Lhomond's

De Viris Illustribus 6
Secundum Bellum Punicum

2d LTM Edition

  

Elementary Readers Index

1a  1b  2   3a  3b  4   5   6   7  

Whitaker's Words   Perseus L&S

Text Information

  


d SECUNDUM CIVILE BELLUM d

d CAIUS JULIUS CAESAR d

d MARCUS CATO UTICENSIS d

d MARCUS TULLIUS CICERO d

d MARCUS BRUTUS d

d OCTAVIUS CAESAR AUGUSTUS d


  

  

SECUNDUM CIVILE BELLUM

(Anno urbis conditae 705.)

Postea orta est
inter Pompeium et Caesarem
gravis dissensio,
quod hic superiorem,
ille vero parem
ferre non posset:
et inde bellum civile exarsit.

Caesar
cum infesto exercitu
in Italiam venit.

Pompeius,
relicta urbe ac deinde Italia ipsa,
Thessaliam petiit,
et cum eo
consules senatusque omnis:
quem insecutus
Caesar
apud Pharsaliam
acie fudit.

Victus Pompeius
ad Ptolemaeum
Alexandriae regem,
cui tutor a senatu datus fuerat,
profugit;
sed ille
Pompeium
interfici iussit.

Latus Pompeii
sub oculis uxoris et liberorum
mucrone confossum est,
caput abscissum,
truncus in Nilum coniectus.

Dein caput
velamine involutum
ad Caesarem
delatum est,
qui eo viso
lacrimas fudit,
et illud
multis pretiosissimisque odoribus cremandum
curavit.

Is fuit
viri praestantissimi
post tres consulatus
et totidem triumphos
vitae exitus.

Erant in Pompeio
multae ac magnae virtutes,
ac praecipue admiranda frugalitas.

Cum ei aegrotanti precepisset medicus
ut turdum ederet,
negarent autem servi
eam avem
usquam aestivo tempore
posse reperiri,
nisi apud Lucullum,
qui turdos domi saginaret,
vetuit Pompeius
turdum inde peti,
medicoque dixit:
Ergo nisi Lucullus
perditus deliciis esset,
non viveret Pompeius?

Aliam avem,
quae parabilis esset,
sibi iussit apponi.

Viris doctis
magnum honorem
habebat Pompeius.

Ex Syria decedens,
confecto bello Mithridatico,
cum Rhodum venisset,
nobilissimum philosophum
Posidonium
cupiit audire:
sed cum
is diceretur
tunc graviter aegrotare,
quod
maximis podagrae doloribus
cruciabatur,
voluit saltem
Pompeius
eum visere.

Mos erat ut,
consule aedes aliquas ingressuro,
lictor
fores
virga percuteret,
admonens
consulem adesse.

at Pompeius vetuit
fores Posidonii domi percuti,
honoris causa.

Quem,
ut vidit et salutavit,
moleste
se ferre dixit,
quod eum,
non posset audire.

At ille:
Tu vero, inquit,
potes,
nec committam
ut dolor corporis efficiat
ut frustra
tantus vir
ad me veniret.

Itaque cubans
graviter et copiose disseruit
de hoc ipso
nihil esse bonum,
nisi quod honestum esset,
et nihil malum dici posse,
quod turpe non esset.

Cum,
vero dolor interdum
acriter eum pungeret,
saepe dixit:
Nihil agis,
dolor,
quamvis sis molestus:
nunquam
te esse malum
confitebor.

  

top

  

CAIUS JULIUS CAESAR

Caius Iulius Caesar
nobilissima genitus familia,
annum agens sextum et decimum,
patrem amisit:
paulo post
Corneliam,
duxit uxorem,
cuius cum pater esset Sullae inimicus,
voluit Sulla
Caesarem compellere,
ut eam dimitteret;
neque id potuit efficere.

Ob eam causam
Caesar
bonis spoliatus,
cum etiam ad mortem quaereretur,
mutata veste,
noctu
elapsus est ex urbe,
et quanquam tunc
quartanae morbo laboraret,
prope per singulas noctes
latebras commutare cogebatur;
sic quoque comprehensus
a Sullae liberto,
vix data pecunia evasit.

Postremo
per proximos suos
veniam impetravit.

diu repugnante Sulla,
qui
cum
deprecantibus ornatissimis viris
denegasset,
atque illi
pertinaciter contenderent,
expugnatus tandem dixit
eum,
quem salvum tantopere cuperent
aliquando optimatum partibus,
quas simul defendissent,
exitio futurum,
multosque
in eo puero
inesse Marios.

Caesar,
mortuo Sulla
et composita seditione civili,
Rhodum secedere statuit,
ut per otium
Apollonio,
tunc clarissimo dicendi magistro,
operam daret;
sed in itinere
a piratis captus est,
mansitque
apud eos
quadraginta dies.

Ita porro
per illud omne spatium
se gessit,
ut piratis
terrori pariter ac venerationi esset;
atque
ne iis
suspicionem ullam
daret,
qui
oculis tantummodo
eum custodiebant,
nunquam
aut nocte,
aut die
excalceatus est.

Interim
comites servosque demiserat
ad expediendas pecunias
quibus redimeretur.

Viginti talenta,
piratae postulaverant;
ille vero
quinquaginta daturum
se spopondit.

Quibus numeratis,
expositus est
in littore.

Caesar liberatus
confestim
Miletum,
quae urbs proxime aberat,
properavit;
ibique
contracta classe
stantes
adhuc in eodem loco
praedones noctu adortus,
aliquot naves,
mersis aliis,
cepit,
piratasque
ad deditionem redactos
eo affecit supplicio
quod
illis
saepe per iocum
minatus fuerat,
dum ab iis detineretur;
crucibus
illos suffigi iussit.

Iulius Caesar
quaestor factus
in Hispaniam
profectus est;
cumque Alpes transiret,
et ad conspectum pauperis
cuiusdam vici
comites eius
per iocum
inter se disputarent
num illic etiam esset
ambitioni locus,
serio dixit Caesar
malle se ibi primum esse
quam Romae secundum.

Ita
animus dominationis avidus
a prima aetate
regnum concupiscebat,
semperque in ore habebat
hos Euripidis,
Graeci poetae,
versus:
Nam si violandum est ius,
regnandi gratia
violandum est:
aliis rebus
pietatem colas.

Cum vero
Gades,
quod est Hispaniae oppidum,
venisset,
visa Alexandri Magni imagine,
ingemuit,
at lacrimas fudit:
causam quaerentibus amicis:
Nonne, inquit,
idonea dolendi causa est,
quod nihildum memorabile gesserim,
eam aetatem adeptus
qua Alexander
iam terrarum orbem
subegerat?

Iulius Caesar
in captanda plebis gratia,
et ambiendis honoribus
patrimonium effudit:
aere alieno oppressus
ipse dicebat
sibi opus esse millies sestertium,
ut haberet nihil.

His artibus
consulatum adeptus est;
collegaque ei datus
Marcus Bibulus,
cui Caesaris consilia
haud placebant.

Inito magistratu,
Caesar
legem agrariam tulit,
hoc est
de dividendo egenis civibus agro publico:
cui legi cum senatus repugnaret,
Caesar
rem ad populum
detulit.

Bibulus collega
in forum venit,
ut legi ferendae obsisteret,
sed tanta commota est seditio,
ut in caput consulis
cophinus stercore plenus
effunderetur,
fascesque frangerentur.

Tandem Bibulus
a satellitibus Caesaris
foro expulsus,
domi se continere
per reliquum anni tempus
coactus est
curiaque abstinere.

Interea unus Caesar
omnia
ad arbitrium
in republica
administravit:
unde quidam homines faceti,
quae eo anno gesta sunt,
non ut mos erat,
consulibus Cesare et Bibulo
acta esse dicebant,
sed Iulio et Caesare,
unum consulem
nomine et cognomine
pro duobus appellantes.

Iulius Caesar
functus consulatu,
Galliam provinciam
sorte obtinuit.

Gessit autem
novem annis,
quibus in imperio fuit,
haec fere.

Galliam
in provinciae Romanae formam
redegit;
Germanos,
qui trans Rhenum incolunt,
primus
Romanorum ponte fabricato
aggressus,
maximis affecit cladibus.

Britannos antea ignotos
vicit,
iisque
pecunias et obsides
imperavit;
quo in bello
multa Caesaris facta egregia
narrantur.

Inclinante in fugam exercitu,
rapuit
e manu militis fugientis
scutum,
et in primam aciem volitans,
pugnam restituit.

In alio proelio
aquiliferum
terga vertentem
faucibus comprehendit,
in contrariam partem
retraxit,
dexteramque ad hostem protendens.

Quorsum tu, inquit,
abis?
Illic sunt
cum quibus
dimicamus.

Quo facto
militibus
animos addidit.

Caesar,
cum
adhuc in Gallia
detineretur,
ne imperfecto bello discederet,
postulavit
ut sibi liceret,
quamvis absenti,
secundum consulatum petere;
quod ei a senatu
est negatum.

Ea re commotus
in Italiam rediit,
armis iniuriam acceptam vindicaturus,
plurimisqiue urbibus occupatis,
Brundusium contendit,
quo Pompeius consulesque confugerant.

Tunc
summae audaciae facinus
Caesar edidit:
A Brundusio
Dyrrachiam
inter oppositas classes
gravissima hieme
transmisit,
cessantibusque copiis
quas subsequi iusserat,
cum
ad eas arcessendas
frustra misisset,
morae impatiens,
castris noctu egreditur,
clam
solus naviculam conscendit
obvoluto capite,
ne agnosceretur.

Mare
adverso vento vehementer flante
intumescebat;
in altum tamen
protinus dirigi navigium
iubet;
cumque gubernator
paene obrutus fluctibus
adversae tempestati
cederet;
Quid times? ait:
Caesarem vehis.

Deinde Caesar
Thessaliam petiit,
ubi Pompeium
Pharsalico proelio fudit,
fugientem persecutus est,
eumque in itinere
cognovit
occisum fuisse.

Tum bellum
Ptolemaeo Pompeii interfectori
intulit,
a quo sibi quoque
insidias parari videbat,
quo victo,
Caesar
in Pontum transiit,
Pharnacemque
Mithridatis filium rebellantem aggressus,
intra quintum ab adventu diem,
quatuor vero
quibus in conspectum venerat,
horis,
uno proelio
profligavit.

Quam victoriae celeritatem
inter triumphandum
notavit,
inscripto inter pompae ornamenta trium verborum titulo,
Veni,
vidi,
vici.

Sua deinceps Caesarem
ubique comitata est fortuna.

Scipionem
et Iubam Numidiae regem,
reliquias Pompeianarum partium
in Africa refoventes,
devicit.

Pompeii liberos
in Hispania
superavit.

Clementer usus est victoria
et omnibus
qui contra se arma tulerant
pepercit.

Regressus in urbem
quinquies triumphavit.

Bellis civilibus confectis,
Caesar
dictator in perpetuum creatus
agere insolentius coepit:
senatum
ad se venientem
sedens excepit,
et quemdam ut assurgeret monentem
irato vultu
respexit:
cum
Antonius,
Caesaris in omnibus expeditionibus comes,
et tunc in consulatu collega,
ei in sella aurea sedenti
pro rostris
diadema,
insigne regium,
imponeret,
non visus est
eo facto offensus.

Quare coniuratum est
in eum
a sexaginta et amplius viris,
Cassio et Bruto ducibus conspirationis.

Cum igitur Caesar
idibus martiis
in senatum venisset,
assidentem
specie officii
circumsteterunt,
illicoque
unus e coniuratis,
quasi aliquid rogaturus,
propius accessit,
renuentique
togam
ab utroque humero
apprehendit.

Deinde clamantem:
Ista quidem vis est,
Cassius vulnerat
paulo infra iugulum.

Caesar
Cassii brachium arreptum
graphio traiecit,
conatusque prosilire
aliud vulnus accepit.

Cum Marcum Brutum
quem loco filii habebat,
in se irruentem
vidisset,
dixit:
Tu quoque fili mi!

Dein,
ubi animadvertit
undique
se strictis pugionibus peti,
toga caput obvolvit,
atque ita
tribus et viginti plagis
confossus est.

Erat Caesar
excelsa statura,
nigris vegetisque oculis,
capite calvo:
quam calvitii deformitatem
aegre ferebat,
quod saepe obtrectantium iocis
esset obnoxia.

Itaque
ex omnibus honoribus
sibi a senatu populoque decretis
non aliud recepit
aut usurpavit libentius
quam ius laureae perpetuo gestandae.

Eum
vini parcissimum fuisse
ne inimici quidem
negarunt:
unde Cato dicere solebat
unum ex omnibus
Caesarem
ad evertendam rempublicam
sobrium accessisse.

Armorum et equitandi
peritissimus erat;
laboris ultra fidem patiens:
in agmine
nonnunquam equo,
saepius pedibus
anteibat,
capite detecto,
sive sol,
sive imber esset.

Longissimas vias
incredibili celeritate
confecit,
ita ut persaepe
nuncios de se
praevenerit,
neque eum
morabantur
flumina,
quae
vel nando
vel innixus inflatis utribus
traiiciebat.

  

top

  

MARCUS CATO UTICENSIS

Marcus Cato,
adhuc puer,
invictum animi robur
ostendit.

Cum
in domo Drusi
avunculi sui
educaretur,
Latini
de civitate impetranda
Romam venerunt.

Popedius
Latinorum princeps,
qui Drusi hospes erat,
Catonem puerum
rogavit
ut Latinos
apud avunculum
adiuvaret
Cato
vultu constanti
negavit
id se facturum.

Iterum deinde
ac saepius interpellatus
in proposito perstitit.

Tunc Popedius
puerum
in excelsam aedium partem levatum
tenuit,
et abiecturum inde se
minatus est,
nisi precibus obtemperaret;
neque hoc metu
a sententia
eum potuit dimovere.

Tunc Popedius
exclamisse fertur:
Gratulemur nobis,
Latini,
hunc esse tam parvum;
si enim senator esset,
ne sperare quidem
ius civitatis
nobis liceret.

Cato,
cum salutandi gratia
ad Sullam
a paedagogo duceretur,
et in atrio
cruenta proscriptorum capita
vidisset,
Sullae crudelitatem
exsecratus est;
seque
eodem esse animo
significavit,
quo puer alius
nomine Cassius,
qui tunc publicam scholam
cum Fausto Sullae filio
frequentabat.

Cum enim Faustus
proscriptionem paternam
in schola laudaret,
diceretque
se,
cum per aetatem posset,
eandem rem esse facturum,
ei
sodalis
gravem colaphum
impegit.

Insignis fuit
et ad imitandum proponenda
Catonis
erga fratrem
benevolentia.

Cum enim interrogaretur
quem omnium maxime diligeret,
respondit,
fratrem.

Iterum interrogatus
quem secundum maxime diligeret,
iterum fratrem respondit.

Quaerenti tertio
idem responsum dedit,
donec
ille a percunctando desisteret.

Crevit
cum aetate
ille Catonis in fratrem amor:
ab eius latere
non discedebat;
ei
omnibus rebus
morem gerebat.

Annos natus viginti
nunquam sine fratre cenaverat,
nunquam in forum prodierat,
nunquam iter susceperat.

Diversum tamen erat
utriusque ingenium:
in utroque
probi mores erant,
sed Catonis indoles severior.

Cato,
cum frater,
qui erat tribunus militum,
ad bellum
profectus esset,
ne eum desereret,
voluntaria stipendia fecit.

Accidit postea
ut Catonis frater
in Asiam proficisci cogeretur,
et iter faciens
in morbum incideret:
quod ubi audivit Cato,
licet tunc gravis tempestas saeviret,
neque parata esset magna navis,
solvit e portu Thessalonicae
exigua navicula
cum duobus tantum amicis
tribusque servis,
et pene haustus fluctibus
tandem
praeter spem
incolumis evasit.

At fratrem
modo defunctum vita
reperit.

Tunc questibus et lacrimis
totum se tradidit.

Mortui corpus
quam magnificentissimo potuit
funere extulit,
et marmoreum tumulum
extrui curavit
suis impensis.

Vela deinde facturus,
cum suaderent amici
ut fratris reliquias
in alio navigio
poneret,
animam
se priusquam illas relicturum
respondit,
atque ita solvit.

Cato quaestor
in insulam Cyprum
missus est
ad colligendam Ptolemi regis pecuniam,
a quo
populus Romanus
haeres
institutus fuerat.

Integerrima fide
eam rem
administravit.

Summa longe maior,
quam quisquam sperare potuisset,
redacta est.

Fere septem millia talentorum
navibus imposuit
Cato:
atque
ut naufragii pericula vitaret,
singulis vasis,
quibus inclusa erat pecunia,
corticem suberis
longo funiculo
alligavit,
ut
si forte mersum navigium esset,
locum amissae pecuniae
cortex supernatans
indicaret.

Catoni advenienti
senatus
et tota ferme civitas
obviam effusa est,
nec erat res
triumpho absimilis.

Actae sunt
Catoni
a senatu
gratiae
praeturaque illi
et ius spectandi ludos
praetextato
extra ordinem
data.

Quem honorem
Cato
noluit accipere,
iniquum esse affirmans
sibi decerni
quod nulli alii tribueretur.

Cum
Caesar consul
legem reipublicae perniciosam
tulisset,
Cato solus,
caeteris exterritis,
huic legi
obstitit.

Iratus Caesar
Catonem
extrahi curia,
et in vincula rapi
iussit:
at ille
nihil
de libertate linguae
remisit,
sed in ipsa ad carcerem via
de lege
disputabat,
civesque
commonebat
ut
talia molientibus
adversarentur.

Catonem
sequebantur
maesti patres,
quorum unus
obiurgatus a Caesare
quod nondum misso senatu
discederet:
Malo, inquit,
esse cum Catone
in carcere,
quam tecum
in curia.

Exspectabat
Caesar
dum ad humiles preces
Cato
sese demitteret:
quod
ubi frustra a se sperari
intellexit,
pudore victus,
unum
e tribunis
misit
qui Catonem demitteret.

Cato
Pompeii partes
bello civili
secutus est,
eoque victo,
exercitus
reliquias in Africam
cum ingenti itinerum difficultate
perduxit.

Cum vero
ei
summum a militibus deferretur imperium,
Scipioni,
quod
vir esset consularis,
parere maluit.

Scipione etiam devicto,
Uticam Africae urbem petivit,
ubi filium hortatus est
ut clementiam Caesaris
experiretur;
ipse vero cenatus
deambulavit,
et cubitum iturus,
arctius diutiusque
in complexu filii haesit,
deinde ingressus cubiculum,
ferro
sibi ipse mortem conscivit.

Caesar,
audita Catonis morte,
dixit
illum gloriae suae invidisse,
quod sibi
laudem servati Catonis
eripuisset.

Catonis liberos,
eisque patrimonium
incolume servavit.

  

top

  

MARCUS TULLIUS CICERO

Marcus Tullius Cicero
equestri genere,
Arpini,
quod est Volscorum oppidum,
natus est.

Ex eius avis
unus
verrucam in extremo naso sitam
habuit ciceris grano similem,
inde cognomen
Ciceronis genti inditum.

Cum
id
Marco Tullio
a nonnullis
probo verteretur:
Dabo operam,
inquit,
ut istud cognomen
nobilissimorum nominum splendorem
vincat.

Cum eas artes disceret
quibus
aetas puerilis
ad humanitatem
solet informari,
ingenium eius
ita eluxit,
ut eum
aequales e schola redeuntes
medium,
tamquam regem,
circumstantes deducerent domum:
imo eorum parentes
pueri fama commoti,
in ludum litterarium ventitabant,
ut eum viserent.

Ea res
tamen
quibusdam rustici et inculti ingenii
stomachum movebat,
qui caeteros pueros graviter obiurgabant,
quod
talem condiscipulo suo honorem
tribuerent.

Tullius Cicero adolescens
eloquentiam
et libertatem suam
adversus Sullanos
ostendit.

Chrysogonum quemdam
Sullae libertum
acriter insectatus est,
quod dictatoris potentia fretus
in bona civium
invadebat.

Ex quo veritus invidiam,
Cicero
Athenas petivit,
ubi Antiochum philosophum
studiose audivit.

Inde eloquentiae gratia
Rhodum se contulit,
ubi Molone,
rhetore tum disertissimo,
magistro usus est.

Qui,
cum
Ciceronem dicentem
audivisset,
flevisse dicitur,
quod praevideret
per hunc
Graecos a Romanis
ingenii et eloquentiae laude
superatum iri.

Romam reversus,
quaestor
in Sicilia
fuit.

Nullius vero quaestura
aut gratior,
aut clarior fuit:
cum
in magna annonae difficultate
ingentem frumenti vim
inde Romam mitteret,
Siculos initio offendit;
postea vero
ubi
diligentiam, iustitiam, et comitatem eius
experti fuerunt,
maiores quaestori suo honores,
quam ulli unquam praetori detulerunt.

Cicero
consul factus
Sergii Catilinae coniurationem
singulari virtute, constantia, curaque
compressit.

Is
nempe indignatus
quod in petitione consulatus
repulsam passus esset,
et furore amens,
cum pluribus viris nobilibus
Ciceronem interficere,
senatum trucidare,
urbem incendere,
aerarium diripere
constituerat.

Quae tam atrox coniuratio
a Cicerone
detecta est.

Catilina
metu consulis
Roma
ad exercitum,
quem paraverat,
profugit:
socii eius
comprehensi in carcere
necati sunt.

Senator quidam
filium
supplicio mortis ipse affecit.

Iuvenis scilicet
ingenio, litteris, et forma
inter aequales conspicuus,
pravo consilio
amicitiam Catilinae
secutus fuerat,
et in castra eius
properabat:
quem pater
ex medio itinere retractum
occidit,
his eum verbis
increpans:
Non ego
te Catilinae adversus patriam,
sed patriae adversus Catilinam
genui.

Non ideo
Catilina
ab incoepto destitit,
sed infestis signis
Romam petens,
cum exercitu
caesus est.

Adeo acriter dimicatum est,
ut nemo hostium
proelio superfuerit:
quem
quisque in pugnando ceperat,
eum,
amissa anima,
tegebat locum.

Ipse Catilina
longe a suis
inter eorum quos occiderat cadavera
cecidit,
morte pulcherrima,
si pro patria sua
sic occubuisset:
senatus populusque Romanus
Ciceronem
patriae patrem
appellavit;
ea res
tamen Ciceroni postea
invidiam creavit,
adeo ut
abeuntem magistratu
verba facere
ad populum
vetuerit quidam
tribunus plebis,
quod cives
indicta causa
damnavisset,
sed solitum duntaxat iuramentum
praestare ei permiserit.

Tum Cicero
magna voce:
Iuro, inquit,
rempublicam atque urbem Romam
mea unius opera
salvam esse.

Qua voce delectatus,
populus Romanus et ipse
iuravit
verum esse
Ciceronis iuramentum.

Paucis post annis
Cicero reus
factus est
a Clodio
tribuno plebis
eadem de causa,
quod nempe cives Romanos
necavisset.

Tunc maestus senatus,
tamquam in publico luctu,
vestem mutavit.

Cicero,
cum
posset armis
salutem suam defendere,
maluit urbe cedere,
quam
sua causa
caedem fieri.

Proficiscentem
omnes boni
flentes
prosecuti sunt.

Dein Clodius
edictum proposuit,
ut Marco Tullio
igni et aqua interdiceretur:
illius domum et villas incendit;
sed vis illa diuturna non fuit:
mox enim
maximo omnium ordinum studio
Cicero
in patriam
revocatus est.

Obviam ei redeunti
ab universis
itum est.

Domus eius
publica pecunia
restituta est.

Postea Cicero
Pompeii partes secutus
a Caesare victore
veniam accepit.

Quo interfecto,
Octavium
haeredem Caesaris
fovit atque ornavit,
ut
eum
Antonio rempublicam vexanti
opponeret;
sed ab illo
deinde desertus est
et proditus.

Antonius,
inita cum Octavio societate,
Ciceronem
iamdiu sibi inimicum
proscripsit.

Qua re audita,
Cicero
transversis itineribus
fugit in villam
quae a mari proxime aberat,
indeque navem
conscendit,
in Macedoniam
transiturus.

Cum vero iam aliquoties
in altum provectum
venti adversi retulissent,
et ipse
iactationem navis
pati non posset,
regressus ad villam:
Moriar, inquit,
in patri
saepe servata.

Mox adventantibus percussoribus,
cum
servi parati essent
ad dimicandum fortiter,
ipse lecticam,
qua vehebatur,
deponi iussit,
eosque quietos pati
quod
sors iniqua
cogeret.

Prominenti ex lectica
et immotam cervicem praebenti
caput
praecisum est.

Manus quoque abscissae:
caput relatum est
ad Antonium,
eiusque iussu
inter duas manus
in rostris positum.

Fulvia
Antonii uxor,
quae
se
a Cicerone laesam
arbitrabatur,
caput
manibus sumpsit,
in genua
imposuit,
extractamque linguam
acu confixit.

Cicero
dicax erat,
et facetiarum amans,
adeo ut ab inimici
solitus sit appellari
Scurra consularis.

Cum Lentulum,
generum suum,
exiguae staturae hominem
vidisset
longo gladio accinctum:
Quis, inquit,
generum meum
ad gladium
alligavit?

Matrona quaedam
iuniorem se quam erat simulans
dictitabat
se
triginta tantum annos
habere.

Cui Cicero:
Verum est, inquit,
nam hoc
viginti annos audio.

Caesar,
altero consule mortuo
die decembris ultima,
Caninium consulem
hora septima
in reliquam diei partem
renuntiaverat:
quem
cum plerique irent
salutatum de more:
Festinemus,
inquit Cicero,
priusquam abeat magistratu.

De eodem Caninio
scripsit Cicero:
Fuit
mirifica vigilantia
Caninius,
qui toto suo consulatu
somnum non viderit.

  

top

  

MARCUS BRUTUS

Marcus Brutus
ex illa gente
quae Roma Tarquinios eiecerat
oriundus,
Athenis philosophiam,
Rhodi eloquentiam didicit.

Sua eum virtus
valde commendavit:
eius pater,
qui Sullae partibus adversabatur,
iussu Pompeii
interfectus fuerat;
unde Brutus
cum eo
graves gesserat simultates:
bello tamen civili
Pompeii causam,
quod iustior videretur,
secutus est,
et dolorem suum
reipublicae utilitati
posthabuit.

Victo Pompeio,
Brutus
a Caesare
servatus est,
et praetor etiam factus.

Postea
cum Caesar
superbia elatus
senatum contemnere,
et regnum affectare
coepisset,
populus
iam praesenti statu haud laetus
vindicem libertatis
requirebat.

Subscripsere quidam
primi Bruti statuae
Utinam viveres!

Item ipsius Caesaris statuae:
Brutus
quia reges eiecit,
primus consul factus est;
hic,
quia consules eiecit,
postremo rex factus est.

Inscriptum quoque est
Marci Bruti praetoris tribunali:
Dormis, Brute!

Marcus Brutus,
cognita populi Romani voluntate,
adversus Caesarem
conspiravit.

Pridie quam Caesar est occisus,
Porcia
Bruti uxor
consilii conscia
cultellum tonsorium,
quasi unguium resecandorum causa,
poposcit,
eoque velut forte e manibus elapso
se ipsa vulneravit.

Clamore ancillarum vocatus
in cubiculum uxoris
Brutus obiurgare eam coepit,
quod tonsoris officium
praeripere voluisset;
at Porcia ei secreto dixit:
Non casu,
sed de industria,
mi Brute,
hoc mihi vulnus feci:
experiri enim volui
an satis mihi animi esset
ad mortem oppetendam,
si tibi propositum
ex sententia parum cessisset.

Quibus verbis auditis,
Brutus
ad caelum
manus et oculos
sustulisse dicitur,
et exclamavisse:
Utinam
dignus tali coniuge maritus
videri possim!

Interfecto Caesare,
Antonius,
vestem eius sanguinolentam ostentans,
populum
veluti furore quodam
adversus coniuratos
inflammavit.

Brutus itaque
in Macedoniam
concessit,
ibique apud urbem Philippos
adversus Antonium et Octavium
dimicavit.

Victus acie,
cum
in tumulum
se nocte recepisset,
ne in hostium manus veniret,
uni comitum
latus transfodiendum
praebuit.

Antonius,
viso Bruti cadavere,
ei suum iniecit purpureum paludamentum,
ut in eo sepeliretur.

Quod cum postea
subreptum audivisset,
requiri furem,
et ad supplicium duci
iussit.

Cremati corporis reliquias
ad Serviliam Bruti matrem
deportandas curavit.

Non eadem fuit Octavii
erga Brutum
moderatio:
is enim
avulsum Bruti caput
Romam ferri iussit,
ut Caii Caesaris statuae subiiceretur.

  

top

  

OCTAVIUS CAESAR AUGUSTUS

Octavius
Iuliae Caii Caesaris sororis nepos,
patrem quadrimus amisit.

A maiore avunculo
adoptatus,
eum
in Hispaniam profectum
secutus est.

Deinde
ab eo
Apolloniam missus est,
ut liberalibus studiis vacaret.

Audita avunculi morte,
Romam rediit,
nomen Caesaris sumpsit,
collectoque veteranorum exercitu,
opem Decimo Bruto tulit,
qui ab Antonio Mutinae obsidebatur.

Cum autem
urbis aditu prohiberetur,
ut Brutum de omnibus rebus certiorem faceret,
primo
litteras
laminis plumbeis inscriptas
misit,
quae
per urinatorem
sub aqua fluminis
deferebantur;
ad id postea
columbis usus est:
iis nempe diu inclusis et fame affectis
litteras
ad collum alligabat,
easque
a proximo moenibus loco
emittebat.

Columbae
lucis cibique avidae
summa aedificia petentes,
a Bruto
excipiebantur,
maxime cum ille
disposito quibusdam in locis cibo
columbas
illuc devolare
instituisset.

Octavius
bellum
Mutinense
duobus proeliis confecit,
in quorum altero non ducis modo,
sed militis etiam functus est munere:
nam aquilifero graviter vulnerato,
aquilam humeris subiit,
et in castra
reportavit.

Postea reconciliata cum Antonio gratia
iunctisque cum ipso copiis,
ut Caii Caesaris necem
ulcisceretur,
ad urbem
hostiliter accessit,
inde quadringentos milites
ad senatum
misit,
qui
sibi consulatum
nomine exercitus
deposcerent.

Cunctante senatu,
centurio
legationis princeps,
reiecto sagulo,
ostendens gladii capulum,
non dubitavit
in curia dicere:
Hic faciet
si vos non feceritis.

Cui respondisse
Ciceronem ferunt:
Si hoc modo
petieritis Caesari consulatum,
auferetis.

Quod dictum
ei deinde exitio fuit:
invisus enim
esse coepit Caesari,
quod libertatis esset amantior.

Octavius Caesar
nondum viginti annos natus
consulatum invasit,
novamque proscriptionis tabulam
proposuit:
quae proscriptio Sullana
longe crudelior fuit:
ne tenerae quidem aetati
pepercit.

Puerum quemdam
nomine Atilium
Octavius
coegit togam virilem sumere,
ut tamquam vir proscriberetur.

Atilius,
protinus ut e Capitolio descendit,
deducentibus ex more amicis,
in tabulam
relatus est.

Desertum deinde a comitibus
ne mater quidem
prae metu recepit.

Puer itaque fugit,
et in silvis
aliquandiu delituit.

Cum vero
inopiam ferre non posset,
e latebris exivit,
seque praetereuntibus indicavit,
a quibus interfectus est.

Alius puer
etiam impubes,
dum in ludum litterarium iret,
cum paedagogo,
qui
pro eo
corpus obiecerat,
necatus est.

Octavius,
inita cum Antonio societate,
Marcum Brutum
Caesaris interfectorem
bello persecutus est.

Quod bellum,
quanquam aeger atque invalidus,
duplici proelio transegit,
quorum priore
castris exutus
vix fuga evasit
altero
victor
se gessit acerbius.

In nobilissimum quemque captivum
saeviit,
adiecta etiam supplicio verborum contumelia.

Uni suppliciter precanti sepulturam
respondit iam illam
in volucrum atque ferarum potestate
futuram.

Ambo erant captivi
pater et filius;
cum autem Octavius nollet
nisi uni vitam concedere,
eos sortiri iussit
utri parceretur.

Pater,
qui
se
pro filio
ad mortem subeundam
obtulerat,
occisus est;
nec servatus filius,
qui prae dolore
voluntaria occubuit nece:
neque ab hoc tristi spectaculo
oculos
avertit Octavius,
sed utrumque spectavit morientem.

Octavius ab Antonio
iterum abalienatus est,
quod is,
repudiata Octavia sorore,
Cleopatram Aegypti reginam
duxisset uxorem:
quae mulier
cum Antonio
luxu et deliciis
certabat.

Gloriata est
aliquando
se
centies sestertium
una coena adsumpturam.

Antonio id fieri posse neganti
magnificam apposuit coenam,
sed non tanti sumptus
quanti promiserat.

Irrisa igitur ab Antonio
iussit
sibi afferri
vas aceto plenum:
exspectabat Antonius
quidnam esset actura.

Illa
gemmas pretiosissimas
auribus appensas
habebat;
protinus unam detraxit,
et aceto dilutam
absorbuit.

Alteram quoque simili modo
parabat absumere,
nisi prohibita fuisset.

  

top

  

1a  1b  2   3a  3b  4   5   6   7  

  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

pagekeeper