Lhomond's

De Viris Illustribus 3b
Secundum Bellum Punicum

2d LTM Edition

  

Elementary Readers Index

1a  1b  2   3a  3b  4   5   6   7  

Whitaker's Words   Perseus L&S

Text Information

  


d LUCIUS SCIPIO ASIATICUS d

d PUBLIUS SCIPIO NASICA d

d TITUS QUINCTIUS FLAMINIUS d

d LUCIUS PAULUS AEMILIUS MACEDONICUS d

d CAIUS POMPILIUS LAENAS d

d PUBLIUS SCIPIO AEMILIANUS   d


  

  

LUCIUS SCIPIO ASIATICUS

(Anno urbis conditae 561.)

Lucius Scipio
frater Africani
infirmo erat corpore;
tamen consul,
legato fratre,
contra Antiochum missus est.

Cum in Asiam advenisset,
ad duo ferme millia
ab hoste
castra posuit.

Antiochus
coepit
aciem instruere,
nec Scipio
detrectavit certamen.

Cum autem
duae acies
in conspectu essent,
coorta nebula
caliginem dedit,
quae nihil admodum
Romanis,
eadem plurimum
regiis
nocuit;
nam humor
gladios aut pila Romanorum
non hebetabat;
arcus vero
quibus Antiochi milites utebantur,
fundasque
et iaculorum amenta
emollierat.

Itaque fusus est
regis exercitus
fugatusque.

Ipse Antiochus,
cum paucis fugiens,
in Lydiam concessit.

Tum Asiae urbes
victori
se dediderunt.

Lucius Scipio
Romam reversus,
ingenti gloria
triumphavit,
et Asiatici cognomen accepit.

Postea
Lucius Scipio
simul cum fratre
accusatus est
acceptae ab Antiocho pecuniae,
et quamvis contenderet
omnem praedam
in aerarium fuisse illatam,
damnatus tamen est
et in carcerem
duci coeptus.

Tunc Tiberius Gracchus,
licet Scipionis inimicus,
dixit sibi quidem
esse cum Scipione simultatem,
nec se
quidquam
gratiae quaerendae causa
facere;
sed non passurum
Lucium Scipionem
in carcere atque in vinculis esse,
iussitque
eum dimitti.

Gratiae ingentes
a senatu actae sunt
Tiberio Graccho,
quod rempublicam
privatis simultatibus potiorem
habuisset.

Missi deinde quaestores
in domum Scipionis
nullum pecuniae regiae vestigium
repererunt.

Lucio Scipioni
collata est
ab amicis propinquisque
ea pecunia
qua mulctatus fuerat;
eam vero
Scipio
noluit accipere.

  

top

  

PUBLIUS SCIPIO NASICA

Publius Scipio Nasica
patrui Scipionis Africani
filius
cum adolescens
aedilitatem peteret,
manumque cuiusdam civis Romani
rustico opere duratam,
more candidatorum,
apprehendisset,
iocans
interrogavit eum,
num manibus
solitus esset ambulare:
quod dictum
a circumstantibus exceptum
ad populum
manavit,
causamque repulsae Scipioni
attulit.

Namque omnes rusticae tribus
paupertatem
sibi ab eo exprobratam
iudicantes,
iram suam
adversus contumeliosum eius dicterium
exercuerunt.

Quae repulsa nobilis adolescentis
ingenium
ab insolentia
revocavit,
eumque magnum
et utilem civem fecit.

Cum Annibal
Italiam devastaret,
responsum
ab oraculo
editum esse
ferunt:
hostem
Italia pelli
vincique posse,
si mater Idaea
a Pessinunte
Romam advecta foret,
et hospitio
apud civem optimum
reciperetur.

Legati
ea de re
ad Attalum Pergami regem
missi sunt.

Is
legatos
comiter acceptos
Pessinuntem deduxit.

Quaerendus deinde fuit
vir
qui
eam
rite hospitio exciperet.

Publium Scipionem Nasicam
senatus iudicavit
virum esse
in tota civitate
optimum.

Idem
consul
imperatoris nomen
a militibus,
et triumphum
a senatu oblatum
recusavit,
dixitque
satis gloriae
sibi
in omnem vitam
eo die
quaesitum esse,
quo
vir optimus
a senatu
iudicatus fuerat:
hoc titulo,
etsi nec consulatus,
nec triumphus addatur,
satis honoratam
Publii Scipionis Nasicae imaginem
fore.

Scipio Nasica
censor factus,
gravem se ac severum praebuit.

Cum equitum censum ageret,
equitem quemdam
vidit
obeso et pingui corpore,
equum vero eius
strigosum et macilentum.

Quidnam causae est,
inquit censor,
cur sis tu,
quam equus pinguior?

Quoniam,
respondit eques,
ego
me ipse curo,
equum vero
servus.

Minus verecundum
visum est responsum,
itaque graviter obiurgatus eques,
et mulcta damnatus.

Idem Scipio Nasica
cum Ennio poeta
vivebat coniunctissime.

Cum ad eum venisset,
eique ab ostio quaerenti
ancilla
dixisset
Ennium
domi non esse,
Nasica
sensit
illam
domini iussu dixisse,
et illum intus esse.

Paucis post diebus
cum ad Nasicam
venisset Ennius,
et eum
a ianua
quaereret,
exclamavit ipse Nasica
se domi non esse.

Tum Ennius:
Quid!
ego non cognosco,
inquit,
vocem tuam?

Hic Nasica:
Homo es impudens:
ego
cum te quaererem,
ancillae tuae credidi
te domi non esse;
tu
non mihi credis ipsi.

  

top

  

MARCUS PORCIUS CATO

Marcus Porcius Cato
ortus municipio Tusculo,
adolescentulus
priusquam honoribus
operam daret,
rure
in praediis paternis
versatus est,
deinde Romam demigravit,
et in foro esse coepit.

Primum stipendium
meruit
annorum decem septemque,
Quinto Fabio consule,
cui postea semper adhaesit.

Inde castra
secutus est
Claudii Neronis,
eiusque opera
magni aestimata est
in proelio apud Senam,
quo cecidit
Asdrubal
frater Annibalis.

Ab adolescentia
frugalitatem temperantiamque
coluit.

Pellibus haedinis
pro stragula veste utebatur;
eodem cibo
quo milites vescebatur;
aquam
in bellicis expeditionibus
potabat;
si nimio aestu
torqueretur,
acetum;
si vires deficerent,
paululum vilis vini.

Quaestor
Scipioni Africano
obtigit,
et cum eo
parum amice vixit.

Nam parcimoniae amans
haud probabat
sumptus,
quos Scipio faciebat.

Quare,
eo relicto,
Romam rediit,
ibique Scipionis vitam
palam et aperte
reprehendit,
quasi militarem disciplinam
corrumperet.

Dictitabat
illum
cum pallio et crepidis
solitum ambulare
in Gymnasio,
palaestrae operam dare,
militum licentiae
indulgere.

Quod crimen
non verbo,
sed facto
diluit Scipio.

Nam cum
ea de re
legati
Roma
Syracusas missi essent,
Scipio
exercitum omnem
eo convenire
et classem expedire
iussit,
tamquam dimicandum
eo die
terra marique
cum Carthaginiensibus esset,
postridie,
legatis inspectantibus,
pugnae simulacrum
exhibuit.

Tum eis armamentaria,
horrea,
omnemque belli apparatum
ostendit.

Reversi Romam legati,
omnia apud exercitum Scipionis
praeclare se habere
renuntiarunt.

Eadem asperitate
Cato
matronarum luxum
insectatus est.

Scilicet
in medio ardore
belli Punici,
Oppius
tribunus plebis
legem tulerat,
qua vetabantur
mulieres Romanae
plus semuncia auri habere,
vestimento varii coloris uti,
et iuncto vehiculo in urbe vehi.

Confecto autem bello,
et florente republica,
matronae
pristina ornamenta
sibi reddi postulabant;
omnes vias urbis
obsidebant,
virosque
ad forum descendentes
orabant,
ut legem Oppiam,
abrogarent.

Quibus acerrime
restitit Cato,
sed frustra;
nam lex
fuit abrogata.

Cato
creatus consul,
in Hispaniam
adversus Celtiberos
profectus est.

Quos
acri proelio
vicit,
et ad deditionem
compulit:
eo in bello
Cato
cum ultimis militum
parcimonia, vigiliis, et labore
certavit,
nec in quemquam
gravius severiusque imperium
exercuit,
quam in semetipsum.

Cum Hispanos
ad defectionem pronos
videret,
cavendum iudicavit
ne deinceps
rebellare possent.

Id autem effecturus
sibi videbatur,
si eorum muros dirueret.

Sed veritus ne,
si id
universis civitatibus imperaret
communi edicto,
non obtemperarent,
scripsit
ad singulas
separatim
ut muros diruerent,
epistolasque omnibus
simul
eodemque die
reddendas curavit.

Cum unaquaeque
sibi soli imperari
putaret,
universae paruerunt.

Cato
Romam reversus
de Hispania
triumphavit.

Postea Cato
censor factus,
severe ei praefuit potestati.

Nam,
et in complures nobiles
animadvertit,
et imprimis
Lucium Flaminium
virum consularem
senatu movit.

Cui inter alia facinora
illud obiecit.

Cum esset in Gallia
Flaminius,
mulierem,
cuius amore deperibat,
ad coenam vocavit,
eique forte
inter coenandum dixit
multos
capitis damnatos
in vinculis esse,
quos securi percussurus esset.

Tum illa negavit
se unquam vidisse
quemquam securi ferientem,
et pervelle id videre.

Statim
Flaminius
unum ex his,
qui in carcere detinebantur,
adduci iussit,
et ipse securi percussit.

Tam perditam libidinem
eo magis notandam
putavit Cato,
quod
cum probro privato
coniungeret imperii dedecus.

Quid enim crudelius
quam inter pocula et dapes
ad spectaculum mulieris
humanam victimam mactare,
et mensam
cruore respergere?

Cum in senatu
de tertio Punico bello
ageretur,
Cato
iam senex
delendam Carthaginem censuit,
negavitque
ea stante
salvam esse posse rempublicam.

Cum autem id,
contradicente Scipione Nasica,
non facile patribus persuaderet,
deinceps
quoties
de re aliqua
sententiam dixit
in senatu,
addidit semper:
Hoc censeo,
et Carthaginem esse delendam.

Tandem in curiam
intulit
ficum praecocem,
et excussa toga
effudit:
cuius cum pulchritudinem
patres admirarentur,
interrogavit
eos
Cato
quandonam
ex arbore lectam
putarent?

Illis ficum recentem videri affirmantibus
atqui, inquit,
tertio abhinc die
scitote
decerptam esse Carthagine;
tam prope
ab hoste absumus.

Movit
ea res
patrum animos,
et bellum Carthaginiensibus
indictum est.

Fuit Cato
ut senator egregius,
ita bonus pater:
cum ei
natus esset filius,
nullis negotiis
nisi publicis
impediebatur
quominus adesset matri
infantem abluenti
et fasciis involventi.

Illa enim
proprio lacte
filium alebat.

Ubi
aliquid intelligere
potuit puer,
eum
pater ipse
in literis instituit,
licet idoneum et eruditum domi servum
haberet.

Nolebat
enim servum
filio maledicere,
vel aurem vellicare,
si tardior
in discendo esset;
neque etiam filium
tanti beneficii,
hoc est doctrinae,
debitorem esse servo.

Ipse itaque
eius ludi magister,
ipse legum doctor,
ipse lanista fuit.

Conscripsit
manu sua,
grandibus literis
historias,
ut etiam in paterna domo
ante oculos proposita
haberet
veterum instituta et exempla.

Cum postea
Catonis filius
in exercitu Pompilii
tiro militaret,
et Pompilio visum esset
unam dimittere legionem,
Catonis quoque filium
dimisit;
sed cum is
amore pugnandi
in exercitu
remansisset,
Cato pater
ad Pompilium scripsit,
ut,
si filium pateretur
in exercitu remanere,
secundo eum obligaret
militiae sacramento,
quia,
priore amisso,
cum hostibus
iure pugnare
non poterat.

Exstat quoque
Catonis patris
ad filium
epistola,
in qua
scribit
se audivisse
eum missum factum esse
a Pompilio imperatore
monetque eum
ut caveat
ne proelium ineat.

Negat
enim ius esse,
qui miles non sit,
eum pugnare cum hoste.

Agricultura
plurimum delectabatur
Cato,
malebatque
agrorum et pecorum fructu,
quam foenore
ditescere.

Cum ab eo quaereretur
quid maxime
in re familiari
expediret.

Respondit,
bene pascere.

Quid secundum?

Satis bene pascere.

Quid tertium?

Male pascere.

Quid quartum?

Arare.

Et cum ille
qui quaesierat
dixisset,
quid foenerari?

Tum Cato:
Quid,
inquit,
hominem occidere?

Scripsit ipse
villas suas,
ne tectorio quidem
fuisse perlitas,
atque postea addidit:
Neque mihi aedificatio
neque vas,
neque vestimentum ullum
est pretiosum;
si quid est,
quo uti possim,
utor;
si non est,
facile careo.

Suo quemque uti et frui
per me licet:
mihi
vitio
quidam vertunt,
quod multis egeo;
at ego
illis
vitio
tribuo,
quod nequeunt
egere.

Iniuriarum patientissimus
fuit Cato.

Cum ei
causam agenti,
protervus quidam,
pingui saliva
quantum poterat attracta,
in frontem mediam
inspuisset,
tulit hoc
leniter.

Et ego, inquit,
O homo!
affirmabo
falli eos
qui te negant
os habere.

Ab alio homine improbo
contumeliis proscissus:
Iniqua, inquit,
tecum
mihi est pugna:
tu enim
probra facile audis,
et dicis libenter;
mihi vero
et dicere ingratum,
et audire insolitum.

Dicere solebat
acerbos inimicos
melius
de quibusdam
mereri
quam
eos amicos
qui dulces videantur;
illos enim
saepe verum dicere,
hos nunquam.

Cato
ab adolescentia
usque ad extremam aetatem
inimicitias,
reipublicae causa,
suscipere non destitit:
ipse
a multis accusatus,
non modo
nullum existimationis detrimentum
fecit,
sed,
quoad vixit,
virtutum laude
crevit.

Quartum et octogesimum annum agens,
ab inimicis
capitali crimine accusatus
suam ipse causam
peroravit,
nec quisquam,
aut memoriam eius tardiorem,
aut lateris firmitatem imminutam,
aut os haesitatione impeditum
animadvertit.

Non illum
enervavit,
nec afflixit
senectus:
ea aetate
aderat amicis,
veniebat
in senatum
frequens.

Graecas etiam literas
senex didicit.

Quando obreperet
senectus,
vix intellexit.

Sensim
sine sensu
aetas ingravescebat;
nec subito fracta est,
sed diuturnitate quasi extincta.

Annos quinque et octoginta natus
excessit e vita.

  

top

  

TITUS QUINCTIUS FLAMINIUS

Titus Quinctius Flaminius
filius eius,
qui
apud Trasimenum
periit,
consul missus est
adversus Philippum
Macedonum regem,
qui
Annibalem
pecunia et copiis
iuverat
Atheniensesque
populi Romani socios
armis lacessiverat.

Contraxerant autem
bellum
cum Philippo
Athenienses
haudquaquam digna causa.

Duo iuvenes Acarnanes
non initiati
templum Cereris
cum caetera turba
ingressi sunt.

Facile eos
sermo prodidit.

Perducti
ad antistites templi,
etsi manifestum erat
eos per errorem ingressos,
tamquam ob infandum scelus
interfecti sunt:
Acarnanes
suorum nece commoti,
ad vindicandos illos
auxilium
a Philippo petierunt,
qui terram Atticam
igne ferroque vastavit,
urbes complures
cepit,
Athenas ipsas
oppugnavit.

Quinctius,
exercitu conscripto,
maturius
quam soliti erant
priores consules profectus,
in Graeciam
magnis itineribus
contendit.

Tunc caduceator
ab rege
venit,
locum ac tempus colloquendi
postulans.

Flaminius
victoriae quam pacis avidior,
tamen ad constitutum tempus
venit in colloquium,
postulavitque
ut Philippus
omni Graecia
decederet.

Accensus indignatione
rex
exclamavit:
Quid
victo imperares gravius,
Tite Quincti?

Et cum
quidam
ex circumstantibus
oculis aeger
adiecisset:
Aut bello vincendum,
aut melioribus parendum esse.

Apparet
id quidem,
inquit Philippus,
etiam caeco,
iocans
in eius valetudinem oculorum.

Erat quippe
Philippus
dicacior natura,
quam regem decet,
et ne inter seria quidem
satis risu temperans.

Dein,
re infecta,
se
ex colloquio
proripuit.

Eum
Flaminius
bis proelio fudit
castrisque exuit.

Quinctius Flaminius
Graeciae
veterem statum
reddidit
ut legibus suis viveret,
et antiqua libertate
frueretur.

Aderat
ludorum Isthmiorum tempus,
ad quod spectaculum
Graecia universa
convenerat.

Tum praeco
in mediam arenam
processit,
tubaque silentio facto,
haec verba pronunciavit:
Senatus,
populusque Romanus
et Titus Quinctius Flaminius imperator,
Philippo rege
et Macedonibus devictis,
omnes Graeciae civitates
liberas esse
iubet.

Audita voce praeconis,
maius gaudium fuit,
quam quantum homines possent capere:
vix satis credebat
se quisque audivisse,
alii alios intuebantur
mirabundi.

Revocatus praeco,
cum unusquisque
non audire tantum,
sed videre etiam
libertatis suae nuncium
averet,
iterum
pronunciavit eadem.

Tum tantus clamor
ortus est,
ut certo constet
aves,
quae supervolabant,
attonitas paventesque decidisse.

Quinctio Flaminio
triumphus
a Senatu
decretus est.

Postea
cum Prusias
Bithyniae rex
legatos
Romam mississet,
casu accidit
ut legati
apud Flaminium coenarent
atque ibi
de Annibale mentione facta,
ex his
unus diceret
eum
in Prusiae regno esse.

Id
postero die
Flaminius
senatui detulit.

Patres,
qui,
vivo Annibale,
nunquam metu vacui erant,
legatos
in Bithyniam
miserunt,
in his
Flaminium,
qui Annibalem sibi dedi poscerent.

A primo colloquio Flaminii,
ad domum Annibalis custodiendam,
milites
a rege missi sunt.

Annibal
septem exitus
e domo fecerat,
ut semper
aliquod iter fugae
praeparatum haberet.

Postquam nunciatum est
ei
milites regios
in vestibulo esse,
conatus est
postico occulto
fugere:
ubi vero
id quoque
obseptum sensit,
et omnia clausa esse,
hausto,
quod sub annuli gemma habebat,
veneno
absumptus est.

  

top

  

LUCIUS PAULUS AEMILIUS MACEDONICUS

(Anno urbis conditae 582).

Paulus Aemilius
eius
qui ad Cannas cecidit
filius erat.

Consul
sortitus est
Macedoniam provinciam,
in qua
Perseus
Philippi filius
paterni in Romanos odii haeres
bellum renovaverat.

Cum
adversus Perseum
profecturus esset,
et domum suam
ad vesperum rediret,
filiolam suam Tertiam,
quae tunc erat admodum parva,
osculans,
animadvertit tristiculam:
Quid est, inquit,
mea Tertia,
quid tristis es?

Mi pater,
inquit illa,
Perse periit.

(Erat autem mortua
catella
eo nomine).

Tum ille
arctius
puellam complexus:
Accipio omen, inquit,
mea filia.

Ita ex fortuito dicto
quasi spem certam clarissimi triumphi
animo praesumpsit.

Ingressus deinde Macedoniam
recta
ad hostem perrexit.

Cum duae acies
in conspectu essent,
Sulpicius Gallus,
tribunus militum,
Romanum exercitum
magno metu liberavit.

Is enim,
cum
lunae defectionem
nocte sequenti
futuram praesciret,
ad concionem
vocatis militibus
dixit;
Nocte proxima,
ne quis id
pro portento
accipiat,
ab hora secunda
usque ad quartam
luna defectura est.

Id,
quia
naturali ordine
et statis fit temporibus,
et sciri ante
et praedici potest.

Itaque,
quemadmodum nemo miratur
lunam
nunc pleno orbe,
nunc senescentem exiguo cornu
fulgere,
sic mirum non est
eam obscurari,
quando umbra terrae conditur.

Quapropter
Romanos
non movit
illa defectio;
Macedones vero
eadem,
ut triste prodigium,
terruit.

Paulus Aemilius
cum Perseo
acerrime dimicavit
tertio nonas septembris.

Macedonum exercitus
caesus fugatusque est:
rex ipse
cum paucis fugit.

Fugientes
persecutus est
Aemilius
usque ad initium noctis.

Tum se
in castra
victor recepit.

Reversum
gravis cura angebat
quod filium
in castris
non invenisset.

Is
erat Publius Scipio,
postea Africanus
deleta Carthagine
appellatus,
qui decimum septimum tunc annum agens,
dum acrius sequitur
hostes,
in partem aliam
turba abreptus fuerat.

Media tandem nocte
in castra rediit.

Tunc,
recepto sospite filio,
pater tantae victoriae
gaudium sensit.

Victus Perseus
in templum confugerat,
ibique
in angulo obscuro
delitescebat:
deprehensus,
et cum filio natu maximo
ad consulem
perductus est.

Perseus
pulla veste amictus
castra ingressus est.

Non alias
ad ullum spectaculum
tanta multitudo
occurrit.

Rex captivus
progredi
prae turba
non poterat,
donec consul
lictores misit,
qui submovendo circumfusos
iter
ad praetorium
facerent.

Paulus Aemilius,
ubi audivit
Perseum adesse,
consurrexit,
progressusque paulum
introeunti regi
manum porrexit:
ad genua procumbentem
erexit;
introductum
in tabernaculum
suo lateri
assidere iussit.

Deinde
eum interrogavit
qua inductus iniuria
bellum
contra populum Romanum
tam infesto animo
suscepisset?

Rex,
nullo dato responso,
terram intuens
diu flevit.

Tam consul:
Bonum, inquit,
animum habe:
populi Romani clementia
non modo spem tibi,
sed prope certam fiduciam salutis praebet.

Postquam Perseum consolatus est
Paulus Amilius
sermonem
ad circumstantes Romanos
convertit:
Videtis, inquit,
exemplum insigne
mutationis rerum humanarum:
vobis haec
praecipue dico,
iuvenes;
ideo
neminem decet
in quemquam
superbe agere,
nec praesenti credere fortunae.

Eo die
Perseus
a consule
ad coenam
invitatus est,
et alius omnis ei honos
habitus est,
qui haberi in tali fortuna,
poterat.

Deinde
cum
ad consulem multarum gentium
legati
gratulandi causa venissent
Paulus Aemilius
ludos
magno apparatu
fecit,
lautumque convivium
paravit:
qua in re
curam et diligentiam
adhibebat,
dicere solitus
et convivium instruere
et ludos parare
viri eiusdem esse,
qui sciret
bello vincere.

Confecto bello,
Aemilius Paulus
regia nave
ad urbem
est subvectus.

Completae erant
omnes Tiberis ripae
obviam
effusa multitudine.

Fuit
eius triumphus
omnium longe magnificentissimus.

Populus,
exstructis per forum tabulatis
in modum theatrorum,
spectavit
in candidis togis.

Aperta
templa omnia
et sertis coronata;
thure
fumabant.

In tres dies
distributa est
pompa spectaculi.

Primus dies
vix suffecit
transvehendis signis tabulisque;
sequenti die
translata sunt arma,
galeae,
scuta,
loricae,
pharetrae,
argentum
aurumque.

Tertio die,
primo statim mane
ducere agmen
coepere tibicines,
non festos solemnium pomparum modos,
sed bellicum sonantes,
quasi in aciem
procedendum foret.

Deinde agebantur
pingues
cornibus auratis et vittis
redimiti boves
centum et viginti.

Sequebantur
Persei liberi,
comitante educatorum et magistrorum turba
qui
manus
ad spectatores
cum lacrymis
miserabiliter tendebant,
et pueros docebant
implorandam suppliciter
victoris populi misericordiam.

Pone filios
incedebat
cum uxore
Perseus stupenti et attonito similis.

Inde quadringentae coronae aureae
portabantur,
ab omnibus fere Graeciae civitatibus
dono missae.

Postremo
ipse in curru Paulus
auro purpuraque fulgens
eminebat,
qui
magnam
cum dignitate alia corporis,
tum senecta ipsa
maiestatem
prae se ferebat.

Post currum
inter alios illustres viros
filii duo Aemilii;
deinde equites turmatim,
et cohortes peditum
suis quaeque ordinibus.

Paulo
a senatu et a plebe
concessum est
ut in ludis Circensibus
veste triumphali uteretur,
eique cognomen Macedonici inditum.

Tantae huic laetitiae
gravis dolor
admixtus est.

Nam Paulus Aemilius,
duobus filiis in adoptionem datis,
duos tantum nominis haeredes
domi retinuerat.

Ex his
minor ferme duodecim annos natus,
quinque diebus ante triumphum patris,
maior autem triduo post triumphum
decessit.

Erat porro Aemilius
liberorum amantissimus;
eos erudiendos curaverat
non solum
Romana veteri disciplina,
sed etiam
Graecis literis.

Optimos adhibuerat magistros,
eorumque exercitiis omnibus
ipse interfuerat,
cum eum
respublica
alio non vocaret.

Eum tamen casum
fortiter tulit,
et in oratione,
quam
de rebus a se gestis
apud populum
habuit:
Optavi, inquit,
ut si quid adversi
immineret
ad expiandam nimiam felicitatem,
id
in domum meam
potius quam in rempublicam
recideret.

Nemo iam
ex tot liberis
superest,
qui Pauli Aemilii nomen ferat;
sed hanc privatam calamitatem
vestra felicitas,
et secunda fortuna publica
consolatur.

Paulus Aemilius
omni Macedonum gaza,
quae fuit maxima,
potitus erat:
tantam
in aerarium populi Romani
pecuniam invexerat,
ut unius imperatoris praeda
finem attulerit tributorum;
at hic
non modo
nihil ex thesauris regiis
concupivit,
sed ne ipse quidem
spectare eos
dignatus est.

Per alios homines
cuncta
administravit,
nec quidquam
in domum suam
intulit,
praeter memoriam nominis sempiternam:
mortuus est
adeo pauper,
ut dos eius uxori,
nisi vendito,
quem unum reliquerat,
fundo,
non potuerit exsolvi.

Exsequiae eius
non tam auro et ebore,
quam omnium benevolentia et studio
fuerunt insignes.

Macedoniae principes,
qui tunc Romae erant
legationis nomine,
humeros suos
funebri lecto
sponte subiecerunt.

Quem enim
in bello
ob virtutem
timuerant,
eundem
in pace
ob iustitiam
diligebant.

  

top

  

CAIUS POMPILIUS LAENAS

Paulo Aemilio consule,
Romam venerunt
legati
a Ptolemaeo
rege Aegypti,
qui,
pulso fratre maiore,
Alexandriam tenebat.

Nam Antiochus
rex Syriae,
per speciem reducendi
in regnum
maioris Ptolemaei,
Aegyptum invadere
conabatur.

Iam navali praelio
vicerat
minorem Ptolemaeum,
et Alexandriam
obsidebat;
nec procul abesse
videbatur
quin
regno opulentissimo
potiretur.

Legati sordidati,
barba et capillo promisso,
cum ramis oleae
ingressi curiam
procubuerunt.

Oratio fuit
etiam miserabilior
quam habitus.

Orabant senatum
ut opem
regno Aegypti ferret.

Moti patres
legatorum precibus,
extemplo legationem
miserunt,
cuius princeps
Caius Popilius Laenas,
ad bellum
inter fratres
componendum.

Iussus est Popilius
adire prius Antiochum,
deinde Ptolemaeum,
eisque denunciare
ut bello absisterent:
qui secus fecisset,
eum
pro hoste
a senatu habitum iri.

Prope Alexandriam
Antiocho occurrerunt legati,
quos advenientes
Antiochus
amice salutavit,
et Popilio
dextram porrexit;
at Popilius
suam regi
noluit porrigere,
sed tabellas,
in quibus erat
senatusconsultum,
ei tradidit,
atque statim
legere iussit.

Quibus perlectis,
Antiochus dixit
se,
adhibitis amicis,
consideraturum
quid faciendum sibi esset.

Indignatus Popilius,
quod rex
aliquam moram
interponeret,
virga,
quam manu gerebat,
regem circumscripsit;
ac prius,
ait,
quam hoc circulo excedas,
da responsum,
quod senatui referam.

Obstupefactus
Antiochus,
cum parumper haesitasset:
Faciam, inquit,
quod censet senatus.

Tum demum Popilius
dextram regi
tamquam socio et amico porrexit.

Eadem die,
cum Antiochus
excessisset Aegypto,
legati
concordiam
inter fratres
auctoritate sua
firmaverunt.

Clara
ea legatio fuit
quod Egyptus
Antiocho adempta,
redditumque regnum patrium
stirpi Ptolemaei fuerat.

  

top

  

PUBLIUS SCIPIO AEMILIANUS

Publius Scipio Aemilianus
Pauli Macedonici filius,
adoptione Scipionis Africani nepos,
a tenera aetate
Graecis literis
a Polybio
praestantis ingenii viro
eruditus est.

Ex eius doctrina
tantos fructus
tulit,
ut non modo
aequales suos,
sed etiam
maiores natu
omni virtutum genere
superaret.

Temperantiae et continentiae laudem
ante omnia
comparare studuit,
quod quidem tunc difficile erat.

Mirum enim est
quo impetu
ad libidines et epulas
iuvenes Romani
eo tempore
ferrentur.

At Scipio
contrarium vitae institutum secutus,
publicam modestiae et continentiae famam
est adeptus.

Polybium
semper domi militiaeque
secum habuit:
semper inter arma ac studio versatus,
aut corpus periculis,
aut animum disciplinis
exercuit.

Scipio Aemilianus
primum in Hispania,
Lucullo duce,
militavit;
eoque in bello
egregia fuit eius opera.

Nam rex quidam barbarus
mirae proceritatis
splendidis armis ornatus,
saepe Romanos
provocabat,
si quis
singulari certamine
secum
vellet congredi.

Cumque nemo
contra eum
exire auderet,
suam Romanis ignaviam
cum irrisu et ludibrio
exprobrabat.

Non tulit indignitatem rei
Scipio,
progressusque ad hostem,
conserta pugna
eum prostravit,
pari Romanorum laetitia
et hostium terrore,
quod ingentis corporis virum
ipse exiguae staturae
deiecisset.

Scipio
multo maius etiam
adiit periculum
in expugnatione urbis,
quam tunc obsidebant Romani:
nam ipse primus
murum conscendit,
viamque
aliis militibus
aperuit.

Ob haec praeclare gesta,
Lucullus dux
iuvenem
pro concione laudatum
murali corona
donavit.

  

top

  

1a  1b  2   3a  3b  4   5   6   7  

  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

pagekeeper