Lhomond's

De Viris Illustribus 5
Secundum Bellum Punicum

2d LTM Edition

  

Elementary Readers Index

1a  1b  2   3a  3b  4   5   6   7  

Whitaker's Words   Perseus L&S

Text Information

  


d MARIUS (2) d

d AUC 666 d

d LUCIUS CORNELIUS SULLA d

d LUCIUS LUCULLUS d

d QUINTUS SERTORIUS d

d CNAEUS POMPEIUS MAGNUS d


  

  

Marius (2)

Cum enim Sulla consul
contra Mithridatem
regem Ponti
missus fuisset,
ei
Marius
illud imperium
eripuit,
fecitque
ut loco Sullae
ipse
imperator crearetur;
qua re commotus
Sulla
cum exercitu
Romam venit,
eam
armis occupavit,
Mariumque
expulit.

Marius
in palude
aliquandiu delituit;
sed ibi paulo post deprehensus,
et ut erat,
nudo corpore,
coenoque oblitus,
iniecto in collum loro
raptus est,
et in custodiam coniectus.

Missus etiam est
ad eum occidendum
servus publicus,
natione Cimber,
quem
Marius
vultus maiestate
deterruit.

Cum enim hominem
ad se
gladio stricto
venientem vidisset:
Tunc, inquit,
Marium
audebis occidere?

Ille
attonitus ac tremens,
abiecto ferro,
fugit.

Marius postea,
ab iis etiam,
qui
prius eum occidere
voluerant,
e carcere
emissus est.

Marius,
accepta navicula,
in Africam
traiecit,
et in agrum Carthaginiensem
pervenit.

Ibi
cum in locis solitariis sederet,
venit
ad eum
lictor Sextilii praetoris,
qui hanc provinciam administrabat.

Marius ab eo,
quem nunquam laeserat,
aliquod humanitatis officium
exspectabat;
at lictor
decedere eum provincia
iussit,
nisi
vellet
in se animadverti.

Torvis oculis
eum intuens
Marius
nullum dabat responsum.

Interrogavit igitur
eum lictor,
ecquid praetori vellet renunciari?

Cui
Marius:
Abi, inquit,
nuncia
te vidisse
Caium Marium
in Carthaginis magnae ruinis sedentem.

Duplici exemplo insigni
eum
admonebat
de inconstantia rerum humanarum,
cum
et urbis maximae excidium,
et viri clarissimi casum
ob oculos poneret.

Anno urbis conditae 666.

Profecto
ad bellum Mithridaticum
Sulla,
in Italiam
rediit Marius
efferatus magis calamitate
quam domitus.

Cum exercitu
Romam ingressus,
eam
caedibus et rapinis vastavit;
omnes adversae factionis nobiles
variis suppliciorum generibus
affecit:
quinque dies,
totidemque noctes
ista scelerum omnium duravit licentia.

Hoc tempore
admiranda sane
fuit populi Romani abstinentia:
cum enim Marius obiecisset
domos occisorum diripiendas,
nemo fuit
qui
ullam ex his rem
attingeret:
quae populi misericordia erat
tacita quaedam Marii crudelitatis vituperatio.

Tandem
Marius
senio et laboribus confectus
in morbum incidit,
et ingenti omnium laetitia
vitam finivit.

Cuius viri
si expendantur cum virtutibus vitia
haud facile
dicta erit
utrum in bello hostibus,
an in otio civibus
fuerit infestior:
quam enim rempublicam
contra hostes
virtute servaverat,
eam
togatus
ambitione evertit.

Erat Mario
ingenuarum artium et liberalium studiorum
contemptor animus.

Cum aedem Honoris
de manubiis hostium
vovisset,
spreta peregrinorum marmorum nobilitate,
artificumque Graecorum peritia,
eam vulgari lapide
per artificem Romanum
curavit aedificandam.

Graecas etiam litteras
aspernabatur,
quod,
inquiebat,
sui doctoribus
parum ad virtutem
prodessent.

At idem fortis validus
et adversus dolorem
confirmatus.

Cum ei
varices in crure
secarentur,
vetuit
se alligari.

Acrem tamen fuisse doloris morsum
ipse ostendit;
nam medico alterum crus postulanti
noluit praebere,
quod maiorem esse remedii,
quam morbi dolorem
iudicaret.

  

top

  

LUCIUS CORNELIUS SULLA

Lucius Cornelius Sulla
patricio genere natus,
bello Iugurthino
quaestor Marii fuit.

Vitam
antea
ludo, vino, libidineque
inquinatam duxerat;
quapropter
Marius moleste tulit,
quod,
sibi gravissimum bellum gerenti,
tam delicatus quaestor
sorte obtigisset.

Eiusdem tamen,
postquam in Africam venit,
virtus
enituit.

Bello Cimbrico
legatus consulis
bonam operam
navavit.

Consul ipse deinde factus,
pulso in exilium Mario,
adversus Mithridatem
profectus est;
ac primum
illius regis praefectos
duobus proeliis
profligavit:
dein transgressus in Asiam,
Mithridatem ipsum
fudit,
et oppressisset,
nisi adversus Marium festinans,
qualemcumque pace
maluisset componere.

Mithridatem tamen
pecunia mulctavit;
Asia aliisque provinciis
quas occupaverat
decedere coegit,
eumque
paternis finibus
contentum esse
iussit.

Sulla
propter motus urbanos
cum victore exercitu
Romam properavit.

Eos
qui Mario favebant
omnes superavit;
nihil
illa victoria fuit crudelius.

Sulla
dictator creatus
novo et inaudito exemplo
tabulam proscriptionis proposuit,
qua
nomina eorum
qui occidendi essent
continebantur:
cumque omnium esset orta indignatio,
postridie
plura etiam adiecit nomina.

Ingens caesorum fuit multitudo.

Saevitiae causam
avaritia
etiam praebuit,
multoque plures
propter divitias
quam propter odium victoris
necati sunt.

Civis quidam innoxius,
cui fundus
in agro Albano
erat,
legens
proscriptorum nomina,
se quoque adscriptum vidit:
Vae, inquit,
misero mihi;
me
fundus Albanus persequitur.

Neque longe progressus,
a quodam agnitus
et percussus est.

Depulsis prostratisque inimicorum partibus,
Sulla
felicem se edicto appellavit:
cumque eius uxor
geminos
eodem partu
tunc edidisset,
puerum Faustum
puellamque Faustam
nominari voluit.

Tum repente,
contra omnium expectationem,
dictaturam deposuit,
dimissisque lictoribus,
diu in foro deambulavit.

Stupebat
populus
eum privatum videns,
cuius modo tam formidolosa fuerat potestas:
quodque non minus mirandum fuit,
sua ei privato non solum salus,
sed etiam dignitas constitit,
qui
cives innumeros
occiderat.

Unus tantum fuit adolescens
qui auderet queri,
et recedentem usque ad fores domus
maledictis incessere.

Cuius iniurias
Sulla
patienti animo tulit;
sed domum ingrediens
dixit:
Hic adolescens
efficiet
ne quis posthac
tale imperium
deponat.

Sulla
deinde
in villam profectus,
rusticari
et venando
vitam ducere
coepit.

Ibi
morbo pediculari
correptus
interiit,
vir ingentis animi,
cupidus voluptatum
sed gloria cupidior;
litteris graecis
atque latinis eruditus,
et virorum litteratorum adeo amans,
ut sedulitatem
etiam mali cuiusdam poetae
aliquo premio dignam duxerit:
nam cum ille
epigramma ipsi obtulisset,
iussit Sulla
praemium ei statim dari,
ea tamen lege
ne quid postea scriberet.

Ante victoriam
laudandus,
in iis vero
quae secuta sunt
nunquam satis vituperandus:
urbem enim
et Italiam
civium sanguine
inundavit.

Non solum
in vivos
saeviit,
sed ne mortuis quidem
pepercit;
nam Caii Mari,
cuius,
etsi postea inimicus,
aliquando tamen
quaestor fuerat,
erutos cineres
in flumen
proiecit.

Qua crudelitate
rerum praeclare gestarum gloriam
corrupit.

  

top

  

LUCIUS LUCULLUS

Lucius Lucullus
ingenio,
doctrina et virtute
claruit.

In Asiam
quaestor profectus,
huic provinciae
per multos annos
cum laude
praefuit.

Postea
consul factus
ad Mithridaticum bellum
a senatu missus,
opinionem omnium,
quae de virtute eius erat,
vicit:
nam ab eo
laus imperatoria
non admodum expectabatur,
qui
adolescentiam
in pacis artibus
consumpserat;
sed incredibilis quaedam ingenii magnitudo
non desideravit
tardam et indocilem usus disciplinam.

Totum iter
consumpsit
partim
in percontando a peritis,
partim
in rebus gestis legendis.

Habebat porro
admirabilem quamdam rerum memoriam;
unde factum est
ut in Asiam
doctus imperator venerit,
cum esset Roma profectus
rei militaris rudis.

Lucullus
eo bello
magnas ac memorabiles res
gessit:
Mithridatem
saepe multis locis fudit:
Tigranem,
regem maximum in Armenia, vicit,
ultimamque bello manum
magis noluit imponere,
quam non potuit;
sed alioqui
per omnia
laudabilis
et bello pene invictus
pecuniae cupidini
nimium deditus fuit,
quam tamen ideo expetebat
ut deinde
per luxuriam effunderet:
itaque
postquam de Mithridate triumphisset,
abiecta omnium rerum cura,
coepit
delicate ac molliter vivere,
otioque et luxu diffluere;
magnifice et immenso sumptu
villas aedificavit,
atque ad earum usum mare ipsum vexavit.

Nam in quibusdam locis
moles mari iniecit,
in aliis vero,
suffossis montibus,
mare
in terras induxit:
unde in eum
haud infacete
Pompeius
vocabat
Xerxem togatum.

Xerxes enim
Persarum rex,
cum pontem in Hellesponto fecisset,
et ille
tempestate ac fluctibus
esset disiectus,
iussit
mari
trecentos flagellorum ictus
infligi,
et compedes
dari.

Habebat
Lucullus
villam
prospectu et ambulatione pulcherrimum,
quo cum venisset Pompeius,
id unum reprehendit
quod ea habitatio
esset quidem aestate peramoena,
sed hieme
minus commoda videretur:
cui Lucullus:
Putasne, inquit,
me minus sapere
quam hirundines
quae
adveniente hieme
sedem commutant?

Villarum magnificentiae
respondebat
epularum sumptus:
cum aliquando
modica ei utpote soli coena
esset posita,
cocum
graviter obiurgavit,
eique excusanti
ac dicenti
se non debuisse
lautum parare conviviam,
quod nemo esset ad coenam invitatus:
Quid ais
inquit iratus Lucullus,
an nesciebas
Lucullum
hodie coenaturum esse
apud Lucullum?

  

top

  

QUINTUS SERTORIUS

Quintus Sertorius
ignobili loco natus,
prima stipendia
bello Cimbrico
fecit,
in quo
honos ei virtutis causa
habitus est.

In prima adversus Cimbros pugna
licet vulneratus,
et equo amisso,
Rhodanum flumen rapidissisimum
nando traiecit,
lorica et scuto retentis.

Egregia etiam fuit
eius opera
bello sociali:
dum enim
nullum periculum
refugit,
alter ei oculus
effossus est;
idque ille
non dehonestamentum ori,
sed ornamentum merito
arbitrabatur:
dicebat enim
caetera bellicae fortitudinis insignia,
ut armillas,
coronasve,
nec semper
nec ubique gestari,
se vero,
quotiescumque
in publicum prodiret,
suae virtutis pignus,
vulnus scilicet
ob rempublicam acceptum
in ipsa fronte ostentare,
nec quemquam sibi occurrere
qui non esset
laudum suarum admirator.

Postquam Sulla
ex bello Mithridatico
in Italiam reversus,
coepit dominari,
Sertorius
qui partium Marianarum fuerat,
in Hispaniam
se contulit.

Ibi
virtutis admiratione
et imperandi moderatione,
Hispanorum simul ac Romanorum,
qui in iis locis consederant
animos sibi conciliavit,
magnoque exercitu collecto,
quos adversus eum Sulla miserat
duces
profligavit.

Missus deinde a Sulla
Metellus
a Sertorio
fusus quoque
ac fugatus est.

Pompeium etiam,
qui in Hispaniam venerat
ut Metello opem ferret,
levibus proeliis
lacessivit Sertorius.

Is enim
non minus cautus quam acer
imperator
universae dimicationis discrimen vitabat,
quod imparem
se
universo Romanorum exercitui
sentiret;
interim vero
hostem
crebris damnis
fatigabat.

Cum aliquando
Sertorii milites
pugnam inconsulte flagitarent,
nec iam eorum impetus
posset cohiberi,
Sertorius
duos in eorum conspectu equos
constituit,
praevalidum alterum,
alterum vero admodum exilem,
et imbecillum:
deinde
equi infirmi
caudam
a robusto iuvene
totam simul abrumpi iussit;
validi autem equi
singulos pilos
ab imbecillo sene
paulatim velli.

Irritus adolescentis labor
risum omnibus movit;
senex autem,
quamvis tremula manu,
id perfecit
quod imperatum sibi fuerat.

Cumque milites
non satis intelligerent
quorsum
ea res spectaret,
Sertorius
ad eos conversus:
Equi caudae, inquit,
similis est hostium exercitus:
qui series aggreditur
facile potest opprimere;
contra
nihil proficiet
qui universum
conabitur prosternere.

Erat Sertorio
cerva candida eximiae pulchritudinis,
quae
ipsi magno usui fuit,
ut obsequentiores haberet milites.

Hanc
Sertorius
assuefecerat
se vocantem audire
et euntem sequi.

Dianae donum esse
omnibus persuasit,
seque
ab ea moneri
quae facto opus essent.

Si quid durius
vellet imperare,
se
a cerva monitum
praedicabat,
statimque libentes
parebant.

Cerva
in quadam hostium incursione
amissa est,
ac periisse credita;
quod aegerrime tulit Sertorius.

Multis post diebus
a quodam homine
inventa est.

Sertorius
eum,
qui id sibi nunciabat,
tacere iussit,
cervamque repente in locum,
ubi ius reddere solebat,
immitti.

Ipse
vultu hilari
in publicum progressus,
dixit
sibi
in quiete
visam esse cervam,
quae perierat
ad se reverti.

Tunc emissa ex composito cerva,
ubi Sertorium conspexit,
laeto saltu
ad tribunal fertur,
ac dexteram sedentis
ore lambit;
unde clamor factus,
ortaque admiratio est.

Victus postea a Pompeio
Sertorius
pristinos mores mutavit,
et ad iracundiam
deflexit.

Multos
ob suspicionem proditionis
crudeliter interfecit;
unde odio esse coepit exercitui.

Romani
moleste ferebant
quod Hispanis magis quam sibi confideret,
hosque haberet corporis custodes.

In hac animorum aegritudine
non deserebant Sertorium,
quem necessarium sibi
ducem iudicabant,
sed eum amare desierant.

Deinde
in Hispanos
quoque saeviit Sertorius,
quod ii
tributa non tolerarent;
ipse etiam Sertorius
curis iam et laboribus fessus,
ad obeunda ducis munia segnior,
ad luxum et libidines declinavit.

Quare,
alienatis omnium animis,
iussa imperatoris contemnebantur;
tandem facta adversus eum coniuratione,
Sertorius
in convivio
a suis
est interfectus.

  

top

  

CNAEUS POMPEIUS MAGNUS

Cnaeus Pompeius
stirpis senatoriae adolescens,
in bello civili
se et patrem
consilio servavit.

Pompeii pater
suo exercitui
ob avaritiam
erat invisus;
itaque facta est
in eum
conspiratio.

Terentius quidam,
Cnaei Pompeii contubernalis,
eum occidendum susceperat,
dum alii
tabernaculum patris incenderent.

Quae res
iuveni Pompeio coenanti
nunciata est.

Ipse nihil periculo motus,
solito hilarius bibit,
et cum Terentio
eadem,
qua antea,
comitate
usus est.

Deinde cubiculum ingressus,
clam subduxit se tentorio,
et firmam patri circumposuit custodiam.

Terentius
tum districto ense,
ad lectum Pompeii
accessit,
multisque ictibus
stragula percussit.

Orta mox seditione,
Pompeius
se in media coniecit agmina,
militesque tumultuantes
precibus et lacrymis
placavit,
ac suo duci reconciliavit.

Pompeius
eodem bello civili
partes Sullae secutus,
ita egit,
ut ab eo maxime diligeretur.

Annos tres et viginti natus,
ut Sullae auxilio veniret,
paterni exercitus reliquias
collegit,
statimque dux peritus exstitit.

Illius magnus apud milites amor,
magna apud omnes admiratio fuit;
nullus ei labor taedio,
nulla defatigatio molestiae erat.

Cibi vinique temperans,
somni parcus,
inter milites
corpus exercebat.

Cum alacribus saltu,
cum velocibus cursu
cum validis luctando
certabat.

Tum ad Sullam
iter intendit,
non per loca devia,
sed palam incedens,
tres hostium exercitus
aut fudit,
aut sibi adiunxit.

Quem
ubi Sulla
ad se accedere audivit,
egregiamque sub signis iuventutem
aspexit,
desiliit ex equo,
Pompeiumque salutavit imperatorem:
deinceps ei venienti
solebat
assurgere de sella
et caput aperire;
quem honorem
nemini nisi Pompeio tribuebat.

Postea Pompeius
in Siciliam
profectus est,
ut eam
a Carbone Sullae inimico occupatam
reciperet.

Carbo comprehensus,
et ad Pompeium
ductus est.

Quem
Pompeius
postquam acerbe in eum
invectus fuisset,
ad supplicium duci iussit.

Tunc ille,
qui ter consul fuerat,
demisse ac muliebriter
mortem extimuit:
voce flebili petiit,
ut sibi alvum levare liceret,
sicque
brevem miserrimae vitae usuram
rapuit,
donec miles
morae impatiens
caput
in sordido loco
sedentis amputavit.

Longe moderatior
fuit Pompeius
erga Sthenium
Siculae cuiusdam civitatis principem.

Cum enim
in eam civitatem
animadvertere decrevisset,
quae sibi adversata fuerat,
exclamavit Sthenius,
eum
inique facturum
si ob culpam unius
omnes plecteret.

Interroganti Pompeio
quisnam ille unus esset?
Ego, inquit Sthenius,
qui
meos cives
ad id
induxi.

Tam libera voce delectatus
Pompeius,
omnibus et Sthenio ipsi
pepercit.

Transgressus inde in Africam
Pompeius,
Iarbam
Numidiae regem,
qui Marii partibus favebat,
bello persecutus est.

Intra dies quadraginta
hostem oppressit,
et Africam subegit
adolescens
quatuor et viginti annorum.

Tum ei litterae
a Sulla
redditae sunt,
quibus iubebatur
exercitum dimittere
et cum una tantum legione
successorem exspectare.

Id aegre tulit
Pompeius:
paruit tamen,
et Romam reversus est.

Revertenti
incredibilis multitudo
obviam ivit.

Sulla quoque
eum
laetus accepit,
et Magni cognomine
appellavit:
nihilominus
Pompeio triumphum petenti
restitit;
neque ea re
a proposito
deterritus est
Pompeius;
aususque est
dicere
plures
solem orientem adorare,
quam occidentem;
quo dicto
innuebat
Sullae potentiam minui,
suam vero crescere.

Ea voce audita,
Sulla
iuvenis constantiam admiratus,
exclamavit:
Triumphet, triumphet.

Metello iam seni
et bellum in Hispanii segnius gerenti
collega datus est Pompeius,
ibique adversus Sertorium
vario eventu
dimicavit.

In quodam proelio
maximum subiit periculum:
cum enim in eum
vir
vasta corporis magnitudine
impetum fecisset,
Pompeius
manum hostis amputavit,
sed multis in eum concurrentibus,
vulnus in femore accepit,
et a suis fugientibus desertus
in hostium potestate erat.

At praeter spem
evasit:
illi scilicet
equum Pompeii
auro phalerisque eximiis instructum
ceperant.

Dum vero
praedam
inter se altercantes partiuntur,
Pompeius
illorum manus
effugit.

Altero proelio,
cum Metellus
Pompeio laboranti
auxilio venisset
fususque esset
Sertorii exercitus,
is dixisse fertur:
Nisi ista anus supervenisset,
ego hunc puerum
verberibus castigatum
Romam dimisissem.

Metellum anum appellabat,
quia is iam senex
ad mollem et effeminatam vitam
deflexerat:
tandem,
Sertorio interfecto,
Pompeius
Hispaniam recepit.

Cum piratae
maria omnia
infestarent,
et quasdam etiam Italiae urbes
diripuissent,
ad eos opprimendos
cum imperio extraordinario
missus est Pompeius.

Nimiae viri potentiae
obsistebant
quidam ex optimabitus,
et imprimis Quintus Catulus;
qui cum in concione dixisset
esse quidem praeclarum virum Cnaeum Pompeium,
sed non esse uni omnia tribuenda,
adiecissetque:
Si quid ei accideret,
ecquemnam in eius locum substituetis?

Acclamavit universa concio:
Te ipsum,
Quinte Catule.

Tam honorfico civium testimonio victus
Catulus
e concione
discessit.

Pompeius,
disposito per omnes maris recessus navium praesidio,
brevi
terrarum orbem
illa peste liberavit;
praedones
multis locis victos
fudit;
eosdem
in deditionem acceptos
in urbibus et agris
procul a mari
collocavit.

Nihil
hac victoria celerius:
nam intra quadragesimum diem
piratas
toto mari
expulit.

Confecto bello piratico,
Cnaeus Pompeius
contra Mithridatem profectus est,
et in Asiam
magna celeritate
contendit.

Proelium cum rege conserere
cupiebat,
neque opportuna dabatur pugnandi facultas,
quia Mithridates interdiu
castris
se continebat,
noctu vero
haud tutum erat
congredi cum hoste
in locis ignotis.

Quadam tamen nocte
Mithridatem
Pompeius agressus est.

Luna
magno fuit Romanis adiumento:
nam cum
eam
Romani
a tergo haberent,
umbrae corporum longius proiectae
ad primos usque hostium ordines
pertinebant;
unde decepti regii milites,
in umbras
tamquam
in propinquum hostem
tela mittebant.

Victus Mithridates
in Pontum
profugit.

Adversus eum
filius Pharnaces
rebellavit,
quia,
occisis a patre fratribus,
vitae suae ipse timebat.

Mithridates
a filio obsessus
venenum sumpsit,
quod cum tardius subiret,
quia
adversus venena
multis antea medicaminibus
corpus firmaverat,
a milite Gallo
volens
interfectus est.

Pompeius deinde
Tigranem
Armeniae regem,
qui
Mithridatis partes
secutus fuerat,
ad deditionem
compulit;
quem tamen ad genua procumbentem
erexit,
benignis verbis
recreavit
et in regnum restituit;
aeque pulchrum esse iudicans
et vincere reges
et facere.

Tandem
rebus Asiae compositis
in Italiam
rediit.

Ad urbem venit,
non,
ut plerique timuerant,
armatus,
sed demisso exercitu,
et tertium triumphum
biduo
duxit.

Insignis
fuit
multis novis inusitatisque ornamentis
hic triumphus;
Sed nihil illustrius
visum est,
quam quod tribus triumphis
tres orbis partes devictae
causam praebuerunt:
Pompeius enim,
quod antea contigerat nemini,
primo ex Africa,
iterum ex Europa,
tertio ex Asia
triumphavit,
felix opinione hominum futurus,
si quem gloriae,
eundem vitae finem habuisset,
neque adversam fortunam
esset expertus iam senex.

  

top

  

1a  1b  2   3a  3b  4   5   6   7  

  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

pagekeeper