Lhomond's

De Viris Illustribus 7
Secundum Bellum Punicum

2d LTM Edition

  

Elementary Readers Index

1a  1b  2   3a  3b  4   5   6   7  

Whitaker's Words   Perseus L&S

Text Information

  


d ACTIACA PUGNA 1 d

d ACTIACA PUGNA 2 d


  

  

ACTIACA PUGNA 1

(Anno urbis conditae 721).

Octavius
cum Antonio
apud Actium,
qui locus in Epiro est,
navali proelio
dimicavit;
victum et fugientem Antonium persecutus,
Aegyptum petiit,
obsessaque Alexandria,
quo Antonius
cum Cleopatra confugerat,
brevi potitus est.

Antonius,
desperatis rebus,
cum in solio regali sedisset
regio diademate cinctus,
necem sibi conscivit.

Cleopatra vero,
quam Octavius magnopere cupiebat
vivam comprehendi
triumphoque servari,
aspidem
sibi
in cophino
inter ficus
afferendam curavit,
eamque
ipsa brachio applicuit:
quod ubi cognovit Octavius,
medicos
vulneri remedia adhibere
iussit.

Admovit etiam
psyllos,
qui venenum exsugerent,
sed frustra.

Cleopatrae mortuae
communem cum Antonio sepulturam
tribuit.

Tandem Octavius,
hostibus victis,
solusque imperio potitus,
clementem se exhibuit.

Omnia deinceps
in eo
plena mansuetudinis et humanitatis.

Multis ignovit
a quibus saepe graviter
laesus fuerat,
quo in numero
fuit Metellus
unus ex Antonii praefectis.

Cum is
inter captivos
senex squalidus sordidatusque
processisset,
agnovit eum
filius eius,
qui Octavii partes
secutus fuerat,
statimque exiliens,
patrem complexus,
sic Octavium
allocutus est:
Pater meus
hostis tibi fuit;
ego miles:
non magis ille poenam,
quam ego praemium
meriti sumus.

Aut igitur me
propter illum occidi
iube,
aut illum
propter me vivere.

Delibera,
quaeso,
utrum sit
moribus tuis convenientius.

Octavius
postquam paulum addubitavisset,
misericordia motus
hominem
sibi infensissimum
propter filii merita
servavit.

Octavius
in Italiam rediit
Romamque triumphans ingressus est.

Tum bellis toto orbe compositis,
Iani gemini portas
sua manu
clausit
quae tantummodo bis antea
clausae fuerant,
primo sub Numa rege,
iterum post primum Punicum bellum.

Tunc omnes
praeteritorum malorum oblivio cepit,
populusque Romanus
prasentis otii laetitia
perfruitus est.

Octavio
maximi honores
a senatu
delati sunt.

Ipse Augustus
cognominatus est,
et in eius honorem
mensis sextilis
eodem nomine
est appellatus,
quod
illo mense
bellis civilibus
finis
esset impositus.

Equites Romani
natalem eius biduo
semper celebrarunt:
senatus populusque Romanus universus
cognomen patris patriae
maximo consensu
ei tribuerunt.

Augustus
prae gaudio lacrimans
respondit his verbis:
Compos factus sum
votorum meorum;
neque aliud
mihi optandum est,
quam ut hunc consensum vestrum
ad ultimum vitae finem
videre possim.

Dictaturam,
quam populus
magna vi
offerebat,
Augustus genu nixus
deiectaque ab humeris toga,
deprecatus est.

Domini appellationem
semper exhorruit,
eamque sibi tribui edicto vetuit,
imo
de restituenda republica
non semel cogitavit;
sed reputans
et se privatum non sine periculo fore,
et rempublicam
plurium arbitrio
commissum iri,
summam retinuit potestatem,
id vero studuit,
ne quem novi status poeniteret.

Bene de iis etiam,
quos adversarios expertus fuerat,
et sentiebat
et loquebatur.

Legentem
aliquando
unum e nepotibus
invenit;
cumque puer territus
volumen Ciceronis,
quod manu tenebat,
veste tegeret,
Augustus
librum cepit,
eoque statim reddito:
Hic vir, inquit,
fili mi,
doctus fuit
et patriae amans.

Pedibus
saepe per urbem
incedebat,
summaque comitate
adeuntes
excipiebat:
unde cum quidam
libellum supplicem porrigens,
prae metu et reverentia
nunc manum proferret,
nunc retraheret;
Putasne,
inquit iocans Augustus,
assem
te elephanto dare?

Eum
aliquando convenit
veteranus miles,
qui
vocatus in ius
periclitabatur
rogavitque
ut sibi adesset.

Statim Augustus
unum comitatu suo elegit advocatum,
qui litigatorem commendaret.

Tam veteranus
exclamavit:
At non ego,
te periclitante bello Actiaco,
vicarium quaesivi,
sed ipse
pro te pugnavi,
simulque detexit
cicatrices.

Erubuit Augustus,
atque ipse
venit in advocationem.

  

top

  

ACTIACA PUGNA 2

Cum post Actiacam victoriam
Augustus
Romam ingrederetur,
occurrit ei
inter gratulantes
opifex quidam
corvum tenens,
quem instituerat haec dicere:
Ave,
Caesar victor,
imperator!

Augustus
avem officiosam miratus,
eam
viginti millibus nummorum
emit.

Socius opificis,
ad quem
nihil ex illa liberalitate
pervenerat,
affirmavit
Augusto
illum habere
et alium corvum,
quem afferri
postulavit.

Allatus corvus
verba
quae didicerat
expressit:
Ave,
Antoni victor,
imperator.

Nihil ei re exasperatus
Augustus iussit
tantummodo
corvorum doctorem
dividere acceptam mercedem
cum contubernali.

Salutatus similiter
a psittaco,
emi eum iussit.

Exemplo incitatus
sutor quidam,
corvum instituit
ad parem salutationem;
sed,
cum parum proficeret,
saepe ad avem non respondentem
dicebat:
Opera
et impensa periit.

Tandem corvus coepit
proferre
dictatam salutationem:
qua audita
dum transiret,
Augustus respondit:
Satis domi talium salutatorum
habeo.

Tum corvus
illa etiam verba
adiecit,
quibus dominum querentem
audire solebat:
Opera et impensa periit.

ad quod
Augustus risit,
atque avem emi iussit
quanti nullam adhuc emerat.

Solebat quidam Graeculus
descendenti e palatio Augusto
honorificum aliquod epigramma
porrigere.

Id cum frustra saepe fecisset,
et tamen rursum eundem facturum
Augustus videret,
sua manu
in charta
breve exaravit
graecum epigramma,
et Graeculo venienti
ad se
obviam misit.

Ille
legendo
laudare coepit,
mirarique
tam voce quam vultu gestuque.

Dein
cum accessit
ad sellam
qua Augustus vehebatur,
demissa in pauperem crumenam manu,
paucos denarios protulit,
quos principi daret,
dixitque
se plus daturum fuisse,
si plus habuisset.

Secuto omnium risu,
Graeculum
Augustus vocavit,
eique satis grandem pecuniae summam
numerari iussit.

Augustus
fere nulli se invitanti
negabat.

Exceptus igitur a quodam
coena satis parca et paene quotidiana,
hoc tantum
insusurravit:
Non putabam
me tibi esse tam familiarem.

Cum aliquando
apud Pollionem quemdam caenaret,
fregit unus ex servis
vas crystallinum:
rapi illum protinus
Pollio iussit,
et ne vulgari morte periret,
abiici muraenis,
quas ingens piscina continebat.

Evasit
e manibus
puer,
et ad pedes Caesaris
confugit,
non recusans mori,
sed rogans
ne piscium esca fieret.

Motus novitate crudelitatis
Augustus,
servi infelicis patrocinium
suscepit:
cum autem veniam
a viro crudeli
non impetraret,
crystallina vasa
ad se
afferri iussit:
omnia
manu sua fregit;
servum manumisit,
piscinamque compleri
praecepit.

Augustus
in quadam villa
aegrotans
noctes inquietas
agebat,
rumpente somnum eius crebro noctuae cantu;
qua molestia
cum liberari
se vehementer cupere
significavisset,
miles quidam
aucupii peritus
noctuam prehendendam
curavit.

vivamque
Augusto attulit,
spe ingentis praemii;
cui Augustus mille nummos dari iussit
at ille
minus dignum praemium existimans,
dicere ausus est:
Malo
ut vivat,
et avem dimisit.

Imperatori
nec ad irascendum
causa deerat,
nec ad ulciscendum potestas.

Hanc tamen iniuriam
aequo animo
tulit Augustus,
hominemque impunitum
abire passus est.

Augustus
amicitias non facile admisit,
et admissas
Augustus constanter retinuit:
imprimis familiarem habuit
Maecenatem
equitem Romanum;
qui ea,
qua apud principem valebat,
gratia,
ita semper usus est,
ut prodesset omnibus
quibus posset,
noceret nemini.

Mira erat
eius ars et libertas
in flectendo Augusti animo,
cum eum
ira incitatum videret.

Ius aliquando
dicebat Augustus,
et multos morte damnaturus
videbatur.

Aderat tunc Maecenas,
qui circumstantium turbam perrumpere,
et ad tribunal propius accedere
conatus est;
cum id frustra tentasset,
in tabella
scripsit haec verba:
Surge tandem,
carnifex!

eamque tabellam
ad Augustum proiecit,
qua lecta,
Augustus statim surrexit,
et nemo
est morte mulctatus.

Habitavit Augustus
in aedibus modicis
neque laxitate neque cultu conspicuis,
ac per annos amplius quadraginta
in eodem cubiculo
hieme et aestate mansit.

Supellex quoque eius
vix privatae elegantiae erat.

Idem tamen
Romam,
quam pro maiestate imperii
non satis ornatam invenerat,
adeo excoluit,
ut iure sit gloriatus
marmoream se relinquere,
quam lateritiam accepisset.

Raro
veste alia
usus est
quam confecta ab uxore,
sorore filia,
neptibusque.

Altiuscula
erant eius calceamenta,
ut procerior
quam erat
videretur.

Cibi
minimi erat
atque vulgaris.

Secundarium panem
et pisciculos minutos
et ficus virides
maxime appetebat.

Augustus
non amplius quam septem horas
dormiebat
ac ne eas quidem continuas,
sed ita ut in illo temporis spatio
ter aut quater expergisceretur.

Si interruptum somnum
recuperare non posset,
lectores arcessebat,
donec resumeret.

Cum audisset
senatorem quemdam,
licet aere alieno oppressum,
arcte et graviter dormire solitum,
culcitam eius magno pretio emit:
mirantibus dixit:
Habenda est
ad somnum
culcita
in qua
homo qui tantum debebat
dormire potuit.

Exercitationes campestres equorum et armorum
statim post bella civilia
omisit,
et ad pilam primo folliculumque
transiit;
mox animi laxandi causa,
modo piscabatur hamo,
modo talis nucibusque ludebat
cum pueris minutis,
quos facie et garrulitate amabiles
undique conquirebat.

Alea multum delectabatur;
idque ei vitio datum est.

Tandem afflicta valetudine
in Campaniam concessit,
ubi remisso ad otium animo,
nullo hilaritatis genere abstinuit.

Supremo vitae die,
petito speculo,
capillum
sibi
comi iussit,
et amicos circumstantes
percontatus est
num
vitae mimum
satis commode egisset;
adiecit et solitam clausulam:
Edite strepitum,
vosque omnes
cum gaudio
applaudite.

Obiit Nolae
sextum et septuagesimum annum agens.

  

top

  

 

1a  1b  2   3a  3b  4   5   6   7  

  

  

navigation bar latin teaching materials classics programs current course offerings faculty Latin, Greek, and Classical Humanities at SLU

  

  

pagekeeper