui salutem debebat,
patrem appellavit,
eique deinceps parere
non abnuit.

Postea Annibal
Tarento
per proditionem
potitus est.

In eam rem
tredecim fere iuvenes nobiles Tarentini
conspiraverant.

Hi
nocte
per speciem venandi
urbe egressi
ad Annibalem,
qui haud procul castra habebat,
venerunt.

Eos
laudavit Annibal,
monuitque
ut redeuntes
pascentia Carthaginiensium pecora
ad urbem agerent,
et praedam
veluti ex hoste factam
praefecto et custodibus portarum
donarent.

Id iterum
saepiusque ab iis factum,
eoque consuetudinis
adducta res est,
ut quocumque noctis tempore
dedissent signum,
porta urbis aperiretur.

Tunc Annibal
eos
nocte media
cum decem millibus hominum delectis
secutus est.

Ubi portae appropinquarunt,
nota iuvenum vox
vigilem excitavit.

Duo primi
inferebant
aprum vasti corporis.

Vigil incautus,
dum belluae magnitudinem miratur,
venabulo occisus est.

Ingressi
Poeni
caeteros vigiles sopitos
obtruncant.

Tum Annibal
cum suo agmine
ingreditur.

Romani
passim trucidantur.

Livius Salinator
Romanorum praefectus,
cum iis,
qui caedi superfuerant,
in arcem confugit.

Profectus igitur Fabius
ad recipiendum Tarentum,
urbem
obsidione cinxit.

Romanos
plurimum adiuvit
res levis momenti.

Praefectus praesidii Tarentini
deperiebat amore mulierculae
cuius frater
in exercitu Fabii erat.

Miles,
iubente Fabio,
pro perfugi
Tarentum transiit,
ac per sororem
praefecto conciliatus,
eum
ad tradendam urbem
perpulit.

Fabius
vigilia prima accessit
ad eam partem muri
quam praefectus custodiebat.

Eo adiuvante,
Romani
muros inscenderunt.

Inde proxima porta refracta
Fabius
cum exercitu
intravit.

Annibal,
audita Tarenti oppugnatione,
ad opem ferendam
festinavit;
cumque ei esset nunciatum
urbem captam esse.

Et Romani, inquit,
suum Annibalem
habent:
eadem qua ceperamus arte,
Tarentum amisimus.

Cum postea
Livius Salinator
coram Fabio gloriaretur
quod arcem Tarentinam retinuisset,
diceretque
eum
sua opera
Tarentum recepisse.

Certe,
respondit Fabius,
Tarentum nunquam recepissem
nisi tu perdidisses.

Quintus Fabius
iam senex
filio suo consuli
legatus fuit;
cumque in eius castra veniret,
filius
obviam patri
progressus est;
duodecim lictores
pro more anteibant.

Equo vehebatur senex,
nec appropinquante consule
descendit.

Iam ex lictoribus undecim
verecundia paternae maiestatis taciti
praeterierant.

Quod
cum consul animadvertisset,
proximum lictorem
iussit
inclamare
Fabio patri
ut ex equo descenderet.

Pater tum desiliens:
Non ego, fili, inquit,
tuum imperium
contempsi,
sed experiri volui
an scires
consulem agere.

Ad summam senectutem
vixit Fabius Maximus,
dignus tanto cognomine.

Cautior quam promptior
habitus est;
sed insita eius ingenio prudentia,
bello
quod tum gerebatur,
aptissima erat.

Nemini
dubium est
quin
rem Romanam
cunctando restituerit.

  

top

  

PAULUS AEMILIUS ET TERENTIUS VARRO

Annibal
in Apuliam pervenerat.

Adversus eum
Roma profecti sunt
duo consules
Paulus Aemilius et Terentius Varro.

Paulo
solers Fabii cunctatio
magis placebat.

Varro autem
ferox et temerarius
acriora sequebatur consilia.

Ambo
apud vicum,
qui Cannae appellabatur,
castra posuerunt.

Ibi
insitam Varronis temeritatem
fortuna
aliquo levium proeliorum successu
aluerat:
itaque invito collega
aciem instruxit
et signum pugnae dedit.

Victus caesusque est
Romanus exercitus.

Nusquam
graviori vulnere
afflicta est respublica.

Paulus Aemilius
telis obrutus
cecidit:
quem
cum
media in pugna
oppletum cruore
conspexit
quidam tribunus militum:
Cape, inquit,
hunc equum,
et fuge, Aemili.

Quin tu potius,
respondit Paulus,
abi,
nuncia patribus
ut urbem muniant,
ac priusquam
hostis victor adveniat,
praesidiis firment:
tu
me patere
in hac militum meorum strage
expirare.

Alter consul
cum paucis equitibus fugit.

Annibali victori
cum caeteri gratularentur,
suaderentque
ut quietem
ipse sumeret,
et fessis militibus daret,
unus ex eius praefectis
Maharbal,
minime cessandum ratus,
Annibalem
hortabatur
ut statim Romam pergeret,
die quinto
victor
in Capitolio epulaturus.

Cumque Annibali
illud consilium
non probaretur,
Maharbal adiecit:
Vincere scis,
Annibal,
sed victoria uti
nescis.

Mora huius diei
satis creditur
saluti fuisse
urbi et imperio.

Postero die,
ubi primum illuxit,
ad spolia legenda
Poeni insistunt.

Iacebant
tot Romanorum millia
ut missi fuerint Carthaginem
tres modii annulorum,
qui
ex digitis equitum et senatorum
detracti fuerant.

Dein Annibal
in Campaniam
divertit,
cuius deliciis
et ipse et exercitus ardor
elanguit.

Numquam
tantum pavoris
Romae fuit,
quantum
ubi acceptae cladis nuncius
advenit.

Neque tamen
ulla pacis mentio facta est;
imo
Varroni calamitatis auctori
obviam itum est,
et gratiae ab omnibus ordinibus actae,
quod de republica non desperasset:
qui
si Carthaginiensium dux fuisset,
temeritatis poenas
omni supplicio
dedisset.

Dum Annibal
Capuae
segniter et otiose ageret,
Romani interim
respirare coeperunt.

Arma non erant;
detracta sunt
templis et porticibus
vetera hostium spolia.

Egebat aerarium:
opes suas
senatus libens
in medium protulit,
patrumque exemplum
imitati sunt equites.

Deerant milites:
nomina dederunt
quidam adhuc praetextati,
id est,
iuniores
annis septemdecim,
qui
satis virium
ad ferenda arma
habere videbantur:
empti sunt publice
et armati
servi.

Id magis placuit
quam captivos,
licet minore pretio,
redimere.

Cum Annibal
redimendi sui copiam
captivis Romanis fecisset,
decem ex ipsis
Romam
ea de re missi sunt;
nec pignus aliud fidei
ab iis
postulavit Annibal,
quam ut iurarent,
se,
si non impetrassent,
in castra redituros.

Eos
senatus
non censuit redimendos
cum id
parva pecunia
fieri potuisset,
ut militibus Romanis
insitum esset
aut vincere aut mori.

Unus ex iis legatis
e castris egressus,
velut aliquid oblitus
paulo post reversus fuerat
in castra,
deinde comites
ante noctem
assecutus fuerat.

Is ergo,
re non impetrata,
domum abiit.

Reditu enim in castra
se liberatum esse iureiurando
interpretabatur.

Quod ubi innotuit,
iussit senatus
illum comprehendi,
et vinctum duci ad Annibalem.

Ea res
Annibalis audaciam
maxime fregit,
quod senatus populusque Romanus
rebus afflictis
tam excelso esset animo.

  

top

  

MARCUS CLAUDIUS MARCELLUS

Claudius Marcellus praetor
Annibalem vinci posse
primus docuit.

Cum enim
ad Nolam
Annibal accessisset,
spe urbis per proditionem recipiendae,
Marcellus
instructa ante urbis portam acie
cum eo conflixit,
et Poenos fudit.

Pulsus Annibal
exercitum
ad Casilinum
parvam Campaniae urbem
duxit.

Parvum erat
in ea praesidium
et tamen
penuria frumenti
efficiebat
ut nimium hominum
esse videretur.

Annibal primo
cives
verbis benignis
ad portas aperiendas
coepit allicere:
deinde
cum in fide Romana perstarent,
moliri
portas et claustra refringere
parat.

Tum ex urbe
ingenti cum tumultu
erumpunt cohortes duae
intus instructae,
stragemque Poenorum faciunt.

Pudor
Annibalem
ab incoepto avertit.

Itaque
relicto circa Casilinum praesidio
ne omissa res videretur,
ipse
in hiberna Capuam concessit,
partemque maiorem hiemis
exercitum in tectis habuit.

Mitescente iam hieme,
Annibal
Casilinum rediit,
ubi obsidio continuata
oppidanos
ad ultimum inopiae
adduxerat.

Marcellum
cupientem
obsessis ferre auxilium
Vulturnus
amnis inflatus aquis
tenebat;
at Gracchus,
qui
cum equitatu Romano
Casilino assidebat,
farre ex agris undique convecto
complura dolia
implevit,
deinde nuncium
ad magistratum Casilinum misit,
ut exciperet
dolia
quae amnis deferret.

Insequenti nocte
dolia
medio missa amne
defluxerunt.

Aequaliter
inter omnes
frumentum divisum:
id
postero quoque die ac tertio
factum est.

Re detecta,
Annibal,
catena per medium flumen iniecta,
intercepit dolia.

Tum nuces
a Romanis sparsae,
quae
aqua defluente
Casilinum deferebantur,
et cratibus
excipiebantur.

Eo commeatu sociorum
necessitas
aliquandiu sublevata est.

Postremo
ad id ventum est inopiae,
ut Casilinates
lora manderent
detractasque scutis pelles,
quas
fervida molliebant aqua,
nec muribus
aliove animali
abstinuerunt.

Quidam ex his avarus
murem captum
maluit
ducentis denariis vendere,
quam eo ipse vesci,
leniendae famis gratia.

Utrique
venditori nempe et emptori,
sors merita
obtigit
nam avaro fame consumpto
non licuit
sui pecuniae frui;
emptor vero
cibo comparato
vixit.

Tandem
omne herbarum radicumque genus
infimis aggeribus
muri eruerunt;
et cum hostes
locum exarassent,
Casilinates
raporum semen
iniecerunt.

Miratus
Annibal exclamavit:
Eone usque
dum ea nascantur,
ad Casilinum
sessurus sum?

Et qui
nullam antea pactionem
auribus admiserat,
tum demum
aequas deditionis conditiones
non repudiavit.

Postea
cum Sicilia
a Romanis
ad Poenos defecisset,
Marcellus
consul creatus
Syracusas,
urbem Siciliae nobilissimam,
oppugnavit.

Diuturna fuit obsidio;
nec eam
nisi post tres annos
cepit Marcellus.

Item confecisset celerius
nisi unus homo
ea tempestate
Syracusis fuisset.

Is erat Archimedes,
mirabilis inventor machinarum,
quibus
omnia Romanorum opera
brevi disturbabat.

Captis Syracusis,
Marcellus
eximia hominis prudentia delectatus,
ut capiti illius parceretur
edixit.

Archimedes,
dum
in pulvere
quasdam formas
describeret attentius,
patriam suam captam esse
non senserat.

Miles
praedandi causa
in domum eius
irrupit,
et minantis voce
quisnam esset
eum interrogavit.

Archimedes
propter cupiditatem
illud investigandi
quod requirebat,
non respondit.

Qua propter,
a milite
obtruncatus est.

Eius mortem
aegre tulit Marcellus,
sepulturaeque curam habuit.

Marcellus,
recepta Sicilia,
cum ad urbem venisset,
postulavit
ut sibi triumphanti
Romam inire liceret.

Id non impetravit;
sed tantum
ut ovans
ingrederetur.

Pridie
iniussu senatus
in monte Albano
triumphavit;
inde ovans
multam prae se praedam
in urbem
intulit.

Cum simulacro captarum Syracusarum
perlata sunt
multa urbis ornamenta,
nobiliaque signa
quibus abundabant Syracusae;
quae omnia
ad aedem Honoris atque Virtutis
contulit;
nihil
in suis aedibus,
nihil
in hortis posuit.

In sequenti anno
iterum adversus Annibalem
missus est.

Tumulus erat
inter Punica et Romana castra,
quem occupare
Marcellus cupiebat;
at prius locum
ipse explorare voluit.

Eo
cum paucis equitibus
proficiscitur;
sed in insidias
delapsus est,
et lancea transfixus
occubuit.

Annibal
inventum Marcelli corpus
magnifice sepeliri
iussit.

  

top

  

CLAUDIUS NERO ET MARCUS LIVIUS SALINATOR

Asdrubal
frater Annibalis
ex Hispania profectus
cum ingentibus copiis
in Italiam
traiicere parabat.

Actum erat
de imperio Romano,
si iungere se Annibali potuisset.

Itaque
Roma profecti sunt
duo consules
Claudius Nero et Livius Salinator;
hic in Galliam Cisalpinam,
ut Asdrubali
ad Alpibus descendenti
occurreret,
ille vero
in Apuliam,
ut Annibali
se opponeret.

Fuerant
Livio
cum Nerone
veteres inimicitiae tamen
ubi ei collega
datus est,
iniuriae,
quam gravissimam acceperat,
oblitus est;
et amicitiam cum eo iunxit,
ne propter privatam discordiam
respublica male administraretur.

Ea gratiae reconciliatione laetus
senatus
digredientes in provincias consules
prosecutus est.

Ii porro
id in mente habebant,
ut uterque
in sua provincia
hostem contineret,
neque coniungi
aut conferre in unum
vires pateretur.

Inter haec
Asdrubal Italiam ingressus,
quatuor equites
cum litteris
ad Annibalem misit:
qui capti
ad Neronem
sunt perducti.

Consul,
cognito Asdrubalis consilio,
audendum aliquid
improvisum ratus,
cum delectis copiis
profectus est nocte,
et inscio Annibale,
paene totam Italiam emensus
sex dierum spatio
ad castra Livii pervenit,
amboque collatis signis
Asdrubalem
apud Senam vicerunt.

Caesa sunt
eo proelio
quinquaginta sex hostium millia.

Ipse Asdrubal,
ne tantae cladi superesset,
concitato equo
se
in cohortem Romanam
immisit,
ibique pugnans
cecidit.

Nero
ea nocte,
quae pugnam secuta est,
pari celeritate
qua venerat,
in castra sua rediit,
antequam
Annibal
eum discessisse sentiret.

Caput Asdrubalis,
quod servatum cum cura attulerat,
proiici
ante hostium stationes
iussit.

Annibal,
viso fratris occisi capite,
dixisse fertur:
Agnosco
fortunam Carthaginis!

  

top

  

PUBLIUS CORNELIUS SCIPIO AFRICANUS

Publius Cornelius Scipio
nondum annos pueritiae egressus
patrem
singulari virtute
servavit:
nam cum is
in pugna
apud Ticinum
contra Annibalem commissa
graviter vulneratus esset,
et in hostium manus
iamiam venturus esset,
filius,
interiecto corpore,
Poenis irruentibus
se opposuit,
et patrem periculo liberavit.

Quae pietas
Scipioni postea
aedilitatem petenti
favorem populi conciliavit;
cum obsisterent tribuni plebis
negantes
rationem eius esse habendam,
quod nondum ad petendum
legitima aetas esset:
Si me,
inquit Scipio,
omnes Quirites
aedilem facere volunt,
satis annorum habeo.

Tanto inde favore
ad suffragia itum est,
ut tribuni incoepto
destiterint.

Post cladem Cannensem,
Romani exercitus reliquiae
Canusium perfugerant:
cumque ibi
tribuni militum quatuor essent,
tamen omnium consensu
ad Publium Scipionem
admodum adolescentem
summa imperii
delata est.

Tunc
Scipioni nunciatum est
nobiles quosdam iuvenes
de Italia deserenda
conspirare.

Statim
in hospitium Metelli,
qui conspirationis erat princeps,
se contulit Scipio;
cumque concilium ibi iuvenum
de quibus
allatum erat,
invenisset,
stricto super capita consultantium gladio.

Iurate, inquit,
vos
neque rempublicam populi Romani deserturos,
neque alium civem Romanum deserere passuros;
qui non iuraverit,
in se
hunc gladium strictum esse
sciat.

Haud secus pavidi,
quam si victorem Annibalem cernerent,
iurant omnes,
custodiendosque semetipsos
Scipioni tradunt.

Cum Romani
duas clades
in Hispania accepissent,
duoque ibi summi imperatores
cecidissent,
placuit
exercitum augeri,
eoque proconsulem mitti;
nec tamen quem mitterent
satis constabat.

Ea de re
indicta sunt
comitia.

Primo
populus exspectabat,
ut
qui se tanto dignos imperio crederent,
nomina profiterentur;
sed nemo
audebat
illud imperium suscipere.

Moesta itaque
civitas erat,
et prope consilii inops.

Subito
Cornelius Scipio
quatuor et viginti ferme annos natus,
professus est
se petere,
et in superiore,
unde conspici posset,
loco constitit:
in quem
omnium ora
conversa sunt.

Deinde
ad unum
omnes
Scipionem
in Hispania,
proconsulem esse
iusserunt.

At postquam
animorum impetus resedit,
populum Romanum
coepit
facti poenitere.

Aetati Scipionis
maxime diffidebant.

Quod
ubi animadvertit Scipio,
advocata concione,
ita magno elatoque animo
disseruit
de bello
quod gerendum erat,
ut homines
cura liberaverit,
speque certa impleverit.

Profectus igitur
in Hispaniam
Scipio
Carthaginem novam,
qua die venit,
expugnavit.

Eo
congestae erant
omnes paene Africae et Hispaniae opes,
quibus potitus est.

Inter captivos
ad eum
adducta est
eximiae formae adulta virgo.

Postquam comperit
eam
illustri loco
inter Celtiberos natam,
principique eius gentis adolescenti
desponsam fuisse,
arcessitis parentibus
et sponso
eam reddidit.

Parentes virginis
qui
ad eam redimendam
satis magnum auri pondus
attulerant
Scipionem orabant
ut id
ab se
donum reciperet.

Scipio
aurum poni
ante pedes
iussit
vocatoque ad se virginis sponso:
Super dotem,
inquit
quam accepturus
a socero es,
haec
tibi a me
dotalia dona
accedant;
aurumque tollere
ac sibi habere
iussit.

Ille domum reversus,
ad referendam Scipioni gratiam,
Celtiberos
Romanis conciliavit.

Deinde
Scipio
Asdrubalem victum
ex Hispania expulit.

Castris hostium potitus,
omnem praedam
militibus concessit:
captivos Hispanos
sine pretio
domum dimisit.

Afros vero
vendi iussit.

Erat inter eos
puer adultus
regii generis
forma insigni,
quem
percunctatus est Scipio
quis et cuius esset,
et cur id aetatis
in castris fuisset?

Respondit puer:
Numida sum;
Massivam populares vocant:
orbus a patre
relictus
apud avum maternum
Numidiae regem
educatus sum:
cum avunculo Masinissa,
qui nuper
subsidio Carthaginiensibus venit,
in Hispaniam traieci;
prohibitus
propter aetatem
a Masinissa
nunquam ante
proelium inii.

Eo die
quo pugnatum est
cum Romanis,
inscio avunculo,
clam
armis equoque sumpto
in aciem exivi:
prolapso equo,
captus sum
a Romanis.

Scipio
eum interrogavit
velletne
ad avunculum reverti?

Id vero cupere se
dixit puer,
effusis gaudio lacrymis.

Tam Scipio
eum
annulo aureo et equo ornato
donavit,
datisque,
qui tuto deducerent,
equitibus dimisit.

Cum
Publius Cornelius Scipio
se erga Hispanos
clementer gessisset,
circumfusa multitudo
eum regem
ingenti consensu appellavit;
at Scipio,
silentio per praeconem facto,
dixit:
Nomen imperatoris,
quo me mei milites appellarunt,
mihi maximum est:
regium nomen
alibi magnum,
Romae intolerabile est.

Si id
amplissimum iudicatis
quod regale est,
vobis licet
existimare
regalem in me esse animum;
sed oro vos
ut a regis appellatione abstineatis.

Sensere
etiam barbari
magnitudinem animi,
qua
Scipio
id aspernabatur
quod caeteri mortales
admirantur
et concupiscunt.

Scipio
recepta Hispania,
cum iam
bellum
in ipsam Africam transferre
meditaretur,
conciliandos prius regum et gentium animos
existimavit.

Syphacem Maurorum regem
primum tentare statuit.

Eum regem
totius Africa opulentissimum
magno usui
sibi fore sperabat.

Itaque legatum
cum donis
ad eum misit.

Syphax
amicitiam Romanorum
se accipere annuit,
sed fidem
nec dare nec accipere
nisi cum ipso
coram duce Romano
voluit.

Scipio igitur
in Africam traiecit.

Forte incidit
ut
eo ipso tempore
Asdrubal
ad eundem portum
appelleret,
Syphacis amicitiam
pariter petiturus.

Uterque
a rege
in hospitium invitatus.

Coenatum simul apud regem est,
et eodem lecto
Scipio atque Asdrubal
accubuerunt.

Tanta autem inerat
comitas Scipioni,
ut non Syphacem modo
sed etiam hostem infensissimum
Asdrubalem
sibi conciliaverit.

Scipio,
foedere icto
cum Syphace,
in Hispaniam
ad exercitum rediit.

Masinissa quoque
amicitiam cum Scipione iungere
iamdudum cupiebat.

Quare
ad eum
tres Numidarum principes
misit,
ad tempus locumque
colloquio statuendum.

Duos
pro obsidibus retineri
a Scipione
voluit,
remisso tertio,
qui
Masinissam
in locum constitutum
adduceret.

Scipio et Masinissa
cum paucis
in colloquium venerunt.

Ceperat iam ante
Masinissam
ex fama rerum gestarum
admiratio viri,
sed maior praesentis veneratio
cepit:
erat enim
in vultu
multa maiestas;
accedebat
promissa caesaries,
habitusque corporis
non cultus munditiis,
sed virilis vere
ac militaris,
et florens iuventa.

Prope attonitus
ipso congressu,
Numida
gratias
de filio fratris remisso
agit:
affirmat
se
ex eo tempore
eam quaesivisse occasionem,
quam tandem oblatam
non omiserat;
cupere
se illi et populo Romano
operam navare.

Laetus
eum Scipio audivit,
atque in societatem recepit.

Scipio deinde
Romam rediit,
et ante annos
consul factus est.

Ei
Sicilia provincia
decreta est,
permissumque est
ut in Africam inde traiiceret.

Qui cum vellet
ex fortissimis peditibus Romanis
trecentorum equitum numerum
complere,
nec posset
illos
statim armis et equis instruere,
id
prudenti consilio
perfecit.

Trecentos iuvenes
ex omni Sicilia
nobilissimos et ditissimos legit,
velut eos
ad oppugnandam Carthaginem
secum ducturus,
eosque iussit
quam celerrime
arma et equos expedire.

Edicto imperatoris
paruerunt iuvenes,
sed longinquum et grave bellum
reformidabant.

Tunc Scipio
remisit illis
istam expeditionem,
si arma et equos
militibus Romanis
vellent tradere.

Laeti
conditionem acceperunt
iuvenes Siculi.

Ita Scipio
sine publica impensa
suos instruxit
ornavitque equites.

Tunc Scipio
ex Sicilia
in Africam
vento secundo
profectus est.

Tantus erat
militum ardor,
ut non ad bellum
duci viderentur,
sed ad certa victoriae praemia.

Celeriter
naves
e conspectu Siciliae
ablatae sunt,
conspectaque brevi Africae littora.

Expositis copiis,
Scipio
in proximis tumulis
castra metatus est.

Ibi
speculatores hostium
in castris deprehensos
et ad se perductos
nec supplicio affecit,
nec de consiliis ac viribus Poenorum
percontatus est;
sed circa omnes Romani exercitus
manipulos curavit deducendos:
dein interrogavit
an ea satis considerassent
quae iussi erant speculari;
tum,
prandio dato,
eos incolumes dimisit.

Qua sui fiducia
prius animos hostium,
quam arma
contudit.

Scipioni in Africam advenienti
Masinissa
se coniunxit
cum parva equitum turma.

Syphax vero
a Romanis
ad Poenos defecerat.

Asdrubal
Poenorum dux
Syphaxque
se Scipioni opposuerunt:
at Scipio
utriusque castra
una nocte
perrupit et incendit.

Syphax ipse
captus est,
et vivus
ad Scipionem pertractus.

Quem
cum in castra Romana
adduci nunciatum esset,
omnis,
velut ad spectaculum triumphi,
multitudo
effusa est:
praecedebat
is vinctus;
sequebatur
nobilium Numidarum turba.

Movebat omnes
fortuna viri,
cuius amicitiam
olim Scipio petierat.

Regem aliosque captivos
Romam misit Scipio:
Masinissam,
qui egregie
rem Romanam
adiuverat,
aurea corona
donavit.

Haec clades
Carthaginiensibus
tantum terroris intulit,
ut Annibalem
ex Italia
ad tuendam patriam
revocaverint:
qui
frendens gemensque
ac vix lacrymis temperans,
mandatis paruit.

Respexit saepe
Italiae littora,
semet accusans
quod
non exercitum victorem
statim
a pugna Cannensi
Romam duxisset.

Jam Zamam venerat
Annibal
(quae urbs
quinque dierum iter
a Carthagine abest),
inde nuncium
ad Scipionem misit,
ut colloquendi secum potestatem faceret.

Colloquium
haud abnuit Scipio.

Dies locusque
constituitur.

Itaque congressi sunt
duo clarissimi suae aetatis duces.

Steterunt
aliquandiu
mutua admiratione defixi.

Cum vero de conditionibus pacis
inter illos
non convenisset,
ad suos
se receperunt
renunciantes
armis rem esse dirimendam.

Proelium commissum est,
victusque Annibal
cum quatuor tantum equitibus
fugit.

Carthaginienses
metu perculsi,
ad petendam pacem
oratores mittunt
triginta seniorum principes:
qui
ubi in castra Romana venerunt,
more adulantium
procubuere.

Conveniens oratio
tam humili adulationi fuit.

Veniam civitati petebant
non culpam purgantes,
sed initium culpae
in Annibalem transferentes.

Victis
leges
imposuit Scipio.

Legati,
cum nullas conditiones recusarent,
Romam profecti sunt,
ut
quae a Scipione pacta essent,
ea
patrum ac populi auctoritate
confirmarentur.

Ita pace terra marique parta,
Scipio,
exercitu in naves imposito,
Romam reversus est.

Ad quem advenientem
concursus ingens
factus est.

Effusa non ex urbibus modo,
sed etiam ex agris
turba
vias obsidebat.

Scipio
inter gratulantium plausus
triumpho omnium clarissimo
urbem est invectus,
primusque
nomine victae a se gentis
est nobilitatus,
Africanusque appellatus.

Annibal
a Scipione victus,
suisque invisus,
ad Antiochum Syriae regem
confugit,
eumque
hostem Romanis fecit.

Missi sunt
Roma
legati ad Antiochum,
in quibus erat
Scipio Africanus,
qui cum Annibale collocutus,
ab eo
quaesivit
quem fuisse
maximum imperatorem
crederet?

Respondit Annibal
Alexandrum
Macedonum regem
maximum sibi videri,
quod
parva manu
innumerabiles exercitus
fudisset.

Interroganti deinde
quem secundum poneret;
Pyrrhum, inquit,
quod primus
castra metari docuit,
nemoque
illo elegantius
loca cepit,
et praesidia disposuit.

Sciscitanti demum
quem tertium duceret,
semetipsum dixit.

Tum ridens
Scipio:
Quidnam, inquit,
igitur tu diceres,
si me vicisses?

Me vero,
respondit Annibal,
et ante Alexandrum
et ante Pyrrhum
et ante alios omnes
posuissem.

Ita
improviso assentationis genere,
Scipionem
e grege imperatorum
velut inaestimabilem
secernebat.

Decreto adversus Antiochum bello,
cum
Syria provincia
obvenisset Lucio Scipioni,
quia parum in eo putabatur esse animi,
parum roboris,
senatus
belli huius gerendi curam
mandari volebat
collegae eius
Caio Laelio.

Surrexit tunc
Scipio Africanus
frater maior Lucii Scipionis,
et illam familiae ignominiam
deprecatus est:
dixit
in fratre suo
summam esse virtutem,
summum consilium,
seque
ei legatum fore promisit;
quod
cum
ab eo esset dictum,
nihil est
de Lucii Scipionis provincia
commutatum:
itaque frater
natu maior
minori legatus
in Asia profectus est,
et tandiu eum
consilio operaque adiuvit,
donec ei
triumphum
et cognomen Asiatici
peperisset.

Eodem bello
filius Scipionis Africani
captus fuit,
et ad Antiochum deductus.

Benigne et comiter
adolescentem
rex habuit,
quamvis
ab eius patre
tunc finibus imperii pelleretur.

Cum deinde
pacem
Antiochus a Romanis peteret,
legatus eius
Publium Scipionem adiit;
eique
filium
sine pretio redditurum regem dixit,
si per eum
pacem impetrasset.

Cui
Scipio respondit:
Abi,
nuncia regi
me
pro tanto munere
gratias agere;
sed nunc
aliam gratiam
non possum referre,
quam ut ei suadeam
bello absistere,
nullamque pacis conditionem
recusare.

Pax non convenit;
Antiochus tamen
Scipioni filium remisit,
tantique viri maiestatem venerari,
quam dolorem ulcisci maluit.

Victo Antiocho,
cum praedae Asiaticae ratio
a duobus Scipionibus
reposceretur,
Africanus
prolatum a fratre
discerpsit librum,
quo acceptae et expensae summae
continebantur,
indignatus scilicet
ea de re dubitari
quae sub ipso legato
administrata fuisset,
et ad eum modum
verba fecit:
Non est quod quaeratis,
patres conscripti,
an parvam pecuniam
in aerarium retulerim,
qui antea illud
Punico auro
repleverim,
neque mea innocentia
potest
in dubium vocari.

Cum
Africam totam
potestati vestrae subiecerim,
nihil
ex ea
praeter cognomen
retuli.

Non igitur me
Punicae,
non fratrem meum
Asiaticae gazae
avarum reddiderunt;
sed uterque nostrum
magis invidia
quam pecunia,
est onustus.

Tum constantem defensionem Scipionis
universus senatus
comprobavit.

Deinde
Scipioni Africano
duo tribuni plebis
diem dixerunt
quasi praeda ex Antiocho capta,
aerarium fraudasset:
ubi causae dicendae dies venit,
Scipio
magna hominum frequentia
in forum
est deductus.

Iussus causam dicere,
sine ulla criminis mentione,
magnificam orationem
de rebus a se gestis
habuit.

Hac die, inquit,
Carthaginem vici:
eamus in Capitolium,
et Diis supplicemus.

E foro
statim in Capitolium
ascendit.

Simul
se
universa concio
ab accusatoribus avertit,
et secuta Scipionem est,
nec quisquam
praeter praeconem,
qui reum citabat,
cum tribunis mansit.

Celebratior
is dies
favore hominum fuit,
quam
quo triumphans
de Syphace rege et Carthaginiensibus
urbem est ingressus.

Inde,
ne amplius
tribunitiis iniuriis
vexaretur,
in Literninam villam
concessit,
ubi reliquam egit aetatem
sine urbis desiderio.

Cum Scipio Africanus
Liternii degeret,
complures praedonum duces
ad eum videndum
forte confluxerunt.

Scipio
eos
ad vim faciendam venire
ratus,
praesidium servorum
in tecto collocavit,
aliaque parabat
quae
ad eos repellendos
opus erant.

Quod ubi praedones animadverterunt,
abiectis armis,
ianuae appropinquant,
nunciantque
se
non vitae eius hostes,
sed virtutis admiratores
venisse
conspectum tanti viri
expetentes;
proinde
ne gravaretur
se spectandum praebere.

Id
postquam audivit Scipio,
fores reserari
eosque introduci iussit.

Illi
postes ianuae
tamquam religiosissimam aram venerati,
cupide Scipionis dexteram
apprehenderunt,
ac diu deosculati sunt:
deinde
positis ante vestibulum donis,
laeti quod
Scipionem videre
contigisset,
domum reverterunt.

Paulo post
mortuus est Scipio,
moriensque
ab uxore
petiit
ne corpus suum
Romam referretur.

  

top

  

1a  1b  2   3a  3b  4   5   6   7  

  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

  

pagekeeper