Lhomond's

De Viris Illustribus 4
Secundum Bellum Punicum

2d LTM Edition

  

Elementary Readers Index

1a  1b  2   3a  3b  4   5   6   7  

Whitaker's Words   Perseus L&S

Text Information

  


d TERTIUM BELLUM PUNICUM d

d TIBERIUS GRACCHUS ET CAIUS GRACCHUS d

d LUCIUS MUMMIUS ACHAICUS d

d QUINTUS METELLUS MACEDONICUS d

d QUINTUS METULLUS NUMIDICUS d

d MARCUS AEMILIUS SCAURUS   d

d PUBLIUS RUTILIUS RUFUS   d

d MARCUS LIVIUS DRUSUS   d

d CAIUS MARIUS   d


  

  

TERTIUM BELLUM PUNICUM

(Anno urbis conditae 620.)
  
Tertio bello Punico,
cum clarum esset
Scipionis nomen,
iuvenis adhuc
factus est consul,
eique
Africa provincia
extra sortem
data est,
ut quam urbem
avus eius
concusserat,
eam
nepos
everteret.

Tunc enim
Romani
suadente Catone,
deliberatum habebant
Carthaginem diruere.

Carthaginiensibus igitur
imperatum est
ut,
si salvi esse vellent,
ex urbe
migrarent,
sedemque
alio in loco,
a mari remoto,
constituerent.

Quod
ubi Carthagine auditum est,
ortus statim est
ululatus ingens,
clamorque
bellum esse gerendum,
satiusque esse
extrema omnia pati,
quam patriam relinquere.

Cum vero
neque naves
neque arma
haberent,
in usum novae classis
tecta domosque
resciderunt;
aurum et argentum
pro aere ferroque
conflatum est;
viri,
feminae,
pueri,
senes simul
operi instabant:
non die,
non noctu
labor intermissus.

Ancillas
primo totonderunt,
ut ex earum crinibus
funes facerent;
mox etiam matronae ipsae
capillos suos
ad eundem usum
contulerunt.

Scipio
exercitum
ad Carthaginem admovit,
eamque oppugnare
coepit:
quae urbs,
quanquam summa vi defenderetur,
tandem expugnata est.

Rebus desperatis,
quadraginta millia hominum
se victori tradiderunt.

Dux ipse
Asdrubal
inscia uxore,
ad genua Scipionis
cum ramis oleae
supplex procubuit.

Cum vero
eius uxor
se a viro relictam vidisset,
diris omnibus
eum devovit;
tum duobus liberis
dextra laevaque comprehensis,
a culmine domus
se
in medium flagrantis urbis incendium
immisit.

Deleta Carthagine,
Scipio victor
Romam reversus est.

Splendidum egit triumphum,
Africanusque est appellatus.

Ita cognomen Africani
Carthago capta
Scipioni maiori,
eadem eversa
Scipioni minori
peperit.

Postea
Scipio
iterum consul creatus,
contra Numatinos
in Hispaniam
profectus est.

Ibi
multiplex clades
priorum ducum inscitia
a Romanis
accepta fuerat.

Scipio,
ubi primum advenit,
corruptum licentia exercitum
ad pristinam disciplinam
revocavit.

Omnia deliciarum instrumenta
castris eiecit.

Qui miles
extra ordinem
fuisset deprehensus,
eum
virgis caedebat:
iumenta omnia
vendi iussit,
ne oneribus portandis
usui essent:
militem quemque
triginta dierum frumentum
ac septenos vallos
ferre coegit.

Cuidam
propter onus
aegre incedenti
dixit:
Cum te gladio vallare sciveris,
tunc vallum ferre desinito.

Ita redacto in disciplinam exercitu,
urbem Numantiam
obsedit.

Numantini
fame adacti,
se
ipsi trucidaverunt.

Captam urbem
Scipio delevit,
et de ea
triumphavit.

Scipio
censor fuit
cum Mummio viro nobili,
sed segniore.

Tribu movit
quemdam,
qui
ordines ducens
proelio non interfuerat.

Cumque ille quaereret
cur notaretur,
qui custodiae causa
in castris
remansisset,
Scipio respondit:
Non amo
nimium diligentes.

Equum
ademit adolescenti,
qui
in obsidione Carthaginis,
vocatis ad coenam amicis,
diripiendam
sub figura urbis Carthaginis
placentam
in mensa posuerat;
quaerentique causam:
Quia, inquit Scipio,
me prior
Carthaginem diripuisti.

Contra
Mummius
Scipionis collega
neque ipse
notabat
quemquam,
et notatos a collega,
quos poterat,
ignominiâ eximebat.

Unde Scipio,
cum
ei
cupienti
censuram
ex maiestate reipublicae
gerere
impedimento esset
Mummii segnities,
in senatu ait:
Utinam
mihi
collegam
dedissetis,
aut non dedissetis!

In Scipione Aemiliano
etiam multa privatae vitae dicta factaque
celebrantur.

Caio Laelio
familiariter usus est.

Ferunt
cum eo
Scipionem
saepe rusticatum fuisse,
eosque
incredibiliter repuerascere
solitos esse,
cum
rus
ex urbe,
tamquam e vinculis
evolavissent.

Vix audeo dicere
de tantis viris;
sed ita narratur
conchas
eos
ad litus maris
legere consuevisse,
et ad omnem animi remissionem
ludumque
descendere.

Mortuo Paulo Aemilio,
Scipio
cum fratre
haeres relictus
animum vere fraternum
in eum
ostendit;
nam universam ei haereditatem
tradidit
quod
illum videret
re familiari
minus quam se instructum.

Pariter,
defuncta matre,
omnia bona materna
sororibus concessit,
quanquam
nulla pars haereditatis
ad eas
lege pertineret.

Cum
in concione
interrogaretur
quid sentiret
de morte Tiberii Gracchi,
qui
populi favorem
pravis largitionibus
captaverat,
palam respondit
cum iure
caesum videri.

Quo responso exacerbata
concio
acclamavit;
tum Scipio
clamorem
ortum a vili plebecula
animadvertens:
Taceant, inquit,
quibus Italia
noverca est,
non mater.

Cum magis etiam
obstreperet populus,
ille vultu constanti:
Hostium, inquit,
armatorum toties clamore
non territus,
qui possum
vestro moveri?

Tunc
constantia et auctoritate viri
perculsa
plebs
conticuit.

Deinde
quasi vim sibi mox inferendam
animo praesagiret,
malam sibi rependi gratiam
laborum
pro republica susceptorum
ab ingratis civibus
questus est.

Maxima patrum frequentia
domum deductus est.

Postridie
quam domum
se
validus receperat,
Scipio
repente in lectulo
exanimis
est inventus.

De tanti viri morte
nulla habita est quaestio,
eiusque corpus
velato capite
est elatum,
ne livor
in ore
appareret.

Metellus,
licet Scipionis inimicus,
hanc necem
adeo graviter tulit,
ut,
ea audita
in forum
advolaverit,
ibique moesto vultu
clamaverit:
Concurrite,
cives;
moenia urbis nostrae
eversa sunt:
Scipioni
intra suos penates quiescenti
nefaria vis
illata est.

Idem Metellus
filios suos
iussit
funebri eius lecto
humeros subiicere,
eisque dixit:
Nunquam
a vobis
id officium
maiori viro
praestari poterit.

Scipionis patrimonium
tam exiguum fuit,
ut triginta duas libras argenti,
duas et selibram auri tantum
reliquerit.

Cum duo consules,
quorum
alter inops erat,
alter autem avarus,
in senatu
contenderent
uter
in Hispaniam
ad bellum gerendum
mitteretur,
ac magna
inter patres
esset dissensio,
rogatus sententiam
Scipio Aemilianus:
Neutrum,
inquit,
mihi mitti placet;
quia alter
nihil habet;
alteri
nihil est satis.

Scilicet
ad rem bene gerendam
iudicabat pariter
abesse debere
et inopiam
et avaritiam.

Alioquin
maxime verendum est
ne publicum munus
quaestui habeatur,
et praeda communis
in privatum imperatoris lucrum
convertatur.

Longe
ab hac culpa
alienus
fuit Scipio;
nam post duos consulatus
et totidem triumphos
officio legationis fungens,
septem tantum servos
secum duxit.

E Carthaginis et Numantiae spoliis
comparare plures
certe potuerat;
sed nihilo locupletior
Carthagine eversa
fuit,
quam ante.

Itaque
cum
per populi Romani socios et exteras nationes
iter faceret,
non mancipia eius,
sed victoriae numerabantur,
nec quantum auri et argenti,
sed quantum dignitatis atque gloriae
secum ferret,
aestimabatur.

  

top

  

TIBERIUS GRACCHUS ET CAIUS GRACCHUS

Tiberius Gracchus
et Caius Gracchus
Scipionis Africani ex filia
nepotes erant.

Horum adolescentia
bonis artibus
et magna omnium spe
floruit.

Ad egregiam quippe indolem
accedebat
optima educatio.

Exstant
Corneliae matris epistolae,
quibus apparet
eos
non solum
in gremio matris
educatos fuisse,
sed etiam
ab ea,
sermonis elegantiam
hausisse.

Maximum matronis ornamentum
esse
liberos bene institutos
merito putabat
sapientissima illa mulier:
cum Campana matrona,
apud illam hospita,
ornamenta sua,
quae erant
illa aetate
pretiosissima,
ostentaret ei
muliebriter,
Cornelia traxit
eam sermone,
quousque
a schola
redirent liberi;
quos reversos
hospitae exhibens:
En haec,
inquit,
mea ornamenta.

Nihil quidem
istis adolescentibus
neque a natura
neque a doctrina defuit;
sed ambo
rempublicam,
quam tueri potuissent,
impie
perturbare maluerunt.

Tiberius Gracchus,
cum esset
tribunus plebis,
a senatu descivit:
populi favorem
profusis largitionibus
sibi conciliavit;
agros
plebi dividebat,
dabat civitatem
omnibus Italicis;
provincias
novis coloniis
replebat:
quibus rebus
viam sibi ad regnum
parare videbatur.

Quare convocati
patres deliberabant
quidnam faciendum esset.

Tiberius
in Capitolium
venit,
manum ad caput referens;
quo signo
salutem suam
populo commendabat:
hoc
nobilitas
ita accepit
quasi diadema
posceret.

Tum Scipio Nasica,
cum esset
consobrinus Tiberii Gracchi,
patriam
cognationi praetulit,
sublataque dextera
proclamavit:
Qui
rempublicam salvam esse
volunt
me sequantur;
dein Gracchum fugientem
persecutus
in eum irruit,
suaque manu
eum interfecit.

Mortui Tiberii corpus
in flumen
proiectum est.

Caium Gracchum
idem furor,
qui fratrem Tiberium,
invasit:
seu vindicandae fraternae necis,
seu comparandae regiae potentiae causa,
vix tribunatum
adeptus est,
cum pessima coepit inire consilia:
maximas largitiones
fecit;
aerarium effudit;
legem
de frumento plebi dividendo
tulit.

Perniciosis Gracchi consiliis,
quanta poterant contentione,
obsistebant omnes boni,
in quibus
maxime
Piso
vir consularis.

Is
cum
multa
contra legem frumentariam
dixisset,
lege tamen lata,
ad frumentum
cum caeteris
accipiendum
venit;
Gracchus
animadvertit
in concione
Pisonem stantem;
eum
sic compellavit,
audiente populo Romano.

Qui tibi constas,
Piso,
cum
ea lege
frumentum petas
quam dissuasisti?

Cui Piso:
Nolim quidem,
Grache, inquit,
mea bona
tibi viritim dividere
liceat:
sed si facias,
partem petam.

Quo responso
aperte declaravit
vir gravis et sapiens
lege
quam tulerat Gracchus
patrimonium publicum dissipari.

Decretum
a senatu
latum est,
ut videret
consul Opimius
ne quid detrimenti
respublica caperet;
quod decretum,
nisi in maximo discrimine,
ferri non solebat.

Caius Gracchus,
armata familia,
Aventinum
occupaverat.

Quamobrem
consul,
vocato ad arma populo,
Caium
aggressus est
qui pulsus,
dum a templo Dianae desilit,
talum intorsit,
et cum
iam a satellitibus Opimii
comprehenderetur,
iugulum
servo praebuit,
qui dominum
et mox semetipsum
super domini corpus
interemit.

Consul
promiserat
se
pro capite Gracchi
aurum
repensurum esse;
quare
Septimuleius quidam
lancea
praefixum Caii caput
attulit,
eique aequale
auri pondus
persolutum est.

Aiunt etiam
illum
prius cervice perforata,
cerebroque exempto,
plumbum infudisse,
quo gravius efficeretur.

Occiso Tiberio Graccho,
cum senatus
consulibus mandasset
ut
in eos
qui
cum Tiberio
consenserant
animadverteretur,
Blosius quidam
Tiberii amicus
pro se deprecatum
venit;
hancque,
ut sibi ignosceretur,
causam afferebat,
quod tanti Gracchum fecisset,
at quidquid
ille vellet,
sibi faciendum
putaret.

Tum consul:
Quid? ait,
si te
in Capitolium
faces
ferre vellet,
obsecuturusne
voluntati illius fuisses
propter istam quam iactas familiaritatem?

Nunquam,
inquit Blosius,
id quidem voluisset;
sed,
si voluisset,
paruissem.

Nefaria
est ista vox;
nulla enim est
excusatio peccati,
si amici causa
peccaveris.

  

top

  

LUCIUS MUMMIUS ACHAICUS

Cum Corinthii
adversus Romanos
rebellassent,
eorumque legatis
iniuriam
fecissent,
Lucius Mummius consul,
conscripto exercitu,
Corinthum profectus est.

Corinthii,
veluti nihil negotii
bello Romano
suscepissent
omnia neglexerant.

Praedam,
non proelium cogitantes,
vehicula duxerant
ad spolia Romanorum reportanda.

Coniuges liberosque
ad spectaculum certaminis
in montibus
posuerunt.

Quam vecordiam
celerrima poena
consecuta est;
nam proelio
ante oculos suorum
commisso caesi,
lugubre his spectaculum
et gravem luctus memoriam
reliquerunt.

Coniuges et liberi eorum
de spectatoribus
captivi facti,
praeda victorum
fuere.

Urbs ipsa
Corinthus
direpta primum,
deinde
tuba praecinente
diruta est:
populus omnis
sub corona venditus;
dux eorum
victus
domum refugit
eamque incendit;
coniugem interfecit,
et in ignem praecipitavit;
ipse
veneno interiit.

Erat Corinthi
magna vis signorum
tabularumque pretiosarum,
quibus
Mummius
urbem et totam replevit Italiam
nihil vero
in domum suam
intulit:
sed harum rerum
adeo rudis et ignarus
erat Mummius,
at,
cum
eas tabulas Romam portandas
locaret,
edixerit
conducentibus,
si eas perdidissent,
novas esse reddituros.

Una eximii pictoris tabella
ludentibus alea militibus
alvei vicem
praestitit.

Quae tabella deinde,
cum praeda venderetur,
ab Attalo rege
sex millibus nummorum
empta est.

Mummius
pretium admiratus,
ex alieno iudicio
pulchritudinem tabellae
suspicatus est,
atque venditionem
rescidit
et tabellam
iussit
Romam deferri.

  

top

  

QUINTUS METELLUS MACEDONICUS

Quintus Metellus
a domita Macedonia
dictus Macedonicus
missus est
adversus Pseudo-Philippum,
hominem humili loco natum
qui
se Persei regis filium
mentiebatur,
eaque fraude
Macedoniam occupaverat.

Fabulam autem huiusmodi
finxerat:
praedicabat
se ex Perseo rege ortum,
et ab eo
fidei cuiusdam viri Cretensis
commissum,
ut in belli casus,
quod tunc
ille
cum Romanis
gerebat,
aliquod
veluti semen stirpis regiae
reservaretur;
datum ei
insuper libellum
signo Persei impressum,
quem puero traderet,
cum
ad puberem aetatem
venisset.

Mortuo Perseo,
se Adrumeti educatum
usque ad duodecimum aetatis annum,
ignarum fuisse generis sui,
eumque
existimavisse
patrem
a quo educaretur.

Ab eo tandem
morti proximo detectam
fuisse originem suam,
sibique libellum traditum.

Erat praeterea
iuveni forma,
quae Persei filium
non dedeceret.

Hunc
Metellus
bis proelio fudit,
et die triumphi
ante currum
egit.

Postea
Quintus Metellus
bellum
in Hispania
contra Celtiberos
gessit;
et cum
urbem,
quae erat caput gentis
obsideret,
iamque admota machina,
partem muri,
quae sola convelli poterat
brevi disiecturus
videretur,
humanitatem
certae victoriae
praetulit.

Vir quidam
in obsessa civitate
nobilis,
nomine Rethogenes,
ad Metellum
transierat,
relictis in oppido filiis.

Irati cives
Rethogenis filios
machinae ictibus
obiecerunt.

Nihil motus periculo filiorum
pater hortabatur Metellum
ut ne oppugnatione desisteret;
at Metellus
obsidionem maluit solvere,
quam pueros
in conspectu patris
crudeli nece
interfici:
atque huius mansuetudinis fructum
tulit;
namque multae aliae urbes
admiratione huius facti
se sponte ei dediderunt.

Metellus,
cum
urbem Contebriam
viribus expugnare
non posset,
ad fallendum hostem
convertit animum,
et viam reperit
qua propositum
ad exitum
perduceret.

Itinera
magno impetu
ingrediebatur,
deinde
alias atque alias
regiones petebat:
modo
hos occupabat montes,
modo
ad illos
transgrediebatur.

Cum interim
et suis et hostibus
ignota esset
causa
cur sic
sua mutaret consilia,
a quodam amico interrogatus
quid ita
incertum belli genus
sequeretur:
Absiste,
inquit Metellus,
ista quaerere;
namque tunicam meam
exurerem,
si eam
consilium meum scire
existimarem.

Postquam vero
et exercitum suum
ignorantia et,
hostes
errore implicavit,
cum alio
cursum direxisset,
subito ad Contebriam reflexit,
eamque inopinatam et attonitam
oppressit.

Raram Metelli Macedonici felicitatem
multi scriptores
concelebrant:
ea quidem ipsi omnia contigerunt,
quae beatam vitam videntur efficere.

Fortuna
eum nasci voluit
in urbe
terrarum principe:
parentes nobilissimos
dedit;
adiecit
animi eximias dotes
et corporis vires,
quae tolerandis laboribus sufficere possent;
multa decora
in eius domum
congessit:
nam cum ipse consul,
censor etiam
augurque fuisset,
et triumphasset,
tres filios consules
vidit,
e quibus
unum etiam et censorem et triumphantem
quartum autem praetorem;
tres quoque filias
bene nuptas.

Hunc autem vitae cursum
consentaneus finis excepit;
nam Metellum
ultimae senectutis spatio
defunctum,
et leni mortis genere
inter oscula complexusque natorum
extinctum,
filii et generi
humeris suis,
per urbem sustulerunt,
et rogo imposuerunt.

  

top

  

QUINTUS METULLUS NUMIDICUS

Quintus Metellus consul
cum Iugurtha
Numidarum rege
bellum gessit:
is
a Micipsa adoptatus,
duos eius filios fratres suos
interfecerat,
ut solus
Numidiae imperio potiretur.

Micipsa
in amicitia et societate populi Romani
semper permanserat.

Postquam igitur
Romae cognitum est
nefarium Iugurthae scelus,
placuit
illud ulcisci.

Metellus
cum exercitu
in Africam navigavit,
et cum hoste
manus conseruit.

Qua in parte
Iugurtha
affuit;
ibi aliquandiu
certatum est,
neque hic
ullum boni ducis aut militis officium
praetermisit.

Caeteri vero eius milites
primo congressu
pulsi fugatique sunt;
Iugurtha
in oppidum munitum
perfugit.

Paucis post diebus
Metellus
eum insecutus,
iterum proelio fudit:
Numidiam vastavit,
urbes amplas et munitissimas
cepit;
quae victoria
ei nomen Numidici fecit.

Postea
Quintus Metellus
censor factus est,
eiusque egregia fuit censura,
et omnis vita
plena gravitatis.

Cum ab inimicis accusatus,
causam de pecuniis repetundis diceret,
et ipsius tabulae
circumferrentur
iudicibus inspiciendae,
nemo
ex illis fuit
qui non removeret oculos,
et se totum averteret,
ne quisquam dubitare videretur
verumne an falsum esset
quod ille retulerat
in tabulas.

Cum Saturninus
tribunus plebis
legem
senatus maiestati adversam
et reipublicae perniciosam
tulisset,
Metellus
in eam legem
iurare noluit,
eaque de causa
in exilium actus est.

Honestum Rhodi secessum
invenit
ibique
litteris operam dedit.

Ita
vir fortissimus
de civitate maluit decedere,
quam de sententia,
eique salus patriae
dulcior quam conspectus fuit.

Metelli filius
precibus et lacrymis
a populo impetravit
ut pater ab exilio revocaretur.

Is forte
ludos spectabat,
cum ei redditae sunt litterae,
quibus scriptum erat,
maximo senatus et populi consensu,
reditum
illi
in patriam
datum esse.

Nihil
eo nuncio
moveri visus est:
non prius
e theatro abiit,
quam spectaculum ederetur;
non laetitiam suam
proxime sedentibus
ulla ex parte
ostendit,
sed summum gaudium
intra se
continuit,
parique vultu
in exilium abiit,
et fuit restitutus;
adeo moderatum
inter secundas et adversus res
gessit animum!

  
Tantus vero ad eum advenientem concursus
est factus,
ut dies totus
consumptus sit
in gratulationibus
illum ad portam urbis excipientium;
inde in Capitolium ascendentem,
et lares repetentem
universa propemodum civitas deduxit.

  

top

  

MARCUS AEMILIUS SCAURUS

Marcus Aemilius Scaurus
nobili familia
ortus est,
sed paupere.

Nam pater eius,
quamvis patricius,
ob rei familiaris inopiam,
carbonarium negotium
exercuisse dicitur.

Filius ipse
dubitavit
primo
utrum honores peteret,
an argentarium faceret;
sed cum eloquentia valeret,
ex ea
gloriam et opes peperit.

Consul factus,
severum
se
pro tuenda militari disciplina
praebuit;
disciplinae exemplum
admiratione dignum
referebat ipse
in iis libris
quos
de vita sua
scripserat.

Cum
in eo loco
ubi posuerat castra,
arbor esset
maturis fructibus onusta,
postridie abeunte exercitu,
arbor
intactis fructibus
relicta est.

Idem
Publio Decio praetori,
quod se transeunte sederet
et assurgere iussus
non paruisset,
vestem scidit,
sellam fregit,
et ne quis
ad eum
in ius iret,
edixit.

Marcus Scaurus,
ut in tuenda militari disciplina,
sic in punienda filii sui ingnavia
fuit severus.

Cum enim
in quodam proelio
Romani equites pulsi,
deserto imperatore,
Romam pavide repeterent,
in quibus
erat ipse Scauri filius,
misit pater,
qui ei dicerent
se
libentius occursurum esse
filii in acie interfecti ossibus,
quam visurum reducem
reum tam turpis fugae,
ideoque
conspectum irati patris
degeneri filio esse vitandum,
si quid verecundiae
in animo superesset.

Non tulit
iuvenis
ignominiae dolorem
et moerore confectus
interiit.

Marcus Scaurus,
cum esset
summa senectute
et adversa valetudine,
pristinum animi vigorem
retinuit.

Varius quidam
patria Hispanus,
vetus Scauri inimicus,
senem opprimere conatus est.

Accusabat eum
acceptae ab hostibiis pecuniae
ad prodendam rempublicam.

Scaurus nobilissimis
iuvenibus innixus
descendit in forum,
dataque respondendi facultate,
paucis verbis
ita causam egit;
Varius Hispanus
ait
Marcum Scaurum
senatus principem
ab hoste
corruptum esse,
et populi Romani imperium
prodidisse;
Marcus vero Scaurus
princeps senatus,
negat
se esse huic culpae affinem:
testis nemo est;
utri vos potius credendum putatis?

Qua dicti gravitate
periculum intentatum propulsavit.

Nam statim
populus
accusatorem
ab illa actione
depulit.

  

top

  

PUBLIUS RUTILIUS RUFUS

Publius Rutilius Rufus
vitae innocentia
enituit:
cum
nemo esset
in civitate
illo integrior,
omni honore dignus
est habitus,
et consul factus.

Cum
eum
amicus quidam
rem iniustam
aliquando rogaret,
et Rutilius
constanter negaret,
indignatus amicus
dixit:
Quid igitur
mihi opus est
tua amicitia,
si quod rogo
non facis?

Imo
respondit Rutilius,
quid mihi tua,
si propter te
aliquid inhoneste facere
me oporteat?

Sciebat quippe
vir sanctus
tam contra officium esse
amico tribuere
quod aequum non sit,
quam non tribuere
id quod recte possimus;
atque si forte
amici a nobis postulent
quae honesta non sunt:
religionem et fidem
esse
amicitiae anteponendam.

Rutilius tamen
in invidiam equitum Romanorum
venit
quod ab eorum iniuriis
Asiam,
cui tunc praeerat,
defendisset:
quare
ab iis repetundarum
accusatus est.

Rutilius,
innocentia fretus
senatoris insignia
non deposuit;
iudicibus non supplicavit;
ne ornatius quidem
causam suam
dici voluit,
quam simplex veritatis ratio
ferebat;
itaque damnatus est,
et Mitylenas
exulatum abiit.

Illi
Asiam petenti
omnes huius provinciae civitates
legatos miserunt.

Hospitio
eum,
opibus,
omni auxilio
iuverunt.

Cum Rutilium quidam consolaretur,
et diceret
instare arms civilia,
brevique futurum
ut omnes exules reverterentur:
Quid tibi,
inquit Rutilius,
mali feci,
ut mihi peiorem reditum optares,
quam exitum?

Malo patria
meo exilio
erubescat,
quam
reditu
moereat.

  

top

  

MARCUS LIVIUS DRUSUS

Marcus Livius Drusus
patre consulari genitus,
relictum sibi patrimonium
profusis largitionibus
dissipavit
adeo ut ipse profiteretur
nemini
se
ad largiendum
quidquam reliquisse
praeter coelum et coenum.

Unde cum pecunia egeret,
multa
contra dignitatem
fecit.

Tribunus plebis
primo
senatus
causam suscepit;
sed audax et vehemens,
ut propositum assequeretur,
leges perniciosas
tulit:
quibus
cum Philippus consul obsisteret,
ei
Drusus
in comitio
ita collum obtorsit,
ut plurimus sanguis
efflueret e naribus;
additaque contumelia,
non cruorem,
sed muriam de turdis esse
dixit.

Philippus enim
deliciarum amans
turdorumque imprimis edax
habebatur.

Alium etiam virum consularem
iisdem legibus
pariter adversantem
ait Drusus
se de saxo Tarpeio praecipitaturum.

Nec observantior
erga senatum
fuit Drusus.

Nam cum senatus ad eum misisset
ut in curiam veniret:
Quare,
inquit Drusus,
non ipse senatus
ad me
venit
in Hostiliam
propinquam rostris?

Paruitque tribuno
senatus:
quibus rebus
factum est
ut Drusus
nec senatui,
nec plebi placeret.

Unde
cum
e foro
magna hominum frequentia stipatus
rediret,
in atrio domus suae
cultello percussus est;
cultellus lateri eius affixus
relictus est,
auctor vero necis
in turba latuit:
Drusus
intra paucas horas
decessit.

Quem
ne morti quidem
proximum
ea deseruit superbia,
quae
eum in exitium impulerat;
cum extremum iam redderet spiritum,
circumstantium multitudinem intuens:
Ecquando, inquit,
amici,
similem mei civem
habebit
respublica?

Hunc vitae finem
habuit
iuvenis clarissimus quidem,
sed quem
sua semper inquietum ac turbulentum fecerat ambitio:
ipse
queri solitus est
sibi uni,
ne puero quidem,
ferias unquam contigisse;
nam adhuc praetextatus
per ambitionem
coepit
reos iudicibus commendare:
laudantur tamen
Drusi quaedam facta dictaque.

Cum Philippo consuli
insidiae pararentur,
eiusque vita
in maximo esset periculo,
Drusus,
re cognita,
Philippum,
licet inimicum,
monuit
ut sibi caveret.

Extat etiam
Drusi vox egregia:
cum enim domum aedificaret,
promitteretque architectus,
si quinque talenta
sibi darentur,
ita
se eam aedificaturum
ut nemo in eam despicere posset:
Imo,
inquit Drusus,
decem dabo,
si
eam ita componas
ut quidquid agam
non a vicinis tantum,
sed ab omnibus
etiam civibus
possit perspici.

  

top

  

CAIUS MARIUS

Caius Marius
humili loco natus
militiae tirocinium
in Hispania
duce Scipione
posuit;
erat
imprimis Scipioni carus
ob singularem virtutem,
et impigram ad pericula et labores alacritatem.

Scipio,
cum
inspicere voluisset
quemadmodum
ab unoquoque
equi curarentur,
Marii equum
validum et bene curatum
invenit:
quam diligentiam
imperator
plurimum laudavit.

Quadam die
cum forte
post coenam Scipio
cum amicis
colloqueretur,
dixissetque aliquis,
si quid Scipioni accidisset,
ecquemnam alium similem imperatorem
habitura esset respublica?

Scipio,
percusso leniter Marii humero,
Fortassis istum,
inquit.

Quo dicto excitatus
Marius
dignos rebus,
quas postea gessit,
spiritus
concepit.

Marius legatus
Metello
in Numidia,
criminando eum
adeptus est consulatum,
et in eius locum
suffectus.

Bellum Iugurthinum
a Metello
prospere coeptum
confecit.

Iugurtha
ad Getulos
profugerat,
eorumque regem
Bocchum
adversus Romanos
concitaverat.

Marius
Getulos et Bocchum agressus
fudit.

Castellum
in excelsa rupe
positum,
ubi regii thesauri erant,
non sine multo labore
expugnavit.

Bocchus
bello defessus
legatos
ad Marium
misit,
pacem orantes.

Sulla
quaestor
a Mario
ad regem remissus,
qui Boccho persuasit
ut Iugurtham Romanis traderet.

Iugurtha igitur
vinctus
ad Marium
deductus est,
quem
Marius triumphans
ante currum egit,
et in carcerem coenosum
inclusit,
quo cum
Iugurtha,
veste detracta,
ingrederetur,
os diduxit
ridentis in modum
et similisque desipienti
exclamavit
Proh!
quam frigidum
est vestrum balneum.

Manus
post expeditionem Numidicam
iterum consul creatus est,
eique
bellum
contra Cimbros et Teutones
decretum est.

Hi novi hostes
ab extremis Germaniae finibus
profugi,
novas sedes
quaerebant.

Gallia exclusi,
in Italiam
transgressi sunt;
nec primum impetum barbarorum
tres duces Romani sustinuerant;
sed Marius
primo
Teutones
sub ipsis Alpium radicibus
assecutus
proelio oppressit:
vallem fluviumque medium
hostes
tenebant,
unde militibus Romanis
nulla aquae copia:
aucta necessitate
virtus
causa victoriae fuit;
namque Marius
sitim metuentibus ait,
digitum protendens;
Viri estis:
en illic
aquam habebitis.

Itaque tam acriter
pugnatum est,
tantaque caedes hostium
fuit,
ut Romani victores
de cruento flumine
non plus aquae
biberent,
quam sanguinis barbarorum.

Deletis Teutonibus
Caius Marius
in Cimbros
convertitur:
hi
ex alia parte
Italiam ingressi,
Athesim flumen
non ponte
nec navibus,
sed ingesta obrutum sylva
transiluerant;
quibus
occurrit Marius.

Tum Cimbri
legatos
ad consulem
miserunt,
agros
sibi suisque fratribus
postulantes.

Ignorabant scilicet
Teutonum cladem.

Cum Marius ab iis quaesivisset
quos illi fratres dicerent;
Teutones nominaverunt.

Ridens Marius:
Omittite, inquit,
fratres;
tenent hi
acceptam
a nobis terram
aeternumque tenebunt.

Legati
sensere
se ludibrio haberi,
ultionemque
Mario
minati sunt,
statim atque Teutones advenissent.

Atqui adsunt,
inquit Marius,
decetque
vos hinc non discedere,
nisi salutatis vestris fratribus.

Tum vinctos
adduci iussit Teutonum duces
qui,
in proelio
capti fuerant.

His rebus auditis,
Cimbri
castris egressi
ad pugnam
prodierunt.

Marius
aciem
ita instituit,
ut pulvis
in oculos et ora hostium
ferretur.

Incredibili strage
prostrata est
illa Cimbrorum multitudo.

Caesa
traduntur
centum et octoginta hominum millia.

Nec minor
cum uxoribus
pugna,
quam
cum viris fuit:
illae enim
obiectis undique plaustris altae
desuper,
quasi e turribus,
pugnabant
lanceis contisque.

Victae tamen
legationem
ad Marium
miserunt
libertatem orantes,
quam cum non impetrassent,
suffocatis elisisque infantibus,
aut mutuis concidere vulneribus,
aut vinculo
e crinibus suis facto,
ab arboribus
iugisque plaustrorum subrectis
pependerunt.

Ferant
unam conspectam fuisse
quae
pedibus suis
duos filios,
seipsam vero
ex arbore
suspenderat.

  

top

  

1a  1b  2   3a  3b  4   5   6   7  

  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

pagekeeper